ANDREAS CAPELLANUS
DE AMORE LIBER TERTIUS

De reprobatione amoris

[1] Si haec igitur, quae ad nimiam tuae petitionis instantiam vigili cogitatione conscripsimus, Gualteri amice, attenta curaveris aure percipere, nil tibi poterit in amoris ante deficere. Nam propter nimiae dilectionis affectum tuis penitus cupientes annuere precibus confertissimam plenamque amoris doctrinam in hoc tibi libello edidimus. Quod nos ideo fecisse cognoscas, non quod amare tibi vel alicui hominum expedire credamus, sed ne nostram in aliquo valeas arguere tarditatem; immo totam illius credimus deperire utilitatem, qui suos in amore labores expendit. [2] Taliter igitur praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari. Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.

[3] Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est. Nullus enim posset per aliqua benefacta Deo placere, quousque voluerit amoris inservire ministeriis. [4] Odit namque Deus et utroque iussit testamento puniri, quos extra nuptiales actus agnoscit Veneris operibus obligari vel quocunque voluptatis genere detineri. Quod ergo bonum ibi poterit inveniri, ubi nihil nisi contra Dei geritur voluntatem? [5] Heu quantus inest dolor, quantave nos cordis amaritudo detentat, quum dolentes assidue cernimus propter turpes et nefandos Veneris actus hominibus coelestia denegari! O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat! [6] Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare. Nam, si voluisset Deus sine crimine actus fornicationis exerceri, sine causa praecepisset matrimonia celebrari, quum magis per illum modum quam per matrimonia Dei posset populus multiplicari. [7] Cuiuslibet igitur hominis satis est admiranda stultitia, qui pro vilissimis Veneris [amplectendo] terrenis hereditatem amittit aeternam, quam ipse Rex coelestis cunctis hominibus proprio sanguine recuperavit amissam. Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.

[8] Praeterea constat amatoribus rationem quoque obstare secundam. Nam ex amore proximus laeditur, quem ex mandato divino quisque tanquam se ipsum iubetur diligere. Immo et sine legis iussu mundana scilicet inspecta utilitate proximos amare tenemur; nemo enim modico etiam tempore proximorum posset necessitate carere.

[9] Tertia quoque ratio amorem cunctis evitare suadet. Nam exinde unus ab altero divertitur amicus, et inimicitiae inter homines capitales insurgunt, nec non et homicidia malave multa sequuntur. Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere. [10] Sed qui propter obsequia carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae venenosae fugiendus. Quid enim tam necessarium tamve utile hominibus invenitur quam amicos habere securos? Nam Cicerone testante non ignis neque aquae usus videtur in tantum hominibus necessarius quantum amicorum solatia. [11] Nam si unus inter cunctos homines alicui reperitur amicus, super omni thesauro pretiosior invenitur; nihil enim in orbe tantum valet quod vero possit comparari amico. Multi tamen nomine vocantur amici qui nominis vacuantur effectu, quia ipsorum amicitia temporis opportunitate resolvitur. Verus autem amicus in amici adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior. [12] Huic autem sententiae proverbium illud alludit antiquum:

'Quum fueris felix, multos numerabis amicos,
Tempora quum fuerint nubila, solus eris.'

Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat. Unde amicitiae utilitate atque opportunitate percepta manifeste cognoscere poteris qualis vel quantus inter homines sit reputandus, qui amicitiam carnis voluptati luxuriando postponit.

[13] Alia quoque ratio crimen nobis contradicit amoris. Nam, quum omnia crimina ipsam animam tantum de sui soleant inquinare natura, istud crimen solum animam simul cum corpore foedat; ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.

[14] Sed alia quoque ratione amor fugiendus videtur. Qui amat enim vehementi quadam servitute ligatur et quasi omnia suo nocitura timet amori, et eius animus pro modica vehementer suspicione gravatur, et cor suum interius graviter iaculatur. Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'. [15] Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre. Quem enim vere gladius pertingit amoris, de coamantis cogitatione continua sine intermissione quassatur nullisque divitiis nullove in hoc saeculo tantum posset honore beari vel aliqua dignitate, quantum si iuxta proprii animi voluntatem suo recte fruatur amore. [16] Nam etsi mundum universum lucretur amator, sui autem amoris detrimentum vel aliquod patiatur adversum, omnia tamen pro summa reputaret inopia, nihilque sibi credit [ad] egestatem posse nocere, donec suae voluntati bene concordaverit amor, omniaque timet amans agere vel narrare, unde quacunque ratione coamantis animus concitari posset ad iram vel qualibet occasione moveri. [17] Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari? Praeterea, etsi ex amore quandoque non offendatur amicus, quia forte in extraneam personam extenditur amor amici, mutuas tamen amicitiae vices agnoscere non posset amicus, donec in amico verus dominabitur amor. [18] Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum. Sibi ergo et coamanti suae tantum miser ille vivere iudicatur, qui aliorum omnium utilitatem et amicitiam negligendo eam in unius mulieris amore compensat, et ideo non immerito ab omni videtur negligendus amico, immo penitus ab omni homine declinandus.

[19] Alia iterum ratio inimica videtur amori. Nam ex amore detestabilis procedit egestas, et ad inopiae carcerem devenitur. Amor hominem inevitabili quadam necessitate constringit danda indifferenter et non danda praestare, quod quidem non est largitas sed prodigalitas ab antiqua prudentia nominatur, quam divina scriptura docente vitium constat esse mortale, cui sufficere nulla posset abundantia rerum, et ideo quemlibet irreverenter ad egestatis ima deducit, et sic per fas et nefas homines angit accumulare divitias, unde suum paupertas pascat amorem et suum in saeculo conservare possit honorem illaesum. [20] Qui enim plurimis consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus, nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem. Cave ergo talem antecedentem quaerere causam, cuius commode non possis evitare sequentia.

[21] Videas etenim quis reputetur homo post latrocinia, rapinas furtave aliaque nefanda commissa, et qua fronte valeat inter homines commorari qui praedictorum vitiorum reperitur crimine reus. Sed et quid magis contemptibilem quemlibet reddit hominibus quam si aliquis pro mulieris amore obscura cogatur inopia laborare?

[22] Est et alia satis ratio potens quae cuilibet obstat amanti, quia cunctis amor in vita poenam intolerabilem praestat hominibus et maiores in immensum poenas post mortem facit subire defunctos. O quam mirabile debet cunctis illud sapere bonum, quod viventibus poenam sine intermissione promittit et morientibus cruciatus minatur aeternos, illamque amantibus universis spondet hereditatem, quam in tenebris exterioribus sitam evangelica scriptura demonstrat, ubi scilicet fletus et stridor dentium erit! [23] Si volueris, Gualteri, consiliis acquiescere meis, talia bona quidem aliis sumenda relinquas. Quas autem poenas vivendo patiuntur amantes, licet plurimum sit superius enarratum, tamen non mihi videtur quemquam posse plenius erudiri nisi fuerit magistra experientia eruditus.

[24] Alia quoque intenditur ratione amorem penitus esse vitandum, quia honestas et continentia carnis inter ipsas adnumerantur virtutes; ergo et eius contrarium, luxuria scilicet et carnis voluptas, necessario inter vitia computantur. Est igitur ab omni prorsus homine fugiendus, quia nil magis cupiunt homines in orbe degentes quam nomen inter gentes habere laudabile, ac famam per orbem plurimum divulgari. [25] Famam vero suam nemo poterit conservare lucidam vel illaesam vel bonum nomen inter homines possidere, nisi virtutum fuerit ornatu vestitus. Virtutum autem nullus posset ornamenta tenere, si minimi quoque vitii nigredine maculetur. Nam virtus et vitium 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'. [26] Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laÔco, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur. [27] Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum. Quare ergo petis amorem, si apud Deum et homines inde reprobus inveniris atque blasphemus? Certe non ob aliud, nisi ut cum Deo mundi valeas amittere famam.

[28] Mulier quoque si amoris coeperit inservire ministeriis nullo sibi modo reputatur ad laudem, etiam si a stirpe regis ametur. Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et contemptui prorsus habetur.

[29] Alio quoque modo iterum reprobamus amorem. Recte namque intuentibus et vestigantibus rem diligenter nullius criminis notatur excessus, qui ex ipso non sequatur amore. Nam constat homicidium et adulterium inde saepius provenire; periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur. [30] Quod furtum etiam ex amore proveniat septima ratio de amoris reprobatione superius enarrata demonstrat. Sequitur inde quoque [et] testificatio falsi; non est aliquod mendacii genus, quo amoris necessitate exigente non mentiantur amantes. Iram quoque et odium similiter exinde provenire satis omnibus est manifestum. [31] Sed et constat incestus inde maxime provenire; non enim reperitur aliquis adeo divinis eloquiis eruditus, si maligno spiritu concitante amoris aculeis incitetur, qui contra mulieres cognatas sibi et affines ac Deo dedicatas feminas sciat unquam frena continere luxuriae, et hoc satis per assidua experimenta videmus. Idolorum etiam servitus manifestissime provenit ex amore, et hoc sapientissimi Salomonis demonstrat exemplum, qui mulierum amore ad deos non est veritus accedere alienos ac tanquam bestialis sacrificia mutis idolis ministrare. [32] Sed si ei hoc potuit evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus? Nam, ubi viride cognoscis arescere lignum, ibi aridum adustione consumitur.

[33] Sed et alia ratio insidiari plurimum videtur amori. Quum enim ex amore mala cuncta sequantur, nullum penitus hominibus inde video procedere bonum, quia delectatio carnis, quae inde multa aviditate suscipitur, non est de genere boni, immo constat esse damnabile crimen, quae etiam in coniugatos ipsis vix cum veniali culpa sine crimine toleratur, propheta testante qui ait: 'Ecce enim [et] in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.'

[34] Amorem praeterea tali argumento confundimus. Amor enim non solum facit homines coelesti hereditate privari, sed etiam huius saeculi penitus subducit honores. Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores; immo acquisito meretur penitus honore privari et multa inter homines infamia denotari. [35] LaÔcus etiam nemo posset tanta honestari prudentia vel probitate laudari, si constet eum carnis vitio maculari, qui prioris famae praeconia non amittat et quolibet honoris officio minus reputetur idoneus. Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.

[36] Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris. Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore. [37] Tunc etenim si continuo secum uno mense loquatur non unum iota de omni fabulatione dimitteret. Tanta namque aviditate suscipit verba de coamante relata quod assiduitate quoque multa loquendi eius nunquam fatigatur auditus.

[38] Praeterea ipsum Deum sine omni dubitatione castitatis et pudicitiae caput esse scimus atque principium; diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente cognovimus. Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum. [39] Quod autem Deo auctore perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus parare sinistrum. Sciatis ergo quod mentis caecitate laborat qui Dei obsequiis derelictis diaboli satagit servitiis inhaerere. Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit. [40] Quin etiam retributionem miserabilem consuevit sibi servientibus exhibere. Qui enim plura sibi obsequia praestat, maiores ab eo meretur poenas recipere et maiores perpeti cruciatus; et econtra qui maiores sibi facit offensas, eum sibi magis cognoscit esse subiectum. Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et praedam. [41] Nam eodem modo diabolus suis militibus et post eum ire volentibus dulcia proponit atque suavia et eos quodam modo reddit de impunitate ac longa vita securos, postmodum praemio sui ducatus accepto, id est peccatorum eis aere firmiter obligatis, ad insidiarum eos loca deducit, id est ad mortem, ubi daemonum hostiles hominibus insidiae praeparantur, et eos in hostium derelinquit insidiis et cum hostibus spolia partitur et praedam, quia ipsos suae fraudis ingeniis ad Tartara et [cum] daemonum potestatem deductos cum aliis Tartareis potestatibus statutis poenis affligit. [42] Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam. Merito ergo quisque tenetur amorem luxuriaeque actus abiicere et corporis pudicitiam penitus amplexari.

[43] Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere. Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.

[44] Plus etiam mali potest ad haec in amore notari. Amor enim inique matrimonia frangit et cogit sine causa ab uxore avertere virum, quos Deus lege data firmiter non posse statuit ab homine separari. Ait enim scriptura: 'Quos Deus coniunxit, homo non separet.' Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis constat scelus esse nefandum. [45] In hoc enim saeculo nihil debet aliquis homo tanta affectione diligere quanta uxorem quae legitimo est sibi iure coniuncta. Nam cum viro carnem unam Deus indicavit uxorem et aliis cunctis relictis uxori iussit adhaerere maritum. Ait enim: 'Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una [persona].' [46] Praeterea cum uxore sine crimine libidinem superamus et incentiva luxuriae absque animae macula removemus, prolemque legitimam ex uxore cognoscimus, quae nobis viventibus et morientibus digna solatia praestat, et in ea Deus ex nobis sibi poterit agnoscere fructum. Sed et licet quandoque proles ex fornicatione sequatur, tamen patri nulla potest afferre solatia, quum ab eius etiam hereditate pellatur. [47] Immo filii ex fornicatione progeniti parentis ignominia referente scriptura dicuntur. Sed nec ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra scriptura docere, quae dicit: 'Adulterorum filii abominabiles sunt Deo.'

[48] Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare? Carissime ergo discas amice et corporis pudicitiam conservare atque carnis voluptates animi superare virtute et tuum vas immaculatum Domino custodire. [49] Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere. Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento. [50] Sed si loci opportunitas et rei non speratus eventus ad carnis opera mulieris te repraesentatione compellat, statim voluptatem viriliter compescere cura et opportunitatis instantis loca dimittere. Sed si te coeperint carnis incentiva vexare, cave ne voluptatem sequatur effectus, vel rei te valeat inquinare consensus. [51] Nam [et] si in luxuriae conflictu paucis vicibus constans reperiaris et victor, raros vel nullos postmodum ab ea patieris insultus. Res enim talis luxuria est quam persequendo vincimur et fugiendo fugamus. Ergo si haec quae dicuntur cordis volueris aure percipere, facile tibi erit luxuriae motibus obviare. [52] Absit enim hominem tanta nobilitate generis decoratum tantave probitate refultum Veneris posse contagio maculari et fornicando mulieris admixtione foedari vel ipsius labe foedissima inquinari. Mulieris enim qualitatem sive statum districtius agitare nil foedius vel magis taediosum reperitur in orbe.

[53] Sed haec omittamus ad praesens, ne qualitercunque credamur in eis accusare naturam, et quia cuilibet sunt manifesta prudenti. Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere. [54] Quod si potentia cooperante divina pro nostra poterimus voluntate perficere, nil nobis in hac vita posse gratius evenire cognoscas, quia corporis pudicitia et abstinentia carnis res est, quam apud Deum et homines expedit cunctis habere et eam modis omnibus conservare, quin ea neglecta nullum in homine bonum posset esse perfectum plene. [55] Et si aliquis in se ipso illam constat habere, multi per eam in homine excessus operiuntur, et varia quoque crimina tolerantur. Nam, si homo pudicus inveniatur et largus, nullius detractionibus posset de facili vulnerari vel eius laudibus derogari. Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus. [56] Ne mireris quod dixi pudicum, addidi quoque et largum; nam sine largitate omnis in homine virtus mortua videtur et laudis infructuosa iacere, Iacobi apostoli auctoritate testante: 'Omnis fides sine operibus mortua est.' Sic et omnis sine largitate virtus nulla putatur.

[57] Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes. Nam ex amore et Veneris opere corpora debilitantur humana, et ideo homines efficiuntur in bello minus potentes. Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa; nam ex ipso Veneris opere, ut physicalis monstrat auctoritas, corporis plurimum potentia minoratur, sed propter amorem corpus minoris cibi et potus assumptione nutritur, et ideo non immerito debet esse potentiae brevioris. [58] Praeterea tollit amor etiam somnum et omni solet hominem privare quiete. Sed ex privatione somni sequitur in homine digestio mala et corporis debilitatio multa; et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere. Est enim somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium; ergo privatio somni nil aliud est nisi animalium virtutum fatigatio cum diminutione naturalium. [59] Quarta dici potest ratione non inepte corpora hominum debilitari. Nam propter peccatum omnia dona Dei credimus in homine minorari, et tempora vitae hominis abbreviari. Quum igitur hominibus magnum sit corporis potentia donum atque praecipuum, non recte agis, si talia tibi assumere quaeris per quae hoc praecipuum munus in te valeat quacunque ratione deficere vel quomodolibet attenuari. [60] Ex amore autem non solum haec praedicta sequuntur, sed ex eo quoque corporis aegritudo procedit. Nam ex mala digestione interius turbantur humores, et inde febres et aegritudines infinitae nascuntur. Somni quoque amissio cerebri et mentis saepissime alterationes inducit, unde homo efficitur amens et furiosus. [61] Sed nimia diei et noctis cogitatio, quam universi habent amantes, inducit cerebri quoque defectum, et aegritudines corporis inde procedunt. Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.

[62] Alia quoque ratione te non amare compello, quia sapientia propter amorem suum in sapiente perdit officium. Nam, quantumcunque sit aliquis sapientia plenus, si ad Veneris opera deducatur, nescit habere modum vel sua sapientia motus luxuriae moderari aut actus mortiferos refrenare. Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur. [63] Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti. Quis enim Salomone maiori fuit sapientia plenus, qui tamen sine modo luxuriando peccavit et amore mulierum alienos deos non timuit adorare? [64] Sed et quis maior aut sapientia clarior est David propheta repertus, qui tamen innumerabiles habuit concubinas, uxorem male concupivit Uriae et eam adulterando stupravit virumque ipsius tanquam perfidus homicida necavit? Quis ergo mulierum amator suam sciret cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?

[65] Amatores iterum alia ratione confundimus. Amorem namque mutuum, quem in femina quaeris, invenire non poteris. Non enim aliqua unquam dilexit femina virum nec amanti mutuo se novit amoris vinculo colligare. Mulier [quoque] namque quaerit in amore ditari, non autem coamanti placita solatia exhibere; nec istud debet aliquis admirari, quum de natura procedat. [66] Nam et mulieres omnes de sexus generali natura tenacitatis et avaritiae vitio maculantur et pecuniae quaestui et lucris attentae sunt vigilique aure sollicitae. Mundi namque partes plurimas circuivi ac diligenti examinatione disquirens aliquem reperire non potui, qui mulierem aliquam se asserat invenisse, quae sponte non oblata instanti postulatione non exigat, et si oblata vel exacta plenaria munera non agnoscat, quae ab amore non retardet incepto. [67] Sed etsi mulieri substantiam largitus fueris infinitam, si tantum in soliti muneris te viderit praesentatione remissum vel ad inopiam te iam devenire cognoverit, incognitum te quasi alienigenam reputabit et in omnibus sibi eris taediosus atque nocivus. Sed et nulla posset femina reperiri quae tanta tibi affectione iungatur vel tanta constantia solidetur, si aliquis ad eam quaecunque munera offerendo accedat, quae suo fidem servet amori. [68] Tantus enim in mulieribus ardor avaritiae manet, quod larga munera rerum omnia penitus in eis castitatis claustra dirumpunt. Nam et si manu velis aperta venire, nulla te mulier eo quod petis vacuum permittet abire. Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula. Nam ob avaritiam fures omnes sunt mulieres et loculos reperiuntur habere. [69] Nec invenitur femina tanta generis altitudine decorari vel dignitatis et rerum fertilitate beari, cuius pudorem oblatio non frangat argenti, et quam degeneris et abiectae quoque personae subvertere non possit larga et abundans copia rerum; et hoc ideo quia nulla reperitur femina dives, sicut nec ebrio unquam satis potasse videtur. Nam etsi terra simul et aqua penitus verterentur in aurum, vix posset mulieris avaritia mitigari.

[70] Ad haec mulier omnis non solum naturaliter reperitur avara, sed etiam invida et aliarum maledica, rapax, ventris obsequio dedita, inconstans, in sermone multiplex, inobediens et contra interdicta renitens, superbiae vitio maculata et inanis gloriae cupida, mendax, ebriosa, virlingosa, nil secretum servans, nimis luxuriosa, ad omne malum prona et hominem cordis affectione non amans.

[71] Est autem mulier avara, quia non excogitatur in mundo nefas quod ipsa audacter interveniente munere non committat, nec cuiquam necessitatem patienti sua novit abundantia subvenire. Facilius enim posses de individuo adamante ungue praecidere quam humano ingenio quidquam ex reposito mulieris peculio de ipsius voluntate praesumere. Sicut enim Epicurus summum bonum in ventris esse credit obsequio, ita mulier huius mundi laudes in divitiis credit et rerum tenacitate finiri. [72] Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari. Immo simplex quidem mulier in unius venditione gallinae abundantiori cautela procedit quam sapientissimus iurisperitus in castri alienatione maioris. Sed et nulla mulier in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret coamantis substantiam exhaurire. Et haec non reperitur regula fallax sed omni exceptione carere.

[73] Invida quoque mulier omnis generali regula invenitur, quia semper mulier in alterius feminae pulchritudine zelo consumitur et rerum felicitate privatur. Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat. [74] Et multa convicinarum [et] mulierum inopia et earum inordinata paupertas sibi videtur opulentia affluens et abundans copia rerum, unde muliebrem tantummodo sexum proverbium antiquum voluisse credimus sine omni exceptione notare quod ait:

'Fertilior seges est alienis semper in agris,
vicinumque pecus grandius uber habet.'

Sed vix contingere posset quod una mulier [in] morum probitatem vel pulchritudinis formam laudaret alterius, et, si laudare contingat in uno, in alio statim detractionis verba subiunget, quae praemissas valeant supprimere laudes.

[75] Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur. Non voluit unquam mulier haec in se frangere iura sed penitus intacta servare. Nec enim facile posset femina reperiri, cuius unquam noverit parcere lingua vel detractionis verba tacere. [76] Et in hoc mulier omnis suas per omnes credit attollere laudes et propriam accrescere famam, si aliarum insistat laudibus derogare, quae res manifeste cunctis demonstrat modicum in mulieribus dogma vigere. Cunctis enim per mundum constat hominibus et est quasi generalis regula omnibus firmum detractionis verba detractoris tantum laedere famam et eius opinionem gravare. [77] Nec propter hoc mulieres maledicere cessant et laudes inquietare bonorum, ideoque firmiter credimus asserendum nullam penitus mulierem sapientiae dogma tenere. Nam et omnia quae solent sapientes habere mulieri sunt penitus aliena, quia omnia temere credit, et laudibus propriis libenter insistit, et cetera sapientiae contraria gerit, quod laboriosum esset nobis per singula enarrare.

[78] Rapacitatis quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia mulier omnis non solum aliis sed etiam sibi bene, iuncto marito suis totis elaborat viribus universa sibi bona surripere et rapta nemini profutura servare. Tanta enim in muliere avaritia dominatur, quod nunquam credit se contra divinae vel humanae legis statuta venire, sed cum aliena quaerit iactura ditari. [79] Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.

[80] Ventris etiam mulier in tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum. [81] Sed licet alias mulierum sit sexus semper avarus et omni rerum tenacitati suppositus, omnia tamen, quae habet, avidissime in ciborum lecacitate consumit, nec fuit quandocunque femina visa quae non in gulae vitio tentata succumberet. Et haec omnia possumus in Eva prima mulierum cognoscere quae, licet manu divina sine hominis fuerit facto plasmata, nil tamen magis vetitum timuit assumere cibum, et pro ventris ingluvie de Paradisi meruit habitatione repelli. [82] Si ergo illa femina, quae sine crimine fuit divina manu creata, vitia non potuit compescere gulae, quid erit in aliis, quas in peccatis mater concipit in alvo, nec unquam sine crimine vivunt? Sit ergo tibi pro generali regula definitum, quod [in] nihilo facile poteris in muliere carere, si saepius curaveris eam splendida mensa cibare.

[83] Inconstans etiam mulier regulariter invenitur, quia nulla mulier tanta super aliquo negotio soliditate firmatur, cuius fides modica suasione cuiusque non efficiatur in brevi spatio alterata. Est etenim mulier tanquam cera liquescens, quae semper est formam novam parata suscipere et ad sigilli cuiuslibet impositionem mutari. [84] Sed nec ulla posset mulier te facere tanta promissione securum, cuius voluntas et propositum non inveniatur brevi momento circa promissa mutari. Nec horae spatio in eodem statu cuiusque mulieris animus perseverat, unde non immerito Marcianus ait: 'Age enim, rumpe moram, quia varium et mutabile semper femina.' [85] Non ergo speres de quacunque mulieris sponsione gaudere, nisi rei primitus sis perceptione securus. Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad earum promissiones semper venias cum sacco paratus. Nam illud proverbium antiquum omni videtur exceptione carere in feminis, scilicet: 'Tolle moras, semper nocuit differre paratis.' [86] Sed mulieres omnes cuncta quae dicunt in cordis scimus duplicitate narrare, quia semper alia corde gerunt quam ore loquantur. Nullus posset homo tanta mulieris familiaritate vel affectione gaudere, qui eius posset animi secreta cognoscere, vel qua sibi fide loquatur. Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur. [87] Nunquam ergo te reddas in mulieris promissione vel iureiurando securum, quia nulla manet fides in muliere, sed tuae mentis propositum studeas mulieri semper servare occultum, et tua sibi noli aperire secreta, [et] ut sic artem arte deludas et eius valeas excludere fraudem. [88] Samson enim, cuius cunctis satis probitas est manifesta, quia mulieri sua non novit celare secreta, ab ea in cordis duplicitate deceptus ab inimicorum legitur exercitu superatus, et ab eisdem captus corporis virtute et oculorum simul est visione privatus. De mulieribus quoque aliis infinitis percipimus, quae suos viros et amatores eo quod eis sua non noverunt occultare secreta, turpiter in sermonis duplicitate prodidisse leguntur.

[89] Inobedientiae quoque vitio mulier quaelibet inquinatur, quia nulla in orbe adeo sapiens et discreta femina vivit, si ei rei cuiusque interdicatur abusus, quae contra vetitum toto corporis non conetur adnisu et contra interdicta venire. Unde illud sapientis eloquium sine omni exceptione locum sibi meruit in feminis invenire, scilicet: 'Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum.' [90] Sed et legitur quod vir quidam sapientissimus fuit exosam habens uxorem. Qui causa criminis evitandi eam nolens propria interimere manu, sciens mulierem libenter in vetita niti, vas pretiosissimum praeparavit et in eo vinum optimum et odoriferum cum veneno mixtum apposuit et ait uxori: 'Uxor dulcissima, cave ne vasculum praesens attingas, nec de hoc liquore quomodolibet praelibare praesumas, quia res est venenosa et humanae contraria vitae.' [91] Mulier vero vetita mariti contemnens, quum nondum procul abisset, de inhibito liquore praesumpsit et sic est penitus interempta veneno. Sed quid ista referimus quum maiora noverimus? Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum? Si vis ergo mulierem facere quidquam, ei praecipiendo contraria obtinebis.

[92] Superbia quoque muliebrem consuevit maculare sexum. Mulier enim superbiae concitatione accensa nec linguae nec manus novit scelera vel convicia continere, sed omnia nefanda irata audacter committit. Sed et si quis vellet iratam compescere mulierem, inani se labore fatigat, quia si manibus eam teneat pedibusque ligatam et cuiuslibet eam generis cruciatu adstringat, ipsam non posset a malo proposito revocare vel eius animi superbiam mitigare. [93] Sed ad modicum satis et levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit superbiam cohibere. Et ab his regulis nulla femina reperitur excepta.

[94] Praeterea omnis mulier alias contemptui videtur habere, quod ex sola constat superbia provenire. Nullus enim nisi ex superbiae supercilio alium contemnere posset. Mulier praeterea quaelibet, non tantum iuvencula sed etiam senex et decrepita, summo studio elaborat propriam extollere formam, quam rem ex superbia procedere sola sapientis patenter verba demonstrant, qui ait: 'Cunctus inest fastus, sequiturque superbia formam.' [95] Unde manifeste patet mulieres non posse mores egregios plenarie possidere quia, ut ait: 'Inquinat egregios adiuncta superbia mores.'

Vana gloria feminam detentat quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non credat ad suas pertinentia laudes. [96] Quae etiam in Eva prima femina posset culpa notari, quum cibaria vetita sumpsit, ut boni et mali posset habere scientiam. Sed et nulla mulier invenitur ex tam infimo genere nata, quae se non asserat egregios habere parentes et a magnatum stipite derivari, et quae se omni iactantia non extollat. Et haec sunt quae vana gloria tanquam propria quaerit.

[97] Mendax etiam femina quaelibet reperitur, quia non est femina vivens quae falsa non simulet et mendacia ingenio non componat audaci. Nam et pro re modica satis mulier millies iurando mentitur et pro brevissimo lucro infinita mendacia fingit. [98] Immo mulieres sua cuncta mendacia tueri arte laborant et sub ornata falsitate aliarum consuerunt falsum componere crimen. Nec posset homo tam violentas contra mulierem praesumptiones habere quod ipsa suum profiteatur excessum, nisi fuerit in ipso crimine deprehensa.

[99] Est etiam omnis mulier ebriosa, id est vinum libenter potando assumens. Non est enim mulier aliqua quae cum centum in die commatribus erubescat optimum [caritative] potare falernum. Nec erit totiens meri potatione refecta, quae vina iterum allata recuset; vinum tamen versum sibi maxime reputat inimicum, et aquae potus plurimum consuevit ei esse nocivus. Sed, si vinum sanum sine aquae admixtione reperiat, magnam suae substantiae vellet potius sustinere iacturam, quam de illo ad corporis sufficientiam non gustaret, unde nulla est mulier quae saepissime ebrietatis vitium non incurrat.

[100] Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret. Immo mulier cum aliis commorando nunquam alicui ad loquendum vellet cedere locum, sed suis semper dictis nititur dicenda committere et in suo diutius sermone durare, nec unquam posset sua lingua vel spiritus fatigari loquendo. [101] Saepe etiam mulieres videmus plurimas, quae propter aviditatem loquendi solitariae commorantes intra se ipsas ad verba moventur et expressa voce loquuntur. Sed etiam cunctis mulier audacter loquendo resistit et nullius unquam posset acquiescere dictis, sed in omnibus semper suam nititur praeferre sententiam.

[102] Praeterea nulla novit mulier aliquod occultare secretum. Quanto enim aliquid secretius iniungitur mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat. Nec potuit usque ad haec tempora femina inveniri quae aliquid sibi in secreto positum reservaret occultum, quamvis illud sit magnum, vel inde videatur alicui mortis interitus evenire. [103] Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet. Nec posses illud in feminis evitare quasi iuxta superiorem regulam eis praecipiendo contraria, quia mulierem quamlibet plurimum delectat novarum confabulatio rerum. Secretum ergo tuum ab omni studeas femina custodire.

[104] Luxuriosa est etiam omnis femina mundi, quia mulier quaelibet, quantumcunque sit dignitatis honore praeclara, si aliquem licet vilissimum et abiectum noverit in Veneris opere potentem, illum a suo concubitu non repellit, nec est aliquis in opere Veneris potens qui etiam cuiusvis mulieris posset quomodolibet mitigare libidinem.

[105] Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur. Sed nulla in hoc saeculo commoratur in tantum mulier constans vel quacunque sponsione ligata, si voluptatis accedat amator et eam ad Veneris voluptates sapienter et instanter invitet, quae post multam saltem instantiam petentis velit abiicere preces vel ab eius se importunitate tueri. [106] Et haec quidem regula pro nulla reperitur femina fallax. Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri. Ideo istud mulier agit quia nimia ipsam luxuria vexat.

[107] Est quoque ad omne malum femina prona. Quodcunque maius est in hoc saeculo nefas, illud omnis mulier sine timore pro levi occasione committit, et mulieris animus ad omne malum pro modica cuiusque suasione facile inclinatur. Praeterea nulla vivit in hoc femina mundo, non etiam imperatrix neque regina, quae totam vitam suam more gentilium non consumat auguriis et variis divinationum haruspiciis [et], dum vivit, mente credula non insistat, et quae assidue artis mathematicae infinita maleficia non committat. [108] Immo nullum opus mulier facit, in cuius principio dies non exspectetur et hora, et cui ars malefica non praestet initium. Nam etiam non ducitur, nec defuncti obsequia celebrantur, nec semina trahuntur ad agrum, nec habitatio nova patietur ingressum, nec quidquam aliud datur suo initio, nisi muliebre prius procedat augurium, et nisi istud magicis feminarum praesagiis approbetur. [109] Unde sapientissimus Salomon malitias cunctas et scelera mulieris agnoscens de ipsius vitiis et improbitate generali fuit sermone locutus. Ait enim 'femina nulla bona'. Cur igitur quod est malum, Gualteri, tam avide quaeris amare?

[110] Mulier siquidem hominem cordis affectione non amat, quia nulla est quae marito vel fidem servet amico, et cuius fides non inveniatur alio superveniente vacillans. Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare. [111] Sed quum sciat femina nihil in tantum coamantis animum aggravare quantum si de ipsa sui corporis solatia largiatur, videas quanta mulier hominem cordis affectione peramet, quae propter auri vel argenti aviditatem extranei vel peregrini se committit arbitrio et coamantis animum non erubescit tanta confusione turbare ac propriae fidei ornamenta dirumpere. [112] Sed nulla praeterea femina tanto posset coamanti dilectionis vinculo colligari, si munerum ipsa semper suffragia non agnoscat, quae circa solita non incipiat tepidare solatia et suo coamanti non fiat cito peregrina. Neminem ergo videtur decere prudentem feminae se affectui obligare, quia nemini mutuum servat amorem, et constat ipsam tot supra dictis et tam validis rationibus reprobandam.

[113] Amor praeterea ratione alia satis videtur odibilis, quia saepius inaequalia pondera portat et eam semper cogit amare, quam nulla posset homo sollicitudine obtinere, qua mutuum illa non sentit amorem, quum amoris non instigetur aculeis. Non est ergo illius arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari. [114] Nam, si amor iustus vellet moderator haberi, id solum ad amandum cogeret amatores, quod statim vel post dignos labores eos mutua vice diligeret; quod quum non faciat, merito videtur eius militia recusanda. Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat. Non expedit ergo, venerande amice, tuos in amore consumere dies, quem tot superius improbatum rationibus constat. [115] Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare? [116] Ned id quod quaeris in amore praecipuum, scilicet ut vice mutua diligaris, sicut superius edocetur, ullo posses obtinere labore, quia nulla femina mutuum rependit amorem. Si cuncta igitur quae in amore versantur vigili curaveris mente perquirere, clara poteris veritate cognoscere quam inevitabili quisque ratione tenetur amorem totis viribus evitare et eius penitus calcare mandata.

[117] Haec igitur nostra subtiliter et fideliter examinata doctrina, quam tibi praesenti libello mandamus insertam, tibi duplicem sententiam propinabit. Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus. [118] Quam si iuxta volueris praesentem exercere doctrinam, et sicut huius libelli assidua tibi lectio demonstrabit, omnes corporis voluptates pleno consequeris effectu; Dei tamen gratia, bonorum consortio atque virorum laudabilium amicitia iusta manebis ratione privatus, tuamque famam non modicam facies sustinere iacturam, nec facile huius saeculi consequeris honores. [119] In ulteriori parte libelli tuae potius volentes utilitati consulere, de amoris reprobatione tibi nulla ratione petenti, ut bona forte praestemus invito, spontanea voluntate subiunximus et pleno tibi tractatu conscripsimus. Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.

[120] Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.

[121] Studeas ergo, Gualteri, lampades semper ornatas habere, id est caritatis et bonorum operum ornamenta tenere. Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus. Cave igitur, Gualteri, amoris exercere mandata et continua vigilatione labora ut, quum venerit sponsus, inveniat te vigilantem, nec de corporis iuventute confisum mundana delectatio te faciat in peccati dormitione iacere ac de sponsi tarditate securum, quia eiusdem sponsi voce testante nescimus diem neque horam.

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page