ALBERTANO OF BRESCIA
ARS LOQUENDI ET TACENDI

Quoniam in dicendo multi errant, nec est aliquis, qui linguam suam adplenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui dicit: Natura bestiarumet serpentum, volucrum et ceterorum domatur a natura humana; sed linguamnemo domare potest: ideo ego, Albertanus, brevem doctrinam super dicendoatque tacendo, uno versiculo comprehensam, tibi filio meo, Stephano, traderecuravi. Versiculus hic est:

Quis, quid, cui dicas, cur, quomodo, quando, requiras. Verum quia hæcverba, in hoc versiculo comprehensa, ponderosa sunt et generalia, et generalitasparit obscuritatem — ut Digestis, De Jure Fisci, L. Ita fidei— ideo illa exponere, ac pro modulo meæ scientiæ, licet non ad plenum,proposui delucidare.

Tu igitur, fili carissime, quum loqui desideras, a temet ipso inciperedebes, ad exemplum galli, qui antequam cantet, ter se cum alis percutitin principio. Itaque antequam spiritus ad os tuum verba producat, te ipsumet omnia verba in hoc versiculo posita requiras. Dico tibi, ut non solumquæras a te ipso, sed requiras, id est iterum quæras; nam istud reiterationemdenotat, ut dicas requiras, id est iterum quæras. Sicut enim repeteredicitur quis, hoc est iterum petere, ita requirere dicitur quis, id estiterum quærere.

Quis es qui loqueris habet quinque puncta.

Primum punctum. Tu requires in animo tuo, quis es, qui loqui velis:utrum istud dictum ad te pertineat vel non. Si non, illi dicto te immiscerenon debes. Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei non ad se pertinenti,ut dicit regula juris: ita culpa est loqui istud, quod ad se non pertineat.Unde Salomo in Proverbiis dixit: Sicut qui apprehendit auribus canem, itaqui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ. Et Jesus filius Sidrachdixit: De ea re, quæ te non molestat, ne certaveris. Unde quidam:

Quod te non tangit, hoc te nullatenus angit.

Quæ res tibi summopere notanda est, quoniam si de rebus ad te non pertinentibusminime curaveris, magnam cordis et animi tranquillitatem tibi comparabis;quod egregie dicit metrista quidam:

Pacificat multum de paucis sumere cultum.

Secundum punctum. Requiras te ipsum a te ipso, an aliqua perturbationeanimi captus sis, scilicet ira, odio vel invidia, aut sis ab animi passionibusalienus. Nam si turbatus animus tuus fuerit, a loquendo abstinere debebis,et motus animi turbatos cohibebis. Ait enim Tullius: Virtus est cohiberemotus animi turbatos, ac appetitus obedientes efficere rationi: et ideotacere debet iratus, quia, ut ait Seneca:

Iratus nihil nisi criminis loquitur loco.

Quare dixit Catho:

Iratus de re incerta contendere noli:
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.

Et alius dixit: Lex videt iratum, iratus non videt illam. Et Ovidius:

Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis.

Inde et Tullius dixit: Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil consideratepotest. Quæ in aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt,nec ab his, qui adsunt, approbari. Vides ergo quanta mala faciunt in hominepassiones istæ, ira, odium, invidia, amore, tristitia, libido. Ait enimSalustius: Omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia,ira atque misericordia vacuos esse decet; quoniam non facile animus verumprovidet, ubi hæc officiunt. Quare animus his passionibus turbatus nonverum videt, quia sunt morbi animi ipsum excæcantes; quod egregie testaturPetrus Alfonsius dicens: Natura hoc habet humana, ut, animo quoquo pactoconturbato, in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo. Etsi de ira, irato atque iracundo scire volueris, lege in libro, quem composui,DeAmore Et Dilectione Dei Et Aliarum Rerum, Et De Forma Vitæ, in tituloDe Amicitia Iracundi Hominis Vitanda.

Etiam certe cavere debes, ne voluntas dicendi intantum te moveat atquead dicendum inducat, quod appetitus tuus rationi non consentiat. Ait enimSalomo: Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir, qui non potestcohibere spiritum suum in loquendo. Inde etiam dici consuevit: Tacere quinescit, loqui nescit. Nam et quidam sapiens interrogatus, cur tantum taceret,an quia stultus esset, respondit: Stultus tacere non potest. Alibi Salomodixit: Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram,et impone ori tuo frenos rectos, et attende ne forte labaris in linguaet sit casus tuus insanabilis in morte. Et iterum idem ait: Qui custoditos suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum,sentiet mala. Et etiam Catho dixit:

Virtutem primam puta compescere linguam:
Proximus ille Deo, qui scit ratione tacere.

Tertium punctum. Requiras te ipsum et a te ipso in animo tuo recogites,quis es qui alium reprehendere vis vel aliis dicere vel utrum de similidicto vel facto valeas reprehendi. Nam dixit beatus Paulus in Epistolaad Romanos: inexcusabilis es, o homo, qui judicas; nam te ipsum condemnes,si eadem agas, quæ judicas. Et in eadem epistola subdit: Qui ergo aliumdoces, te ipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: qui dicisnon mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: Deuminhonoras. Et Catho dixit:

Quæ culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
Turpe est doctori, quum culpa redarguit ipsum.

Nam bene dicere et mala operari, nihil aliud est, quam se propria vocedamnare, ut Augustinus ait. Et alibi idem Catho ait:

Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.

Unde Gregorius ait: Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,diu instituit. Priusquam igitur alium culpes, a vitiis similibus innocensesse cures; quod idem Gregorius confirmavit dicens: Qui alium arguit depeccatis, a peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulieremin adulterio deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judæis, quiaccusabant et judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent.Terreantur hic judices fornicarii, adulteri, avari, injusti, tam spiritualesquam seculares, de quibus ait Salomo: Judicium durissimum fiet his quipræsunt; et sequitur: quoniam potentes potenter tormenta patientur.

Quartum punctum. Requiras a te ipso intra te, quis es qui dicere velis,utrum bene doctus vel indoctus; etiam quod dicere velis bene sapias, alioquinbene dicere non valeres. Nam quidam sapiens interrogatus, quomodo optimeposset dicere, respondit: Si tantummodo dixeris quod bene scieris. Et JesusSidrach: Si est tibi intellectus, responde proximo tuo: sin autem, sitmanus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

Quintum punctum. Requiras, quis erit effectus tuæ locutionis; nam quædamab initio videntur bona, quæ malum effectum habent. Quæritur non solumprincipium; sed etiam finem et effectum requirere debes. Unde Pamphilusdixit:

Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem quoque conspice verbi,
Ut possis melius præmeditata loqui.

Si autem verbum, quod dicere velis, dubium appareat, utrum bonum effectumhabiturum sit an non, silere debes potius quam dicere.

Nam dixit Petrus Alfonsius, qui fuit optimus philosophus: «Si diceremetuas, unde pœniteas, semper est melius non, quam sic.» Sapienti enimmagis expedit tacere pro se, quam loqui contra se, quia paucos vel neminemtacendo, multos loquendo circumventos vidimus, quod pulchre voluit quiait:

Nil tacuisse nocet, nocet esse sæpe locutum.

Verba enim sagittis sunt quasi similia: facile dimittuntur, difficile retrahuntur;quare dici consuevit:

Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.

Hoc vult Aristoteles dicens: Quod semel dictum est, amplius resumi nonpotest. Ergo in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factisdubiis melius est non facere, quam facere, ut ait Tullius dicens: Benepræceperunt, qui vetant agere, quod dubites æquum an iniquum sit. Aequitasenim per se lucet, dubitatio autem significationem continet injuriæ. Etalius dixit: Si quid dubites, ne feceris. Certe omne judicium, quod dubitatumfuerit, fugito.

Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multanotari possent; sed ista quinque puncta, superius posita, brevitatis causatibi sufficiant.

Sequitur de quid loqueris.

Prædictis notatis diligenterque cognitis super hac dictione Quis,sequitur videre aliqua, expositionis causa, super hac dictione Quid,et habet decem puncta.

Primum punctum. Requirere debes inprimis, utrum verum vel falsum. Aitenim Jesus Sidrach: Ante omnia opera tua verbum verum præcedat te, etante omnem actum consilium stabile. Super omnia enim veritas est colenda,quæ sola deo homines proximos facit, quum ipse Deus veritas sit, ipsomethoc testante, quum dixit: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo loqui debeas,veritatem omni modo dicas, mendacio doloso penitus fugato. Unde propheta:Os justi meditabitur sapientiam, lingua ejus loquetur judicium, id estveritatem vel sententiam veram. Unde Salomo in Ecclesiastico: Potius diligendusest fur, quam assiduus in mendacio. Et alius dixit: Acquiesce veritatisive a te prolatæ sive tibi oblatæ. Et etiam Cassiodorus: «Pessima consuetudoest despicere veritatem» puram, in qua nihil immisceatur falsitatis, namut idem ait: Bonum est verum, si non aliquid immisceatur aversum.Idem intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: Oratio ejus,qui veritati operam dat, incomposita et simplex esse debet. Ita ergo veritatemloqui debes, ut dictum tuum habeat pondus jurisjurandi, et nihil intersitinter tuam simplicem assertionem et jusjurandum. Nam ut ait Seneca: Dictum,quod non habet sine jurejurando pondus, ejus quoque jurisjurandi pondusvile est. Et iterum idem dixit in libro De Forme Honestæ Vitæ:«Nihil tibi intersit, an affirmes, an jures. De religione et fide sciasagi, ubicunque de veritate tractatur. Nam etsi jurejurando Deus non invocetur,et invocatus non sit testis, tamen non transeas veritatem, nec justiciætranssilias legem. Quod si aliquando cogaris uti mendacio, utere non adfalsitatem, sed ad veri custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacioredimere, non mentieris sed potius excusabis, quia tibi honesta causa est;justus autem secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur;atque ita apta illi pax est et secura tranquillitas.» Veritatem ergo puramdicas et simplicem, et Deum roga, ut verba mendacii longe a te faciat.Nam et Salomo rogavit Deum dicens: «Duo rogavi te, Domine, ne denegesmihi antequam moriar: vanitatem et verba mendacii longe fac a me; mendicitatemet divitias ne dederis mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomenDei mei.» Et sicut non debes loqui nisi veritatem, ita nec facere. Dixitenim beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios: «Non enim possumusadversus veritatem loqui, sed pro veritate.» Et talem veritatem dicas,que tibi credatur, alioquin pro mendacio reputatur; sicut e converso vicemveri obtinet, quod falso creditur, et ideo dixi supra: dolosum mendaciumpenitus fugato. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum, quod putatverum; quia, quantum in ipso est, non fallit, sed ipse fallitur. Econtramentitur, qui dicit esse verum, quod putat falsum. Nec est liber a mendacio,qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut beatusAugustinus dicit. Unde mens contraria verbis mendax est et pestifera, uttestatur Aesopus:

Omne genus pestis superat mens dissona verbis;

qua quidem peste multi laborant dignitatum cupidi, quod præclare dicitSalustius: Ambitio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum inpectore, aliud in lingua promptum habere.

Secundum punctum. Tu requiras, quid dicere vis, utrum sit utile, graveet profitabile, aut sit vanum et inane. Verba enim utilia et virtuosa etprofitabilia semper dicere debemus, inania vero penitus silere. Ait enimSeneca — De Forma Honestæ Vitæ: Sermo quoque tuus non sit inanis,sed aut consoletur, aut doceat, aut præcipiat, aut moneat. Et Paulus inEpistola ad Timotheum dixit: Profana et vaniloquia evita.

Tertium punctum. Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile.Rationabilia verba sunt semper dicenda; irrationabilia vero sunt tacenda.Nam quod ratione caret, non potest esse diuturnum. Qui autem rationem secumportat, totum mundum vincit. Unde scriptum est: Si vis vincere totum mundum,te subjice rationi. Ratione enim munienda est adolescentia; et etiam diciconsuevit: Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit, neglecta veromultis implicatur erroribus.

Quartum punctum. Requiras utrum dicas quid asperum vel durum, aut quidmolle, dulce vel suave. Dulcia enim verba sunt proferenda, contraria verotacenda et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sidrach: Tibiæ et psalteriumsuavem faciunt melodiam, super utraque autem lingua suavis. Et iterum idemdixit: Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. Unde et diciconsuevit:

Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem.

Et Pamphilus:

Excitat et nutrit facundia nutrit facundia dulcis amorem.

Mollia etiam verba et non dura dicenda sunt. Ait enim Salomo: Mollis sermofrangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem. Hoc idem Tullius præclaredicit: Non facile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasquesermonis.

Quintum punctum. Requiras an dicas quid pulchrum et honestum, an turpevel malum; nam pulchra et honesta verba dicenda sunt, turpibus et malisdimissis. Ait enim beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios: Noliteseduci; corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et alibi idem dixit in Epistolaad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Et iterum ineadam epistola subdit: Turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quæad rem non pertinet, non nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Et Senecadixit — De Formula Honestæ Vitæ: A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum imprudentiam nutrit. Et Salomo dixit: Homo assuetusin verbis improperii non erudietur cunctis diebus vitæ suæ. Sed sempersermo in gratia sale sit conditus, ait enim beatus Paulus in Epistola adColossenses: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis,quomodo oporteat unicuique respondere.

Sextum punctum. Requiras, ne quid dicas obscurum vel ambiguum; sed diceredebes clarum et apertum. Dicit enim lex: Nihil interest, neget quis auttaceat, an obscure respondeat quantum ad hoc, ut incertum dimittat interrogantem.Scriptum est enim: Satius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere.Hinc est, ut nemo sophistice loqui debeat. Sermo enim sophisticus obscurusest et deceptorius. Ait enim Jesus Sidrach: Qui sophistice loquitur odibilisest: in omni re defraudabitur; non enim data est illi a Deo gratia.

Septimum punctum. Requiras, ne quid injuriosum vel contumeliosum dicasvel facias. Scriptum est enim: Multis minatur, qui uni facit injuriam.Unde Jesus Sidrach dicit: Omnes injuriæ proximi ne memineris, et nihilagas in operibus injuriæ. Unde Cassiodorus: Injuria unius compago totaconcutitur. Et etiam Paulus in Epistola ad Colossenses: Qui enim injuriamfacit, accipiet quod iniquum gessit. Et Seneca in Epistolis: Ab alio expectaquod alteri feceris. Et hoc in alio de qualibet injuria et contumelia etmaxime de illa quæ fit sub simulatione boni; ait enim Tullius: «Nullamajor aut capitalior est injuria quam eorum, qui tunc quum maxime fallunt,id agunt, ut boni viri esse videantur.» Injuriæ namque et contumeliætam pessimæ sunt, ut non solum cuilibet noceant, sed et etiam civitatibuset regnis, quæ propterea disturbationes et mutationes patiuntur. Nam utait Jesus Sidrach: «Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,injurias et contumelias.» Et non solum a dicendo vel faciendo alteri injuriamcohibere te debes atque cessare, sed etiam alteri volenti dicere vel facereinjuriam obsistere debes, si commode potes. Ait enim Tullius in primo libroDeOfficiis: «Duo sunt injustitiæ genera: unum eorum, qui inferunt injuriam,alterum eorum, qui ab his, quibus infertur, si possunt, non propulsantinjuriam; et est tam in vitio qui non obstat injurianti, quam si parentesaut patriam aut amicos deserat.» Si commode possunt dixi, quiademum fieri posse dicuntur, quæ commode fieri possunt, ut lex nostra dixit.Si autem alius tibi injuriam dixerit, tacere debes; nam ut ait Augustinusin libro De Summo Bono: Gloriosius tacendo est injuriam fugere,quam respondendo superare.

Octavum punctum. Requiras, ne quid irrisorium dicas neque de amico,neque de inimico, neque de quolibet alio; scriptum est enim: Amicum luderenec joco quidem liceat; et iterum: «Bonus amicus læsus gravius irrascitur;»inimicus autem propter derisiones de se factas cito ad verba preveniretaut verbera; cuilibet autem irrisio de se facta displicet. Irrisio facit,ut amor inter eos minuatur, et secundum regulam amoris: si amor minuatur,cito deficit et raro convalescit.» Et certe propter irrisiones factascito diceretur tibi, quod nolles audire; nam dixit Salomo: Qui temere manifestatvitia, sua intempestive audiet crimina. Et Martialis dixit:

Deridens alios non inderisus abibis.

Et iterum idem:

Si rides alium vel si rideris, utrumque
Culpa est, in aure prius turpe, sequens vero magis.

Requiras, ne quid dolosum dicas neque seditiosum. Dixit enim propheta:Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Et idempræclare quærit: Quid detur aut quid apponatur ad linguam dolosam? Etrespondet verbo terribili: «Dabuntur acutæ sagittæ potentis Dei cumcarbonibus desolatoriis.» Cavendum tibi summe, ne aliquid seditiosum dixeris;nihil enim perniciosius in civitate, quam seditio: ubi seditio, ibi civiumdivisio. Sed ut ait Dominus: Omne regnum in se divisum desolabitur, etdomus supra domum cadet.

Nonum punctum. Requiras, ne quid superbum dicas; nam dixit Salomo: «Ubifuerit superbia, ibi et contumelia; ubi autem humilitas, ibi sapientia»simul cum gloria. Et Job: Si ascenderit usque ad cœlos superbia, et caputejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Et Jesus Sidrachdixit: Odibilis est coram Deo et hominibus superbia, et execrabilis omnisiniquitas. Et iterum: «Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam;et domus, quæ nimis locuples est, annullabitur superbia.» Et ita clarepatet, quod superbia facit hominem odibilem apud omnes, et destruit omniaquæ possidet dona; quod multum egregie testatur quidam dicens:

Si tibi copia, si sapientia formaque detur,
Sola superbia destruit omnia, si comitetur.

Decimum punctum. Denique requiras, ne verbum otiosum dicas; scriptum estnamque: De omni otioso verbo reddituri sumus rationem.

Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum. Hoc denique trado tibi pro regulagenerali, quod omnia facta, quæ pietatem, caritatem et verecundiam nostramlædunt, et, ut generaliter dicam, quæ contra bonos mores fiunt, nec nosfacere posse credendum est, ut lex nostra dicit. Ergo nec ea dicere debemus;ait enim Socrates: Quæ facere turpe, ea nec dicere honestum puto. Honestaigitur semper dicere debes, non solum inter extraneos, sed etiam intertuos. «Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet, qui honestus interalios esse desiderat, quum in omni parte vitæ honestas pernecessaria sit.»— Et certe licet sint infinita exempla super hoc verbo, quæ ad ejusexpositionem et intelligentiam dici possent, sed hæc ad præsens tibi,mi fili, dicta sufficiant.

Cui loquendum sit habet puncta septem.

Habito tractatu super his duabus dictionibus Quis et Quid,accedas ad tractatum super hac dictione Cui Et sunt istius considerationisseptem puncta.

Primum punctum. Quum loqui desideras, requiras cui loquaris, utrum amicovel alteri. Amico loqui bene et certe potes, quia nihil est dulcius, quamhabere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris. Non tamen talia loquaris,de quibis propalandis et pubblicandis timeas, si inimicus postea fieret.Ait enim Seneca in Epistolis: Sic loquaris cum amicis tanquam deus audiat,et sic vivas cum hominibus tanquam deus videat. Et alius: Sic habeas amicum,ut non timeas ipsum fieri inimicum. Unde Petrus Alfonsius, propter amicosnon probatos: «Provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis;quia forsan amicus quandoque fiet inimicus, et sic levius poterit perquireredamnun tuum.» Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel nonpotes habere consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique manifestes.Ait enim Jesus Sidrach: Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et,si est delictum tuum, noli denudare. Audiet enim te et respicet te, etquasi defendens peccatum tuum subridebit te. Et alius ait: Quod secretumesse vis, nemini dicas. Et alius: Vix existimes ab uno posse celari secretum.Et alius: Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuoest reclusum; revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum. Quare dixit:Qui consilium suum retinet in corde, sui juris est melius eligere. «Namtutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Concordat Seneca: Si tibiipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?» Siautem consilium secretum habere volueris, amicissimo fideli et probatoatque secreto illud committas. Suadet enim Salomo: Multi pacifici sinttibi et consiliarius unus de mille. Et Catho:

Consilium arcanum tacito committe sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli.

Inimico autem non multum loquaris, nec secreta tua illi detegas. Hoc pulchredocet, qui ait:

Nec confidatis secreta nec detegatis
Cum quibus egistis pugnæ discrimina tristis.

Et alibi idem dixit:

Nulla fides hosti tibi sit qui talia nosti.
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.

Et hoc dico tibi, etiam si cum inimico in gratiam redieris. Scriptum estenim: «Cum inimico nemo tuto in gratiam redit.» Vapor enim odii semperlatet in pectore inimici. Unde Seneca: Nunquam, ubi diu fuit ignis, deficitvapor. Quare idem ait: Pro amico potius expedit occidi, quam cum inimicovivere. Unde et Salomo: «Inimico antiquo ne credas in æternum: et sihumilis vadat et curvus, non credas illi,» captus enim est utilitate etnon amicitia: revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quæ non potuitprosequendo. Et alibi idem verbum horribile dicit: In oculis tuis illacrimabiturinimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine tuo. Et PetrusAlfonsius dixit: «Ne associes te inimicis tuis, quum alios poteris reperiresocios; quæ enim mala egeris, notabunt; quæ vero bona fiunt, denigrabunt.»Cum omnibus denique caute loquendum et faciendum est; quia multi credunturamici, qui re vera sunt inimici. Nam omnes ignotos quasi inimicos suspicandosasserit; ait enim: Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum cognoveris;et si quisquam in via tibi ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit,dic te longius ire quam disposueris. Et si detulerit lanceam, vade a dextris:si ensem, vade a sinistris.

Secundum punctum. Requiras, utrum insipienti, an sapienti loquaris.Ait enim Salomo: In auribus insipientium ne loquaris, quia despiciunt doctrinameloquii tui. Et iterum: Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatursive rideat, non inveniet requiem. Et iterum: Non recipit stultus verbaprudentiæ, nisi ea dixeris, quæ versantur in corde suo. Et Jesus Sidrach:Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam, et in fine narrationisdicet: Quis est hic?

Tertium punctum. Requiras, ne cum irrisore loquaris. Scriptum est enim:Cum irrisore consortium non habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi toxicafugias. Societas ejus, cui loqueris, est alterna affabilitas. Et Salomo:Noli arguere irrisorem, ne te oderit: argue sapientem, et diliget te. EtSeneca dicit: Qui corripit irrisorem, ipse sibi injuriam infert: qui arguitimpium, ipse sibi maculam quærit.

Quartum punctum. Requiras ne cum linguoso vel loquaci colloquium habeas,neque cum cinicis, id est latrantibus et mordacibus. Ait enim propheta:Vir linguosus non diligetur in terra. Et Jesus Sidrach dicit: Terribilisest in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilisest. Et iterum: Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Et alibi idemdicit; Cum viro linguoso ne loquaris, in ignem illius ne sternas ligna.Et alibi idem ait: Nec cum fatuis consilium habeas, non enim possunt diligere,nisi quæ eis placent. Item cum cinicis non multum loquaris; ait enim Tullius:«Ratio cinicorum penitus abjicienda est.» Cinos græce, latinedicitur canis. Inde cinici dicuntur latrantes ut canes, dequibus et similibus dicit Dominus: Nolite projicere margaritas inter porcos.

Quintum punctum. Requiras, ne cum malevolis multum contendas. Ait enimAugustinus: Sicut ignis, quanto magis ligna susceperit, semper in majoremflammam erigitur, ita malus homo, quanto magis rationem audierit, semperin majorem malitiam excitabitur. Unde Salomo: In malevolam animam non intratsapientia. Quare Catho dixit:

Contra verbosos noli contendere verbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.

Sextum punctum. Requiras, ne de secretis cum ebrioso vel muliere mala loquaris.Dicit enim Salomon: Nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Et alius:Garrulitas mulierum id solum novit celare, quod nescit.

Septimum punctum. Denique requiras, quibus audientibus aliquid loquaris.Scriptum est enim:

Prospice te circum, si vis proferre sinistrum,
Ne lateat forsan qui maledicat idem.

Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam hujus dictionisCuiponi possent; sed ista in præsenti tibi, carissime fili, sufficiant.

Cur loquendum sit,

requirendum est, et sunt quinque observanda. Nunc accedamus ad expositionemhujus adverbii Cur. Et certe istud Cur causam requirit.

Requiras ergo tui dicti causam; nam sicut in factis et faciendis causaest requirenda, dicente Seneca: Cujuscunque facti causam require, et quuminitia inveneris, exitus cogitabis, — ita quoque in dictis causa estrequirenda. Et sicut sine causa nil agitur, nec mundus fortuitis casibusimplicatur, ut Cassiodorus dixit, ita sine causa nil dicere debes. Et sicutin qualibet re composita quadruplex causa reperitur, scilicet efficiens,materialis, formalis atque finalis, ita et in dictis nostris quadruplexcausa quandoque reperitur. Causa materialis continetur sub Quid,formalis sub Quomodo, causa efficiens sub Quis, sed in præsentiloquimur de causa finali, quam causam quærimus per Cur.

Causa igitur finalis tui dicti sit aut pro Dei servitio, aut pro humanocommodo, aut pro utroque, aut forte pro amico, aut pro omnibus prædictis.

a. Pro Dei servitio, ut faciunt prædicatores seculares et spirituales.

b. Pro humano commodo, ut causidici et alii oratores. Nam secundum beatumAugustinum licet advocato vendere justam advocationem, et jurisperito venderejustum consilium. Et hic, quando dicis verba pro humano commodo,requiras, quod sit commodum et quale. Debet enim esse pulchrum, non turpe,quia secundum leges turpia lucra sunt ab hominibus propulsanda. Quare Senecadicit: Turpe lucrum vel dispendium fugito. Et alius valde præclare ait:Lucrum cum mala fama damnum est appellandum. Et alibi scriptum est: Mallemperdidisse quam turpiter accepisse. Debet etiam esse commodum moderatum;componitur enim commodum ex cum et modo. Nam, ut aitCassiodorus, «si commodum mensuram æqualitatis excesserit, vim sui nominisnon habet.» Debet etiam esse naturale et quasi commune, id est cum commodonostro et alieno: ait enim lex naturæ; Aequum est, neminem cum alteriusjactura fieri locupletiorem; quod ait Tullius: «Neque timor, neque dolor,neque mors, neque aliud, quod extrinsecus accidere possit, tam est contranaturam, quam ex aliorum incommodo suum augere commodum;» et maxime deexiguitate mendici. Ait enim Cassiodorus: Ultra omnes crudelitates estdivitem velle fieri de exiguitate mendici.

c. Pro utroque autem, id est pro Dei servitio et humano commodo, dicuntverba sacerdotes et clerici: principaliter pro Dei servitio, et secundariopro suo commodo. Vivere enim debet de altari, ut decreta clamant. Et etiamPaulus in Epistola I ad Corinthios, ubi dicit: «Qui altari serviunt, cumaltari participant. Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium denuntiant,de evangelio vivere.» Quidam tamen clerici causam convertunt, quia principaliterfaciunt et dicunt verba pro humano commodo et pro bonis præbendis, etsecundario pro Dei servitio, quod facere non debent.

d. Causa vero dicendi pro amico te movere debet, dum tamen verba sintjusta et honesta. Lex enim amicitiæ, secundum Tullium, hæc est, ut nonrogemus res turpes, nec faciamus rogati. Nam, secundum regulam juris, nonest excusatio peccati, si amici causa peccaveris. Amici enim crimina siferas, facis tua; et, quod plus est, bis peccat qui peccato obsequium accommodat.Crimen sibi parat, qui nocentem adjuvat. Nam socius fit culpæ, qui nocentemadjuvat. Et maxime in re turpi duplex est peccatum; ait enim Seneca: Inturpi re peccare bis est delinquere. Innoxie vero amicum defendere debes,ut verus defensor dicaris; ait enim Cassiodorus: Ille proprie defensorest dicendus, qui defendit innoxie.

e. Pro omnibus vero prædictis libentius verba fundas utilia, scilicetpro Dei servitio et humano commodo et amici utilitate.

Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dicivaleant, hæc tibi brevitatis causa sufficiant.

Quomodo loquendum sit, sunt quinque modi servandi.

Prædictis auditis et intellectis super hoc adverbio Cur, expositionemet intellectum audias hujus dictionis Quomodo. Et certe istud Quomodoformam et modum requirit. Ergo quum loqueris, modum dicendi requires. Namsicut in rebus modus est servandus, de quo dici consuevit:

Omnibus adde modum, modus est pulcherrima virtus

ultra enim modum et citra modum nihil est rectum, quod multum eleganterdicit Oratius:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum:

et ita in dictis si modus omittatur, nihil laudabile poterit inveniri.Ait enim Cassiodorus: Modus ubique laudandus est.

Modus itaque tuus sit quintuplex, videlicet in pronuntiatione, in velocitate,in tarditate, in quantitate et in qualitate.

a. Videndum est ergo, quid sit pronuntiatio. Pronuntiatio est verborumdignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio. Hæc enimintantum excellit, ut, secundum sententiam Marci Tullii, indocta oratiolaudem consequatur, si optime feratur: et quamvis expolita sit, si indecenterdicatur, contemptum irrisionemque mereatur. In pronuntiatione itaque primumexerceri debet vocis et spiritus moderatio, corporis et linguæ motus.Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata; sed pressimet æqualiter vel leniter et clare pronuntiata, ut suis quæque litteræsonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, necimmoderato clamore vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio.Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda est. Nam aliquasimplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignationedeprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæcausæ conveniant. Sequitur ergo, ut quæ læta sunt læto vultu pronuntientur;quæ tristia tristi vultu, quæ crudelia minaci vultu dicenda sunt, quodpræclare docet Oratius dicens:

Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dicta.

Observandum est etiam, ut sit recta facies, ne labia detorqueantur, necmagnus hiatus, nec supinus (id est suppressus) vultus, nec dejecti in terramoculi et inclinata cervix, nec elevata aut depressa supercilia: quia nihilpotest placere, quod non doceat, et secundum Tullium: «Caput artis estdicere quod deceat. Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat; et ore non magis quam labiis loquendumest.» Dicenda quoque sunt submissa leniter, matura graviter, inflexa moderate.Quum magna dicimus, graviter proferenda sunt; quum autem parva dicimus,humiliter; quum mediocria, temperate. Nam etiam in parvis causis nihilgrande, nihil sublime dicendum est; sed levi ac pedestri more loquendumest. In causis vero majoribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus,plus magnificentiæ et fulgoris est exhibendum. In comparatis vero causis,ubi nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est. Sednotandum est quod, quamvis de magnis rebus quisquam dicat, non tamen sempermagnifice dicere debet. «Nam, ut auctor est Seneca — De Formula HonestaVitæ: Lauda parce, vitupera parcius. Similiter reprehendenda est nimialaudatio, sicut immoderata vituperatio: illa enim adulatione, hæc malignitatesuspecta est.» In præsentia autem sui aliquis laudari non debet. Scriptumest enim:

Laudare præsentem, nec lædere decet absentem.

b. c. In velocitate et tarditate similiter modum, requiras. Veruntamenaliud in dicendo est, quam in faciendo: non enim debes esse velox ad loquendum,sed tardus cum moderamine competenti. Ait enim beatus Jacobus in Epistolasua: Esto velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram.Et Salomo dicit: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia sperandaest magis, quam illius correctio. Et Cassiodorus: Hæc est regalis proculdubiovirtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.

Similiter in judicando tardius esse debes. Scriptum est enim: Optimumjudicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat. Inde etiam diciconsuevit: «Ad pœnitendum properat qui cito judicat.» Competens enimmora in talibus non est reprobanda, unde quidam: Mora omnis odio est, sedfacit sapientem.

Pariformiter in consiliis requiras tarditatem, et non velocitatem autfestinantiam; in deliberando enim utilia, mora est tutissima. Scriptumest enim de consiliis: Quod diu tractaveris, id puta rectissimum. Veloxenim consilium sequitur pœnitentia. Et iterum: Tria sunt contraria consilio:festinantia, ira et cupiditas.

In faciendo autem post deliberationem, velocitatem exercere debes. Aitenim Seneca in Epistolis: Minus dicito quam facias, et diu deliberato,cito facito. Celeritas enim beneficium gratum facit. Hoc pulchre dicitSalustius: Priusquam incipias, consulito, et ubi consulueris mature, factoopus est. Et Salomo: Vidisti hominem velocem in omni opere suo? coram regibusstabit, nec erit inter ignobiles. Et Jesus Sidrach dicit: In omnibus operibustuis velox esto, et omnis infirmatis non occurret tibi. — Non tamen tantamvelocitatem exerceas, quæ in operibus perfectionem impediat.

d. In quantitate insuper modum requiras non multa dicendo; nam in multiloquionon deest peccatum. Et Salomo in Eccl. dicit: Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenitur stultitia. Et alibi idem: In omni tempore,bono erit abundantia; ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas.Et Seneca: «Nihil æque proderit nisi quiescere, et cum aliis loqui minima,secum multa.» Moderate tamen loqui et tacere debes, dicit enim Pamphilus:

Nec nimium taceas, nec verba superflua dicas.

Audias ergo plurima, respondeas vero pauca. Nam ut ait Socrates: In omnibusplacere poteris, si gesseris optima et locutus fueris pauca.

e. In qualitate denique loquendi modum requiras, scilicet dicendo bene.Scriptum est enim: Principium amicitiæ est bene loqui, male dicere veroexordium inimicitiarum. Dicenda igitur sunt verba læta, honesta, lucida,simplicia; plano ore, vultu quieto, facie composita, sine immoderato cachinno,clamore nullo proferenda. De quibus Salomo dicit: Favus mellis, compositaverba: dulcedo animæ et sanitas ossium.

Et hæc ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Quomododicta sufficiant.

Quando loquendum et dicendum sit, et quo ordine.

Superest denique videre de intelligentia et expositione hujus adverbiiQuando.Certe istud Quando, tempus requirit. Requiras ergo diligenter tempussimul et ordinem.

a. Ait enim Jesus Sidrach: Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivusautem et imprudens non observabit tempus. Servando ergo tempus sequarisverbum Salomonis dicentis: Tempus dicendi, tempus tacendi. Magna enim resest vocis et silentii temperamentum. Unde Seneca dicit: Serva itaque silentium,donec loqui tibi fuerit necessarium. Et non solum tuum silentium serva,sed etiam aliorum expecta. Expectare ergo debes dicendi tempus, donec tibipræbeat auditum. Ait enim Jesus Sidrach: «Ubi non est auditus, non effundassermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.» Importuna enimest narratio tua, quando tibi non præbetur auditus, et est quasi musicain luctu. Nam ut idem ait: Musica in luctu importuna narratio; et quinarrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem a gravi somno.

Et non solum in dicendo aliis, sed etiam in respondendo tempus expectaredebes. Nam scriptum est: Ne properes respondere, donec finis fuerit interrogationis.Nam ut ait Salomo: Qui prius respondet, antequam audiat, stultum se essedemonstrat et confusione dignum.

Similiter qui prius loquitur, antequam discat, ad contemptum et irrisionemproperat. Unde Jesus Sidrach dicit: Ante judicium para justitiam, et antequamloquaris, disce singula.

b. Ergo suo loco et tempore dicenda sunt, præpostero ordine penitusomisso. 1. Nam si de prædicatione loqui desideras tempore congruo, priushistoriam dicas, quæ docet rem gestam, postea vero allegoriam, quæ docetmysticum sensum ad ecclesiam militantem pertinentem, tertio vero tropologiam,quæ est ad informationem bonorum morum. 2. Si vero de epistolis tractes,primo loco pone salutationem, secundo exordium, tertio narrationem, quartopetitionem et quinto conclusionem. 3. Si autem de contionando in ambaciatisfaciendis studeas, primo loco et tempore salutationem dicas, secundo verocommendationem tam illorum, ad quos ambaciata dirigitur, quam sociorumtecum ambaciatam portantium, sive narrationem ejus, quod tibi impositumfuerit. Tertio facies exhortationem dicendo suasoria verba ad consequendumid, quod postulatur, quarto in omni postulatione allegando modum, quo id,quod postulator, fieri valeat. Quinto induces exempla de rebus in similibusnegotiis factis et observatis. Sexto denique assignabis sufficientem rationemad prædicta omnia. Et hoc facias ad exemplum Gabrielis archangeli, qui,quum missus esset a Deo ad beatam virginem Mariam, primo posuit salutationemdicens: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu etc. Secundo confortationemsive exhortationem de Deo: Ne timeas Maria: quam exhortationem præposuitarchangelus denuntiationi, et hoc ideo, quia beata Maria turbata fueratin salutatione archangeli. Tertio vero posuit annuntiationem dicens: Ecceconcipies in utero, et paries filium etc. Quarto posuit modi expressionem,quum dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabittibi. Quinto posuit exemplum, quum dixit: Ecce Elizabeth, cognata tua,pariet filium in senectute sua. Sexto assignavit sufficientem rationemad prædicta, quum dixit: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

4. Si autem de legibus et decretis tractare volueris, primo temporeet loco litteram ponas, secundo casum, tertio litteræ espositionem, quartosimilia, quinto contraria, sexto solutiones. Et sic de qualibet scientia:quæ ad eam pertineant, secundum præsens, prius et posterius sunt dicenda.

Hæc denique exempla super hoc adverbio Quando tibi ad præsensdicta sufficiant.

Tu autem ex ingenio tibi a Deo præstito multa super hoc et super quolibetverbo hujus versiculi: Quis, quid, etc. pro tuæ voluntatisarbitrio poteris cogitare. Nam sicut in abecedario scripturæ omnes volvuntur,ita super hoc dicto versiculo, quicquid dici vel taceri debet, fere possetinflecti. Hanc igitur doctrinam super loquendo vel tacendo, breviter comprehensam,tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia vita litteratorumpotius in loquendo vel in dicendo, quam in faciendo consistit, Seneca hoctestante, qui ait: Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatioexercendi lacertos et dilatandi cervicem.

Si autem etiam super faciendo volueris habere doctrinam, detrahaturde hoc versiculo istud verbum, dicas, et in loco illius ponas hocverbum facias. Unde dicatur;

Quis, quid, cur facias, cui, quomodo, quando requiras.

Et ita fere omnia, quæ dicta sunt supra, et multa alia poterunt ad verbumfaciasaptari utiliter.

His denique auditis circa prædicta, exercitatione intentissima et frequentiusu te ipsum exerceas — nam exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit,et usus omnium magistrorum præcepta superat — ut valeas doctrinam dicendiet faciendi in promptu habere. Deum insuper exora, qui mihi donavit prædictatibi narrare, ut ad æterna gaudia nos faciat pervenire. Amen.

Explicit liber de doctrina loquendi et tacendi ab Albertano, causidicobrixiensi, ad instructionem suorum filiorum compositus.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page