AUGUSTINI DE CIVITATE DEI LIBER XVII

[I] Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem ad modum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus in Babyloniam duceretur atque inde secundum sancti Hieremiae prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum. Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus uniuersa diluuio terra deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura siue quoque nudo significata siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius ceteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris ciuitas Dei per ista curreret tempora, si omnia uelim commemorare, in inmensum pergitur, primum quia ipsa scriptura, quae per ordinem reges eorumque facta et euenta digerens uidetur tamquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adiuuante Dei spiritu considerata tractetur, uel magis uel certe non minus praenuntiandis futuris quam praeteritis enuntiandis inuenietur intenta; (et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare quam sit operosum atque prolixum et quam multis indiguum uoluminibus, quis ignorat, qui haec uel mediocriter cogitet?) deinde quia ea ipsa, quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque caelorum, quae ciuitas Dei est, ut ad hoc aperiendum maior sit disputatio necessaria,quam huius operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei uoluntate peragendo nec ea quae supersunt dicam nec ea quae satis sunt praetermittam.

[II] In praecedente libro diximus ab initio ad Abrabam promissionum Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significat<ur>, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi demonstrauero, et faciam te in gentem magnam), aliam uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem atque ibi non solum tenendo ac possidendo ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare iam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus, Abrabam Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum per heremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est, neque post illum toto tempore iudicium impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed expectabatur implendum. Impletum est autem per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto, quantum promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem adtinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis huius saeculi terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus oboediret. Sed quoniam Deus nouerat hoc eam non esse facturam, usus est eius etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem reuelato nouo testamento per incarnationem Christi fuerat impleturus.

[III] Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad liberam ciuitatem Dei, id est ueram Hierusalem aeternam in caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate.

Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis uideo probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem Dauid argueret de peccato graui et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret. Haec atque huius modi siue publice, id est pro salute uel utilitate populi, siue priuatim, cum pro suis quisque rebus diuina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis uitae futuri aliquid nosceretur, ad terrenam ciuitatem pertinuisse quis ambigat? Vbi autem legitur: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum et super corda eorum scribam eas, et uidebo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem: Hierusalem sine dubio superna prophetatur, cuius Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum. Ad utramque uero pertinet hoc ipsum, quod Hierusalem dicitur Dei ciuitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia uidetur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Hierusalem secundum historiam contigerunt, et caelestis Hierusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque ueluti compactum atque commixtum in libris ueteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, ualet plurimum multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium litteras sacras, ut, quod historice praedictum completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur; in tantum ut quibusdam uisum sit nihil esse in eisdem libris uel praenuntiatum et effectum, uel effectum, quamuis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam ciuitatem Dei eiusque filios in hac uita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, iam bipertita, non tripertita erunt eloquia prophetarum, uel potius illarum scripturarum omnium, quae ueteris instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Hierusalem terrenam tantum pertineat, si, quidquid ibi de illa uel propter illam dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam ad Hierusalem caelestem allegorica praefiguratione referatur; sed erunt sola duo genera, unum quod ad Hierusalem liberam, alterum quod ad utram-”que pertineat. Mihi autem sicut multum uidentur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis inuoluta esse contendunt. Ideo tripertita, non bipertita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intellegentiae spiritalis exsculpere, seruata dumtaxat primitus historiae ueritate. Ceterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu diuinitus gestis siue gerendis conuenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intellegentiam spiritalem reuocet, si possit, aut ab eo qui potest reuocanda esse fateatur?

[IV] Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta, uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum, qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei seruitium Samuel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmes praecincti sunt uirtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit, ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui.

Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, conuenienter mouetur, nonne intendit et aspicit et agnoscit per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam ciuitatem Dei, cuius rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamuis sterilis fuerit? Vnicum habebat, quando ista dicebat; sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?

Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia plena, prole fecunda. dicat quod tanto ante de se prophetatum per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum. quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est adligatus nec In praeconibus adligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens paruum, agnoscens magnum: Nunc, inquit, dimittis, Domine, seruum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit; quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam camales Israelitae, terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui ut dicit apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat homini Deus, qui solus est iustus atque iustificans) et suam uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones exequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id est intentio eorum, qui tam po,tentes sibi uidentur, ut sine Dei dono atque adiutorio humana sufficientia diuina possint implere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.

Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intellegendi pleni panibus, nisi idem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (quo uerbo minus quidem Latine, bene tamen expressum est, quod ex maioribus minores facti sunt), quia et in ipsis panibus, id est diuinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data. postea quam per nouum testamentum ad eloquia illa uenerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed caelestia sapuerunt. Et hoc uelut quaereretur causa cur factum sit: Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est uniuersae ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Iohannes apostolus ad septem scribit ecclesias, eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere; et in prouerbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit columnas septem. Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei ciuitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oreretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Hierusalem terrenam; quoniam quicumque filii liberae in ea erant, uirtus eius erant; nunc uero ibi quoniam littera est et spiritus non est, amissa uirtute infirmata est.

Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam, quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo: Deducit ad inferos et reducit. Quibus enim dicit apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino; quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia fidelium in illo potius uidemus impletum, capite scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundum rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.

Iam uero quod adiungitur: suscitat a terra pauperem, de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitauit tam cito, ut caro eius non uideret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper; stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores Iudaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi; nec solum detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim sedes. —- Et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non enim Domino quisquam quicquam rectum uoueret, nisi qui ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti inuidet et resistit, ne ualeat implere quod uouit. Potest ex ambiguo Graeco intellegi et aduersarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui noster fuerat, ipsius fit et uincetur a nobis, sed non uiribus nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum efficit sanctos.

Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae? Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum "cum quisque uiuit in corpore". In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset impleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabitt cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

[V] Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi,ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueni et super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam panem sacerdotii tui manducare panem.

Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse completa? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit Iudaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies, qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo, cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.

Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: uno die morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo huius, quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit dixit "conuersabitur"; sicut superius dixerat de domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait: Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse mediator atque saluator. Domus ergo eius coram illo transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad uitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat: non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo: Sub umbra alarum tuarum proteges me; ut intellegant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum uocabulis ista dici. Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare eo, non proprie de domo dicitur huius Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad aduentum Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit: Reliquiae saluae fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de quo dictum est: Qui superauerit in domo tuas profecto credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant; et impletur in eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei obolo argenti. Cui ado re, nisi summo illi sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron ad hoc ueniebant homines ad templum uel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait: Obolo argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat apostolus dictum: Verbum consummans et breuians faciet Dominus super terram? Argentum autem pro eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.

Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium. Quamuis nonnulli "sacrificii tui" sint interpretati, non "sacerdotii tui"; quod nihilo minus eundem significat populum Christianum. Vnde dicit apostolus Paulus: Vnus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi uita. Ipsum est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron de uictimis ueteris testamenti, ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem, quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.

[VI] Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire omnia, quae in libris illis uentura praedicta sunt, si hoc ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum, effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum, quia illud, quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio eius debuit prophetari.

Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe reprobatus atque reiectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum et magnum sacramentum intellegendum est; quod in eo tantum ueneratus est ipse Dauid, ut percusso corde pauitauerit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saul urgente intrauerat necessitate naturae, exiguam particulam uestis eius retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quo modo ei pepercerit, cum posset occidere, atque ita suspicionem de animo eius, qua sanctum Dauid putans inimicum suum uehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saule uiolati, quia uel indumentum eius sic adtrectauit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor Dauid super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis eius. Viris autem, qui cum illo erant et, ut Saulem in manus suas traditum interimeret, suadebant: Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc uerbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum. quia christus Domini est hic. Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud, quod praefigurabat, tanta ueneratio exhibebatur. Vnde et illud, quod ait Sauli Samuel: Quoniam non seruasti mandatum meum, quod mandauit tibi Dominus, quem ad modum nunc parauerat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel: et nunc regnum tuum non stabit tibi, et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum. quia non custodisti quae mandauit tibi Dominus, non sic accipiendum est, ac si ipsum Saulem Deus in aeternum praeparauerit regnaturum, et hoc postea noluerit seruare peccanti (neque enim eum peccaturum esse nesciebat); sed praeparauerat regnum eius, in quo figura regni esset aeterni. Ideo addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit, quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies eius, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes uideretur impleri quod dictum est: In aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem; siue Dauid siue ipsum Mediatorem significans testamenti noui, qui figurabatur in chrismate etiam, quo unctus est ipse Dauid et progenies eius. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita sibi hominem Deus quaerit; sed per hominem more hominum loquitur, quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, uerum ipsi quoque Vnigenito eius, qui uenit quaerere quod perierat, usque adeo iam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi. Quaeret sibi ergo dixit "suum habebit". Vnde in Latina lingua hoc uerbum accipit praepositionem et "adquirit" dicitur; quod satis apertum est quid significet. Quamquam et sine additamento praepositionis quaerere intellegatur adquirere; ex quo lucra uocantur et quaestus.

[VII] Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini, spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.

Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.

De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur: Et diuidetur Israel in duo; in Israel scilicet inimicum Christo et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum atque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti uastatione subuersa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque inmutabilis significata est per hoc, quod a diunctum est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Vbi enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur, inmutabili praescientia manente diuina. Vbi ergo non paenitere dicitur, non mutare intellegitur.

Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt; sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen super corda eorum positum est; cum autem inde quisque transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt coram Israel atque superati sunt: adsumpsit lapidem unum et statuit illum inter Massephat nouam et ueterem, et uocauit nomen eius Abennezer; quod est Latine lapis adiutoris, et dixit: Vsque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris, per quem transeundum est a Massephat uetere ad nouam, id est ab intentione, qua expectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum expectatur in regno caelorum beatitudo uerissima spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat Deus.

[VIII] Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Vbi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui a facie mea; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.

Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobilissimum struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum atque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista compleri, ne uane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta iam manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Vnde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram deliniat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo apertissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.

Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare coepit Salomon, quod pulli regum illorum contigit, ”nnisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesignat, quae ad eius patrem loquitur dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum illius. Quo modo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis. suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem Dauid praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est promissus, eum uenire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos. [IX] Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Vsque in aeternum praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea cum illo, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam de semine Dauid idem Mediator adsumpsit ex uirgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo; tactibus significans plagas correptionis. Vnde illud est: Ne tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam "ne laeseritis"? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint, inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Non dixit "ab eis", cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius; ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est, nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

[X] Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius <in> formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes uiam, factus est opprobrium uicinis suos; exaltasti dexteram inimicorum eius, iuacundasti omnes inimicos eius; auertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.

[XI] Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Vsque quo, Domine, auertis in finem? subauditur "faciem tuam", sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent auertis, sed "auerteris"; quamquam possit intellegi: "Auertis misericordiam tuam, quam promisisti Dauid". Quod autem dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri oportebant, quae superius aerumnosa defleuit. Propter quae et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento quae est mea substantia. Nihil hic melius quam ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur multi filii hominum, uane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati similis factus est, die eius uelut umbra praetereunt; sed non uane Deus constituit omnes filios hominum, quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario ciuitatum non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur: Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Quis est iste, nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus? De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam non moritur, <et> mors ei ultra non dominabitur. Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter quorundam soluenda inferna uincla descenderat; eruerit autem potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam.

[XII] Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Vbi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobrauerunt inimici tui, Domine. quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest. Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Vbi sunt miserationes tuae. antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se prophetia transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem uocat, quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue uox ista coaptatur: Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates persecutionum pro Christi nomi ne paterentur, record a ri potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse prissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: Vbi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, opprobrii seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui, Domine, quod exprobrauerunt, commutationem Christi tui; non eam putantes commutationem <esse>, sed consumptionem. Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem, quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter expectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat atque insultabat esse captiuum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum, siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda, est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe et benedic domum serui tui usque in aeternum et cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum est in uerbis Dauid: Quoniam tu dominus omnipotens Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum aedificabo tibi. Hanc enim domum et nos aedificamus bene uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi Dominus aedificauerit domum, in uanum laborarunt aedificantes eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel.

[XIII] Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum, postea quam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice, qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Ab sit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit; nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen interpretatur "uidens Deum"; cuius praemii desiderio pia per fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

[XIV] Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi uarietate compactam bene ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur: Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio uoce euangelica Saluatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse Dauid in spiritu Christum dixerit esse Dominum suum; quoniam psalmus centensimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et certe idem psalmus non habet in titulo: Ipsius Dauid, sed: Ipsi Dauid, sicut plurimi. Mihi autem credibilius uidentur existimare, qui omnes illos centum et quinquaginta psalmos eius operi tribuunt eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum aliquid, quod ad rem pertineat, figurantibus, ceteros autem nullius hominis nomen in titulis habere uoluisse, sicut ei uarietatis huius dispositionem, quamuis latebrosam, non tamen inanem Dominus inspirauit. Nec mouere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina prophetarum, qui longe post Dauid regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta et quae ibi dicuntur uelut ab eis dici uidentur. Neque enim non potuit propheticus spiritus prophetanti regi Dauid haec etiam futurorum prophetarum nomina reuelare, ut aliquid, quod eorum personae conueniret, prophetice cantaretur; sicut rex Iosias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos cuidam prophetae, qui etiam facta eius futura praedixit, cum suo nomine reuelatus est.

[XV] Nunc iam expectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut uidetur ipsa expectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor; uereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit.

[XVI] Quamlibet enim de quacumque re propriae sint atque manifeste propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio estant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructuauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissime, (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritalli atque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, fquae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ex otio.

Deinde aspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur in laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat atque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem. propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate atque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis impiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Vnde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est —- iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumpsit. De qua ciuitate psalmus alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus impletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

[XVII] Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sedere Christus ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam inpudenter negetur. Et ipse quippe fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi, quod euangelium nos uocamus, et eam uirgam uirtutis eius agnoscimus. Dominari uero eum in medio inimicorum suorum idem ipsi, inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo et nihil aduersus eum ualendo testantur. Deinde quod paulo post dicit: Iurauit Dominus, et non paenitebit eum, quibus uerbis inmutabile futurum esse significat, quod adiungit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod iam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham, quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelleguntur; quod in nostris iam popularibus sermonibus fecimus. Sic et in illo, ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me (quibus utique uerbis in cruce corpus significauit extentum manibus pedibusque confixis et clauorum transuerberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse), addens etiam: Diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem, quae prophetia quem ad modum impleta sit euangelica narratur historia, tunc profecto et alia recte intelleguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his, quae tanta manifestatione claruerunt; praesertim quia et illa, quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita iam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

[XVIII] De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me? An forte quisquam ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset et euigilato resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant<, quia certa erant>. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor eius, congregauit iniquitatem ipsi. Egrediebatur foras et loquebatur simul in unum. Aduersus me susurrabant omnes inimici mei, aduersus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt aduersus me: Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt uerba haec, ut nihil aliud dixisse intellegatur, quam si diceret: "Numquid qui moritur, non adiciet ut reuiuescat?" Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos eius, et hoc actum esse per eum, qui ingrediebatur ut uideret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non occurrat ex discipulo eius factus traditor Iudas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est occisuri erant eum, ostendens illos uana malitia frustra occisuros resurrecturum sic adiecit hunc uersum, uelut diceret: "Quid agitis uani? quod uestrum scelus est, meus somnus erit": Numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non inpune facturos consequentibus indicat uersibus dicens: Etenim homo pacis meae, in quem speraui, qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum, hoc est conculcauit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei et resuscita me, et reddam illis. Quis hoc iam neget, qui Iudaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos uidet? Occisus enim ab eis resurrexit et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis seruat, quando uiuos et mortuos iudicabit. Nam Dominus ipse Iesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens apostolis hunc etiam uersum psalmi huius commemorauit et in se dixit impletum: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum. Quod autem ait: In quem sperauo, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Saluator, de quo ante iam dixerat: Vnus ex uobis me tradet et: unus ex uobis diabolus est. Sed solet in se membrorum suorum transferre personam et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus; unde illud est in euangelio: Esuriui, et dedistis mihi manducare, quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Se itaque dixit sperasse, quod tunc sperauerant de Iuda discipuli eius, quando est connumeratus apostolis.

Iudaei autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate atque caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur, sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. quid apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est: Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem."

[XIX] Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis omnino non cedant, profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera, quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non uident, quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a corpore uitia intelleguntur animorum. Ista de psalmis, hoc est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa nouerunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse uel intellegunt uel existimant, non querantur.

[XX] Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quonam tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuo coepit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quia insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi, et sciemus quae erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes. extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum uidemus impletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.

In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros impios dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste, absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem et auferamus eius memoriam de terra, possessionem eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est, ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili, quae peperit septem, non nisi de Christo et ecclesia, mox ut fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi domum et suffulsit columnas septem; immolauit suas uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens? Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra, ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam. Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet, quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli, alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane manducantes, id est ante horam congruam, quia non expectant oportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter expectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione, quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus: Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim qui te expectant, non confundentur. Iam uero canticum canticorum spiritalis quaedam sanctarum est uoluptas mentium in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta est, ut desideretur ardentius nudeturque, iucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis. Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.

[XXI] Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum rerumue gestarum, quod ad Christum et ecclesiam pertineat, prophetasse, siue in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid, ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda uocabantur, et hoc nomine discernebantur ab Israel;quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verum tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel, seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam se hoc fecisse. Vnde apparuit nullum in ea re uel regis Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis impletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.

[XXII] Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat, timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem, quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit idolatriam in regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omni modo cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores eius et impietatis imitatores populumque ipsum arguere per prophetas. Nam ibi extiterunt et magni illi insignesque prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Helias et Helisaeus discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam, responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua contra Bahal.

[XXIII] Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae; sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen extiterunt reges, qui suis impietatibus Deum grauiter offenderent et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Priorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel autem reges alios magis; alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Vtraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus premebatur, et sic adfligebatur non solum externis, uerum et inter se ciuilibus bellis, ut certis existentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum; prius illa pars, quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam Iudas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum erat unus, atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum iam tributarios eos Christus inuenit.

[XXIV] Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum) nisi alium Zachariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem. Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est, ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. Sed hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem, qui ex eius innumerabiles euangelio crediderunt. Tunc enim uere Israel diuisus est in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem diuinam receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.

Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page