OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER QUARTUS DECIMUS

Dig. 14.1.0. De exercitoria actione.
Dig. 14.2.0. De lege rodia ^ rhodia^ de iactu.
Dig. 14.3.0. De institoria actione.
Dig. 14.4.0. De tributoria actione.
Dig. 14.5.0. Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.
Dig. 14.6.0. De senatus consulto macedoniano.

Dig. 14.1.0. De exercitoria actione.

Dig. 14.1.1pr.

Ulpianus 28 ad ed.

Utilitatem huius edicti patere nemo est qui ignoret. nam cum interdum ignari, cuius sint condicionis vel quales, cum magistris propter navigandi necessitatem contrahamus, aequum fuit eum, qui magistrum navi imposuit, teneri, ut tenetur, qui institorem tabernae vel negotio praeposuit, cum sit maior necessitas contrahendi cum magistro quam institore. quippe res patitur, ut de condicione quis institoris dispiciat et sic contrahat: in navis magistro non ita, nam interdum locus tempus non patitur plenius deliberandi consilium.

Dig. 14.1.1.1

Ulpianus 28 ad ed.

Magistrum navis accipere debemus, cui totius navis cura mandata est.

Dig. 14.1.1.2

Ulpianus 28 ad ed.

Sed si cum quolibet nautarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quamquam ex delicto cuiusvis eorum, qui navis navigandae causa in nave sint, detur actio in exercitorem: alia enim est contrahendi causa, alia delinquendi, si quidem qui magistrum praeponit, contrahi cum eo permittit, qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit, sed culpa et dolo carere eos curare debet.

Dig. 14.1.1.3

Ulpianus 28 ad ed.

Magistri autem imponuntur locandis navibus vel ad merces vel vectoribus conducendis armamentisve emendis: sed etiamsi mercibus emendis vel vendendis fuerit praepositus, etiam hoc nomine obligat exercitorem.

Dig. 14.1.1.4

Ulpianus 28 ad ed.

Cuius autem condicionis sit magister iste, nihil interest, utrum liber an servus, et utrum exercitoris an alienus: sed nec cuius aetatis sit, intererit, sibi imputaturo qui praeposuit.

Dig. 14.1.1.5

Ulpianus 28 ad ed.

Magistrum autem accipimus non solum, quem exercitor praeposuit, sed et eum, quem magister: et hoc consultus iulianus in ignorante exercitore respondit: ceterum si scit et passus est eum in nave magisterio fungi, ipse eum imposuisse videtur. quae sententia mihi videtur probabilis: omnia enim facta magistri debeo praestare qui eum praeposui, alioquin contrahentes decipientur: et facilius hoc in magistro quam institore admittendum propter utilitatem. quid tamen si sic magistrum praeposuit, ne alium ei liceret praeponere? an adhuc iuliani sententiam admittimus, videndum est: finge enim et nominatim eum prohibuisse, ne titio magistro utaris. dicendum tamen erit eo usque producendam utilitatem navigantium.

Dig. 14.1.1.6

Ulpianus 28 ad ed.

Navem accipere debemus sive marinam sive fluviatilem sive in aliquo stagno naviget sive schedia sit.

Dig. 14.1.1.7

Ulpianus 28 ad ed.

Non autem ex omni causa praetor dat in exercitorem actionem, sed eius rei nomine, cuius ibi praepositus fuerit, id est si in eam rem praepositus sit, ut puta si ad onus vehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles naviganti vel si quid reficiendae navis causa contractum vel impensum est vel si quid nautae operarum nomine petent.

Dig. 14.1.1.8

Ulpianus 28 ad ed.

Quid si mutuam pecuniam sumpserit, an eius rei nomine videatur gestum? et pegasus existimat, si ad usum eius rei, in quam praepositus est, fuerit mutuatus, dandam actionem, quam sententiam puto veram: quid enim si ad armandam instruendamve navem vel nautas exhibendos mutuatus est?

Dig. 14.1.1.9

Ulpianus 28 ad ed.

Unde quaerit ofilius, si ad reficiendam navem mutuatus nummos in suos usus converterit, an in exercitorem detur actio. et ait, si hac lege accepit quasi in navem impensurus, mox mutavit voluntatem, teneri exercitorem imputaturum sibi, cur talem praeposuerit: quod si ab initio consilium cepit fraudandi creditoris et hoc specialiter non expresserit, quod ad navis causam accipit, contra esse: quam distinctionem pedius probat.

Dig. 14.1.1.10

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si in pretiis rerum emptarum fefellit magister, exercitoris erit damnum, non creditoris.

Dig. 14.1.1.11

Ulpianus 28 ad ed.

Sed si ab alio mutuatus liberavit eum, qui in navis refectionem crediderat, puto etiam huic dandam actionem, quasi in navem crediderit.

Dig. 14.1.1.12

Ulpianus 28 ad ed.

Igitur praepositio certam legem dat contrahentibus. quare si eum praeposuit navi ad hoc solum, ut vecturas exigat, non ut locet ( quod forte ipse locaverat), non tenebitur exercitor, si magister locaverit: vel si ad locandum tantum, non ad exigendum, idem erit dicendum: aut si ad hoc, ut vectoribus locet, non ut mercibus navem praestet, vel contra, modum egressus non obligabit exercitorem: sed et si ut certis mercibus eam locet, praepositus est, puta legumini, cannabae, ille marmoribus vel alia materia locavit, dicendum erit non teneri. quaedam enim naves onerariae, quaedam ( ut ipsi dicunt) epibatygoi sunt: et plerosque mandare scio, ne vectores recipiant, et sic, ut certa regione et certo mari negotietur, ut ecce sunt naves, quae brundisium a cassiopa vel a dyrrachio vectores traiciunt ad onera inhabiles, item quaedam fluvii capaces ad mare non sufficientes.

Dig. 14.1.1.13

Ulpianus 28 ad ed.

Si plures sint magistri non divisis officiis, quodcumque cum uno gestum erit, obligabit exercitorem: si divisis, ut alter locando, alter exigendo, pro cuiusque officio obligabitur exercitor.

Dig. 14.1.1.14

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si sic praeposuit, ut plerique ^ plerumque^ faciunt, ne alter sine altero quid gerat, qui contraxit cum uno sibi imputabit.

Dig. 14.1.1.15

Ulpianus 28 ad ed.

Exercitorem autem eum dicimus, ad quem obventiones et reditus omnes perveniunt, sive is dominus navis sit sive a domino navem per aversionem conduxit vel ad tempus vel in perpetuum.

Dig. 14.1.1.16

Ulpianus 28 ad ed.

Parvi autem refert, qui exercet masculus sit an mulier, pater familias an filius familias vel servus: pupillus autem si navem exerceat, exigemus tutoris auctoritatem.

Dig. 14.1.1.17

Ulpianus 28 ad ed.

Est autem nobis electio, utrum exercitorem an magistrum convenire velimus.

Dig. 14.1.1.18

Ulpianus 28 ad ed.

Sed ex contrario exercenti navem adversus eos, qui cum magistro contraxerunt, actio non pollicetur, quia non eodem auxilio indigebat, sed aut ex locato cum magistro, si mercede operam ei exhibet, aut si gratuitam, mandati agere potest. solent plane praefecti propter ministerium annonae, item in provinciis praesides provinciarum extra ordinem eos iuvare ex contractu magistrorum.

Dig. 14.1.1.19

Ulpianus 28 ad ed.

Si is, qui navem exercuerit, in aliena potestate erit eiusque voluntate navem exercuerit, quod cum magistro eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui navem exercuerit, iudicium datur.

Dig. 14.1.1.20

Ulpianus 28 ad ed.

Licet autem detur ^ datur^ actio in eum, cuius in potestate est qui navem exercet, tamen ita demum datur, si voluntate eius exerceat. ideo autem ex voluntate in solidum tenentur qui habent in potestate exercitorem, quia ad summam rem publicam navium exercitio perinet. at institorum non idem usus est: ea propter in tributum dumtaxat vocantur, qui contraxerunt cum eo, qui in merce peculiari sciente domino negotiatur. sed si sciente dumtaxat, non etiam volente cum magistro contractum sit, utrum quasi in volentem damus actionem in solidum an vero exemplo tributoriae dabimus? in re igitur dubia melius est verbis edicti servire et neque scientiam solam et nudam patris dominive in navibus onerare neque in peculiaribus mercibus voluntatem extendere ad solidi obligationem. et ita videtur et pomponius significare, si sit in aliena potestate, si quidem voluntate gerat, in solidum eum obligari, si minus, in peculium.

Dig. 14.1.1.21

Ulpianus 28 ad ed.

In potestate autem accipiemus utriusque sexus vel filios vel filias vel servos vel servas.

Dig. 14.1.1.22

Ulpianus 28 ad ed.

Si tamen servus peculiaris volente filio familias in cuius peculio erat, vel servo vicarius eius navem exercuit, pater dominusve, qui voluntatem non accommodavit, dumtaxat de peculio tenebitur, sed filius ipse in solidum. plane si voluntate domini vel patris exerceant, in solidum tenebuntur et praeterea et filius, si et ipse voluntatem accommodavit, in solidum erit obligatus.

Dig. 14.1.1.23

Ulpianus 28 ad ed.

Quamquam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat polliceatur praetor actionem, tamen, ut iulianus quoque scripsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater dominusve in solidum tenebitur.

Dig. 14.1.1.24

Ulpianus 28 ad ed.

Haec actio ex persona magistri in exercitorem dabitur, et ideo, si cum utro eorum actum est, cum altero agi non potest. sed si quid sit solutum, si quidem a magistro, ipso iure minuitur obligatio: sed et si ab exercitore, sive suo nomine, id est propter honorariam obligationem, sive magistri nomine solverit, minuetur obligatio, quoniam et alius pro me solvendo me liberat.

Dig. 14.1.1.25

Ulpianus 28 ad ed.

Si plures navem exerceant, cum quolibet eorum in solidum agi potest,

Dig. 14.1.2

Gaius 9 ad ed. provinc.

Ne in plures adversarios distringatur qui cum uno contraxerit:

Dig. 14.1.3

Paulus 29 ad ed.

Nec quicquam facere, quotam quisque portionem in nave habeat, eumque qui praestiterit societatis iudicio a ceteris consecuturum.

Dig. 14.1.4pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Si tamen plures per se navem exerceant, pro portionibus exercitionis conveniuntur: neque enim invicem sui magistri videbuntur ^ videntur^.

Dig. 14.1.4.1

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in solidum poterunt conveniri.

Dig. 14.1.4.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si servus plurium navem exerceat voluntate eorum, idem placuit quod in pluribus exercitoribus. plane si unius ex omnibus voluntate exercuit, in solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri.

Dig. 14.1.4.3

Ulpianus 29 ad ed.

Si servus sit, qui navem exercuit voluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui eum alienavit tenebitur. proinde et si decesserit servus, tenebitur: nam et magistro defuncto tenebitur.

Dig. 14.1.4.4

Ulpianus 29 ad ed.

Hae actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et si servus, qui voluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur haec actio, quamvis de peculio ultra annum non detur.

Dig. 14.1.5pr.

Paulus 29 ad ed.

Si eum, qui in mea potestate sit, magistrum navis habeas, mihi quoque in te competit actio, si quid cum eo contraxero: idem est, si communis servus nobis erit. ex locato tamen mecum ages, quod operas servi mei conduxeris, quia et si cum alio contraxisset, ageres mecum, ut actiones, quas eo nomine habui, tibi praestarem, quemadmodum cum libero, si quidem conduxisses, experieris: quod si gratuitae operae fuerint, mandati ages.

Dig. 14.1.5.1

Paulus 29 ad ed.

Item si servus meus navem exercebit et cum magistro eius contraxero, nihil obstabit, quo minus adversus magistrum experiar actione, quae mihi vel iure civili vel honorario competit: nam et cuivis alii non obstat hoc edictum, quo minus cum magistro agere possit: hoc enim edicto non transfertur actio, sed adicitur.

Dig. 14.1.5.2

Paulus 29 ad ed.

Si unus ex his exercitoribus cum magistro navis contraxerit, agere cum aliis exercitoribus poterit,

Dig. 14.1.6pr.

Paulus 6 brev.

Si servus non voluntate domini navem exercuerit, si sciente eo, quasi tributoria, si ignorante, de peculio actio dabitur.

Dig. 14.1.6.1

Paulus 6 brev.

Si communis servus voluntate dominorum exerceat navem, in singulos dari debebit in solidum actio.

Dig. 14.1.7pr.

Africanus 8 quaest.

Lucius titius stichum magistrum navis praeposuit: is pecuniam mutuatus cavit se in refectionem navis eam accepisse: quaesitum est, an non aliter titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectionem navis esse consumptam. respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crederetur, navis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oportet creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae navis curam suscipiat et negotium domini gerat ( quod certe futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse: quare etsi in ea causa fuerit navis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset necessaria, non debere in solidum adversus dominum navis actionem dari.

Dig. 14.1.7.1

Africanus 8 quaest.

Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad velum emendum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino velum comparari non potest? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare.

Dig. 14.1.7.2

Africanus 8 quaest.

Eadem fere dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere necessariam esse mercis comparationem, cui emendae servus sit praepositus, et sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem pecunia eroganda est.

Dig. 14.2.0. De lege rodia ^ rhodia^ de iactu.

Dig. 14.2.1

Paulus 2 sent.

Lege rodia ^ rhodia^ cavetur, ut si levandae navis gratia iactus mercium factus est, omnium contributione sarciatur quod pro omnibus datum est.

Dig. 14.2.2pr.

Paulus 34 ad ed.

Si laborante nave iactus factus est, amissarum mercium domini, si merces vehendas locaverant, ex locato cum magistro navis agere debent: is deinde cum reliquis, quorum merces salvae sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione communicetur, agere potest. servius quidem respondit ex locato agere cum magistro navis debere, ut ceterorum vectorum merces retineat, donec portionem damni praestent. immo etsi ^ non^ retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem cum vectoribus: quid enim si vectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius est, si sint, retinere eas. at si non totam navem conduxerit, ex conducto aget, sicut vectores, qui loca in navem conduxerunt: aequissimum enim est commune detrimentum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas salvas haberent.

Dig. 14.2.2.1

Paulus 34 ad ed.

Si conservatis mercibus deterior facta sit navis aut si quid exarmaverit, nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quae navis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui locaverit opus. sed si voluntate vectorum vel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet.

Dig. 14.2.2.2

Paulus 34 ad ed.

Cum in eadem nave varia mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque multi vectores servi liberique in ea navigarent, tempestate gravi orta necessario iactura facta erat: quaesita deinde sunt haec: an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales merces imposuissent, quibus navis non oneraretur, velut gemmas margaritas? et quae portio praestanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res expediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia id tributum observatae res deberent: itaque dominum etiam navis pro portione obligatum esse. iacturae summam pro rerum pretio distribui oportet. corporum liberorum aestimationem nullam fieri posse. ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos. itidem agitatum est, an etiam vestimentorum cuiusque et anulorum aestimationem fieri oporteat: et omnium visum est, nisi si qua consumendi causa imposita forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in navigationem, quod quisque haberet in commune conferret.

Dig. 14.2.2.3

Paulus 34 ad ed.

Si navis a piratis redempta sit, servius ofilius labeo omnes conferre debere aiunt: quod vero praedones abstulerint, eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit.

Dig. 14.2.2.4

Paulus 34 ad ed.

Portio autem pro aestimatione rerum quae salvae sunt et earum quae amissae sunt praestari solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt pluris veniri poterunt, quoniam detrimenti, non lucri fit praestatio. sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aestimatio debet haberi non quanti emptae sint, sed quanti venire possunt.

Dig. 14.2.2.5

Paulus 34 ad ed.

Servorum quoque qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda est, quam si qui aegri in nave decesserint aut aliqui sese praecipitaverint.

Dig. 14.2.2.6

Paulus 34 ad ed.

Si quis ex vectoribus solvendo non sit, hoc detrimentum magistri navis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet.

Dig. 14.2.2.7

Paulus 34 ad ed.

Si res quae iactae sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, tunc hi qui solverint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod exegerit reddat.

Dig. 14.2.2.8

Paulus 34 ad ed.

Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto non habetur.

Dig. 14.2.3

Papinianus 19 resp.

Cum arbor aut aliud navis instrumentum removendi communis periculi causa deiectum est, contributio debetur.

Dig. 14.2.4pr.

Callistratus 2 quaest.

Navis onustae levandae causa, quia intrare flumen vel portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio vel portu, eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in nave merces salvas habent, cum his qui in scapha perdiderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque sabinus quoque libro secundo responsorum probat. contra si scapha cum parte mercium salva est, navis periit, ratio haberi non debet eorum, qui in nave perdiderunt, quia iactus in tributum nave salva venit.

Dig. 14.2.4.1

Callistratus 2 quaest.

Sed si navis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris levata est, in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractae sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces in navigatione levandae navis causa iactae sunt, ab his, qui postea sua per urinatores servaverunt, sabinus aeque respondit. eorum vero, qui ita servaverunt, invicem rationem haberi non debere ab eo, qui in navigatione iactum fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores extractae sunt: eorum enim merces non possunt videri servandae navis causa iactae esse, quae perit.

Dig. 14.2.4.2

Callistratus 2 quaest.

Cum autem iactus de nave factus est et alicuius res, quae in navi remanserunt, deteriores factae sunt, videndum, an conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factae sunt. sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum: itaque verbi gratia si vicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro viginti conferat, hic pro decem. potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, id est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an vero alia ex causa, veluti quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetravit. tunc enim conferre debebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc laesit? adhuc numquid et si aspargine propter iactum res deteriores factae sunt? sed distinctio suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si verbi gratia hae res viginti fuerunt et collatio quidem facit decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat. quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione ? ut puta decem aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt. indubitate utrumque onus pati non debet: sed hic videamus, num et ipsi conferre oporteat. quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim: nam sicut ei qui perdiderit subvenitur, ita et ei subveniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit. haec ita papirius fronto respondit.

Dig. 14.2.5pr.

Hermogenianus 2 iuris epit.

Amissae navis damnum collationis consortio non sarcitur per eos, qui merces suas naufragio liberaverunt: nam huius aequitatem tunc admitti placuit, cum iactus remedio ceteris in communi periculo salva navi consultum est.

Dig. 14.2.5.1

Hermogenianus 2 iuris epit.

Arbore caesa, ut navis cum mercibus liberari possit, aequitas contributionis habebit locum.

Dig. 14.2.6

Iulianus 86 Dig.

Navis adversa tempestate depressa ictu fulminis deustis armamentis et arbore et antemna hipponem delata est ibique tumultuariis armamentis ad praesens comparatis ostiam navigavit et onus integrum pertulit: quaesitum est, an hi, quorum onus fuit, nautae pro damno conferre debeant. respondit non debere: hic enim sumptus instruendae magis navis, quam conservandarum mercium gratia factus est.

Dig. 14.2.7

Paulus 3 epit. alf. Dig.

Cum depressa navis aut deiecta esset, quod quisque ex ea suum servasset, sibi servare respondit, tamquam ex incendio.

Dig. 14.2.8

Iulianus 2 ex minic.

Qui levandae navis gratia res aliquas proiciunt, non hanc mentem habent, ut eas pro derelicto habeant, quippe si invenerint eas, ablaturos et, si suspicati fuerint, in quem locum eiectae sunt, requisituros: ut perinde sint, ac si quis onere pressus in viam rem abiecerit mox cum aliis reversurus, ut eandem auferret.

Dig. 14.2.9

Maecenatus ex l. rhodia.

Aciwsis eudaimonos nikomydews pros antwninon basilea. kurie basileu antwnine, naufragion poiysantes en ty italia diyrpagymen hupo twn dymosiwn twn tas kukladas nysous oikountwn. antwninos eipen eudaimoni. egw men tou kosmou kurios, ho de nomos tys valassys. tw nomw twn hrodiwn krinesvw tw nautikw, en ohis mytis twn hymeterwn autw nomos enantioutai. touto de auto kai ho veiotatos augoustos ekrinen.

Dig. 14.2.10pr.

Labeo 1 pith. a paulo epit.

Si vehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in nave mortuum est, vectura tibi non debetur. paulus: immo quaeritur, quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, merces daretur: quod si hoc apparere non poterit, satis erit pro nauta, si probaverit impositum esse mancipium.

Dig. 14.2.10.1

Labeo 1 pith. a paulo epit.

Si ea condicione navem conduxisti, ut ea merces tuae portarentur easque merces nulla nauta necessitate coactus in navem deteriorem, cum id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea nave perierunt, in qua novissime vectae sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem. paulus: immo contra, si modo ea navigatione utraque navis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset. idem iuris erit, si prior nauta publice retentus navigare cum tuis mercibus prohibitus fuerit. idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi praestaret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem devehendas eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret. idem iuris in eodem genere cogitationis observabimus, si probatum fuerit nautam morbo impeditum navigare non potuisse. idem dicemus, si navis eius vitium fecerit sine dolo malo et culpa eius.

Dig. 14.2.10.2

Labeo 1 pith. a paulo epit.

Si conduxisti navem amphorarum duo milium et ibi amphoras portasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes. paulus: immo si aversione navis conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti.

Dig. 14.3.0. De institoria actione.

Dig. 14.3.1

Ulpianus 28 ad ed.

Aequum praetori visum est, sicut commoda sentimus ex actu institorum, ita etiam obligari nos ex contractibus ipsorum et conveniri. sed non idem facit circa eum qui institorem praeposuit, ut experiri possit: sed si quidem servum proprium institorem habuit, potest esse securus adquisitis sibi actionibus: si autem vel alienum servum vel etiam hominem liberum, actione deficietur: ipsum tamen institorem vel dominum eius convenire poterit vel mandati vel negotiorum gestorum. Marcellus autem ait debere dari actionem ei qui institorem praeposuit in eos, qui cum eo contraxerint.

Dig. 14.3.2

Gaius 9 ad ed. provinc.

Eo nomine, quo institor contraxit, si modo aliter rem suam servare non potest.

Dig. 14.3.3

Ulpianus 28 ad ed.

Institor appellatus est ex eo, quod negotio gerendo instet: nec multum facit, tabernae sit praepositus an cuilibet alii negotiationi,

Dig. 14.3.4

Paulus 30 ad ed.

Cum interdum etiam ad homines honestos adferant merces et ibi vendant. nec mutat causam actionis locus vendendi emendive, cum utroque modo verum sit institorem emisse aut vendidisse.

Dig. 14.3.5pr.

Ulpianus 28 ad ed.

Cuicumque igitur negotio praepositus sit, institor recte appellabitur.

Dig. 14.3.5.1

Ulpianus 28 ad ed.

Nam et servius libro primo ad brutum ait, si quid cum insulario gestum sit vel eo, quem quis aedificio praeposuit vel frumento coemendo, in solidum eum teneri.

Dig. 14.3.5.2

Ulpianus 28 ad ed.

Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis faenerandis, agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis praeposuerit, in solidum eum teneri.

Dig. 14.3.5.3

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si in mensa habuit quis servum praepositum, nomine eius tenebitur.

Dig. 14.3.5.4

Ulpianus 28 ad ed.

Sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus vestiarii vel lintearii dant vestem circumferendam et distrahendam, quos volgo circitores appellamus.

Dig. 14.3.5.5

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et muliones quis proprie institores appellet,

Dig. 14.3.5.6

Ulpianus 28 ad ed.

Item fullonum et sarcinatorum praepositus. stabularii quoque loco institorum habendi sunt.

Dig. 14.3.5.7

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si tabernarius servum suum peregre mitteret ad merces comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum labeo scripsit.

Dig. 14.3.5.8

Ulpianus 28 ad ed.

Idem ait, si libitinarius servum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliaverit, dandam in eum quasi institoriam actionem, quamvis et furti et iniuriarum actio competeret.

Dig. 14.3.5.9

Ulpianus 28 ad ed.

Idem labeo ait: si quis pistor servum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem vendendum, deinde is pecunia accepta praesenti, ut per dies singulos eis panem praestaret, conturbaverit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat.

Dig. 14.3.5.10

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tradiderat, imperaret, post cuius profectionem vestimenta discipulus accepisset et fugisset, fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin vero quasi institor, teneri eum. plane si adfirmaverit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato tenebitur.

Dig. 14.3.5.11

Ulpianus 28 ad ed.

Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit, sed ita, si eius rei gratia, cui praepositus fuerit, contractum est, id est dumtaxat ad id quod eum praeposuit.

Dig. 14.3.5.12

Ulpianus 28 ad ed.

Proinde si praeposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex empto actione: item si forte ad emendum eum praeposuero, tenebor dumtaxat ex vendito: sed neque si ad emendum, et ille vendiderit, neque si ad vendendum, et ille emerit, debebit teneri, idque cassius probat.

Dig. 14.3.5.13

Ulpianus 28 ad ed.

Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas merces praeposito, locus est institoriae, idemque et si ad pensionem pro taberna exsolvendam: quod ita verum puto, nisi prohibitus fuit mutuari.

Dig. 14.3.5.14

Ulpianus 28 ad ed.

Si ei, quem ad vendendum emendumve oleum praeposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum habere.

Dig. 14.3.5.15

Ulpianus 28 ad ed.

Item si institor, cum oleum vendidisset, anulum arrae nomine acceperit neque eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam praepositus est, contractum est: nisi forte mandatum ei fuit praesenti pecunia vendere. quare si forte pignus institor ob pretium acceperit, institoriae locus erit.

Dig. 14.3.5.16

Ulpianus 28 ad ed.

Item fideiussori, qui pro institore intervenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est.

Dig. 14.3.5.17

Ulpianus 28 ad ed.

Si ab alio institor sit praepositus, is tamen decesserit qui praeposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, sine dubio teneri eum oportebit. nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum est, aequum est ignoranti dari institoriam actionem.

Dig. 14.3.5.18

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si procurator meus, tutor, curator institorem praeposuerit, dicendum erit veluti a me praeposito dandam institoriam actionem.

Dig. 14.3.6

Paulus 30 ad ed.

Sed et in ipsum procuratorem, si omnium rerum procurator est, dari debebit institoria.

Dig. 14.3.7pr.

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si quis meam rem gerens praeposuerit et ratum habuero, idem erit dicendum.

Dig. 14.3.7.1

Ulpianus 28 ad ed.

Parvi autem refert, quis sit institor, masculus an femina, liber an servus proprius vel alienus. item quisquis praeposuit: nam et si mulier praeposuit, competet institoria exemplo exercitoriae actionis et si mulier sit praeposita, tenebitur etiam ipsa. sed et si filia familias sit vel ancilla praeposita, competit institoria actio.

Dig. 14.3.7.2

Ulpianus 28 ad ed.

Pupillus autem institor obligat eum, qui eum praeposuit, institoria actione, quoniam sibi imputare debet, qui eum praeposuit.

Dig. 14.3.8

Gaius 9 ad ed. provinc.

Nam et plerique pueros puellasque tabernis praeponunt.

Dig. 14.3.9

Ulpianus 28 ad ed.

Verum si ipse pupillus praeposuerit, si quidem tutoris auctoritate, obligabitur, si minus, non.

Dig. 14.3.10

Gaius 9 ad ed. provinc.

Eatenus tamen dabitur in eum actio, quatenus ex ea re locupletior est.

Dig. 14.3.11pr.

Ulpianus 28 ad ed.

Sed si pupillus heres extiterit ei qui praeposuerat, aequissimum erit pupillum teneri, quamdiu praepositus manet: removendus enim fuit a tutoribus, si nollent opera eius uti.

Dig. 14.3.11.1

Ulpianus 28 ad ed.

Sed et si minor viginti quinque annis erit qui praeposuit, auxilio aetatis utetur non sine causae cognitione.

Dig. 14.3.11.2

Ulpianus 28 ad ed.

De quo palam proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habetur: non enim permittendum erit cum institore contrahere, sed si quis nolit contrahi, prohibeat: ceterum qui praeposuit tenebitur ipsa praepositione.

Dig. 14.3.11.3

Ulpianus 28 ad ed.

Proscribere palam sic accipimus claris litteris, unde de plano recte legi possit, ante tabernam scilicet vel ante eum locum in quo negotiatio exercetur, non in loco remoto, sed in evidenti. litteris utrum graecis an latinis? puto secundum loci condicionem, ne quis causari possit ignorantiam litterarum. certe si quis dicat ignorasse se litteras vel non observasse quod propositum erat, cum multi legerent cumque palam esset propositum, non audietur.

Dig. 14.3.11.4

Ulpianus 28 ad ed.

Proscriptum autem perpetuo esse oportet: ceterum si per id temporis, quo propositum non erat, vel obscurata proscriptione contractum sit, institoria locum habebit. proinde si dominus quidem mercis proscripsisset, alius autem sustulit aut vetustate vel pluvia vel quo simili contingit, ne proscriptum esset vel non pareret, dicendum eum qui praeposuit teneri. sed si ipse institor decipiendi mei causa detraxit, dolus ipsius praeponenti nocere debet, nisi particeps doli fuerit qui contraxit.

Dig. 14.3.11.5

Ulpianus 28 ad ed.

Condicio autem praepositionis servanda est: quid enim si certa lege vel interventu cuiusdam personae vel sub pignore voluit cum eo contrahi vel ad certam rem? aequissimum erit id servari, in quo praepositus est. item si plures habuit institores, vel cum omnibus simul contrahi voluit vel cum uno solo. sed et si denuntiavit cui, ne cum eo contraheret, non debet institoria teneri: nam et certam personam possumus prohibere contrahere vel certum genus hominum vel negotiatorum, vel certis hominibus permittere. sed si alias cum alio contrahi vetuit continua variatione, danda est omnibus adversus eum actio: neque enim decipi debent contrahentes.

Dig. 14.3.11.6

Ulpianus 28 ad ed.

Sed si in totum prohibuit cum eo contrahi, praepositi loco non habetur, cum magis hic custodis sit loco quam institoris: ergo nec vendere mercem hic poterit nec modicum quid ex taberna.

Dig. 14.3.11.7

Ulpianus 28 ad ed.

Si institoria recte actum est, tributoria ipso iure locum non habet: neque enim potest habere locum tributoria in merce dominica. quod si non fuit institor dominicae mercis, tributoria superest actio.

Dig. 14.3.11.8

Ulpianus 28 ad ed.

Si a servo tuo operas vicarii eius conduxero et eum merci meae institorem fecero isque tibi mercem vendiderit, emptio est: nam cum dominus a servo emit, est emptio, licet non sit dominus obligatus, usque adeo, ut etiam pro emptore et possidere et usucapere dominus possit:

Dig. 14.3.12

Iulianus 11 Dig.

Et ideo utilis institoria actio adversus me tibi competet, mihi vero adversus te vel de peculio dispensatoris, si ex conducto agere velim, vel de peculio vicarii, quod ei mercem vendendam mandaverim: pretiumque, quo emisti, in rem tuam versum videri poterit eo, quod debitor servi tui factus esses.

Dig. 14.3.13pr.

Ulpianus 28 ad ed.

Habebat quis servum merci oleariae praepositum arelatae, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: acceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse. licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen iulianus utilem ei actionem competere ait.

Dig. 14.3.13.1

Ulpianus 28 ad ed.

Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non novaverit quis eam obligationem vel ab institore vel ab alio novandi animo stipulando.

Dig. 14.3.13.2

Ulpianus 28 ad ed.

Si duo pluresve tabernam exerceant et servum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro aequalibus an pro portione mercis an vero in solidum, iulianus quaerit. et verius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conveniri posse, et quidquid is praestiterit qui conventus est, societatis iudicio vel communi dividundo consequetur, quam sententiam et supra probavimus.

Dig. 14.3.14

Paulus 4 ad plaut.

Idem erit et si alienus servus communi merci praepositus sit: nam adversus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque praestiterit, eius partem societatis vel communi dividundo iudicio consequetur. certe ubicumque actio societatis vel communi dividundo cessat, quemque pro parte sua condemnari oportere constat, veluti si is, cuius servo creditum est, duobus heredibus institutis ei servo libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conveniendi sunt, quia cessat inter eos communi dividundo iudicium.

Dig. 14.3.15

Ulpianus 28 ad ed.

Novissime sciendum est has actiones perpetuo dari et in heredem et heredibus.

Dig. 14.3.16

Paulus 29 ad ed.

Si cum vilico alicuius contractum sit, non datur in dominum actio, quia vilicus propter fructus percipiendos, non propter quaestum praeponitur. si tamen vilicum distrahendis quoque mercibus praepositum habuero, non erit iniquum exemplo institoriae actionem in me competere.

Dig. 14.3.17pr.

Paulus 30 ad ed.

Si quis mancipiis vel iumentis pecoribusve emendis vendendisque praepositus sit, non solum institoria competit adversus eum qui praeposuit, sed etiam redhibitoria vel ex stipulatu duplae simplaeve in solidum actio danda est.

Dig. 14.3.17.1

Paulus 30 ad ed.

Si servum titii institorem habueris, vel tecum ex hoc edicto vel cum titio ex inferioribus edictis agere potero. sed si tu cum eo contrahi vetuisti, cum titio dumtaxat agi poterit.

Dig. 14.3.17.2

Paulus 30 ad ed.

Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemadmodum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor praepositus est, cum eo contrahitur.

Dig. 14.3.17.3

Paulus 30 ad ed.

Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi furiosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam pomponius scripsit: non enim imputandum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat.

Dig. 14.3.17.4

Paulus 30 ad ed.

Proculus ait, si denuntiavero tibi, ne servo a me praeposito crederes, exceptionem dandam: " si ille illi non denuntiaverit, ne illi servo crederet". sed si ex eo contractu peculium habeat aut in rem meam versum sit nec velim quo locupletior sim solvere, replicari de dolo malo oportet: nam videri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quaeram.

Dig. 14.3.17.5

Paulus 30 ad ed.

Ex hac causa etiam condici posse verum est.

Dig. 14.3.18

Paulus l.S. de var. lect.

Institor est, qui tabernae locove ad emendum vendendumve praeponitur quique sine loco ad eundem actum praeponitur.

Dig. 14.3.19pr.

Papinianus 3 resp.

In eum, qui mutuis accipiendis pecuniis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque faciendum erit et si procurator solvendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit.

Dig. 14.3.19.1

Papinianus 3 resp.

Si dominus, qui servum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, varietate status non mutabitur periculi causa.

Dig. 14.3.19.2

Papinianus 3 resp.

Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam accepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae speciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit.

Dig. 14.3.19.3

Papinianus 3 resp.

Servus pecuniis tantum faenerandis praepositus per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faeneravit, per delegationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae contra eum qui delegavit actio quaesita est.

Dig. 14.3.20

Scaevola 5 Dig.

Lucius titius mensae nummulariae quam exercebat habuit libertum praepositum: is gaio seio cavit in haec verba: " octavius terminalis rem agens octavii felicis domitio felici salutem. habes penes mensam patroni mei denarios mille, quos denarios vobis numerare debebo pridie kalendas maias. " quaesitum est, lucio titio defuncto sine herede bonis eius venditis an ex epistula iure conveniri terminalis possit. respondit nec iure his verbis obligatum nec aequitatem conveniendi eum superesse, cum id institoris officio ad fidem mensae protestandam scripsisset.

Dig. 14.4.0. De tributoria actione.

Dig. 14.4.1pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Huius quoque edicti non minima utilitas est, ut dominus, qui alioquin in servi contractibus privilegium habet ( quippe cum de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), tamen, si scierit servum peculiari merce negotiari, velut extraneus creditor ex hoc edicto in tributum vocatur.

Dig. 14.4.1.1

Ulpianus 29 ad ed.

Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad servos fullones vel sarcinatores vel textores vel venaliciarios pertineat, tamen pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum.

Dig. 14.4.1.2

Ulpianus 29 ad ed.

Peculiarem autem mercem non sic uti peculium accipimus, quippe peculium deducto quod debetur accipitur, merx peculiaris, etiamsi nihil sit in peculio, dominum tributoria obligat, ita demum si sciente eo negotiabitur.

Dig. 14.4.1.3

Ulpianus 29 ad ed.

Scientiam hic eam accipimus, quae habet et voluntatem, sed ut ego puto, non voluntatem, sed patientiam: non enim velle debet dominus, sed non nolle. si igitur scit et non protestatur et contra dicit, tenebitur actione tributoria.

Dig. 14.4.1.4

Ulpianus 29 ad ed.

Potestatis verbum ad omnem sexum, item ad omnes, qui sunt alieno iuri subiecti, porrigendum erit.

Dig. 14.4.1.5

Ulpianus 29 ad ed.

Non solum ad servos pertinebit tributoria actio, verum ad eos quoque, qui nobis bona fide serviunt, sive liberi sive servi alieni sunt, vel in quibus usum fructum habemus,

Dig. 14.4.2

Paulus 30 ad ed.

Ut tamen merx, qua peculiariter negotietur, ad nos pertineat.

Dig. 14.4.3pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si servus communis sit et ambo sciant domini, in utrumlibet ex illis dabitur actio: at si alter scit, alter ignoravit, in eum qui scit dabitur actio, deducetur tamen solidum quod ei qui ignoravit debetur. quod si ipsum quis ignorantem convenerit, quoniam de peculio convenitur, deducetur etiam id quod scienti debetur et quidem in solidum: nam et si ipse de peculio conventus esset, solidum quod ei deberetur deduceretur, et ita iulianus libro duodecimo digestorum scripsit.

Dig. 14.4.3.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si servus pupilli vel furiosi sciente tutore vel curatore in merce peculiari negotietur, dolum quidem tutoris vel curatoris nocere pupillo vel furioso non debere puto, nec tamen lucrosum esse debere, et ideo hactenus eum ex dolo tutoris tributoria teneri, si quid ad eum pervenerit: idem et in furioso puto. quamvis pomponius libro octavo epistularum, si solvendo tutor sit, ex dolo eius pupillum teneri scripsit: et sane hactenus tenebitur, ut actionem, quam contra tutorem habeat, praestet.

Dig. 14.4.3.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si ipsius pupilli dolo factum sit, si eius aetatis sit, ut doli capax sit, efficere ut teneatur, quamvis scientia eius non sufficiat ad negotiationem. quid ergo est? scientia quidem tutoris et curatoris debet facere locum huic actioni: dolus autem quatenus noceat, ostendi.

Dig. 14.4.4

Paulus 30 ad ed.

Si pupillus, cuius tutor scierit, pubes factus vel furiosus sanae mentis dolum admittant, tenentur ex hoc edicto.

Dig. 14.4.5pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Procuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque pomponius dubitat nec nos dubitamus.

Dig. 14.4.5.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si vicarius servi mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam pomponius libro sexagensimo scripsit, nec deducendum ex vicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur. sed si uterque scierimus, et tributoriam et de peculio actionem competere ait, tributoriam vicarii nomine, de peculio vero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod servo debetur, cum, si servus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a vicario debetur.

Dig. 14.4.5.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus.

Dig. 14.4.5.3

Ulpianus 29 ad ed.

Item parvi refert, cum ipso servo contrahatur an cum institore eius.

Dig. 14.4.5.4

Ulpianus 29 ad ed.

" mercis nomine" merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat.

Dig. 14.4.5.5

Ulpianus 29 ad ed.

Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est.

Dig. 14.4.5.6

Ulpianus 29 ad ed.

In tributum autem vocantur, qui in potestate habent, cum creditoribus mercis.

Dig. 14.4.5.7

Ulpianus 29 ad ed.

Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an vero et si ex alia causa. et labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, parvique referret, ante mercem an postea ei debere quid servus coeperit: sufficere enim, quod privilegium deductionis perdidit.

Dig. 14.4.5.8

Ulpianus 29 ad ed.

Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris.

Dig. 14.4.5.9

Ulpianus 29 ad ed.

Sive autem domino sive his qui in potestate eius sunt, debeatur, utique erit tribuendum.

Dig. 14.4.5.10

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si duo pluresve domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui.

Dig. 14.4.5.11

Ulpianus 29 ad ed.

Non autem totum peculium venit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, sive merces manent sive pretium earum receptum conversumve est in peculium.

Dig. 14.4.5.12

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat servus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum.

Dig. 14.4.5.13

Ulpianus 29 ad ed.

Si praeter mercem servus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper. cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit vel aurum, nisi si haec ex merce comparavit.

Dig. 14.4.5.14

Ulpianus 29 ad ed.

Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur.

Dig. 14.4.5.15

Ulpianus 29 ad ed.

Si plures habuit servus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum vocandi? ut puta duas negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores. puto separatim eos in tributum vocari: unusquisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit.

Dig. 14.4.5.16

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si duas tabernas eiusdem negotiationis exercuit et ego fui tabernae verbi gratia quam ad bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceve alii indemnes fiant, alii damnum sentiant.

Dig. 14.4.5.17

Ulpianus 29 ad ed.

Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hae quae extent ^ exstent^ ex unius creditoris pecunia sint comparatae, dicendum erit omnes in tributum venire, nisi fuerint creditori pigneratae.

Dig. 14.4.5.18

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si dedi mercem meam vendendam et exstat, videamus, ne iniquum sit in tributum me vocari. et si quidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit: enimvero si non abiit, quia res venditae non alias desinunt esse meae, quamvis vendidero; nisi aere soluto vel fideiussore dato vel alias satisfacto, dicendum erit vindicare me posse.

Dig. 14.4.5.19

Ulpianus 29 ad ed.

Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor veniat desiderans tribui, integram portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque vel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cavere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores.

Dig. 14.4.6

Paulus 30 ad ed.

Non enim haec actio sic ut de peculio occupantis meliorem causam facit, sed aequalem condicionem quandoque agentium.

Dig. 14.4.7pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Illud quoque cavere debet, si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata. finge enim condicionale debitum imminere vel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam dominus pati non debet, licet in tributum vocatur.

Dig. 14.4.7.1

Ulpianus 29 ad ed.

Quid tamen si dominus tribuere nolit nec hanc molestiam suscipere, sed peculio vel mercibus cedere paratus sit? pedius refert audiendum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor debebit dare, cuius interventu tribuantur merces peculiares.

Dig. 14.4.7.2

Ulpianus 29 ad ed.

Si cuius dolo malo factum est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam debuerit, praestet: quae actio dolum malum coercet domini. minus autem tribuere videtur etiam si nihil tributum sit. si tamen ignorans in merce servum habere minus tribuit, non videtur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret. proinde si sibi ex ea merce solvi fecit, utique dolo videtur minus tribuisse.

Dig. 14.4.7.3

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si mercem perire passus est aut eam avertit aut vilioris data opera distraxit vel si ab emptoribus pretium non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus intervenit.

Dig. 14.4.7.4

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si negaverit dominus cuiquam deberi, videndum erit, an tributoriae locus sit: et est verior labeonis sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare.

Dig. 14.4.7.5

Ulpianus 29 ad ed.

Haec actio et perpetuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum pervenit,

Dig. 14.4.8

Iulianus 11 Dig.

Quia non de dolo est, sed rei persecutionem continet: quare etiam mortuo servo dominus, item heres eius perpetuo teneri debebit propter factum defuncti: quamvis non aliter quam dolo interveniente competat.

Dig. 14.4.9pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Quod in herede dicimus, idem erit et in ceteris successoribus.

Dig. 14.4.9.1

Ulpianus 29 ad ed.

Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de peculio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum. plane si quis velit ex alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit.

Dig. 14.4.9.2

Ulpianus 29 ad ed.

Si servo testamento manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad eum pervenerit neque dolo fecerit, labeo ait. sed pomponius libro sexagensimo scripsit heredem nisi curaverit caveri sibi a servo vel deduxit a peculio quod tribuendum erat, teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo.

Dig. 14.4.10

Paulus 30 ad ed.

De peculio actione etiam cum emptore servi agi potest, tributoria non potest,

Dig. 14.4.11

Gaius 9 ad ed. provinc.

Aliquando etiam agentibus expedit potius de peculio agere quam tributoria: nam in hac actione de qua loquimur hoc solum in divisionem venit, quod in mercibus est quibus negotiatur quodque eo nomine receptum est: at in actione de peculio totius peculii quantitas spectatur, in quo et merces continentur. et fieri potest, ut dimidia forte parte peculii aut tertia vel etiam minore negotietur: fieri praeterea potest, ut patri dominove nihil debeat.

Dig. 14.4.12

Iulianus 12 Dig.

Alius dumtaxat de peculio, alius tributoria servi nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit. respondit: tributoria actione tunc demum agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, veluti si, cum in merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet sola decem deducere, extraneis dena tribuere. cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est servum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque tamquam adhuc creditor servi deducere debebit.

Dig. 14.5.0. Quod cum eo, qui in aliena potestate est, negotium gestum esse dicetur.

Dig. 14.5.1

Gaius 9 ad ed. provinc.

Omnia proconsul agit, ut qui contraxit cum eo, qui in aliena potestate sit, etiamsi deficient superiores actiones, id est exercitoria institoria tributoriave, nihilo minus tamen in quantum ex bono et aequo res patitur suum consequatur. sive enim iussu eius, cuius in potestate sit, negotium gestum fuerit, in solidum eo nomine iudicium pollicetur: sive non iussu, sed tamen in rem eius versum fuerit, eatenus introducit actionem, quatenus in rem eius versum fuerit: sive neutrum eorum sit, de peculio actionem constituit.

Dig. 14.5.2pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Ait praetor: " in eum, qui emancipatus aut exheredatus erit quive abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, sive sua voluntate sive iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, sive in peculium ipsius sive in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest. "

Dig. 14.5.2.1

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit vel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod facere potest.

Dig. 14.5.3

Ulpianus 3 disp.

Sed an hic detrahi debeat quod aliis debetur, tractari potest. et si quidem sint creditores, qui, cum esset alienae potestatis, cum eo contraxerunt, recte dicetur occupantis meliorem esse condicionem, nisi si quis privilegiarius veniat: huius enim non sine ratione prioris ratio habebitur. quod si qui sint, qui, posteaquam sui iuris factus est, cum eo contraxerunt, puto horum rationem habendam.

Dig. 14.5.4pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si ex parte non modica sit heres scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum conveniat. sed et hic iudex aestimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat conveniri.

Dig. 14.5.4.1

Ulpianus 29 ad ed.

Interdum autem et si exheredatus filius vel emancipatus sit, in solidum actio adversus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conveniendum propter mendacium.

Dig. 14.5.4.2

Ulpianus 29 ad ed.

Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio in eum datur, tamen ex delictis in solidum convenietur.

Dig. 14.5.4.3

Ulpianus 29 ad ed.

Soli autem filio succurritur non etiam heredi eius: nam et papinianus libro nono quaestionum scribit in heredem filii in solidum dandam actionem.

Dig. 14.5.4.4

Ulpianus 29 ad ed.

Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin vero post multos annos, non debeat indulgeri? et mihi videtur rationem habendam esse: in hoc enim causae cognitio vertitur.

Dig. 14.5.4.5

Ulpianus 29 ad ed.

Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit quod iussu postea agere, et ita proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem.

Dig. 14.5.5pr.

Paulus 30 ad ed.

Si filius familias vivo patre conventus et condemnatus sit, in emancipatum vel exheredatum postea iudicati actio in id quod facere potest danda est.

Dig. 14.5.5.1

Paulus 30 ad ed.

Si filio exheredato ex senatus consulto trebelliano hereditas patris restituta sit, non debebit in quantum facere potest, sed in solidum condemnari, quia effectu quodammodo heres est.

Dig. 14.5.5.2

Paulus 30 ad ed.

Sed si coactus immiscuerit se, ut restituat hereditatem, perinde observandum, ac si se abstinuisset.

Dig. 14.5.6

Ulpianus 2 disp.

Eum, qui se patrem familias simulavit et mandante aliquo stipulatus est, mandati teneri Marcellus scripsit , quamvis rem praestare non possit: et sane verum est teneri eum debere, quia dolo fecit. hoc et in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum erit.

Dig. 14.5.7

Scaevola 1 resp.

Pater filio permisit mutuam pecuniam accipere et per epistulam creditori mandavit, ut ei crederet: filius ex minima parte patri heres exstitit. respondi esse in potestate creditoris, utrum filium, cui credidisset, in solidum, an heres, pro qua parte quisque successisset, mallet convenire: sed filius condemnatur in quantum facere potest.

Dig. 14.5.8

Paulus 1 decr.

Titianus primus praeposuerat servum mutuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: is servus etiam negotiatoribus hordei solebat pro emptore suscipere debitum et solvere. cum fugisset servus et is, cui delegatus fuerat dare pretium hordei, conveniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se conveniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. cum autem et alia quaedam gessisse et horrea conduxisse et multis solvisse idem servus probaretur, praefectus annonae contra dominum dederat sententiam. dicebamus quasi fideiussionem esse videri, cum pro alio solveret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem nec videtur hoc dominum mandasse. sed quia videbatur in omnibus eum suo nomine substituisse, sententiam conservavit imperator.

Dig. 14.6.0. De senatus consulto macedoniano.

Dig. 14.6.1pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Verba senatus consulti macedoniani haec sunt: " cum inter ceteras sceleris causas macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri. "

Dig. 14.6.1.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio.

Dig. 14.6.1.2

Ulpianus 29 ad ed.

Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum habebit: fuit enim filius familias.

Dig. 14.6.1.3

Ulpianus 29 ad ed.

In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit vel cuiusvis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus consultum cessabit.

Dig. 14.6.2

Ulpianus 64 ad ed.

Usque ad quantitatem castrensis peculii, cum filii familias in castrensi peculio vice patrum familiarum fungantur.

Dig. 14.6.3pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Si quis patrem familias esse credidit non vana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias plerisque videbatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus consultum.

Dig. 14.6.3.1

Ulpianus 29 ad ed.

Unde iulianus libro duodecimo in eo, qui vectigalia conducta habebat, scribit ( et est saepe constitutum) cessare senatus consultum.

Dig. 14.6.3.2

Ulpianus 29 ad ed.

Proinde et in eo, qui scire non potuit, an filius familias sit, iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in pupillo vel minore viginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore succurrendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum ipse dicit iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quamvis liberam peculii administrationem habuit: non enim perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo vindicationem nummorum patri superesse ait.

Dig. 14.6.3.3

Ulpianus 29 ad ed.

Is autem solus senatus consultum offendit, qui mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta vendidit locavit vel alio modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum visa est. et ideo etsi in creditum abii filio familias vel ex causa emptionis vel ex alio contractu, in quo pecuniam non numeravi, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia pecuniae numeratio non concurrit, cessat senatus consultum. quod ita demum erit dicendum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei venderet, ut ille rei pretium haberet in mutui vicem.

Dig. 14.6.3.4

Ulpianus 29 ad ed.

Si a filio familias stipulatus sim et patri familias facto crediderim, sive capite deminutus sit sive morte patris vel alias sui iuris sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua iam patri familias data est:

Dig. 14.6.4

Scaevola 2 quaest.

Quia quod volgo dicitur filio familias credi non licere, non ad verba referendum est, sed ad numerationem.

Dig. 14.6.5

Paulus 3 quaest.

Ergo hic et in solidum damnabitur, non in id quod facere potest.

Dig. 14.6.6

Scaevola 2 quaest.

Contra etiam recte dicetur, si a patre familias stipulatus sis, credas postea filio familias facto, senatus potestatem exercendam, quia expleta est numeratione substantia obligationis.

Dig. 14.6.7pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Item si filius familias fideiusserit, neratius libro primo et secundo responsorum cessare senatus consultum ait. idem celsus libro quarto. sed iulianus adicit, si color quaesitus sit, ut filius familias, qui mutuam accepturus erat, fideiuberet alio reo dato, fraudem senatus consulto factam nocere et dandam exceptionem tam filio familias quam reo, quoniam et fideiussori filii subvenitur.

Dig. 14.6.7.1

Ulpianus 29 ad ed.

Idem ait, si duos reos accepero filium familias et titium, cum ad filium familias esset perventura pecunia, ideo autem reum titium acceperim, ne quasi fideiussor auxilio senatus consulti uteretur, utilem esse exceptionem adversus fraudem dandam.

Dig. 14.6.7.2

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si filius familias patre suo relegato vel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summovebitur.

Dig. 14.6.7.3

Ulpianus 29 ad ed.

Mutui dationem non solum numeratae pecuniae, verum omnium, quae mutua dari possunt, an accipere debeamus, videndum. sed verba videntur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus " mutuam pecuniam dedisset". sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento vel vino vel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subveniendum est filio familias.

Dig. 14.6.7.4

Ulpianus 29 ad ed.

Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio.

Dig. 14.6.7.5

Ulpianus 29 ad ed.

Sed et si patri eius non mors, sed alia causa inciderit quo minus sit in civitate, dicendum senatus consulto locum esse.

Dig. 14.6.7.6

Ulpianus 29 ad ed.

Non solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio.

Dig. 14.6.7.7

Ulpianus 29 ad ed.

Proinde et si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur adversus eum exceptio, licet hic non dederit. sed et si alteruter eorum ignoravit in patris esse potestate, severius dicendum est utrique nocere. idem est et in duobus reis stipulandi.

Dig. 14.6.7.8

Ulpianus 29 ad ed.

Item si duos filios familias accepero reos, sed alterum putavi patrem familias, intererit, ad quem pecunia pervenit, ut, si eum scivi filium familias ad quem pervenit pecunia, exceptione summovear, si ad eum quem ignorem, non summovear.

Dig. 14.6.7.9

Ulpianus 29 ad ed.

Sive autem sub usuris mutua data sunt sive sine usuris, ad senatus consultum spectat.

Dig. 14.6.7.10

Ulpianus 29 ad ed.

Quamquam autem non declaret senatus, cui exceptionem det, tamen sciendum est et heredem filii, si pater familias decesserit, et patrem eius, si filius familias decesserit, exceptione uti posse.

Dig. 14.6.7.11

Ulpianus 29 ad ed.

Interdum tamenetsi senatus consulto locus sit, tamen in alium datur actio, ut puta filius familias institor mutuam pecuniam accepit: scribit enim iulianus libro duodecimo ipsum quidem institorem exceptione senatus consulti usurum, si conveniatur, sed institoriam actionem adversus eum qui praeposuit competere. quamquam, inquit, si ipse pater eum praeposuisset merci suae vel peculiarem exercere passus esset, cessaret senatus consultum, quoniam patris voluntate contractum videretur: nam si scit eum negotiari, etiam hoc permisisse videtur, si non nominatim prohibuit merces accipere.

Dig. 14.6.7.12

Ulpianus 29 ad ed.

Proinde si acceperit pecuniam et in rem patris vertit, cessat senatus consultum: patri enim, non sibi accepit. sed et si ab initio non sic accepit, verum postea in rem patris vertit, cessare senatus consultum libro duodecimo digestorum iulianus ait intellegendumque ab initio sic accepisse, ut in rem verteret. non tamen vertisse videbitur, si mutuam pecuniam acceptam patri in proprium debitum solvit et ideo, si pater ignoravit, adhuc senatus consulto locus erit.

Dig. 14.6.7.13

Ulpianus 29 ad ed.

Quod dicitur in eo, qui studiorum causa absens mutuum acceperat, cessare senatus consultum, ita locum habet, si probabilem modum in mutua non excessit, certe eam quantitatem, quam pater solebat subministrare.

Dig. 14.6.7.14

Ulpianus 29 ad ed.

Si filius accepit mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exceptione non summoveretur, senatus consulti cessabit exceptio.

Dig. 14.6.7.15

Ulpianus 29 ad ed.

Hoc amplius cessabit senatus consultum, si pater solvere coepit quod filius familias mutuum sumpserit, quasi ratum habuerit.

Dig. 14.6.7.16

Ulpianus 29 ad ed.

Si pater familias factus solverit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest.

Dig. 14.6.8

Paulus 30 ad ed.

Cum tamen a curatore per ignorantiam solutum sit, repeti debet.

Dig. 14.6.9pr.

Ulpianus 29 ad ed.

Sed si pater familias factus rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad pignoris quantitatem.

Dig. 14.6.9.1

Ulpianus 29 ad ed.

Si ab alio donatam sibi pecuniam filius creditori solverit, an pater vindicare vel repetere possit? et ait iulianus, si quidem hac condicione ei donata sit pecunia, ut creditori solvat, videri a donatore profectam protinus ad creditorem et fieri nummos accipientis: si vero simpliciter ei donavit, alienationem eorum filium non habuisse et ideo, si solverit, condictionem patri ex omni eventu competere.

Dig. 14.6.9.2

Ulpianus 29 ad ed.

Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis severitate senatus consulti eius contractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit.

Dig. 14.6.9.3

Ulpianus 29 ad ed.

Non solum filio familias et patri eius succurritur, verum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen voluntate intercesserunt, totus contractus a patre videbitur comprobatus.

Dig. 14.6.9.4

Ulpianus 29 ad ed.

Et hi tamen, qui pro filio familias sine voluntate patris eius intercesserunt, solvendo non repetent: hoc enim et divus hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua exceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex voluit.

Dig. 14.6.9.5

Ulpianus 29 ad ed.

Quamquam autem solvendo non repetunt ^ repetant^,

Dig. 14.6.10

Paulus 30 ad ed.

Quia naturalis obligatio manet,

Dig. 14.6.11

Ulpianus 29 ad ed.

Tamen, si non opposita exceptione condemnati sunt, utentur senatus consulti exceptione: et ita iulianus scribit in ipso filio familias exemplo mulieris intercedentis.

Dig. 14.6.12

Paulus 30 ad ed.

Si tantum sciente patre creditum sit filio, dicendum est cessare senatus consultum. sed si iusserit pater filio credi, deinde ignorante creditore mutaverit voluntatem, locus senatus consulto non erit, quoniam initium contractus spectandum est.

Dig. 14.6.13

Gaius 9 ad ed. provinc.

Si quod alii mutuum dedimus a filio familias novandi causa stipulemur, non esse impedimento senatus consultum iulianus scribit.

Dig. 14.6.14

Iulianus 12 Dig.

Filium habeo et ex eo nepotem: nepoti meo creditum est iussu patris eius: quaesitum est, an contra senatus consultum fieret. dixi, etiamsi verbis senatus consulti filii continerentur, tamen et in persona nepotis idem servari debere: iussum autem huius patris non efficere, quo minus contra senatus consultum creditum existimaretur, cum ipse in ea causa esset, ut pecuniam mutuam invito patre suo accipere non possit.

Dig. 14.6.15

Marcianus 14 inst.

Nihil interest, quis filio familias crediderit, utrum privatus an civitas: nam in civitate quoque senatus consultum locum habere divi severus et antoninus rescripserunt.

Dig. 14.6.16

Paulus 4 resp.

Si filius familias absente patre, quasi ex mandato eius pecuniam acceperit, cavisset et ad patrem litteras emisit, ut eam pecuniam in provincia solveret, debet pater, si actum filii sui improbat, continuo testationem interponere contrariae voluntatis.

Dig. 14.6.17

Paulus 2 sent.

Filius familias si in id acceperit mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem verso actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur.

Dig. 14.6.18

Venonius 2 stipul.

Creditorem filii familias mortuo eo fideiussorem accipere non posse iulianus scribit, quia nulla obligatio aut civilis aut naturalis supersit, cui fideiussor accedat: plane a patre eius actionis nomine, quae de peculio adversus eum competat, fideiussorem recte accipi.

Dig. 14.6.19

Pomponius 7 ex var. lect.

Iulianus scribit exceptionem senatus consulti macedoniani nulli obstare, nisi qui sciret aut scire potuisset filium familias esse eum cui credebat.

Dig. 14.6.20

Pomponius 5 sen. consult.

Si is, cui, dum in potestate patris esset, mutua pecunia data fuerat, pater familias factus per ignorantiam facti novatione facta eam pecuniam expromisit, si petatur ex ea stipulatione, in factum excipiendum erit.

Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page