GESTA FRANCORUM
LIBER VIII

[xix] Iamiam omnes semitae pene prohibitae et incisae undique erant Turcis, nisi ex illa parte fluminis ubi erat castrum et quoddam monasterium. Quod castrum si fuisset a nobis perfecte munitum, iam nullus eorum auderet extra ciuitatis portam exire. Conciliauerunt se denique nostri, et una uoce concorditer dixerunt: "Eligamus unum ex nobis, qui robuste teneat illud castrum, et nostris inimicis prohibeat montaneas et plana, et introitum urbis ac exitum." Tancredus igitur primus protulit se ante alios dicens: "Si scirem quid proficui mihi attigerit, ego sedule cum meis solummodo homimbus corroborarem castrum, et uiam per quam inimici nostri solent frequentius saeuire, uiriliter deuetabo illis." Qui continuo spoponderunt ei quater centum marcas argenti. Non adquieuit Tancredus; tamen perrexit cum suis honestissimis militibus ac seruientibus, et extemplo abstulit undique uias Turcis, ita ut nulli auderent ex eis iam timore eius perterriti extra urbis portam exire; neque propter herbam neque propter ligna neque propter ulla necessaria. Remansit uero ibi Tancredus cum suis, coepitque uehementer ubique coangustare ciuitatem. Ipsa quoque die ueniebat maxima pars Hermeniorum et Suranorum secure de montaneis, qui ferebant alimenta Turcis in adiutorium ciuitatis. Quibus aduenit obuiam Tancredus et apprehendit eos, et omnia quae deferebant; uidelicet frumentum, uinum, hordeum, oleum, et alia huiusmodi. Sic itaque robuste et prospere deducebat se Tancredus, iamque habebat prohibitas et incisas omnes semitas Turcis, donec Antiochia esset capta.

Omnia quae egimus antequam urbs esset capta nequeo enarrare, quia nemo est in his partibus siue clericus siue laicus qui omnino possit scribere uel narrare, sicut res gesta est. Tamen aliquantulum dicam.

[xx] Erat quidam ammiratus de genere Turcorum cui nomen Pirus, qui maximam amicitiam receperat cum Boamundo. Hunc sepe Boamundus pulsabat nuntiis adinuicem missis, quo eum infra ciuitatem amicissime reciperet; eique christianitatem liberius promittebat, et eum se diuitem facturiim cum multo honore mandabat. Consensit ille dictis et promissionibus dicens: "Tres turres custodio, eique libenter ipsas promitto, et quacunque hora uoluerit in eas eum recolligam." Erat itaque Boamundus iam securus de introitu ciuitatis, et gauisus serenaque mente, placido uultu uenit ad omnes seniores eisque iocunda uerba intulit, dicens: "Viri prudentissimi milites, uidete quomodo nos omnes in nimia paupertate et miseria sumus, maiores siue minores; et ignoramus penitus qua parte meiius succedat nobis. Igitur si uobis bonum et honestum uidetur, eligat se ante alios unus ex nobis, et si aliquo modo uel ingenio ciuitatem adquirere uel ingeniare potuerit per se uel per alios, concordi uoce ei urbem dono concedamus." Qui omnino prohibuerunt, et denegauerunt dicentes: "Nemini dimittetur haec ciuitas, sed omnes aequaliter habebimus illam. Sicut aequalem habuimus laborem, sic inde aequalem habeamus honorem." Itaque Boamundus auditis his uerbis, paulominus subridens protinus recessit.

Non multo post audiuimus nuntios de exercitu hostium nostrorum, Turcorum, Publicanorum, Agulanorum, Azimitarum, et aliarum plurimarum nationum; statimque adunauerunt so omnes maiores nostri simul, tenueruntque concilium dicentes, quoniam "si Boamundus potuerit adquirere ciuitatem aut per se aut per alios, nos una libenti corde ultro ei donamus, eo tenore ut si imperator uenerit nobis in adiutorium, et omnem conuentionem nobis sicut promisit et iurauit attendere uoluerit, nos ei eam iure reddemus. Sin autem, Boamundus eam in suam habeat potestatem." Mox itaque Boamundus coepit humiliter amicum suum cotidiana deprecari petitione, promittendo humillima, maxima, et dulcia, in hunc modum: "Ecce uere tempus modo habemus idoneum, in quo possumus operari quicquid boni uolumus, ergo adiuuet me nunc amicus meus Pirrus." Qui satis gauisus de nuntio, ait se illum adiuuare omnino sicut agere deberet. Nocte itaque ueniente proxima, misit caute filium suum pignus Boamundo, ut securior fieret de introitu urbis. Misit quoque ei uerba in hunc modum, ut in crastinum omnem Francorum gentem summoneri faciat, et quasi in Saracenorum terram depredari uadat dissimulet, ac deinde celeriter reuertatur per dextram montaneam: "Ego uero," ait, "ero intentione erecta prestolans illa agmina, eaque recipiam in turres quas in mea habeo potestate ac custodia." Dein Boamundus iussit celeriter ad se uocari quendam seruientem suum uidelicet Malam Coronam, eique precepit ut quasi preco commoneret Francorum maximam gentem, quatinus fideliter prepararet se in Saracenorum itura terram. Factumque est ita. Credidit itaque Boamundus hoc consilium duci Godefrido, et Flandrensi comiti, comiti quoque de Sancto Egidio, atque Podiensi episcopo, dicens quia: "Dei fauente gracia, hac nocte tradetur nobis Antiochia".

Ordinata sunt denique haec omnia. Milites tenuerunt plana et pedites montaneam, tota nocte equitauerunt et ambulauerunt usque prope auroram, ac deinceps coeperunt appropinquare ad turres quas ille uigil custodiebat. Confestim descendit Boamundus et precepit omnibus, dicens: "Ite securo animo et felici concordia, et ascendite per scalam in Antiochiam, quam statim habebimus si Deo placet in nostra custodia." Venerunt illi usque ad scalam quae iam erat erecta et fortiter ligata ad ciuitatis moenia, et ascenderunt per illam homines fere sexaginta ex nostris; ac diuisi sunt per turres quas ille obseruabat. Videns hoc Pirrus quod tam pauci ascendissent ex nostris, coepit pauere, timens sibi et nostris, ne in manus Turcorum inciderent, dixitque: "Micró Francos echomé (hoc est: paucos Francos habemus). Vbi est acerrimus Boamundus? Vbi est ille inuictus?" Intetim descendit quidam seruiens Longobardus deorsum, et cucurrit quantocius ad Boamundum, dicens: "Quid hic stas uir prudens? Quamobrem huc uenisti? Ecce nos iam tres turres habemus!" Motus est ille cum aliis, et omnes gaudentes peruenerunt usque ad scalam. Videntes itaque illi qui iam erant in turribus, coeperunt iocunda uoce clamare: "Deus uult!" Nos uero idem clamabamus. Nunc coeperunt ilico mirabiliter ascendere, ascenderunt tamen, et cucurrerunt festinanter in alias turres. Quos illic inueniebant, morti tradebant, fratrem quoque Pirri occiderunt. Interea forte rupta est scala, per quam noster erat ascensus, unde inter nos orta est immensa angustia et tristitia. Quamquam autem scala fuisset fracta, tamen quaedam porta erat iuxta nos clausa in sinistra parte, quae quibusdam manebat incognita. Nox namque erat, sed tamen palpando et inquirendo inuenimus eam, omnesque cucurrimus ad illam, et ipsa fracta intrauimus per eam.

Tunc innumerabilis fragor mirabiliter resonabat per totam urbem. Non adquieuit Boamundus his, sed ilico imperauit honorabile uexillum deferri sursum coram castello in quodam monte. Omnes uero pariter stridebant in ciuitate. Summo autem diluculo audientes illi qui foris erant in tentoriis uehementissimum rumorem strepere per ciuitatem, exierunt festinantes et uiderunt uexillum Boamundi sursum in monte, celerique cursu properantes, uenerunt omnes, et per portas intrauerunt in urbem; et interfecerunt Turcos et Saracenos quos ibi reppererunt, extra illos qui fugerant sursum in castrum. Alii uero Turcorum per portas exierunt, et fugientes uiui euaserunt. Cassianus uero dominus illorum timens ualde gentem Francorum dedit se omnimodo fugae, cum aliis multis qui erant cum eo; et fugiendo peruenit in Tancredi terram non longe a ciuitate. Fatigati uero erant equi eorum, miseruntque se in quoddam casale et mersi sunt in unam domum. Cognouerunt ergo eum habitatores illius montaneae, scilicet Surani, et Hermenii; et confestim apprehenderunt eum, truncaueruntque caput illius, et tulerunt ante Boamundi presentiam, ut inde mererentur libertatem accipere. Balteum quoque eius et uaginam appretiauerunt sexaginta bizanteis.

Haec omnia gesta sunt tertia die intrante mense Iunio, quinta feria, III nonas Iunii. Omnes namque plateae ciuitatis iam undique erant plenae cadaueribus mortuorum, ita ut nemo posset sufferre ibi esse prae nimiis foetoribus. Nullus uero poterat ire per semitam ciuitatis, nisi super cadauera mortuorum.

[Explicit liber VIII. Incipit liber IX.]

Gesta Francorum Medieval Latin The Latin Library The Classics Page