AVLI GELLI NOCTES ATTICAE: LIBER XIII
I. Inquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent "fatum" atque "natura", an diversum. I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: "Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis". II. "Praeter naturam" inquit "praeterque fatum". An utrumque idem valere voluerit "fatum" atque "naturam" et duas res kath'henos hypokeimenou posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:
me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai.
III. Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam. IV. Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. V. Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: nam quia nec fato merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae, quae violenta sunt non videantur e fato venire. VI. Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est hyper stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon gegenesthai ton tes heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai tei patridi hyper tou me tauten epidein doulevousan apothneiskein boulesetai. VII. Quod Cicero "fatum" atque "naturam" videtur dixisse, id multo ante Demosthenes ten pepromenen et ton automaton thanaton appellavit. VIII. Automatos enim thanatos quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus vi coactus venit.
II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. I. Quibus otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: II. "Cum Pacuvius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. III. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. IV. "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. V. Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. VI. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet".
III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint. I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. II. Sicut autem nihil quicquam interest, "suavitudo" dicas an "suavitas", "sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur. III. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. IV. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur. V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: "Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse". VI. Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: "Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset".
IV. Descripta Alexandri ... I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes vel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio. II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: "Rex Alexander Iovis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit", Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: "Amabo", inquit "mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris". III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit. II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. IV. Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum. V. Postea brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum vel Rhodium aliquod vel Lesbium. VI. Id sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese magis iuvisset. VII. Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt. VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle vinum et iucundum". Petit mox Lesbium. IX. Quo item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho Lesbios. X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae. XII. Itaque non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum "notas vocum", tum "moderamenta", tum "accentiunculas", tum "voculationes" appellabant; II. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo vitio loquentes "rustice" loqui dictitabant. III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit "si adspires perperam". IV. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo "barbarismus", qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. I. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. III. Homerus autem leones - sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant - pluris gignere atque educare catulos dicit. IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:
heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin,
hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.
V. Item alio in loco idem significat:
pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.
VI. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. I. Eximie hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere cum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblateraverint. III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est:
Vsus me genuit, mater peperit Memoria,
Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam.
IV. Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: ego odi homines ignava opera et philosopha sententia. V. Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignavi ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent intercutibus ipsi vitiis madentes.
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus" quae sunt stellarum vocabula. I. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. II. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit. III. In his esse praecipui videntur, quos Graeco titulo pandektas inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. IV. Ibi de his stellis, quae appellantur "suculae", hoc scriptum est: "Adeo" inquit "veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,"suculas" appellarint, quod eas Graeci hyadas vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia Graece hyes, "sues" Latine dicantur. Sed hyades" inquit "ouk apo ton hyon, ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo, quod est hyein appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua hyein dicitur". V. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco "suculas" nominarent, quod hyes Latine "sues" dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos "super" dicimus, quod illi hyptios, nos "supinus", quod illi hyphorbos, nos "subulcus", quod item illi hypnos, nos primo "sypnus", deinde per "y" Graecae Latinaeque "o" litterae cognationem "somnus": sic, quod ab illis hyades, a nobis primo "syades", deinde "suculae" appellatae. VI. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit - nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci pleiadas, nos "vergilias" vocamus.
X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius. I. Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; set ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. II. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. III. Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: "Soror" inquit "appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur". IV. "Fratris" autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique etymoi interpretatur: "Frater" inquit "est dictus quasi "fere alter".
XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. I. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. II. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. V. "Quod profecto" inquit "eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem" inquit "convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus", et "In convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint biophele et delectent". VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida". VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae pemmata Graeci aut tragemata dixerunt, ea veteres nostri "bellaria" appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria".
XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere. I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse. II. "Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset", III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit: IV. "cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis adversum eum aditi in Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere". V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: VI. "In magistratu" inquit "habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, sive adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis non ivi auctoribus principibus et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi nec vocatum a conlega parere invitum". VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse. VIII. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in vincula duci potest. IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse. I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius vocari posset. II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor. III. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate posset. IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum fuit: "Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum". V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit. VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
XIV. Quid sit "pomerium". I. "Pomerium" quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: "Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii". II. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. III. Habeat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. IV. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus Solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint. V. Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit, sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: VI. "Idcirco" inquit "omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi avibus obscenis ominosum". VII. Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi, quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.
XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. I. In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: "ne quis magistratus minor de caelo servasse velit". II. Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. III. Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. IV. Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus. "Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus praetore praetores creante veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt". V. Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. VI. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. VII. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.
XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum. I. Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: "Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. Set si contionem habere volunt, uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt". II. Ex his verbis Messalae manifestum est aliud esse "cum populo agere", aliud "contionem habere". III. Nam "cum populo agere" est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet, "contionem" autem "habere" est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
XVII. "Humanitatem" non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. I. Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, "humanitatem" non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed "humanitatem" appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque "humanitas" appellata est. II. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. III. Itaque verba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: "Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus". IV. "Humaniori" inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam convenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam". I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est". II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. III. Tum Apollinaris nobis praesentibus - nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia - rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium "inter os et offam" idem significans, quod Graecus ille paroimiodes versus:
polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou.
XIX. ... I. Versus est notae vetustatis senarius: sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai. II. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. III. Sed etiam ille versus non minus notus: geron geronta paidagogeso s'ego, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi. IV. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
sigon th'hopou dei kai legon ta kairia,
Euripides ita:
sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.
XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: "hic" inquit "est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Vticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. IV. Eius igitur, quem Cicero laudavit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis". V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: "laudo" inquit "te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diversos et aetatibus longe dispares. VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. X. Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea provincia mortem obit. XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudavit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi vita functus est. XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Vticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. XVI. Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis". XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.
XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. I. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, "has" ne "urbis" an "has urbes" et "hanc turrim" an "hanc turrem" dici oporteret. "Si aut versum" inquit "pangis aut orationem solutam struis atque ea verba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum". II. Tum is, qui quaesierat: "quonam modo" inquit "vis aurem meam interrogem?" III. Et Probum ait respondisse: "Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris. IV. Nam in primo georgicon, quem ego" inquit "librum manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. V. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram: centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut "urbes" dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. VI. Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem":
turrim in praecipiti stantem
incertam excussit cervice securim.
Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per "e" litteram dicas". VII. At ille, qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo: "cur" inquit "aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego". VIII. Tum Probus iam commotior: "noli" inquit "igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris". IX. His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. X. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. XI. Versus ex decimo hi sunt:
tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.
"Tres" illic, "tris" hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. XII. Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:
haec finis Priami fatorum,
si mutes "haec" et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?
Nam si ita dicas: "quam das finem", iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. XIII. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos" dicere "cupressos" quam "rectas". XIV. Contra vero idem Ennius in annali duodevicesimo "aere fulva" dixit, non "fulvo", non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior est visus et amoenior. XV. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum in quinta in Verrem "fretu" scribere quam "freto": "Perangusto" inquit "fretu divisa". Erat enim crassius vetustiusque "perangusto freto" dicere. XVI. Itidem in secunda simili usus modulamine "manifesto peccatu" inquit, non "peccato"; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. XVII. Verba sunt Ciceronis haec: "Nemo ita vivebat, ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret". XVIII. Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. XIX. "Hic" enim "peccatus", quasi "peccatio", recte Latineque dicitur, sicut "hic incestus" non qui admisit, sed quod admissum est, et "hic tributus", quod "tributum" nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. "Hic" quoque "adlegatus" et "hic arbitratus" pro "adlegatione" proque "arbitratione" dicuntur, qua ratione servata "arbitratu" et "adlegatu meo" dicimus. XX. Sic igitur "in manifesto peccatu" dixit, ut "in manifesto incestu" veteres dixerunt, non quin Latinum esset "peccato" dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. XXI. Lucretius aeque auribus inserviens "funem" feminino genere appellavit in hisce versibus:
haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva,
cum dicere usitatius manente numero posset:
aureus e caelo demisit funis in arva. XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae". XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem. XXIV. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio". XXV. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit: ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.
XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro. I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente - usus enim sum eo magistro - discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit "maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit". II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos" dixisset, qui gallicas non soleas, haberent. IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, "soleas" dixerunt, nonnumquam voce Graeca "crepidulas". VI. "Gallicas" autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi". VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et "crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios" dixerunt. VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit "cultellum rogavit a crepidario sutore".
XXIII. ... I. Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. II. In his scriptum est: "Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis". III. Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Nereidas. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. IV. Est enim rectus casus eius vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, "Nerio", quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Skiomachia, non "Nerio", sed "Nerienes" vocative dicit in his versibus: te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres. V. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a veteribus sic declinabatur quasi Anio: VI. nam perinde ut "Anienem", sic "Nerienem" dixerunt tertia syllaba producta. VII. Id autem, sive "Nerio" sive "Nerienes" est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. VIII. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine, "Nero" appellatus est. IX. Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum neura dicunt, unde nos quoque Latine "nervos" appellamus. X. Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur. XI. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc versu: Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam. XII. Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. XIII. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: "Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent". XIV. "De tui" inquit "coniugis consilio" Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. XV. Inibi autem animadvertendum est, quod Gellius "Neria" dicit per "a" litteram, non "Nerio" neque "Nerienes". XVI. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vietus comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit: nolo ego Neaeram te vocent, set Nerienem, cum quidem Mavorti es in conubium data. XVII. Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id verba sumenda sint. XVIII. Ennius autem in primo annali in hoc versu:
Nerienem Mavortis et Herem,
si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit. XIX. Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Servii Claudii scriptum invenimus, "Nerio" dictum quasi "Neirio", hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; "ne" enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativast.
XXIV. ... I. M. Cato consularis et censorius publicis iam privatisque opulentis rebus villas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: "Neque mihi" inquit "aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est," inquit "quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet". Tum deinde addit: "Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere". II. Haec mera veritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.
XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. I. In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: "ex manubiis". II. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie "manubiarum" illa inscriptio. III. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: ""ex manubiis"" inquit "significat "ex praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est". IV. "Etiamsi" inquit Favorinus "opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident?" V. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, verba ipsa M. Tulli statim dixit. VI. Ea nos hic adscripsimus: "Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemviri vendent"; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: "Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario". VII. Ac deinde ad eum convertit, qui manubias esse praedam dixerat, et: "videturne tibi" inquit "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:
dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?"
VIII. "Nequaquam vero" inquit ille "talia videntur, quale est maktra et karpodos, quae vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur." IX. "Quid igitur" inquit Favorinus "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. X. Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur". XI. Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: "depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. XII. "Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemonevein: "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis". XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit. XIV. Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere". XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer," ... XVI. "Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:
Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou.
Item in alio versu:
hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te.
XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est. XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos verbis usus est: meketi, paide philo, polemizete mede machesthe, XIX. in quo versu non oportet videri alterum verbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida videri debet: mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon, quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
bask'ithi, oule Oneire,
et
bask'ithi, Iri tacheia,
verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? XXII. "Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus verberaverunt: XXIII. "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit". XXIV. Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto istiusmodi. XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, aliud "manubiae". XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et pecuniam, quae ex venditione praedae percepta esset. XXVIII. "Itaque haec inscriptio, quam videtis: "ex manubiis", non res corporaque ipsa praedae demonstrat - nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus -, sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, declarat. XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. XXX. Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. XXXI. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt".
XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia. I. P. Nigidii verba sunt ex commentariorum grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: "Deinde" inquit "voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut "Valeri", utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt". II. Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. III. "Summum" autem "tonum" prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, "voculationem" appellat et "casum interrogandi" eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus. IV. Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: "Si "huius"" inquit ""amici" vel "huius magni" scribas, unum "i" facito extremum; sin vero "hi magnei", "hi amicei" casu multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque id ipsum facies in similibus". Item: "si "huius terrai" scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est". Item: ""mei" qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus "mei studiosus", per "i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei", tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi casus est". V. Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.
XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni. I. Partheni poetae versus est: Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei. II. Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
III. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
Tauron d'alpheioi, tauron de Poseidaoni.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. I. Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est. II. Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime, quod esse haerereque in animo debet. III. Id autem est ad hanc ferme sententiam: "Vita" inquit "hominum, qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur. IV. Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens viri prudentis adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur".
XXIX. Quod Quadrigarius "eum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multis hominibus". I. Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: "Contione dimissa Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit". II. Cum is liber eaque verba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur "multis mortalibus" pro "hominibus multis" inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc videbatur: "ain tu," inquit "aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus multis" ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si "cum multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret? III. Ego quidem" inquit "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope civitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse. IV. Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales" nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere "cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium venisse dixit emphatikoteron, quam si "cum multis hominibus" dixisset". V. Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: "videte tamen," inquit "ne existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura proverbium to epi tei phakei myron." VI. Hoc iudicium Frontonis etiam in parvis minutisque vocabulis non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.
XXX. Non hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur. I. Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. II. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. III. Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit hominis pro corporis longitudine:
"aetate" inquit "integra,
feroci ingenio, facie procera virum".
IV. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum "facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. V. Sallustii verba sunt ex historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet". VI. Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo "faciem" pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. - statura non magna, corpore aquilost. - ipsa east. - specie venusta, ore atque oculis pernigris. - formam quidem hercle verbis depinxti probe! VII. Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo "faciem" pro statura totiusque corporis figura dixisse.
XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium". I. Laudabat venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat. II. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Hydrokyon inscriptus est. III. Propius igitur accessi et: "nosti," inquam "magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est, sententiam dicas mihi". IV. "Lege" inquit "tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem". V. "Quonam" inquam "pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient intentionem". VI. Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum veterem fidei spectatae luculente scriptum. VII. Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. VIII. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. IX. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat. X. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: "vides" inquit "oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis revise ad me et librum istum tibi totum legam". XI. "Recte" inquam "sit oculis, magister, tuis; XII. sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium" in hoc loco, quem legisti, quid significat?" XIII. Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim et abiens "non" inquit "parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo". XIV. Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: "Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant kirron, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album urinam, medium pepsin? novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?" XV. Quid significet "prandium caninum", rem leviculam diu et anxie quaesivimus. XVI. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. XVII. Cum igitur "medium vinum" appellasset, quod neque novum esset neque vetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi neque veteris, quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. "Refrigerare" id dicit, quod Graece psychein dicitur.