GESTA FRANCORUM
LIBER II

[v] Mandauit infelix imperator simul cum nostris nuntiis uni ex suis, quem ualde diligebat, quem et corpalatium uocant, ut nos secure deduceret per terram suam, donec ueniremus Constantinopolim. Cumque transiremus ante illorum ciuitates, iubebat habitatoribus terrae ut nobis asportarent mercatum, sicut faciebant et illi quos diximus. Certe tantum timebant fortissimam gentem domni Boamundi, ut nullum nostrorum sinerent intrare muros ciuitatum. Volueruntque nostri quoddam castrum aggredi et apprehendere, eo quod erat plenum omnibus bonis. Sed uir prudens Boamundus noluit consentire, tantum pro iustitia terrae quantum pro fiducia imperatoris. Vnde ualde iratus est cum Tancredo et aliis omnibus. Hoc factum est uespere. Mane uero facto, exierunt habitatores castri, et cum processione deferentes in manibus cruces, uenerunt in presentiam Boamundi. Ipse uero gaudens recepit eos, et cum letitia abire permisit illos. Deinde uenimus ad quamdam urbem quae dicitur Serra, ubi nostra fiximus tentoria, et sat habuimus mercatum, illis diebus conueniens. Ibi Boamundus concordatus est cum duobus corpalatiis, et pro amicitia eorum ac pro iustitia terrae iussit reddi omnia animalia quae nostri depredata tenebant. Deinde peruenimus ad Rusam ciuitatem. Grecorum autem gens exibat et ueniebat gaudens in occursum domini Boamundi, nobis deferens maximum mercatum, ibique nostros tetendimus papiliones in quarta feria ante Cenam Domini; ibi etiam Boamundus totam gentem suam dimisit, perrexitque loqui cum imperatore Constantinopolim, ducens tamen secum paucos milites. Tancredus remansit caput militiae Christi, uidensque peregrinos cibos emere, ait intra se quod exiret extra uiam, et hunc populum conduceret ubi feliciter uiueret. Denique intrauit in uallem quamdam plenam omnibus bonis quae corporalibus nutrimentis sunt congrua; in qua Pascha Domini deuotissime celebrauimus.

[vi] Cum imperator audisset honestissimum uirum Boamundum ad se uenisse, iussit eum honorabiliter recipi, et caute hospitari extra urbem. Quo hospitato, imperator misit pro eo, ut ueniret loqui simul secreto secum. Tunc illuc uenit dux Godefridus cum fratre suo; ac deinde comes Sancti Egidii appropinquauit ciuitati. Tunc imperator anxians et bulliens ira, cogitabat quemadmodum callide fraudulenterque comprehenderet hos Christi milites. Sed diuina gratia reuelante, neque locus neque nocendi spatium ab eo uel a suis inuenta sunt. Nouissime uero congregati omnes maiores natu qui Constantinopoli erant, timentes ne sua priuarentur patria, reppererunt in suis consiliis atque ingeniosis scematibus quod nostrorum duces, comites, seu omnes maiores imperatori sacramentum fideliter facere deberent. Qui omnino prohibuerunt, dixeruntque: ,Certe indigni sumus, atque iustum nobis uidetur nullatenus ei sacramentum iurare.'

Forsitan adhuc a nostris maioribus sepe delusi erimus. Ad ultimum quid facturi erunt? Dicent quoniam necessitate compulsi nolentes uolentesque humiliauerunt se ad nequissimi irnperatoris uoluntatem.

Fortissimo autem uiro Boamundo quem ualde timebat, quia olim eum sepe cum suo exercitu eiecerat de campo dixit, quoniam si libenter ei iuraret, quindecim dies eundi terrae in extensione ab Antiochia retro daret, et octo in latitudine. Eique tali modo iurauit, ut si ille fideliter teneret illud sacramentum, iste suum nunquam preteriret. Tam fortes et tam duri milites, cur hoc fecerunt? Propterea igitur, quia multa coacti erant necessitate.

Imperator quoque omnibus nostris fidem et securitatem dedit, iurauit etiam quia ueniret nobiscum pariter cum suo exercitu per terram et per mare; et nobis mercatum terra marique fideliter daret, ac omnia nostra perdita diligenter restauraret, insuper et neminem nostrorum peregrinorum conturbari uel contristari in uia Sancti Sepulchri nellet aut permitteret.

Comes autem Sancti Egidii erat hospitatus extra ciuitatem in burgo, gensque sua remanserat retro. Mandauit itaque imperator comiti, ut faceret ei hominium et fiduciam sicut alii fecerant. Et dum imperator haec mandabat, comes meditabatur qualiter uindictam de imperatoris exercitu habere posset. Sed dux Godefridus et Rotbertus comes Flandrensis aliique principes dixerunt ei, iniustum fore, contra Christianos pugnare. Vir quoque sapiens Boamundus dixit, quia si aliquid iniustum imperatori faceret, et fiduciam ei facere prohiberet, ipse ex imperatoris parte fieret. Igitur comes accepto consilio a suis, Alexio uitam et honorem iurauit, quod nec per se nec per alium ei auferre consentiat, cumque de hominio appellaretur, non se pro capitis periculo id facturum. Tunc gens domni Boamundi appropinquauit Constantinopoli.

[vii] Tancredus uero et Richardus de Principatu propter iusiurandum imperatoris latenter transfretauerunt Brachium, et fere omnis gens Boamundi iuxta illos. Et mox exercitus comitis Sancti Egidii appropinquauit Constantinopoli. Comes uero remansit ibi cum ipsa sua gente. Boamundus itaque remansit cum imperatore, ut cum eo consilium acciperet, quomodo mandarent mercatum gentibus quae erant ultra Nicenam ciuitatem. Dux itaque Godefridus iuit prius Nicomediam simul cum Tancredo, et aliis omnibus, fueruntque ibi per tres dies. Videns uero dux quod nulla uia pateret per quam posset conducere has gentes usque Nicenam ciuitatem, quoniam per illam uiam per quam prius alii transierant non posset modo tanta gern transire, misit ante se tria milia hominum cum securibus et gladiis, qui incidissent et aperuissent hanc viam, quae patefacta fieret nostris peregrinis usque Nicenam urbem. Quae uia fuit aperta per angustam et nimis immensam montanam, et faciebant retro per uiam cruces ferreas ac ligneas, quas ponebant super stipites ut eas nostri peregrini cognoscerent. Interea peruenimus ad Niceam, quae est caput totius Romaniae, in quarto die, II nonas Maii, ibique castrametati sumus. Priusquam autem Boamundus uenisset ad nos, tanta inopia panis fuit inter nos, ut unus panis uenderetur uiginti aut triginta denariis. Postquam uenit uir prudens Boamundus, iussit maximum mercatum conduci per mare, et pariter utrinque ueniebant, ille per terram et ille per mare, et fuit maxima ubertas in tota Christi militia.

[viii] In die autem Ascensionis Domini coepimus urbem circumquaque inuadere, et aedificare instrumenta lignorum atque turres ligneas, quo possemus murales turres sternere. Tam fortiter et tam acriter aggredimur urbem per duos dies, ut etiam foderemus murum urbis. Turci quippe qui erant in urbe, miserunt nuntios aliis qui uenerant adiutorium ciuitati dare, in hunc modum, quo audacter secureque approximent, et per meridianam introeant portam, quoniam ex illa nemo eis erit obuiam nec contristabit. Quae porta ipsa die a comite sancti Egidii in die sabbati post Ascensionem Domini et episcopo Podiensi hospitata fuit. Qui comes, ueniens ex alia parte, protectus diuina uirtute ac terrenis fulgebat armis cum suo fortissimo exercitu. Hic itaque inuenit contra nos uenientes Turcos. Qui undique signo crucis armatus, uehementer irruit super illos atque superauit. Dederuntque fugam, et fuit mortua maxima pars illorum. Qui rursus uenerunt auxilio aliorum gaudentes et exultantes ad certum bellum, trahentes secum funes, quibus nos ligatos ducerent Corosanum. Venientes autem letantes, coeperunt ex cacumine montis paulatim descendere. Quotquot descenderunt, illic cesis capitibus a manibus nostrorum remanserunt. Proiiciebant autem nostri capita occisorum funda in urbem, ut inde Turci magis terrerentur.

Denique comes sancti Egidii et episcopus Podiensis consiliati sunt in unum qualiter facerent subfodi quamdam turrim, quae erat ante tentoria eorum. Ordinati sunt homines qui hanc suffodiant, et arbalistae et sagittarii qui eos undique defendant. Foderunt namque illam usque ad radices muri, summiseruntque postes et ligna, ac deinde miserunt ignem. Sero autem facto, cecidit turris iam in nocte, sed quia nox erat, non potuerunt preliari cum illis. Nocte uero illa surrexerunt festinanter Turci, et restaurauerunt murum tam fortiter, ut ueniente die nemo posset eos laedere ex illa parte.

Modo uenit comes de Nortmannia, et comes Stephanus, et alii plures, ac deinceps Rogerius de Barnauilla. Boamundus denique obsedit urbem in prima fronte, et iuxta eum Tancredus, et postea dux Godefridus, ac deinde comes Flandrensis, iuxta quem Rotbertus Nortmannus, et iuxta eum comes Sancti Egidii, iuxta quem Podiensis episcopus. Ita uero per terram fuit obsessa, ut nemo auderet exire neque intrare. Fueruntque ibi onmes congregati in unum. Et quis poterat numerare tantam Christi militiam? Nullus ut puto tot prudentissimos milites nec antea uidit nec ultra uidere poterit.

Erat autem ex una parte urbis immensus lacus, in quo Turci suas mittebant naues, et exibant et intrabant, et afferebant herbam, ligna et alia plura. Tunc nostri maiores, consiliati in unum, miserunt nuntios Constantinopolim dicturos imperatori, ut faceret naues conduci ad Ciuito, ubi portus est, atque iuberet congregari boues qui eas traherent per montanas et siluas, usque approximent lacui. Quod continuo factum fuit, suosque Turcopulos mandauit cum eis. Die uero quo naues fuerant conductae, noluerunt eas statim mittere in lacum; sed nocte superueniente miserunt eas in ipsum lacum, plenas Turcopolis, bene ornatis armis. Summo autem diluculo stabant naues optime ordinatae, per lacum properantes contra urbem. Videntes eas Turci mirabantur, ignorantes an esset eorum gens an imperatoris. Postquam autem cognouerunt esse gentem imperatoris, timuerunt usque ad mortem, plorantes et lamentantes; Francique gaudebant, et dabant gloriam Deo. Videntes autem Turci quod nullatenus ex suis exercitibus adiutorium habere possent, legationem mandauerunt imperatori, quia ciuitatem sponte redderent, si eos omnimodo abire perinitteret cum mulieribus et filiis et omnibus substantiis suis. Tunc imperator, plenus uana et iniqua cogitatione, iussit illos impunitos abire sine ullo timore, ac sibi eos Constantinopolim cum magna fiducia adduci. Quos studiose seruabat, ut illos ad Francorum nocumenta et obstacula paratos haberet.

Fuimusque in obsidione illa per septem ebdomadas et tres dies, et multi ex nostris illic receperunt martyrium, et letantes gaudentesque reddiderunt felices animas Deo; et ex pauperrima gente multi mortui sunt fame pro Christi nomine. Qui in caelum triumphantes portarunt stolam recepti martyrii, una uoce dicentes: ,Vindica Domine sanguinem nostrum, qui pro te effusus est; qui es benedictus et laudabilis in secula seculorum. Amen.'

Explicit liber II. Incipit liber III.

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page