AVLI GELLI NOCTES ATTICAE: LIBER CAPITULA
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus
ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda
corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et
gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba
Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium
nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.
III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit;
quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus
amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et
Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.
IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M.
Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio
infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi
munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae
cognomento compellatus est.
VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum,
cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam
reprehensa et quo contra modo defensa sit.
VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem
praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium, errareque istos,
qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio
Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa
pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice
et Demosthene rhetore.
IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque
temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce
nimis et prisce loquentem.
XI. Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios in acie non tuba, sed
tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus
Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam
notata de Gracchi fistula contionaria.
XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque
caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et
quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo
dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato
rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra,
si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione
expositae diversae sententiae.
XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus
gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti
grave aurum donarent.
XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas
et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione
iusta culpata sit.
XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum
occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et
proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium
intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti
scripserit.
XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in
etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum
furis etymon dicit.
XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen;
quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P.
Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus
torquebit amaror", non quod volgus legeret "sensu torquebit amaro".
XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is,
quos defendit; et "superesse" proprie quid sit.
XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit;
historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii,
quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi
curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an
sapiens irasceretur.
I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam
corporis; deque eiusdem viri temperantia.
II. Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque
in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii
magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi
dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
III. Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint "h"
litterae spiritum.
IV. Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii "divinationem"
appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.
V. Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit
Platonis et Lysiae orationem.
VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid
his, qui improbe id dicunt, respondeatur.
VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris,
in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum
sit.
VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in
synlogismi disciplina.
IX. Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum
insectatus sit.
X. Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio
Sulpicio quaerenti rescripserit.
XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem
iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus
reperta.
XIII. "Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres
dixisse.
XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem,
"stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque
verbi ratio reddita.
XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores;
et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque
ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus
Vergiliani enarratione.
XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero
animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi
servitutem servierunt.
XIX. "Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam
significationem.
XX. Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et
quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in
libris de re rustica dixerit.
XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" vocamus; ac
de utriusque vocabuli ratione et origine.
XXII. De vento "iapyge" deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque
accepta ex Favorini sermonibus.
XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et
Caecilii, quae Plocium inscripta est.
XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent.
XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum
vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi
sit.
XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et
Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra
movet.
XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio
modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit
non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.
II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam
postve eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui
civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea
quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se
usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae
atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et
Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam
barbam et genas radere mos patrius fuit.
V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila
philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis
renitatur.
VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque
ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano
Leonida aequiperat.
VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a
Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.
IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et
qualis color equorum sit qui "spadices" vocantur; deque istius vocabuli
ratione.
X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae
rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.
XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur,
quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et
prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum.
XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi
discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi
destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque
huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M.
Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.
XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente
multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim
magni novique motus non sustinente.
XVI. Temporis varietas in puerperiis mulierum quaenam sit a medicis et a
philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re
opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa
Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes.
XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris
libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi
philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati;
quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum:
"senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet".
XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et
quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque
verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.
I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in
Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis "penus" a Q.
Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
II. Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in
edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint;
diversaeque super ea re sententiae.
III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe. Roma ante
Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius
vocabuli ratio sit.
IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure
atque more veterum sponsaliorum.
V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem
versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium
consultori pessimum est".
VI. Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis
maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi
enarratum, quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea",
et quod Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellavit.
VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super
accentu nominum quorundam Poenicorum.
VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum
odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae deverticula
significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex
commentariis eius super ea re sumpta.
X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque
in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis.
XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora
memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem
Pythagora scripserit.
XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae
memoria dignae.
XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi
possunt.
XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice;
verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.
XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum
insectatione malign4 reprehenderint.
XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis
consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum
relata.
XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi
atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis
disceptatum.
XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu
dignissima.
XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum
inpubium.
XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam
intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte
apud eos oscitabundus.
I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum
disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.
III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae
litteras adeundi.
IV. De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis
multifariam in libris scriptum est.
V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis,
quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae
oleaginea.
VII. "Personae" vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis
eius originem dixerit Gavius Bassus.
VIII. Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus
grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etymologiai vocis eius.
IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.
X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis
"reciproca" dici possunt.
XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein.
XII. De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato.
XIV. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se
Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et
leonis.
XV. Corpusne sit vox an asomaton, varias esse philosophorum sententias.
XVI. De vi oculorum deque videndi rationibus.
XVII. Quam ob causam dies primi post kalendas, Nonas, Idus atri habeantur;
et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi
religiosum plerique vitent.
XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re
verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.
XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se
differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis
super ea re populum rogat.
XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id
ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit
idem Capito Sinnius.
XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare
dicere, sed Latine.
I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius,
quos inscripsit lectionum antiquarum.
III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis
oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae
reprehenderat, responderimus.
IV. Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis
auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona
more maiorum venierint; atque id ipsum "sub corona" quid sit.
V. Historia de Polo histrione memoratu digna.
VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.
VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et
quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.
VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque
veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u"
litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo
dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo
"descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt.
X. Vt "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita
"pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
XI. Neque "levitatem" neque "nequitiam" ea significatione esse, qua in
vulgi sermonibus dicuntur.
XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo
obiecit.
XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem".
XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab
Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.
XV. Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit
Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset.
XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton inscripta
est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus
delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de
significatione vocabuli, quod est "obnoxius"; deque eius vocis origine.
XVIII. De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia;
atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto
legavit.
XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre,
tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.
XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu
suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia
litterarum.
XXI. "Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent,
cum ex duobus sint facta contrariis.
XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et
praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi
dignitate equitum facta sit.
I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam
consistere negaverunt.
II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen
in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.
III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae
longitudinis.
IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus
capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanos super eodem Regulo
scripserit.
V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod
"praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et
quid illae sint aves, quas Nigidius "inferas" appellavit.
VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum
arvalium.
VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis
lepidissimae.
X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus
hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.
XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad
officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque
"sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione
productum alterum, alterum a sacro imminutum.
XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae
"sympoticae" vocantur.
XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et
quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.
XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum
et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.
XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque
numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis
publicorum.
I. "Hesterna noctu" rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis
verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII tabulis "nox"
pro "noctu" dixerunt.
II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a
Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit,
quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in
veterum libris reperiantur.
III. Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus
philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se
et assidue oscitantem.
IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit
unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus
pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam
pro comperta posuerit.
V. Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare pulvere", et quod Lucilius
"pectus sentibus stare" dixit.
VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri
mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba
ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae
senserit, cum ipsius verbis additum.
VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita
acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de
exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.
VIII. Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos
quosdam Platonicos Latina oratione.
IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba
pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit;
quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.
X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam
praestigioso tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum
autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis
ostentante.
XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per
Dionysia largiore sumptu cenitarent.
XII. Quid significet in veterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod
ea verba accepta a Graecis videntur.
XIII. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed
Graecum.
XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam
intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba
quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a
P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.
XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta;
atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.
I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali
scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam
si deorsum.
II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque
nomen habitumque philosophi ementientem.
III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro
recens nato.
IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis
effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.
V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura
voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri in
sectatus est.
VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentativum, in syllaba prima quonam sit
modulo pronuntiandum.
VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die;
deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re
Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri
versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere
existimatus est.
X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani
concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa
inquinavit.
XI. De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca
dicuntur.
XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis
adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit.
XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine
dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.
XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque
vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.
I. "Tertium"ne "consul" an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn.
Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet,
quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex
orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed
naturalia.
V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P.
Nigidio videtur.
VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri
nobili, quod locuta esset petulantius.
VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse
Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini
scribere.
VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse
sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi
castigationis.
IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque
earum instructionum sint vocabula.
X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo
digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.
XI. Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod
eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox"
declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis".
XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in
Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae.
XIII. "Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint.
XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.
XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto
praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque
virgines Vestae neque Dialem.
XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana
historia erratos.
XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus
oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et
venuste facti.
XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli
sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae
alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea
re Demosthenis.
XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebiscitum", quid
"privilegium"; et quantum ista omnia differant.
XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis "novissime" et "novissimus"
observantissime vitarit.
XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae
philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta
verae philosophiae ignorant.
XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus;
atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui
elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula?
quae scripta in veterum libris reperiuntur.
XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod
transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui
transfretassent.
XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum
vigore fuerint aemuli.
XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis
historia sumptum.
XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat
plusculam variamque.
I. De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema"
appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis
antiquitus multa minima dici solita sit.
II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de
nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
III. Qualis quantaque sit "pro" particulae varietas; deque exemplis eius
varietatis.
IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque
inter eos differentia.
VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per
Castorem.
VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca
oratione res Romanas venia sibi ante eius imperitiae petita composuit.
IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai
reperta.
X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi
rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata.
XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium
dicere".
XII. Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit,
Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
XIII. Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi
existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.
XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus verborum productionibus;
et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et
"errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura
usus est.
XVI. Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam
mutatio, velut quod Graece dicitur polypragmosyne.
XVII. Quid significet in veteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda
publice redempta habent".
XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi
scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri
nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput
Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum
studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M.
Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.
I. Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos,
quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi
futtilique iudicio fuit.
III. "Lictoris" vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo
diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
IV. Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur
finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.
V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum
Stoicorum decreta.
VI. De aenigmate.
VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii
confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
VIII. Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.
IX. Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod "honoris" quoque vocabulum
ancipiti sententia fuerit.
X. Quod "aeditumus" verbum Latinum sit.
XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati
perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli
poetae sententia.
XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti
mendacii.
XIII. "Intra Kalendas" cum dicitur, quid significet, utrum "ante Kalendas"
an "Kalendis" an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli
"intra oceanum" et "intra montem Taurum" et in quadam epistula "intra
modum".
XIV. "Saltem" particula quam vim habeat et quam originem.
XV. Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero
usus est: "celatim", "vellicatim", "saltuatim".
I. Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior, quae sunt in primo
Antonianarum libro "multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam
praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent, "fatum"
atque "natura", an diversum.
II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido
Tarentino.
III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti
significatione sint.
IV. Descripta Alexandri ...
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti
verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item
quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque
Attici.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum
in historiis.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus
et Memoriae dixit.
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et
"hyadibus", quae sunt stellarum vocabula.
X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P.
Nigidius.
XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac
de mensis secundis et de bellariis.
XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et
quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
XIV. Quid sit "pomerium".
XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores
magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de
auspiciis.
XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui,
aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
XVII. "Humanitatem" non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo,
vi sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam".
XIX. ...
XX. De genere atque nominibus familiae Porciae.
XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus
vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam
regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu
atque calciatu non decoro.
XXIII. ...
XXIV. ...
XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta
quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi
primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam
scripturam pertinentia.
XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de
officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni
loco intenti paratique sint.
XXIX. Quod Quadrigarius "cum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum
differret, si dixisset "cum multi hominibus".
XXX. Non hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur.
XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium".
I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur
et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos
pollicentur.
II. Quem in modum disseruerit Favorinus consultu a me super officio
iudicis.
III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis
coloribusque verborum depinxit.
V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu
vocativo vocabuli, quod est "egregius".
VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent
neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque
inmutatis.
VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium
dedit, quem appellavit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi.
VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus
ius senatus convocandi consulendique habeat.
I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non
ardere.
II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque
in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae
praeposita est verbis "aufugio" et "aufero"; et an in verbo "autumo" eadem
istaec praepositio esse videri debeat.
IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis
triumphasse memoriae traditum est.
V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque.
VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte,
in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et
sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum;
atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi
Augusti ad Gaium filium.
VIII. Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cenarum atque
luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo
suasit.
IX. Quod Caecilius poeta "frontem" genere virili non poetice, sed cum
probatione et cum analogia appellavit.
X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba
edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam
instituere et exercere Romae coeperant.
XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua
memoratissimus.
XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis
"communia" vocantur.
XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis
mutuatus est.
XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo,
quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".
XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint,
cum patrium istum morem canendi haberent.
XVIII. Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in
Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis
vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri
edesmaton.
XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem
fine vitae.
XXI. Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem
ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque
simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi
utebatur.
XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.
XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis
Latinis iudicarit.
XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
XXVI. Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque
definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
XXVII. Quid sint "comitia calata", quid "curiata", quid "centuriata", quid
"tributa", quid "concilium"; atque inibi quaedam eiusdemmodi.
XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et
viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus
sit.
XXX. Vehiculum, quod "petorritum" appellatur, cuiatis linguae vocabulum
sit, Graecae an Gallicae.
XXXI. Quae verba legaverint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo
obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.
I. Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri observarique;
eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad
equites dicta.
II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae
sit eius legis reprehensio.
III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte
deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque
ipsa Erasistrati super ea scripta.
IV. Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere
solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae
verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti
milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis
quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
V. "Vestibulum" quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
VI. Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita
appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod
multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma"
dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica
traduntur.
IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque
deque".
X. Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII
tabulis "adsiduus"; et quae eius vocabuli ratio sit.
XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in
Syrtibus Africanis colebant.
XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis
absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
XIII. Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint
"municipes" quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi,
quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba
fecit.
XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam
incommode Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus
sit.
XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid
Theopompus de leporibus.
XVI. "Agrippas" a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his
deabus, quae vocantur "Prorsa" et "Postverta".
XVII. Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
XVIII. Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae optike
appellatur, et item alia, quae kanonike, et tertia itidem, quae dicitur
metrike.
XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.
I. Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis
reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid adversus
homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit.
II. Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata.
III. Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra
opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
IV. Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in
certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in
tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus
videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso
argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id
consideratius tractatum exploratumque.
VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M.
Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
VII. Verba haec ex Atinia lege: "quod subruptum erit, eius rei aeterna
auctoritas esto", P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de
praeterito furto quam de futuro cavisse.
VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi
solita: "cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut
fere umquam" et "quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non
duretur".
IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque
aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid skytale sit
Laconica.
X. Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda
flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo
super eadem re utriusque carmina et diiudicata.
XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu
atque natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, adversum
Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici
Hippocratis.
XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Favorino
exercendi gratia disputatis.
XIII. "Quin" particula quot qualesque varietates significationis habeat et
quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit scripturus
adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et
nigri.
XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de
Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.
XVII. Mithridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum;
Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas
percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab
Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.
XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et
inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba
observanda praeceperit omnium rerum longe salubria.
XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite
modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri
floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro
Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata
virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea".
II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis
agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata
oblectatoria.
III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia
accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima,
quam inprobatissimus homo dixisset.
IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii
historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud
Sallustium significarent: "incertum, stolidior an vanior".
V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes
ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit.
VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi
proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit
neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem
familias" existimavit differentia longe vanissima.
VII. Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum
ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat "contio".
VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta
orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus
declarari.
IX. Quid significet apud M. Catonem verbum "insecenda"; quodque "insecenda"
potius legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda".
X. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant,
non arteriarum.
XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice
reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere
in agendi modum.
XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico
quodam sophismatio inpudenti.
XIV. Quid sit numerus "hemiolios", quid "epitritos"; et quod vocabula ista
non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.
XV. Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et
curiosae observationis.
[Capitula libri undevicesimi desunt.]
I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus
duodecim tabularum.
II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet.
III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso
nomine" esse dixerit.
IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse;
et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita
uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere "habeo curam
vestri", an "vestrum".
VII. ...
VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna +mansuescente ac
senescente.
IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in
mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam
scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat "numquam vestimenta a populo
poposci".
X. ...
XI. ...