OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
Dig. 37.1.0. De bonorum possessionibus.
Dig. 37.2.0. Si tabulae testamenti extabunt.
Dig. 37.3.0. De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Dig. 37.4.0. De bonorum possessione contra tabulas.
Dig. 37.5.0. De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Dig. 37.6.0. De collatione bonorum.
Dig. 37.7.0. De dotis collatione.
Dig. 37.8.0. De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Dig. 37.9.0. De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Dig. 37.10.0. De carboniano edicto.
Dig. 37.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.
Dig. 37.12.0. Si a parente quis manumissus sit.
Dig. 37.13.0. De bonorum possessione ex testamento militis.
Dig. 37.14.0. De iure patronatus.
Dig. 37.15.0. De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Dig. 37.1.0. De bonorum possessionibus.
Dig. 37.1.1
Ulpianus 39 ad ed.
Bonorum possessio admissa commoda et incommoda hereditaria itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tribuit: nam haec omnia bonis sunt coniuncta.
Dig. 37.1.2
Ulpianus 14 ad ed.
In omnibus enim vice heredum bonorum possessores habentur.
Dig. 37.1.3pr.
Ulpianus 39 ad ed.
Bona autem hic, ut plerumque solemus dicere, ita accipienda sunt universitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam sive solvendo sunt bona sive non sunt, sive damnum habent sive lucrum, sive in corporibus sunt sive in actionibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur.
Dig. 37.1.3.1
Ulpianus 39 ad ed.
Hereditatis autem bonorumve possessio, ut labeo scribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis possessio. denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum possessionem adgnitam labeo ait.
Dig. 37.1.3.2
Ulpianus 39 ad ed.
Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius persequendi retinendique patrimonii sive rei, quae cuiusque cum moritur fuit.
Dig. 37.1.3.3
Ulpianus 39 ad ed.
Invito autem nemini bonorum possessio adquiritur.
Dig. 37.1.3.4
Ulpianus 39 ad ed.
A municipibus et societatibus et decuriis et corporibus bonorum possessio adgnosci potest. proinde sive actor eorum nomine admittat sive quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo petat vel adgnoverit bonorum possessionem nomine municipii, habebit municipium bonorum possessionem praetoris edicto.
Dig. 37.1.3.5
Ulpianus 39 ad ed.
Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii familias, si modo ius testandi habuit de peculio castrensi vel quasi castrensi.
Dig. 37.1.3.6
Ulpianus 39 ad ed.
Sed et eius, qui apud hostes decessit, bonorum possessionem admitti posse, quamvis in servitute decedat, nulla dubitatio est.
Dig. 37.1.3.7
Ulpianus 39 ad ed.
Adquirere quis bonorum possessionem potest vel per semetipsum vel per alium. quod si me non mandante bonorum possessio mihi petita sit, tunc competet, cum ratum habuero id quod actum est. denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla dubitatio est quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum habui neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat ius bonorum possessionis.
Dig. 37.1.3.8
Ulpianus 39 ad ed.
Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam pro tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa cognita bonorum possessio alibi quam pro tribunali dari potest.
Dig. 37.1.3.9
Ulpianus 39 ad ed.
In bonorum possessione sciendum est ius esse adcrescendi: proinde si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus admisit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt,
Dig. 37.1.4
Gaius 8 ad l. iul. et pap.
Veluti quod spreverunt ius suum aut tempore bonorum possessionis finito exclusi sunt aut ante mortui sunt quam petierunt bonorum possessionem,
Dig. 37.1.5
Ulpianus 39 ad ed.
Ei, qui admisit, adcrescent etiam hae portiones, quae ceteris competerent, si petissent bonorum possessionem.
Dig. 37.1.6pr.
Paulus 41 ad ed.
Sed cum patrono quidem contra tabulas certae patris bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis: convenit non esse ius adcrescendi. igitur non petente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debent adgnoscere bonorum possessionem.
Dig. 37.1.6.1
Paulus 41 ad ed.
Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum possessiones competunt contra voluntatem, quaedam secundum voluntatem defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum vel non habentibus propter capitis deminutionem. quamvis enim iure civili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor. legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem.
Dig. 37.1.6.2
Paulus 41 ad ed.
Notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse pedius libro vicesimo quinto ad edictum scribit.
Dig. 37.1.7pr.
Ulpianus 1 ad sab.
Servus bonorum possessionem recte admittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere.
Dig. 37.1.7.1
Ulpianus 1 ad sab.
Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest.
Dig. 37.1.7.2
Ulpianus 1 ad sab.
Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet.
Dig. 37.1.8
Paulus 8 ad plaut.
Tutor autem bonorum possessionem pupillo competentem repudiare non potest, quia tutori petere permissum est, non etiam repudiare.
Dig. 37.1.9
Pomponius 3 ad sab.
Si plures gradus sint possessionis admittendae, quamdiu incertum sit petierit nec ne prior, posteriori diem non procedere constat.
Dig. 37.1.10
Paulus 2 ad sab.
In bonorum possessionibus iuris ignorantia non prodest, quo minus dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas dies cedit. satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum fuisse copiamque eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim non hanc accipi, quae iuris prudentibus sit, sed eam, quam quis aut per se habeat aut consulendo prudentiores adsequi potest.
Dig. 37.1.11
Gaius 14 ad ed. provinc.
Si pupillo tutor bonorum possessionem petierit et plus incommodi quam commodi haec bonorum possessio habeat, tutor tutelae iudicio tenetur.
Dig. 37.1.12pr.
Ulpianus 48 ad ed.
Non est ambigendum, quod plerumque et contra fiscum et contra rem publicam admitti debeant quidam, ut puta venter, item furiosus, item is qui captivi bonorum possessionem petit.
Dig. 37.1.12.1
Ulpianus 48 ad ed.
Ubicumque lex vel senatus vel constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat.
Dig. 37.1.13
Africanus 5 quaest.
Edicto praetoris bonorum possessio his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in integrum restituti sunt. rei autem capitalis damnatus intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio sit. cum autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem admittitur.
Dig. 37.1.14
Papinianus 13 quaest.
Cum quidam propinquus falsum testamentum accusaret ac post longum spatium temporis probasset, licet dies ei petendae possessionis, quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse videtur, attamen quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius sibi servet, adgnovisse successionem non immerito videbitur.
Dig. 37.1.15
Paulus 11 resp.
Paulus respondit petitionem matris solam non adquisisse filiae impuberi bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit evidenter voluit eam impuberi dare.
Dig. 37.1.16
Paulus 3 sent.
Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum videri habuisse: rati enim habitio ad confirmationem prioris postulati pertinet.
Dig. 37.2.0. Si tabulae testamenti extabunt.
Dig. 37.2.1
Paulus 3 ad sab.
Heredi, cuius nomen inconsulto ita deletum sit, ut penitus legi non possit, dari bonorum possessio minime potest, quia ex coniectura non proprie scriptus videretur, quamvis, si post prolatas tabulas deletum sit testamentum, bonorum possessio competat. nam et si mortis tempore tabulae fuerint, licet postea interierint, competet bonorum possessio, quia verum fuit tabulas exstare.
Dig. 37.3.0. De bonorum possessione furioso infanti muto surdo caeco competente.
Dig. 37.3.1
Papinianus 15 quaest.
Furioso titius substitutus est: bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione est, neque instituto neque substituto cedit. nec, si curator furiosi nomine possessionem accipere potest, idcirco spatium temporis, quod scientibus praefinitum est, videbitur cedere: nam et pater infanti filio possessionem accipit, quo tamen cessante infans non excluditur. quid ergo, si curator accipere nolit? nonne iustius atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique possessionem dari, ne bona iaceant? quo admisso substitutus cautionem praestare cogitur omnibus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus in eodem furore decesserit aut compos mentis effectus ante mortem obierit, quam hereditatem agnosceret. nam et fieri potest, ut vivo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris, si prius et ipse decesserit, quam hereditatem adquireret.
Dig. 37.3.2
Ulpianus 39 ad ed.
Mutus surdus caecus bonorum possessionem admittere possunt, si quod agatur intellegant.
Dig. 37.4.0. De bonorum possessione contra tabulas.
Dig. 37.4.1pr.
Ulpianus 39 ad ed.
In contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus sive naturales sive adoptivos, si neque instituti neque exheredati sunt.
Dig. 37.4.1.1
Ulpianus 39 ad ed.
Vocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo vocantur ad successionem ex iure civili.
Dig. 37.4.1.2
Ulpianus 39 ad ed.
Haec autem clausula etiam ad postumos videtur pertinere.
Dig. 37.4.1.3
Ulpianus 39 ad ed.
Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.
Dig. 37.4.1.4
Ulpianus 39 ad ed.
Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in civitate, bessis bonorum possessio competit.
Dig. 37.4.1.5
Ulpianus 39 ad ed.
Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.
Dig. 37.4.1.6
Ulpianus 39 ad ed.
Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor ( sive igitur emancipati sunt sive alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptivi patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
Dig. 37.4.1.7
Ulpianus 39 ad ed.
Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipavit et adoptavit in locum nepotis, deinde emancipavit: quaeritur an nepoti obstet. et mihi magis videtur hunc nepotem non excludi, sive pater eius in adoptione mansisset quasi nepos sive emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
Dig. 37.4.1.8
Ulpianus 39 ad ed.
Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus vel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an nepoti noceat. et verius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.
Dig. 37.4.1.9
Ulpianus 39 ad ed.
Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium. sed et si filius in metallum damnatus vel alia poena, quae servum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non.
Dig. 37.4.2
Hermogenianus 3 iuris epit.
Idemque est et si pater poenae et servus efficiatur et postea restituatur.
Dig. 37.4.3pr.
Ulpianus 39 ad ed.
Non tantum autem ipsi emancipati admittuntur ad bonorum possessionem, verum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt.
Dig. 37.4.3.1
Ulpianus 39 ad ed.
Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptaverit, videndum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptaverit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum possessionem pervenire.
Dig. 37.4.3.2
Ulpianus 39 ad ed.
Sed si sit hic nepos emancipatus, verum est dicere non admitti eum quasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint.
Dig. 37.4.3.3
Ulpianus 39 ad ed.
Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptavero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit.
Dig. 37.4.3.4
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum filii, aequissimum est ei praestari quod cuivis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est. sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere ( recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi.
Dig. 37.4.3.5
Ulpianus 39 ad ed.
Si emancipatus filius uxore non ex voluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mortuo ad bonorum possessionem avi velit venire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur. nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bonorum possessionem avi admitti, cum possit avus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, quam merita nepotis patris eius delicta perpendet.
Dig. 37.4.3.6
Ulpianus 39 ad ed.
Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum possessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 37.4.3.7
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem avi sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia, qui et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas.
Dig. 37.4.3.8
Ulpianus 39 ad ed.
Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia.
Dig. 37.4.3.9
Ulpianus 39 ad ed.
Si pater alicuius pervenerit in adoptivam familiam, filius non, an patris sui in adoptiva familia mortui bonorum possessionem accipere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamvis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur.
Dig. 37.4.3.10
Ulpianus 39 ad ed.
Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt. haec autem verba " institui non possunt" ad mortis tempus referuntur.
Dig. 37.4.3.11
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem vocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem admittetur.
Dig. 37.4.3.12
Ulpianus 39 ad ed.
Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum possessionem contra tabulas accipere non potest, et ita iulianus quoque libro vicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? verum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem.
Dig. 37.4.3.13
Ulpianus 39 ad ed.
Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset.
Dig. 37.4.3.14
Ulpianus 39 ad ed.
Sed et si nepos sub huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum.
Dig. 37.4.3.15
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed servus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas.
Dig. 37.4.3.16
Ulpianus 39 ad ed.
Idemque est et si legatum relictum sibi vel servo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari.
Dig. 37.4.4pr.
Paulus 41 ad ed.
Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, sive quis heres exstiterit sive non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est.
Dig. 37.4.4.1
Paulus 41 ad ed.
Si quis filium quem in potestate habuit instituerit heredem vel exheredaverit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. eadem sunt et in sequentibus gradibus.
Dig. 37.4.4.2
Paulus 41 ad ed.
Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent.
Dig. 37.4.4.3
Paulus 41 ad ed.
Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum nato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas admittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest.
Dig. 37.4.5
Iulianus 24 Dig.
Sed et si decesserint, antequam peterent bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere heredibus eorum salvum fore commodum bonorum possessionis secundum tabulas vel contra tabulas.
Dig. 37.4.6pr.
Paulus 41 ad ed.
Si emancipatus filius nepotem procreaverit et ita decesserit, deinde avus eius, nepos ad avi bonorum possessionem venire potest.
Dig. 37.4.6.1
Paulus 41 ad ed.
Quod si et filium et nepotem emancipaverit, vivente quidem filio nepos non veniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem avi veniet.
Dig. 37.4.6.2
Paulus 41 ad ed.
Nepote quoque solo emancipato et avo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum possessionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate avi non exisset.
Dig. 37.4.6.3
Paulus 41 ad ed.
Filio emancipato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem.
Dig. 37.4.6.4
Paulus 41 ad ed.
Si filius emancipatus in adoptiva familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bonorum possessionem avi naturalis veniet. sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. plane si is, qui apud adoptivum avum procreatus est, emancipatus sit, veniet ad bonorum possessionem avi naturalis. adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium venit, sed emancipatus vivis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim verius est post mortem eorum emancipatum non admitti.
Dig. 37.4.7
Gaius 14 ad ed. provinc.
Si retentus fuerit in potestate nepos filio emancipato, admittitur nepos vivo avo ad patris bonorum possessionem.
Dig. 37.4.8pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Non putavit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure civili testamenta parentium turbant: sane si velint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio.
Dig. 37.4.8.1
Ulpianus 40 ad ed.
Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur bonorum possessio. unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo praeteritus et primo gradu scripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra tabulas accipere bonorum possessionem.
Dig. 37.4.8.2
Ulpianus 40 ad ed.
Non quaevis exheredatio summovet filium a contra tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est.
Dig. 37.4.8.3
Ulpianus 40 ad ed.
Si ab uno ex heredibus sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non videri exheredatum: idcirco contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem.
Dig. 37.4.8.4
Ulpianus 40 ad ed.
Si exheredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse.
Dig. 37.4.8.5
Ulpianus 40 ad ed.
A primo gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. si in primo gradu scripti non sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessionem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu versatur, non in primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. sed si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere. sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc tantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem petiturum. idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait.
Dig. 37.4.8.6
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis sua manu se exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, videamus. et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum est.
Dig. 37.4.8.7
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis emancipatum filium exheredaverit eumque postea adrogaverit, papinianus libro duodecimo quaestionum ait iura naturalia in eo praevalere: idcirco exheredationem nocere.
Dig. 37.4.8.8
Ulpianus 40 ad ed.
Sed in extraneo Marcelli sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat.
Dig. 37.4.8.9
Ulpianus 40 ad ed.
Postliminio autem reverso filio dicendum est exheredationem ante factam nocere.
Dig. 37.4.8.10
Ulpianus 40 ad ed.
Si filium in adoptiva familia constitutum pater naturalis exheredaverit, deinde sit filius emancipatus, nocebit ei exheredatio.
Dig. 37.4.8.11
Ulpianus 40 ad ed.
In adoptionem datos filios non summoveri praetor voluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse labeo ait: nec enim in totum extranei sunt. ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum possessionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum. sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere hereditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas admittamus.
Dig. 37.4.8.12
Ulpianus 40 ad ed.
Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. ceterum si adoptivum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur.
Dig. 37.4.8.13
Ulpianus 40 ad ed.
Datur autem ei, qui in adoptiva familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio.
Dig. 37.4.8.14
Ulpianus 40 ad ed.
Non est novum, ut emancipatus praeteritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimidiam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duodecimam partem habiturus esset. sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum possessionem habere potest. praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo sive emancipatus sive is qui in potestatem mansit sive in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non redigitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed virilem accipit.
Dig. 37.4.9
Gaius 14 ad ed. provinc.
Utrum autem pater adoptivus vivit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur, an in adoptiva familia sit.
Dig. 37.4.10pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Si post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio.
Dig. 37.4.10.1
Ulpianus 40 ad ed.
Si filius in adoptionem datus avo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat hereditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit.
Dig. 37.4.10.2
Ulpianus 40 ad ed.
Si in adoptionem datus, posteaquam iussu patris adoptivi hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptivus.
Dig. 37.4.10.3
Ulpianus 40 ad ed.
Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnoverit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est.
Dig. 37.4.10.4
Ulpianus 40 ad ed.
Liberi, qui contra tabulas habere non possunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis favere ut partem faciant, nihil habituris?
Dig. 37.4.10.5
Ulpianus 40 ad ed.
Exhereditati liberi quemadmodum edictum non committunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis venient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant.
Dig. 37.4.10.6
Ulpianus 40 ad ed.
Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, verum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel beneficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem.
Dig. 37.4.11pr.
Paulus 41 ad ed.
Si in adoptionem datus sub condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente contra tabulas edictum et ipse veniet: sed si defecerit condicio, repellitur ab ea possessione. idem puto et in eo, qui pure quidem, sed non iure scriptus sit heres.
Dig. 37.4.11.1
Paulus 41 ad ed.
Exemplo iuris legitimi et bonorum possessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes ex uno filio unam partem habebunt.
Dig. 37.4.12pr.
Gaius 14 ad ed. provinc.
Si duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. si vero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur.
Dig. 37.4.12.1
Gaius 14 ad ed. provinc.
Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens imperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bonorum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte videatur petere bonorum possessionem, si vero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur.
Dig. 37.4.13pr.
Iulianus 23 Dig.
Cum emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et servos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco constituit.
Dig. 37.4.13.1
Iulianus 23 Dig.
Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his servari debeat, utrum in partem patris sui admittatur an virilem portionem habeat. respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bonorum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem.
Dig. 37.4.13.2
Iulianus 23 Dig.
Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate habebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat.
Dig. 37.4.13.3
Iulianus 23 Dig.
Si pater ex duobus filiis alterum habentem filios emancipaverit et unum ex nepotibus, quem ante emancipaverat, in locum filii adoptaverit, praeterito deinde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii venerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset.
Dig. 37.4.14pr.
Africanus 4 quaest.
Si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamvis verbis edicti parum expressum sit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessionem, sive ab heredibus institutis sive ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. sed illud observandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessionem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non immiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse videtur, in eodem loco quo emancipatum haberi debere.
Dig. 37.4.14.1
Africanus 4 quaest.
Filius in adoptiva familia uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptivi emancipavit: hunc nepotem contra tabulas avi naturalis decreto posse petere bonorum possessionem respondit. item si filius emancipatus sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptivo patre decesserit, et contra patris et contra avi tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur.
Dig. 37.4.15
Marcianus 5 reg.
Si praeteritus filius emancipatus exceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem petere existimo: nam hoc ipso quasi repudiavit bonorum possessionem. quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit filius repellere illa exceptione " si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest", sed magis doli exceptione usus est.
Dig. 37.4.16
Pomponius 4 ad sab.
Si emancipatus filius nepoti in potestate avi relicto ab extraneo herede fideicommissam hereditatem, si liberatus avi potestate fuisset, reliquisset: si suspectus avus sit quasi consumpturus bona nepotis, non esse ei dandam bonorum possessionem.
Dig. 37.4.17
Ulpianus 35 ad sab.
Si pater se dederit in adoptionem nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in alia familia sit pater, in alia filius, bonorum possessionem contra tabulas non potest filius eius habere: et ita iulianus scripsit. Marcellus autem ait iniquum sibi videri excludi eos a bonorum possessione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius non datur in adoptionem, at pater se dat, nullum patrem filio adsignat: quae sententia non est sine ratione.
Dig. 37.4.18pr.
Hermogenianus 3 iuris epit.
Sub condicione exheredatus contra tabulas bonorum possessionem petet, licet sub condicione heres institutus a contra tabulas bonorum possessione excludatur: certo enim iudicio liberi a parentium successione removendi sunt.
Dig. 37.4.18.1
Hermogenianus 3 iuris epit.
Ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, tam legati quam fideicommissi exactio, sed et mortis causa donationis retentio denegatur: nec interest, per semet ipsos an per alium quaeratur.
Dig. 37.4.19
Tryphonus 15 disp.
Quod volgo dicitur liberis datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat exstitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus vel adiri hereditas vel secundum eas bonorum possessio peti potuit, quamvis neutrum eorum postea secutum sit vel sequi potuit: nam si vel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint vel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu forent.
Dig. 37.4.20pr.
Tryphonus 19 disp.
Filium quem in potestate habebat exheredavit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habiturus sit. dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate. quod si hi repudiaverint hereditatem ( quod facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem. sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti ( ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, iulianus recte respondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse videatur), redit res ad intestati exitum, ut adversus filium suum ex asse heredem ab intestato patri emancipatum praetor in parte dimidia tueatur. erit ergo venale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum possessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effectu admittet, iure factum solum suum heredem. sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi querellae contra emancipatum movendae.
Dig. 37.4.20.1
Tryphonus 19 disp.
Videamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris veniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti verbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, quibus ita bonorum possessio dabitur, caveri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est vocatus ad bonorum possessionem contra tabulas: neque ex illa parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem. et vereor, ne hactenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admitteret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamvis edicti verbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandam eam respondetur. multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non vocatus occasione omissae hereditatis a scripto herede ( nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra tabulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est.
Dig. 37.4.20.2
Tryphonus 19 disp.
Legata tamen ex parte sua iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida, sed deminuta in dimidium, quod relinquitur manenti in potestate. sed nec adversus eum constituendae actionis legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit.
Dig. 37.4.20.3
Tryphonus 19 disp.
Sed qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, praestat legata ea parte testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est. erit ergo melior hoc casu condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset.
Dig. 37.4.21pr.
Modestinus 6 pand.
Si is, qui filium et ex eo nepotem in potestatem habebat, filium in adoptionem dedit nepote retento in potestate, postea filius emancipatus a patre adoptivo decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in potestate avi remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem petere poterit, quamvis numquam in potestate huius fuerit. ideo nec debuisse in potestate esse videtur. nam, si aliter observatur, nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate avi remansit, bonorum possessionem contra tabulas petere poterit.
Dig. 37.4.21.1
Modestinus 6 pand.
Idemque iuris est, si emancipato filio nepos ex eo in potestate avi remanserit et postea patri suo in adoptionem datus fuerit: id est contra tabulas avi bonorum possessionem petere poterit, quia per adoptionem in aliena familia non fuerit.
Dig. 37.4.21.2
Modestinus 6 pand.
Sed si emancipatus filius meus adoptaverit extraneum filium, is qui adoptatus est filius contra tabulas meas bonorum possessionem petere non poterit, quia numquam nepotis loco apud me fuit.
Dig. 37.5.0. De legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita.
Dig. 37.5.1pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Hic titulus aequitatem quandam habet naturalem et ad aliquid novam, ut, qui iudicia patris rescindunt per contra tabulas bonorum possessionem, ex iudicio eius quibusdam personis legata et fideicommissa praestarent, hoc est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine legatum.
Dig. 37.5.1.1
Ulpianus 40 ad ed.
Generaliter parentes et liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumve enumeravit: in infinitum igitur eis praestabitur. sed nec personas prosecutus est, utrum ex virili sexu an ex feminino descendent. quisquis igitur ex liberis parentibusque fuerit, ad legati petitionem admittetur, sed ita demum, si iura cognationis sunt inter eos.
Dig. 37.5.1.2
Ulpianus 40 ad ed.
Liberos autem etiam eos ad legatorum petitionem admittimus, qui in adoptionem dati sunt vel etiam adoptivi, dummodo maneant liberi.
Dig. 37.5.1.3
Ulpianus 40 ad ed.
Postumis liberis legata relicta utique praestabuntur:
Dig. 37.5.2
Iulianus 23 Dig.
Et ideo si praegnate uxore filius emancipatus fuerit et bonorum possessionem contra tabulas acceperit, legatum nepoti praestare debebit.
Dig. 37.5.3pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si mortis causa donationes sunt in personas exceptas collatae, credo tuendae sunt: si autem excepti non sunt, auferendas eis puto mortis causa donationes.
Dig. 37.5.3.1
Ulpianus 40 ad ed.
Liberis autem tantum et parentibus praetor prospexit, non etiam fratri et sorori conservavit legatum.
Dig. 37.5.3.2
Ulpianus 40 ad ed.
Hoc autem solum debetur, quod ipsis parentibus relictum est et liberis: ceterum si servo eorum fuerit adscriptum vel subiectae iuri eorum personae, non debetur: nec enim quaerimus, cui adquiratur, sed cui honor habitus sit.
Dig. 37.5.3.3
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si coniunctim ei fuerit legatum relictum cum eo, cui non praestatur, sua tantum portio ei conservabitur.
Dig. 37.5.3.4
Ulpianus 40 ad ed.
Item si quis ex his personis rogatus sit restituere extero quod sibi relictum est, dicendum non esse legatum praestandum, quia emolumentum ad eum non respicit.
Dig. 37.5.3.5
Ulpianus 40 ad ed.
Sed si proponas extero legatum rogatumque eum praestare hoc alicui ex liberis parentibusque, consequenter dicemus praestari debere.
Dig. 37.5.3.6
Ulpianus 40 ad ed.
Hoc amplius et si extraneo relictum sit sub hoc modo, ut alicui ex liberis praestet, aequissimum erit dicere non debere ei praetorem denegare actionem.
Dig. 37.5.3.7
Ulpianus 40 ad ed.
Ea autem legata sola praestant qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, quae utiliter data sunt, verum idcirco non debentur, quod filius contra tabulas bonorum possessionem accipit,
Dig. 37.5.4
Iulianus 23 Dig.
Cum propter hoc plerumque scripti heredes omittant hereditatem, cum scirent emancipatum aut petisse aut petiturum contra tabulas bonorum possessionem.
Dig. 37.5.5pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Filium quis impuberem heredem scripsit eique substituit, emancipatum autem filium praeteriit: deinde uterque filius acceperunt bonorum possessionem: legata sunt etiam a substituto impuberis relicta non tantum liberis et parentibus, verum etiam extraneis: quaeritur, an mortuo impubere cogatur substitutus ea praestare. et si quidem ab impubere relicta sunt, solis liberis parentibusque praestanda sunt: sin vero a substituto impuberis, omnibus eum praestare oportet habita ratione legis falcidiae, scilicet ut partis dimidiae, quae ad eum ex bonis patris pervenit, quartam, id est totius assis sescunciam retineat.
Dig. 37.5.5.1
Ulpianus 40 ad ed.
Quod si impubes ex uncia dumtaxat institutus heres fuerit, magis est semissem usque legata praestaturum habita ratione legis falcidiae: licet enim ex uncia fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata a substituto relicta.
Dig. 37.5.5.2
Ulpianus 40 ad ed.
Omnibus autem liberis praestari legata praetor voluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bonorum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere. constituere igitur apud se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat an vero legatum persequatur: si elegerit contra tabulas, non habebit legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne petat bonorum possessionem contra tabulas.
Dig. 37.5.5.3
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis contra tabulas bonorum possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex his liberis non fuisse, qui eam bonorum possessionem accipere possunt, ex his tamen esse, quibus legata praestantur: optinuit non esse ei denegandam petitionem legatorum, sive ordinariam bonorum possessionem petierit sive carbonianam.
Dig. 37.5.5.4
Ulpianus 40 ad ed.
Non solum autem legatum denegatur ei, qui bonorum possessionem accepit, verum etiam si quid aliud ex voluntate accepit. cui consequens est, quod iulianus scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque contra tabulas bonorum possessionem, denegari ei persecutionem hereditatis fratris impuberis mortui, cui a patre substitutus est.
Dig. 37.5.5.5
Ulpianus 40 ad ed.
Si legata fuerint relicta liberis et extraneis, licet utrorumque praestatio falcidiae locum faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, quod extraneis non praestantur legata, liberorum augentur.
Dig. 37.5.5.6
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si portio hereditatis fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusve est, an ei conservanda sit, ut solent legata? et iulianus saepissime scripsit in portione quoque hereditatis idem quod in legato probandum, cuius sententia rescripto divi pii comprobata est, cum hereditates non modo honestiore titulo, sed et pleniore onere tribuantur.
Dig. 37.5.5.7
Ulpianus 40 ad ed.
Ad eum autem modum talibus personis succurrendum est, ut ampliore quidem quam virili portione hereditatis data usque ad virilem tueantur, in minorem autem eatenus actiones his tribuantur, quatenus scriptae sint. idem observatur et circa legata fideive commissa, quae his data fuerint, et in mortis causa donationibus.
Dig. 37.5.5.8
Ulpianus 40 ad ed.
Is autem, cui portio hereditatis conservatur, utrum omnibus an tantum exceptis personis legata cogatur praestare? et magis probatur exceptis personis solis praestanda: nec tamen solius commodo id cedit. nam si legatis onerata sit portio tam liberorum parentiumve quam extraneorum, id, quod extraneis non praestatur, liberis parentibusve profuturum non dubitamus. igitur ita demum quod extraneis non praestatur communicatur cum eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque dandum sit.
Dig. 37.5.6
Iulianus 23 Dig.
Salvius aristo iuliano salutem. qui filium emancipatum habebat, praeterito eo patrem suum et extraneum heredem instituit et patri legatum dedit: filius contra tabulas bonorum possessionem petit: quaero, si aut uterque hereditatem adisset aut alter ex his aut neuter, an et quantum legatorum nomine patri debeatur. respondit: saepe animadverti hanc partem edicti, qua emancipatus accepta contra tabulas bonorum possessione liberis et parentibus legata praestare iubetur, habere nonnullas reprehensiones: nam si dodrans legatus fuerit, plus habiturus est cui legatum erit quam emancipatus. decreto itaque ista temperari debebunt, ut et hereditatis partem emancipatus praestet ita, ne scriptus heres amplius habeat quam emancipatus, et legatorum modus temperaretur, ut nihil plus ex legatis ad aliquem perveniat, quam apud emancipatum bonorum possessionis nomine remansurum est.
Dig. 37.5.7
Tryphonus 16 disp.
Nam secundum constitutionem divi pii ad tuscium fuscianum numidiae legatum placuit parentes et liberos heredes quoque institutos tueri usque ad partem virilem exemplo legatorum, ne plus haberent ex institutione tales personae, quam ad eum perventurum esset, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit.
Dig. 37.5.8pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Virilis portio quemadmodum accipienda sit, videamus. pone duos esse, qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, unum esse ex liberis parentibusque: virilis tertia erit portio: sed si tres sunt, qui contra tabulas acceperunt, quarta erit virilis: hoc idem et in legatis observabitur. sed si unus sit ex liberis, qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, plures sint, qui ex liberis parentibusque legata acceperunt, sic hoc accipiendum est, ut filius praeteritus semissem habeat, ceteri omnes, qui sunt ex liberis parentibusve, semissem.
Dig. 37.5.8.1
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis ex liberis parentibusque et heres institutus sit et legatum acceperit, utrum tantum portionem ei conservamus an vero et legatum an alterutrum quod elegerit? et magis est, ut utrumque conservetur, sed sic, ne amplius in utroque quam virilem habeat.
Dig. 37.5.8.2
Ulpianus 40 ad ed.
Si adierit hereditatem is cui virilis conservatur, libertates competent ex necessitate per aditionem: verumtamen videndum est, an de dolo actione teneatur qui adit. et magis est, ut, si denuntiante eo, qui praeteritus accepit contra tabulas bonorum possessionem, hic adiit hereditatem pollicente eo portionem virilem, sit quod ei imputetur et de dolo actione teneatur: damno enim adficit hereditatem, dum competunt libertates.
Dig. 37.5.8.3
Ulpianus 40 ad ed.
Si quid uxori nuruique fuerit legatum praeter dotem, accepta contra tabulas bonorum possessione non praestabitur.
Dig. 37.5.8.4
Ulpianus 40 ad ed.
Nurus autem appellatione et pronurum ceterasque contineri nulla dubitatio est.
Dig. 37.5.8.5
Ulpianus 40 ad ed.
Cum autem dotis nomine legatur, non puto ad virilem uxorem nurumve redigendam, cum mulier ista ad aes alienum veniat.
Dig. 37.5.8.6
Ulpianus 40 ad ed.
Non solum autem dotem praelegatam praetor complectitur, verum etiam si pro dote aliquid fuerit relictum, ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur vel contra: dum tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur.
Dig. 37.5.9
Paulus 41 ad ed.
Sed et si plus sit in legato quam in dote, dabitur illis actio.
Dig. 37.5.10pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si pro dote ex parte aliqua eandem heredem scripserit, tuendam esse puto.
Dig. 37.5.10.1
Ulpianus 40 ad ed.
Esse autem uxorem mortis tempore exigemus. si nurui dotem praelegaverit eaque mortis tempore nupta sit, nullum legatum est, quia dos nondum debeatur: sed cum et constante matrimonio adversus heredes soceri dabitur actio, dicendum est etiam praelegatae dotis petitionem dari debere.
Dig. 37.5.10.2
Ulpianus 40 ad ed.
Non omnia, quae ab omnibus gradibus relicta sunt, legata praestare eum oportet qui contra tabulas petit, sed ea sola, quae in eo gradu data sunt, contra quem bonorum possessionem accepit. sed nonnumquam contra alium quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio vero legata praestanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum praeteriit, ab utroque tamen gradu liberis et parentibus legata adscripsit. ait iulianus: si quidem aliquis ex primo gradu vivit, ea legata praestabit, quae liberis et parentibus a primo gradu data sunt: sin vero nemo vivit eorum, ea quae a sequenti: quod si neque ex primo gradu neque ex secundo quisquam in rebus fuerit humanis, cum testator moritur, tunc ab intestato magis bonorum possessionem praeterito filio competere nec legata cuiquam praestanda: quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti decesserint, contra ipsos quidem videri petitam, verumtamen ab eis relicta legata non esse praestanda, sed quae a substitutis relicta sunt.
Dig. 37.5.11
Paulus 41 ad ed.
At ubi institutus et substitutus vivant, licet nemo adeat hereditatem, ea tamen legata deberi dicimus, quae ab instituto data sunt.
Dig. 37.5.12
Ulpianus 40 ad ed.
Sive autem omiserint instituti sive non omiserint, dicendum est legata, quae ab ipsis relicta sunt, praestanda, quamvis secundo gradu instituti omittentibus eis adierint hereditatem.
Dig. 37.5.13
Tryphonus 2 disp.
Item a substituto legata deberi dicimus, si institutus condicione defectus esset, quae in ipsius potestate non fuit: nam si eam, quae in ipsius potestate fuit, non implevit, pro eo habendus est, qui noluit adire hereditatem, quando nihil habiturus emolumenti condicioni merito non paruerit.
Dig. 37.5.14pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Nonnumquam contra tabulas bonorum possessionem quis habet iure secundum tabulas bonorum possessionis: ut puta heres institutus est emancipatus filius, alius emancipatus praeteritus, institutus accepit contra tabulas bonorum possessionem, praeteritus omisit: apertissimum est, ut cogatur omnibus perinde legata praestare, atque si commissum edictum non fuisset: nec enim occasio emancipati praeteriti debet institutum lucro adficere, cum praeteritus iure suo non utatur.
Dig. 37.5.14.1
Ulpianus 40 ad ed.
Si ab uno ex filiis herede instituto nominatim alicui ex liberis parentibusque legatum datum sit et acceperit bonorum possessionem contra tabulas cum aliis, melius est probare omnes, qui contra tabulas bonorum possessionem acceperunt, cogendos id legatum praestare.
Dig. 37.5.15pr.
Paulus 41 ad ed.
Is qui in potestate est praeteritus legata non debebit praestare, etsi contra tabulas bonorum possessionem petierit, quia et non petita bonorum possessione intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic nocet et absurdum est eum cogi legata praestare, quia bonorum possessionem petierit, cum et sine hac hereditatem habiturus sit suo iure. unde si duo praeteriti sunt, emancipatus et is qui in potestate est, quidam nec emancipatum praestare debere legata existimant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et si hic non peteret, suus solus rem habiturus esset. quid ergo est? ubi praeteritus sit suus, verius est quod dictum est: ubi vero scriptus est et voluntatem patris habet, debet teneri legatariis, etiamsi omiserit bonorum possessionem.
Dig. 37.5.15.1
Paulus 41 ad ed.
Sed si unus emancipatus heres scriptus sit, alter praeteritus et utrique contra tabulas bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem praestat quae praeteritus. sed si solus heres institutus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, omnibus debebit legata praestare, perinde atque si adisset hereditatem. sed si scriptus quidem adierit hereditatem, praeteritus autem bonorum possessionem acceperit: hic quidem, qui bonorum possessionem acceperit, certis personis legata debebit, de scripto autem quaeritur. et complures putant certis personis et eum praestare debere, quod puto verius esse: nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere potuerunt.
Dig. 37.5.15.2
Paulus 41 ad ed.
Ita autem tuendus est in partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam dimidia heres institutus sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum eum esse: qua enim ratione maiorem partem habere potest, cum nec bonorum possessionem accepit nec ex maiore parte institutus sit?
Dig. 37.5.15.3
Paulus 41 ad ed.
Ei, quae dotem non habet, nullum legatum debebitur, licet sub praetextu dotis legetur.
Dig. 37.5.15.4
Paulus 41 ad ed.
Si extraneo herede instituto sub hac condicione exceptae personae legatum sit, si heredi decem dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto, quia absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera sustinere in praestando legato. sed et si titio iussus fuerit dare, non illi, sed filio dare debet.
Dig. 37.5.16
Ulpianus 4 disp.
Si duo proponantur esse unus in potestate praeteritus, alius emancipatus institutus, apparet commissum esse edictum per eum, qui in potestate est: et si ambo petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non praestabit liberis et parentibus legata. emancipatus vero numquid nec ipse praestat, quia ei rem auferret, qui praestaturus non erat, si solus esset? sed verius est vel hunc saltem debere liberis et parentibus praestare legata. proinde si contra tabulas non accepit, dicendum est tuendum eum in partem et utique liberis parentibusque legata praestaturum. sed an et omnibus, dubito: tamen quia plena fruatur voluntate, plenum et obsequium praestare testatoris iudicio pro sua parte debet.
Dig. 37.5.17
Iulianus 36 Dig.
Si emancipato filio praeterito pater extraneum heredem instituisset et ab eo rem legasset eaque adita hereditate dolo scripti heredis perisset, adversus emancipatum utilis actio dari debebit ei scilicet personae, cui filius legata praestare cogitur, quia praetori propositum est sine iniuria ceterarum personarum bonorum possessionem contra tabulas testamenti dari.
Dig. 37.5.18
Africanus 4 quaest.
Nepos qui in potestate mansit et filius suus heredes instituti sunt: nepoti legatum dedit: pater eius emancipatus petit bonorum possessionem: nepos legato contentus est. quidam in eum solum, qui in potestate esset, legati actionem nepoti dandam responderunt, quia ei nihil auferatur et emancipatus partem filii sui occupet, in qua onus legatorum non consisteret. sed rectius dicetur in emancipatum solum dandam esse actionem nepoti, et quidem non ultra quadrantem,
Dig. 37.5.19
Africanus 5 quaest.
Quia, et si omnes petissent bonorum possessionem, semis nepotis inter eum et patrem eius divideretur.
Dig. 37.5.20pr.
Marcianus 4 reg.
Si filius emancipatus contra tabulas ^ tabulus^ bonorum possessionem petierit, tuendos quidem liberos et parentes constat. sed si varie donatum fuerit exceptis personis a testatore mortis causa, pro rata conferent ad virilem emancipato, sicut accidit in portionibus hereditariis et legatis.
Dig. 37.5.20.1
Marcianus 4 reg.
Intestato autem mortuo patre super donationibus mortis causa factis non poterit filius quaeri, quoniam comparatio nulla legatorum occurrit.
Dig. 37.5.21
Papinianus 13 quaest.
Si portio hereditatis, quam excepta persona beneficio legis habere potuit, repudietur, pro ea quoque parte filius, qui bonorum possessionem accepit, non aliis quam exceptis personis legata praestabit.
Dig. 37.5.22
Papinianus 5 resp.
Bonorum possessione contra tabulas testamenti praeterito emancipato filio data, scriptus heres alter filius, qui possessionem accepit vel iure civili contentus non accepit, legata praecipua non habebit.
Dig. 37.5.23
Hermogenianus 3 iuris epit.
Hi, quibus vel relictum vel virilem divus pius conservari constituit, ex servis, qui libertatem propter bonorum possessionem contra tabulas acceptam consequi non potuerunt, nihil habebunt.
Dig. 37.5.24
Tryphonus 16 disp.
Intervenit illa quaestio, quando numero liberorum esse debeat is cui legatum datum est, ut id ferre possit a filio contra tabulas bonorum possessionem accipiente. et placet sufficere in ea necessitudine tunc esse, quando dies legati cedit.
Dig. 37.5.25pr.
Marcellus 9 Dig.
Qui filium emancipaverat et nepotem ex eo retinuerat in potestate, testamento filium exheredavit, nepotem ex aliqua parte instituit heredem et alium filium emancipatum praeteriit. potest defendi nepotem quoque bonorum possessionem contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato suus heres esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio defertur.
Dig. 37.5.25.1
Marcellus 9 Dig.
Is, cuius filius in adoptione erat, nepotem, quem filius postea procreaverat, scripsit heredem, emancipatum filium praeteriit: num habet nepos ex edicto bonorum possessionem? tuendus tamen exemplo parentium et liberorum, quibus legata praestare coguntur qui bonorum possessionem contra tabulas acceperunt.
Dig. 37.5.25.2
Marcellus 9 Dig.
Si forte ex eodem filio retinuerat nepotem unum pluresve, indubitate pro ea parte tuendus est, pro qua parte tueretur, si ex filia nepos aut mater defuncti heredes instituti essent: nam his comparatur.
Dig. 37.6.0. De collatione bonorum.
Dig. 37.6.1pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Hic titulus manifestam habet aequitatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna.
Dig. 37.6.1.1
Ulpianus 40 ad ed.
Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est.
Dig. 37.6.1.2
Ulpianus 40 ad ed.
Plane si minorem vel alium, quem restituere in integrum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit.
Dig. 37.6.1.3
Ulpianus 40 ad ed.
Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra tabulas pro quadrante tantum bona sua collaturum iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert pomponius, quod filius emancipatus nepotibus ex se natis solis conferre cogitur.
Dig. 37.6.1.4
Ulpianus 40 ad ed.
Pater filium quem in potestate habebat et extraneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit. potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte quam dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique videbitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est.
Dig. 37.6.1.5
Ulpianus 40 ad ed.
Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interventu emancipati: ceterum si non est, collatio cessabit.
Dig. 37.6.1.6
Ulpianus 40 ad ed.
Vel maxime autem tunc emancipatum conferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit.
Dig. 37.6.1.7
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si legatis meruit semissem vel tantum, quantum contra tabulas bonorum possessione occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem.
Dig. 37.6.1.8
Ulpianus 40 ad ed.
Ibidem iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quantum conferret ipsi, si viveret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra virilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est.
Dig. 37.6.1.9
Ulpianus 40 ad ed.
Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caveatur: caveri autem per satisdationem oportere pomponius ait. an pignoribus caveri possit, videamus: et pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caveri de collatione, et ita ego quoque puto.
Dig. 37.6.1.10
Ulpianus 40 ad ed.
Si frater cavere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit. quod si per contumaciam actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius.
Dig. 37.6.1.11
Ulpianus 40 ad ed.
Quamvis autem edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est. igitur dividat, inquit, bona sua cum fratribus et quamvis non caveat, satisfacit edicto. sed et si quaedam dividat, de quibusdam caveat, aeque dicimus eum satisfecisse. sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cavit, quamvis dividat. si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est divisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda.
Dig. 37.6.1.12
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si tantum forte in bonis paternis emancipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse videri: idem et si nomen paterni debitoris delegaverit vel fundum remve aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit.
Dig. 37.6.1.13
Ulpianus 40 ad ed.
Si, cum duobus conferre deberet, alteri contulerit, alteri non, vel cum cavet vel cum dividit: videndum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an vero trientis totius detrahi debeat. et puto, si quidem per contumaciam non caveat, totius trientis ei denegandas actiones ( nec enim videtur cavisse, qui non omnibus cavit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem vel collatione vel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei salvam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet.
Dig. 37.6.1.14
Ulpianus 40 ad ed.
Is quoque, qui in adoptiva familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui eum habet, si maluerit contra tabulas bonorum possessionem accipere. plane si hic adoptivus pater ante bonorum possessionem petitam emancipaverit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto divorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptivus emancipatus collatione fratres privabit, si sine fraude hoc factum sit.
Dig. 37.6.1.15
Ulpianus 40 ad ed.
Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: hoc enim praecipuum esse oportere multis constitutionibus continetur.
Dig. 37.6.1.16
Ulpianus 40 ad ed.
Sed an id, quod dignitatis nomine a patre datum est vel debetur, conferre quis in commune cogatur, videamus. et ait papinianus libro tertio decimo quaestionum non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis praecipuum haberi oportere. sed si adhuc debeatur, hoc sic interpretandum est, ut non solus oneretur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium heredum onus hoc debitum.
Dig. 37.6.1.17
Ulpianus 40 ad ed.
Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet moriente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem admittetur et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus captus non fuisset. sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inveniatur, aeque collatio erit facienda.
Dig. 37.6.1.18
Ulpianus 40 ad ed.
Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet.
Dig. 37.6.1.19
Ulpianus 40 ad ed.
Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eveniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset.
Dig. 37.6.1.20
Ulpianus 40 ad ed.
Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit.
Dig. 37.6.1.21
Ulpianus 40 ad ed.
Si impuberi adrogato secundum divi pii rescriptum quarta debetur, videndum est, an, si patris naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat. quaestio in eo est, an heredi suo relinquat quartae actionem an non. et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio est: igitur etiam de quarta conferenda cavere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam nata est quartae petitio. ceterum si adhuc pater adoptivus vivat, qui eum emancipavit, dicendum est cautionem quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc vivat is, cuius de bonis quarta debetur.
Dig. 37.6.1.22
Ulpianus 40 ad ed.
Si is qui bona collaturus est habeat filium peculium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre. sed si iam tunc mortuus erat filius eius et castrense peculium habebit, cum morietur is cuius bonorum possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem vindicari id patri non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur. amplius dico, et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere.
Dig. 37.6.1.23
Ulpianus 40 ad ed.
Confertur autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: ceterum si id egit, ne adquireret, non venit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est.
Dig. 37.6.1.24
Ulpianus 40 ad ed.
Portiones collationum ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus emancipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, quamvis is sit, cui conferri non solet. quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate, aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena conferre, centena retinere, sed ipsos invicem nihil conferre. dotis quoque collatio in eundem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus faciendis.
Dig. 37.6.2pr.
Paulus 41 ad ed.
Cum emancipati filii nomine nepotem postumum post avi mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere oportere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore avi bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat. igitur sive hereditatem a patre sive legatum acceperit, hoc conferre debebit.
Dig. 37.6.2.1
Paulus 41 ad ed.
Illud autem intellegendum est filium in bonis habere, quod deducto aere alieno superest. sed si sub condicione debeat, non statim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caveri ei oportebit ab eo qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit.
Dig. 37.6.2.2
Paulus 41 ad ed.
De illis, quae sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius detrimentum ea pertinere debeant. et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis verbis intellegendum est, quibus praetor viri boni arbitratu iubet conferri bona: vir autem bonus non sit arbitraturus conferendum id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere.
Dig. 37.6.2.3
Paulus 41 ad ed.
Id quoque, quod sub condicione ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. diversum est in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem.
Dig. 37.6.2.4
Paulus 41 ad ed.
Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim vindictae quam pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem, conferre debebit.
Dig. 37.6.2.5
Paulus 41 ad ed.
Si tres emancipati, duo in potestate sint, gaius cassius libro septimo iuris civilis tertias conferendas putat, ut emancipati, quia invicem non conferunt, unius loco sint: nec indignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem omittere. iulianus quoque cassii sententiam sequitur.
Dig. 37.6.2.6
Paulus 41 ad ed.
Si ex emancipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et avo bonorum possessionem utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem reliquerit: eo modo collatio explicari potest, ut, si verbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta conferre debet: hoc enim ratio facit, sive personas sive portiones numeremus.
Dig. 37.6.2.7
Paulus 41 ad ed.
Si duo nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem avi petant, utrum dimidias an quartas patruo conferre debeant, quaeritur. et verius est semisses conferre eos oportere, quia et si vivo avo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres per hereditatem avi haberent.
Dig. 37.6.2.8
Paulus 41 ad ed.
Si duo emancipati bonorum possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est denegantur ei actiones.
Dig. 37.6.2.9
Paulus 41 ad ed.
Si per inopiam emancipatus cavere non possit, non statim ab eo transferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit invenire fideiussores, ut tamen de his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caveant in medium collaturos, si cautum eis fuerit.
Dig. 37.6.3pr.
Iulianus 23 Dig.
Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bonorum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cavisset de collatione: nam si interim ipse decessisset, heredi suo nihil relinqueret. item si frater eius decessisset, non admitteretur ad bonorum possessionem. quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caveat, sed si non caverit, ita observabitur, ut tota hereditas apud eum, qui in potestate fuerit, remaneat.
Dig. 37.6.3.1
Iulianus 23 Dig.
Emancipatus filius controversiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus conferre debeat. paulus notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut victus sicut hereditatem, ita et quae collata sunt praestet.
Dig. 37.6.3.2
Iulianus 23 Dig.
Iulianus. quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fuerint. hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita viriles partes sumantur, eveniet, ut et emancipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. videamus ergo, ne commodissimum sit emancipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo manifestius fiet. ponamus patrem quadringenta reliquisse et duos in potestate filios, duos emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is vero qui sexaginta contulerit centum viginti, atque ita eveniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate remanserint, perveniat.
Dig. 37.6.3.3
Iulianus 23 Dig.
Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur.
Dig. 37.6.3.4
Iulianus 23 Dig.
Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet.
Dig. 37.6.3.5
Iulianus 23 Dig.
Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, caverit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum possessione incipit pecunia sine causa esse apud heredem.
Dig. 37.6.3.6
Iulianus 23 Dig.
Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipavit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreavit filium, quem avus in locum filii adoptavit et vel intestatus, vel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quaesitum est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. respondi bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in potestate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bonorum possessionem accipiat.
Dig. 37.6.4
Africanus 4 quaest.
Filium emancipatum dotem, quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta.
Dig. 37.6.5pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Si quis filium habeat sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cavere eum debere et esse similem ei qui adoptavit: hoc enim divi fratres rescripserunt, ut ad collationem avus compellatur. plane eodem rescripto adiectum est sic: " nisi forte avus iste nullum ex his bonis fructum adquirere vult paratusque est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perveniat. nec idcirco ea filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit", inquit, " quod eo facto a collationis commodo excluditur, cum avo quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit venire". haec in patre adoptivo ratio reddi non potest et tamen et ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipaverit.
Dig. 37.6.5.1
Ulpianus 79 ad ed.
Stipulatio autem collationis tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, maxime cum boni viri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est.
Dig. 37.6.5.2
Ulpianus 79 ad ed.
Sive ergo in totum collatio facta non est sive in partem facta, locum habebit haec stipulatio:
Dig. 37.6.5.3
Ulpianus 79 ad ed.
Et sive quis non conferat ex hac stipulatione sive dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur.
Dig. 37.6.6
Celsus 10 Dig.
Dotem, quam dedit avus paternus, an post mortem avi mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dederim: quippe officium avi circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo avus propter filium nepti dotem dare debet. quid si filius a patre exheredatus est? existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infavorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter illum datum est.
Dig. 37.6.7
Celsus 13 Dig.
Si nepotes in locum filii successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debent, quasi omnes unus essent.
Dig. 37.6.8
Papinianus 3 quaest.
Nonnumquam praetor variantem non repellit et consilium mutantis non aspernatur. unde quidam filium emancipatum, qui de bonis conferendis cavere fratribus noluit, audiendum postea putaverunt, si vellet oblata cautione beneficium bonorum possessionis exercere. tametsi responderi potest videri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conservare noluit: sed benignior est diversa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, voluntariam moram cautionis admittere difficilius est.
Dig. 37.6.9
Papinianus 5 resp.
Filius emancipatus intestati patris bonorum possessionem accepit. nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit. idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur.
Dig. 37.6.10
Scaevola 5 quaest.
Si filius in potestate heres institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei: et ita edictum se habet. scaevola: sed magis sentio, ut, quemadmodum pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur.
Dig. 37.6.11
Paulus 11 resp.
Paulus respondit ea, quae post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamvis prius consecutus sit quam deberentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere videatur.
Dig. 37.6.12
Paulus 41 ad ed.
Si praegnantem quis uxorem reliquerit et ea ventris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur.
Dig. 37.7.0. De dotis collatione.
Dig. 37.7.1pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Quamquam ita demum ad collationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. et hoc divus pius ulpio adriano rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per arbitrum familiae herciscundae posse compelli.
Dig. 37.7.1.1
Ulpianus 40 ad ed.
Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit vel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si vero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet.
Dig. 37.7.1.2
Ulpianus 40 ad ed.
Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet.
Dig. 37.7.1.3
Ulpianus 40 ad ed.
Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti vel nepti ex alio.
Dig. 37.7.1.4
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si duae neptes sint ex diversis filiis, conferent et invicem et patruo, si ex eodem patre, tantum invicem conferent.
Dig. 37.7.1.5
Ulpianus 40 ad ed.
Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non.
Dig. 37.7.1.6
Ulpianus 40 ad ed.
Quod si iam factum divortium est et maritus non sit solvendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest pervenire, hoc est quod facere maritus potest.
Dig. 37.7.1.7
Ulpianus 40 ad ed.
Si sub condicione pater vel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit.
Dig. 37.7.1.8
Ulpianus 40 ad ed.
Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse.
Dig. 37.7.1.9
Ulpianus 40 ad ed.
Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam dotatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est.
Dig. 37.7.2
Gaius 14 ad ed. provinc.
Filia in adoptionem data et heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. si adhuc pater adoptivus vivit, hic necesse habebit conferre.
Dig. 37.7.3
Ulpianus 4 disp.
Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, convertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam contulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam venientem non debere munus collationis sustinere.
Dig. 37.7.4
Pomponius 3 ad q. muc.
Si pater pro filia dotem promiserit, deinde exheredatae vel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum.
Dig. 37.7.5pr.
Papinianus 5 resp.
Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris errorem fratris emancipati secuta accepit. dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris voluntatem fini virilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita.
Dig. 37.7.5.1
Papinianus 5 resp.
Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: viri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam fructus conferat et filia partis suae fructus percipiat.
Dig. 37.7.6
Papinianus 6 resp.
Pater filium emancipatum heredem instituit et filiam exheredavit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis abstulit. non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates competere placuit:
Dig. 37.7.7
Paulus 11 resp.
Nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum diverso iure fratres sunt heredes.
Dig. 37.7.8
Papinianus 11 resp.
Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. cum filia se bonis abstinuisset, fratribus res non in dotem datas vindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere voluit.
Dig. 37.7.9
Tryphonus 6 disp.
Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. et divus marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris.
Dig. 37.8.0. De coniungendis cum emancipato liberis eius.
Dig. 37.8.1pr.
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis ex his, quibus bonorum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat.
Dig. 37.8.1.1
Ulpianus 40 ad ed.
Hoc edictum aequissimum est, ut neque emancipatus solus veniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure potestatis obiciantur patri suo.
Dig. 37.8.1.2
Ulpianus 40 ad ed.
Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in avi sui naturalis potestate est. iungitur autem nepos patri suo emancipato, sive pater praeteritus sit sive institutus. et haec erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, sive sit institutus emancipatus sive sit praeteritus.
Dig. 37.8.1.3
Ulpianus 40 ad ed.
Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum.
Dig. 37.8.1.4
Ulpianus 40 ad ed.
Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absurdum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo vel exheredato non admitti.
Dig. 37.8.1.5
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur.
Dig. 37.8.1.6
Ulpianus 40 ad ed.
Si pater in potestate manens exheredatus vel institutus sit, nepotem ex eo sive in potestate manentem sive emancipatum ad bona avi neque vocari neque vocandum esse scaevola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato. liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum possessio petitur. sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem conceptus, idem erit dicendum.
Dig. 37.8.1.7
Ulpianus 40 ad ed.
Liberos autem non omnes simul vocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus. plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt.
Dig. 37.8.1.8
Ulpianus 40 ad ed.
Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi.
Dig. 37.8.1.9
Ulpianus 40 ad ed.
Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipaverit et nepotem ex eo in locum filii adoptaverit et praeterito emancipato decesserit: iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset. sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adoptatus, quam si ab extraneo esset adoptatus.
Dig. 37.8.1.10
Ulpianus 40 ad ed.
Illud non interest, quota portio hereditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dicemus locum esse huic parti edicti.
Dig. 37.8.1.11
Ulpianus 40 ad ed.
Inter ipsum filium et liberos eius dividitur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant. proinde pone solum esse filium emancipatum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emancipatus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant. sed si sit praeterea alius filius, eveniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius dividatur. sed si ambo filii sint emancipati et habeant singuli nepotes, eveniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis dividant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres dividitur.
Dig. 37.8.1.12
Ulpianus 40 ad ed.
Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eveniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat. sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet.
Dig. 37.8.1.13
Ulpianus 40 ad ed.
Emancipatus filius si quidem nepotes in avi potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, voluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia veniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit.
Dig. 37.8.1.14
Ulpianus 40 ad ed.
Nunc videamus, quantum eis conferat. et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, virilem sibi detrahit: utrum et in eo casu virilem detrahat, an vero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bonorum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et si alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis avi, sed propter bona postea eis accessit.
Dig. 37.8.1.15
Ulpianus 40 ad ed.
Eveniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita dividat quinquaginta, ut nepos habeat viginti quinque, pronepotes ex alio una viginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent.
Dig. 37.8.1.16
Ulpianus 40 ad ed.
Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter scaevola tractat, patruus emancipatus quantum nepotibus, quantum fratri suo conferat. et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamvis hi minus quam patruus ex hereditate avi concurrente patre sint habituri: quae sententia vera est.
Dig. 37.8.1.17
Ulpianus 40 ad ed.
Sed et si sint duo nepotes ex eodem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, aliam nepos cum filio suo. sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat vel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori.
Dig. 37.8.2
Paulus 41 ad ed.
Nihil in hac parte edicti cavit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum referri. nam absurdum est patrem quidem eius legata praestare, ipsum vero plus habere, cum eadem condicione in eandem partem vocantur.
Dig. 37.8.3
Marcellus 9 Dig.
Qui duos filios habebat, alterum ex his emancipavit, nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio ab avo heredes instituti, quid de bonorum possessione iuris sit? et quid intersit, si emancipatum quoque, ex quo nepotes erant nati, praeteritum esse ponamus. respondi, si filium retento ex eo nepote emancipaverit et emancipatus procreaverit filium et heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius praeteritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis suis post emancipationem susceptis. nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a iuliano introductum est, id est ex nova clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus sit. idque ei praeterito quoque praestari oportebit. sed fratris eius, qui post emancipationem natus est, diversa condicio est: conservanda est tamen et illi ad virilem partem hereditas, sicut etiam imperator antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit.
Dig. 37.8.4
Modestinus 6 pand.
Emancipato quis filio retinuit ex eo nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea liberis decessit. placuit in avi potestate manentes simul cum his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum possessionem accipere, manente eo, ut, si velit avus sibi per nepotes adquiri, bona sua conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae hereditatis adquirant: idque ita divus marcus rescripsit.
Dig. 37.8.5
Modestinus 6 diff.
Si nepos exheredatus heres extiterit ei, quem avus heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus testamento praeteritus accipiat contra tabulas patris bonorum possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus excludetur, quia non suo nomine avo heres extiterit.
Dig. 37.8.6
Scaevola 5 quaest.
Si quis filium habens in potestate extraneum in nepotis locum quasi ex eo filio natum adoptet, mox filium emancipet, non iungetur hic nepos filio emancipato, quia desiit esse emancipato ex liberis.
Dig. 37.8.7
Tryphonus 16 disp.
Si post emancipationem filii susceptus ex eo fuerit nepos, conservanda illi erit portio, sed quanta videamus. finge enim patruo scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum accepisse contra tabulas bonorum possessionem. quod ad edictum praetoris attinet, semisses bonorum fient: nunc vero post constitutionem divi pii si conservatur pars nepoti, utrum virilis an quarta debeat servari? nam si in avi natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem cum patre suo. et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia avi: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum possessionem, si fuissent in avi potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus est? et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum an et patruo? et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret.
Dig. 37.9.0. De ventre in possessionem mittendo et curatore eius.
Dig. 37.9.1pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit. nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum ventrem mittit in possessionem vice contra tabulas bonorum possessionis.
Dig. 37.9.1.1
Ulpianus 41 ad ed.
Praegnatem esse mulierem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi vere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit.
Dig. 37.9.1.2
Ulpianus 41 ad ed.
Totiens autem mittitur in possessionem venter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit. sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, ventrem mittemus: aequius enim est vel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bonorum aliquo casu futurus est.
Dig. 37.9.1.3
Ulpianus 41 ad ed.
Quare et si ita exheredatio facta sit: " si mihi filius unus nascetur, exheres esto", quia filia nasci potest vel plures filii vel filius et filia, venter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratumque esse debet, quod deminutum est, quamvis is nascatur, qui repellitur.
Dig. 37.9.1.4
Ulpianus 41 ad ed.
Idem erit dicendum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset.
Dig. 37.9.1.5
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione pedii sententiam admittimus existimantis posse ventrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est ventrem ali.
Dig. 37.9.1.6
Ulpianus 41 ad ed.
Si venter ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse viventibus institutis, quia exheredatus est: quod verum est.
Dig. 37.9.1.7
Ulpianus 41 ad ed.
Per contrarium autem si ab institutis praeteritus sit venter, a substitutis exheredatus, vivis institutis mittendus est in possessionem: quod si non vivant, negat mittendum, quia ad eum gradum devoluta hereditas est, a quo exheredatus est.
Dig. 37.9.1.8
Ulpianus 41 ad ed.
Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes decedat.
Dig. 37.9.1.9
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si quis ventrem exheredasset: " qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto" vel " qui post tres menses", venter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc partem oportebit, ne qui speratur ante vitam necetur.
Dig. 37.9.1.10
Ulpianus 41 ad ed.
Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem, quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit.
Dig. 37.9.1.11
Ulpianus 41 ad ed.
Etiam ex emancipato venter ad possessionem admittitur. unde apud iulianum libro vicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit uxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an venter in possessionem emancipati patris mitti possit. et rectissime scripsit rationem non esse, cur venter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bonorum possessionem accepturus est. sed et si avus viveret, similiter ventrem admittemus.
Dig. 37.9.1.12
Ulpianus 41 ad ed.
Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur venter in possessionem avi adoptivi. sed an etiam in eius, qui in adoptionem dederat filium, mittetur, videamus: et si hic nepos postumus heres ab avo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bonorum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere.
Dig. 37.9.1.13
Ulpianus 41 ad ed.
Si pater nuru praegnate filium emancipaverit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex novo edicto iungi. et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est venter in possessionem.
Dig. 37.9.1.14
Ulpianus 41 ad ed.
Si ea, quae in possessionem vult ire, uxor negetur vel nurus vel esse vel fuisse vel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor ad exemplum carboniani edicti. et ita divus hadrianus claudio proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia videbitur eius, quae ventris nomine in possessione mitti desiderat, nihil novi decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed ventrem in possessionem mitti oportet. apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. idemque est et si status mulieri controversia fiat.
Dig. 37.9.1.15
Ulpianus 41 ad ed.
Et generaliter ex quibus causis carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis ventri quoque subvenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod favorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc favetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, verum etiam rei publicae nascitur.
Dig. 37.9.1.16
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, videlicet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit.
Dig. 37.9.1.17
Ulpianus 41 ad ed.
Quotiens autem venter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem ventri petere, solet et bonis. sed si quidem tantum ventri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si vero non tantum ventri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, oportet creditores curare vel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret.
Dig. 37.9.1.18
Ulpianus 41 ad ed.
Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et ventri detur: sed si creditores instant vel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt.
Dig. 37.9.1.19
Ulpianus 41 ad ed.
Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum vestitum tectum mulieri praestet pro facultatibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris.
Dig. 37.9.1.20
Ulpianus 41 ad ed.
Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia onerare magis impendio quam augere fructibus consueverunt.
Dig. 37.9.1.21
Ulpianus 41 ad ed.
Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet.
Dig. 37.9.1.22
Ulpianus 41 ad ed.
Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum.
Dig. 37.9.1.23
Ulpianus 41 ad ed.
Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex creditoribus, sed utique is, qui idoneus videbitur: aut si de personis eorum quaestio moveatur, vir bonus eligitur.
Dig. 37.9.1.24
Ulpianus 41 ad ed.
Quod si nondum sit curator constitutus ( quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), servius aiebat res hereditarias heredem institutum vel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare.
Dig. 37.9.1.25
Ulpianus 41 ad ed.
Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salva esse non possunt, custodem ab herede ponendum ( ut puta pecoris, et si nondum messis vindemiave facta sit): et si fuerit controversia, quantum deminui oporteat, arbitrum dandum.
Dig. 37.9.1.26
Ulpianus 41 ad ed.
Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et vendenti et inventarium rerum facienti.
Dig. 37.9.1.27
Ulpianus 41 ad ed.
Tamdiu autem venter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem.
Dig. 37.9.1.28
Ulpianus 41 ad ed.
Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse labeo ait.
Dig. 37.9.2
Paulus 41 ad ed.
Sed et si eum ediderit qui repulsus est, discedere debet.
Dig. 37.9.3
Hermogenianus 3 iuris epit.
Sumptus autem ab ea facti bona fide non repetuntur.
Dig. 37.9.4pr.
Paulus 41 ad ed.
Habitatio quoque, si domum defunctus non habuit, conducenda erit mulieri.
Dig. 37.9.4.1
Paulus 41 ad ed.
Servis quoque mulieris, qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria praestanda sunt.
Dig. 37.9.5pr.
Gaius 14 ad ed. provinc.
Curator ventris alimenta mulieri statuere debet. nec ad rem pertinet, an dotem habeat, unde sustentare se possit, quia videntur quae ita praestantur ipsi praestari qui in utero est.
Dig. 37.9.5.1
Gaius 14 ad ed. provinc.
Curator ventri datus solvendi debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut pignoribus pretiosis debetur.
Dig. 37.9.6
Ulpianus 41 ad ed.
Extraneo postumo herede instituto non aliter venter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta videamur.
Dig. 37.9.7pr.
Ulpianus 47 ad ed.
Ubicumque ab intestato admittitur quis, illic et venter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est.
Dig. 37.9.7.1
Ulpianus 47 ad ed.
Interdum non passim, sed cum causae cognitione mitti venter in possessionem debet, si qui sit, qui controversiam referat. sed hoc tantum ad eum ventrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. ceterum si mittatur unde legitimi vel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessariam: nec enim aequum est in tempus pubertatis ventrem vesci de alieno in tempus pubertatis dilata controversia. sed enim placet omnes controversias, quae quasi status controversiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status controversia dilata, sed sine possessione.
Dig. 37.9.7.2
Ulpianus 47 ad ed.
Quamvis autem praetor ventrem in possessionem mittat cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus venter admittetur ad bonorum possessionem.
Dig. 37.9.8
Paulus 1 de adult.
Si ventris nomine mulier missa sit in possessionem, divus hadrianus calpurnio flacco differendam accusationem adulterii rescripsit, ne quod praeiudicium fieret nato.
Dig. 37.9.9
Ulpianus 15 ad sab.
Cum venter mittitur in possessionem, quod in ventris alimenta deminutum est detrahitur velut aes alienum.
Dig. 37.9.10
Paulus 7 quaest.
Postumus natus quocumque tempore, qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: nam et ventrem praetor ex omnibus partibus edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem.
Dig. 37.10.0. De carboniano edicto.
Dig. 37.10.1pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Si cui controversia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re controversia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur.
Dig. 37.10.1.1
Ulpianus 41 ad ed.
Eum qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet.
Dig. 37.10.1.2
Ulpianus 41 ad ed.
Non tantum masculi, sed et feminae ex virili sexu descendentes carboniani commodum habebunt.
Dig. 37.10.1.3
Ulpianus 41 ad ed.
Et generaliter dicimus his demum carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his vero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione.
Dig. 37.10.1.4
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis non ab aliquo hanc controversiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate avi dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parvi enim refert, quis ei controversiam faciat, cum et si testator eum negaverit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, carboniano possit esse locus.
Dig. 37.10.1.5
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, verum servus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, iulianus scripsit adhuc carboniano locum esse: quod et divus pius rescripsit: nam vel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter observetur, inventa erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria impuberem adficiat, quod et plura et graviora de eo mentiatur.
Dig. 37.10.1.6
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si ipse defunctus servus esse dicatur, idem erit dicendum.
Dig. 37.10.1.7
Ulpianus 41 ad ed.
Sed et si fiscus facit impuberi controversiam, carbonianum edictum potest locum habere.
Dig. 37.10.1.8
Ulpianus 41 ad ed.
Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres vel exheres scriptus est, carbonianum edictum cessare, quamvis filius esse negetur, quia vel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, vel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse videatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est.
Dig. 37.10.1.9
Ulpianus 41 ad ed.
Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controversia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: " quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto", quia non est filius exheredatus.
Dig. 37.10.1.10
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic " ille qui ex illa natus est heres esto", non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an vero contendunt testamentum valere. si testamentum valere contendunt, controversia non est differenda et carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controversia in tempus pubertatis differtur.
Dig. 37.10.1.11
Ulpianus 41 ad ed.
Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium devocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum vero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post eventum cognitionis, si suppositum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset.
Dig. 37.10.2
Marcianus 14 inst.
Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscendum est. si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte decesserint, secundum carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est.
Dig. 37.10.3pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Carbonianum edictum aptatum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit videri necessarium edictum, veluti si pater familias ita instituerit: " postumus heres esto" vel " postuma heres esto" et negetur esse verum, quod in testamento scriptum est.
Dig. 37.10.3.1
Ulpianus 41 ad ed.
Et cum de fideicommissis vel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim divus pius claudio hadriano rescripsit.
Dig. 37.10.3.2
Ulpianus 41 ad ed.
Quamvis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de parentis bonis simul et de statu controversia fiat, hoc edictum locum habebit: sin vero tantum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex carboniano, sed ex constitutionibus.
Dig. 37.10.3.3
Ulpianus 41 ad ed.
Puberi quamvis minori viginti quinque annis carbonianum non succurrit. sed et si, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicendum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum.
Dig. 37.10.3.4
Ulpianus 41 ad ed.
Causae cognitio in eo vertitur, ut, si manifesta calumnia appareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum possessio. summatim ergo, cum petitur ex carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam invenerit evidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem carbonianam: si vero ambiguam causam, hoc est vel modicum pro puero facientem, ut non videatur evidenter filius non esse, dabit ei carbonianam bonorum possessionem.
Dig. 37.10.3.5
Ulpianus 41 ad ed.
Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam controversiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tempus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge esse testes quosdam, qui dilata controversia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis intervallum non eandem fidem habebunt: vel finge esse anum obstetricem vel ancillas, quae veritatem pro partu possunt insinuare, vel instrumenta satis idonea ad victoriam vel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controversiam faciunt, multa posse subtrahere novare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum velit. divus etiam hadrianus ita rescripsit: " quod in tempus pubertatis res differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam expeditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iudicio experiri volunt: non debet adversus pupillos observari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse".
Dig. 37.10.3.6
Ulpianus 41 ad ed.
Si mater impuberis subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus.
Dig. 37.10.3.7
Ulpianus 41 ad ed.
Si is, qui status controversiam filio faciebat et solum se filium dicebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controversiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controversiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi vindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit controversia.
Dig. 37.10.3.8
Ulpianus 41 ad ed.
Ibidem iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controversiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam.
Dig. 37.10.3.9
Ulpianus 41 ad ed.
Parvi refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controversiam patitur: nam sive possideat sive petat, in tempus pubertatis differtur.
Dig. 37.10.3.10
Ulpianus 41 ad ed.
Si duo impuberes invicem faciant status controversiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controversiam ad utriusque pubertatem differri, sive petitor sive possessor sit. si vero alter se solum, alter et se dicat, si quidem ille adoleverit qui se solum dicat, adhuc differtur controversia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleverit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controversia: nec enim patitur impubes status controversiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium.
Dig. 37.10.3.11
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis liber et heres esse iussus status controversiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condicioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur.
Dig. 37.10.3.12
Ulpianus 41 ad ed.
Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati hereditatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero carbonianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur.
Dig. 37.10.3.13
Ulpianus 41 ad ed.
Missum autem ex carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor carbonianus aut singulas res, rectissime iulianus libro vicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summovendum: contentus enim esse debet hac praerogativa, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si igitur vult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio carbonianae bonorum possessionis iniuriam adversariis afferat: quae sententia habet rationem et aequitatem.
Dig. 37.10.3.14
Ulpianus 41 ad ed.
Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dantur, intra annum dantur.
Dig. 37.10.3.15
Ulpianus 41 ad ed.
Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum carbonianam bonorum possessionem accipere, verum etiam ordinariam agnoscere.
Dig. 37.10.3.16
Ulpianus 41 ad ed.
Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, carbonianae vero ex eo tempore, ex quo controversiam sibi fieri cognovit.
Dig. 37.10.4
Iulianus 24 Dig.
Ideo si ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. nam si confestim post patris mortem controversia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse videbitur: si vero interposito tempore scierit controversiam sibi moveri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere, quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudicatum fuerit, denegabuntur ei actiones.
Dig. 37.10.5pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Sed si is, qui controversiam impuberi facit, ex liberis sit, eveniet, ut, sive caveat hic, cui status fit controversia, sive non caveat, attamen simul sit in possessionem.
Dig. 37.10.5.1
Ulpianus 41 ad ed.
Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam adversarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait iulianus libro vicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in possessionem, actiones posse adversus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et adversus ipsum pupillum, si satis dedisset, recte experiretur.
Dig. 37.10.5.2
Ulpianus 41 ad ed.
Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem adversarius eius, sive satis det sive non det. si velit adversarius committi sibi administrationem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. adversarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit.
Dig. 37.10.5.3
Ulpianus 41 ad ed.
An autem vescendi causa deminuere possit is qui ex carboniano missus est, videamus. et si quidem satis impubes dedit, sive decrevit praeses sive non, deminuet vescendi causa et hoc minus restituet hereditatis petitori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se videtur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet videri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis venter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perveniat, si apparuit filium non esse.
Dig. 37.10.5.4
Ulpianus 41 ad ed.
Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem adversarius, desiderandum a praetore, ne instrumenta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum vel instruitur adversarius eius vel etiam intercipere ea potest.
Dig. 37.10.5.5
Ulpianus 41 ad ed.
Cum autem in satisdatione et pupillus et adversarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio vicerit restituat. quid tamen, si tutores pupilli velint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti.
Dig. 37.10.6pr.
Paulus 41 ad ed.
De bonis matris an decretum interponendum sit, quaeritur. et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium.
Dig. 37.10.6.1
Paulus 41 ad ed.
Plane si simul de paternis et de maternis bonis controversia sit vel etiam de fratris, et has controversias in tempus pubertatis differendas esse iulianus respondit.
Dig. 37.10.6.2
Paulus 41 ad ed.
Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem veniant liberi, tametsi ex inferioribus partibus petant, qua legitimi vocantur, quoniam sui sunt, vel ex illa, qua cognatis datur.
Dig. 37.10.6.3
Paulus 41 ad ed.
Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controversia sit: nam si tantum status ( quod puta servus dicatur esse) nec ulla bonorum controversia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit.
Dig. 37.10.6.4
Paulus 41 ad ed.
Qui pupillo controversiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit.
Dig. 37.10.6.5
Paulus 41 ad ed.
Non solum alimenta pupillo praestari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium.
Dig. 37.10.6.6
Paulus 41 ad ed.
Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex carboniano missus est in possessionem. et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cavit. sed et si non caverat, si nunc paratus sit cavere, quasi possessor conveniendus est: quod si nunc non caveat, possessio transfertur adversario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas.
Dig. 37.10.7pr.
Iulianus 24 Dig.
Si impubes negetur iure adoptatus et ideo paternae hereditatis ei controversia fiat, non erit iniquum simile carboniano decretum interponi.
Dig. 37.10.7.1
Iulianus 24 Dig.
Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii hereditatem optinere possit, locus erit carboniano edicto.
Dig. 37.10.7.2
Iulianus 24 Dig.
Cum vero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controversiam in tempus pubertatis differri, quia non de ipsius filii, sed de testamenti iure quaeritur.
Dig. 37.10.7.3
Iulianus 24 Dig.
Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controversia fit, in quaestionem libertatis vocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet.
Dig. 37.10.7.4
Iulianus 24 Dig.
Quotiens carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controversia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit.
Dig. 37.10.7.5
Iulianus 24 Dig.
Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam hereditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut universa creditoribus cedere.
Dig. 37.10.7.6
Iulianus 24 Dig.
Interdum etiam exheredatus filius ex carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi ( quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius.
Dig. 37.10.7.7
Iulianus 24 Dig.
Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controversia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. si vero post interpositum carbonianum decretum haec quoque controversia moveretur, hoc iudicium in id tempus differri debet.
Dig. 37.10.7.8
Iulianus 24 Dig.
Quaesitum est, an simul et pupillus ex carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem haberent. respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas vel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem.
Dig. 37.10.8pr.
Africanus 4 quaest.
Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit.
Dig. 37.10.8.1
Africanus 4 quaest.
Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et quidem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex carboniano admittitur.
Dig. 37.10.9
Nerva 6 membr.
Quod labeo scribit, quotiens suppositus esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controversia est, curare praetorem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum velle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi.
Dig. 37.10.10
Marcellus 7 Dig.
Cum mulier deferente herede iuraverit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto carboniano dari debet, vel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo.
Dig. 37.10.11
Papinianus 13 quaest.
Cum sine beneficio praetoris qui patitur controversiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamvis filius sit, eum tamen heredem non fore, veluti si titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, veluti propter fratris ex alia matre nati bona vel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad carbonianum constat non pertinere.
Dig. 37.10.12
Papinianus 14 quaest.
Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. quod si medio tempore scriptus vel ille, qui intestati possessionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurrendum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante vel ob litem in dubio constituti?
Dig. 37.10.13
Paulus 11 resp.
Titia post mortem mariti sui postumam enixa est: eidem titiae crimen adulterii sempronius apud praesidem provinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moveatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tempus pubertatis pupillae differri.
Dig. 37.10.14
Scaevola 2 resp.
Quaeritur, an impubes, qui bonorum possessionem ex carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus fungi debeat. respondit in eo, quod a possessore petet, probationem ei incumbere.
Dig. 37.10.15
Hermogenianus 3 iuris epit.
Haec bonorum possessio, si satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus prodest.
Dig. 37.10.16
Paulus 41 ad ed.
Sed sicuti de bonis paternis emancipato cavetur, ita de istis quae ipsi confert cavendum est.
Dig. 37.11.0. De bonorum possessione secundum tabulas.
Dig. 37.11.1pr.
Ulpianus 39 ad ed.
Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: sive igitur tabulae sint ligneae sive cuiuscumque alterius materiae, sive chartae sive membranae sint vel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.
Dig. 37.11.1.1
Ulpianus 39 ad ed.
Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae novissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hae sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae veteres sint.
Dig. 37.11.1.2
Ulpianus 39 ad ed.
Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint vel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.
Dig. 37.11.1.3
Ulpianus 39 ad ed.
Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.
Dig. 37.11.1.4
Ulpianus 39 ad ed.
Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.
Dig. 37.11.1.5
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare videntur petique potest bonorum possessio.
Dig. 37.11.1.6
Ulpianus 39 ad ed.
Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.
Dig. 37.11.1.7
Ulpianus 39 ad ed.
Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod voluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si vero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut pomponius scripsit.
Dig. 37.11.1.8
Ulpianus 39 ad ed.
Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur. proinde si impubes vel furiosus vel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inveniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti. sed si filius familias veteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus vel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.
Dig. 37.11.1.9
Ulpianus 39 ad ed.
Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem vel furore vel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius valet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum valet.
Dig. 37.11.1.10
Ulpianus 39 ad ed.
Si linum, quo ligatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra voluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non videntur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest.
Dig. 37.11.1.11
Ulpianus 39 ad ed.
Si rosae sint a muribus tabulae vel linum aliter ruptum vel vetustate putrefactum vel situ vel casu, et sic videntur tabulae signatae, maxime si proponas vel unum linum tenere. si ter forte vel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamvis vel incisa vel rosa sit pars uni.
Dig. 37.11.2pr.
Ulpianus 41 ad ed.
Aequissimum ordinem praetor secutus est: voluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint vel repudiaverint vel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc revertetur bonorum possessio ad scriptos.
Dig. 37.11.2.1
Ulpianus 41 ad ed.
Si sub condicione heres institutus filius sit, iulianus peraeque putavit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum possessionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec " si navis ex asia venerit": et quamvis defecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio ei qui emancipatus est necessaria est.
Dig. 37.11.2.2
Ulpianus 41 ad ed.
Pro qua quisque parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur.
Dig. 37.11.2.3
Ulpianus 41 ad ed.
Si primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, secundus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si vero post decem intra quattuordecim, secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit.
Dig. 37.11.2.4
Ulpianus 41 ad ed.
Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substitutis, verum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam.
Dig. 37.11.2.5
Ulpianus 41 ad ed.
Si quis ita scripserit: " primus ex parte heres esto: si primus heres non erit, secundus heres esto. tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, quartus heres esto", primus et tertius priores ad bonorum possessionem invitantur.
Dig. 37.11.2.6
Ulpianus 41 ad ed.
Siquis ita instituerit heredes: " uter ex fratribus meis seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto", si quidem mortua fuerit seia, aequas partes habituros heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere.
Dig. 37.11.2.7
Ulpianus 41 ad ed.
Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit.
Dig. 37.11.2.8
Ulpianus 41 ad ed.
Si duo sint heredes instituti primus et secundus, secundo tertius substitutus, omittente secundo bonorum possessionem tertius succedit: quod si tertius noluerit hereditatem adire vel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit.
Dig. 37.11.2.9
Ulpianus 41 ad ed.
Si servus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si mortis tempore stichus heres institutus fuit servus sempronii nec sempronius eum iussit adire, sed vel decessit vel etiam eum alienavit et coepit esse septicii: evenit, ut, si septicius eum iusserit, septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. unde si per multos dominos transierit servus tres vel plures, novissimo dabimus bonorum possessionem.
Dig. 37.11.3
Paulus 41 ad ed.
Verum est omnem postumum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse.
Dig. 37.11.4
Ulpianus 42 ad ed.
Chartae appellatio et ad novam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio.
Dig. 37.11.5pr.
Ulpianus 4 disp.
Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum evenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem eum accipere iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor futurus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur.
Dig. 37.11.5.1
Ulpianus 4 disp.
Videndum, an legata ab eis debeantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere videtur, ceteri vero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit praestandum, quasi videatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio.
Dig. 37.11.6
Ulpianus 8 disp.
Hi demum sub condicione heredes instituti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bonorum possessionem inutilis institutio proficit.
Dig. 37.11.7
Iulianus 23 Dig.
Cum tabulae testamenti plurium signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, sufficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium qui signaverint maneant signa.
Dig. 37.11.8pr.
Iulianus 24 Dig.
Si ita scriptum sit: " sempronius ex parte dimidia heres esto. titius, si navis ex asia venerit, ex parte tertia heres esto. idem titius, si navis ex asia non venerit, ex parte sexta heres esto": titius non ex duabus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus videtur. secundum hanc rationem cum sextans vacuus relinquatur, bonorum possessionem titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit.
Dig. 37.11.8.1
Iulianus 24 Dig.
Qui filio impuberi substituitur ita: " si filius meus moriatur, priusquam in suam tutelam veniat, tunc titius mihi heres esto", sicut hereditatem vindicat, perinde ac si verbum hoc " mihi" adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest.
Dig. 37.11.8.2
Iulianus 24 Dig.
Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit.
Dig. 37.11.8.3
Iulianus 24 Dig.
Is autem, cuius nomen in testamento voluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad petendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamvis nomen eius legatur.
Dig. 37.11.8.4
Iulianus 24 Dig.
Quidam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest videri separatim a scriptis patris heredibus bonorum possessio dari.
Dig. 37.11.9
Pomponius 2 ad sab.
Ut bonorum possessio secundum pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur.
Dig. 37.11.10
Paulus 8 ad plaut.
Si servus sub condicione heres institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et scaevola noster probat posse.
Dig. 37.11.11pr.
Papinianus 13 quaest.
" qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei titius heres esto". duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter novissimus decesserit, admittenda est iuliani sententia, qui propter incertum condicionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit.
Dig. 37.11.11.1
Papinianus 13 quaest.
Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur.
Dig. 37.11.11.2
Papinianus 13 quaest.
Testamento facto titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris effectus vita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali summovebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori velle declaraverit, voluntas, quae defecerat, iudicio recenti redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putaverit quisquam nuda voluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed viribus exceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur.
Dig. 37.11.12
Paulus 7 quaest.
Ut scriptus heres adgnoscere possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et portio adscripta ei inveniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus est, vacantem portionem vel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non invenitur portio, ex qua institutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id evenit, si quis ita heredem instituat: " titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto" vel " quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto", sic scriptus non inveniatur. quod si ita scripsero: " titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem habeo" vel " si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto", tunc accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus.
Dig. 37.12.0. Si a parente quis manumissus sit.
Dig. 37.12.1pr.
Ulpianus 45 ad ed.
Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. quod aequissimum praetori visum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quaereret. et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum possessionem admittatur.
Dig. 37.12.1.1
Ulpianus 45 ad ed.
Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: " in eo, qui a patre avove paterno proavove paterni avi patre".
Dig. 37.12.1.2
Ulpianus 45 ad ed.
Nepos ab avo manumissus dedit se adrogandum patri suo: sive manens in potestate patris decesserit sive manumissus diem suum obeat, solus admittetur avus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex servitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret.
Dig. 37.12.1.3
Ulpianus 45 ad ed.
Si parens vel accepit pecuniam, ut emanciparet, vel postea vivus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur.
Dig. 37.12.1.4
Ulpianus 45 ad ed.
Est et alius casus, quo bonorum possessionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam divus pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem venire non posse.
Dig. 37.12.1.5
Ulpianus 45 ad ed.
Liberos autem manumissoris non venire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quamvis patroni veniant.
Dig. 37.12.1.6
Ulpianus 45 ad ed.
Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius antiquum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater.
Dig. 37.12.2
Gaius 15 ad ed. provinc.
Non usque adeo exaequandus est patrono parens, ut etiam faviana aut calvisiana actio ei detur, quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem.
Dig. 37.12.3pr.
Paulus 8 ad plaut.
Paconius ait: si turpes personas, veluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas possessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus.
Dig. 37.12.3.1
Paulus 8 ad plaut.
Si filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit sive heredem instituerit, fideicommissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit hereditatem. sed et si filia vel neptis manumissa sit et pater vel avus praeteritus petat bonorum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt.
Dig. 37.12.4
Marcellus 9 Dig.
Patri qui filium emancipavit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipulabitur de filio.
Dig. 37.12.5
Papinianus 11 quaest.
Divus traianus filium, quem pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. quo postea defuncto, pater ut manumissor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio neratii prisci et aristonis ei propter necessitatem solvendae pietatis denegata est.
Dig. 37.13.0. De bonorum possessione ex testamento militis.
Dig. 37.13.1pr.
Ulpianus 45 ad ed.
Non dubium est, quin debeant ratae voluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissent. quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu versantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi vindicant. omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo deprehendantur et illic decedant, quomodo velint et quomodo possint, testabuntur, sive praeses quis sit provinciae sive legatus sive quis alius, qui iure militari testari non potest.
Dig. 37.13.1.1
Ulpianus 45 ad ed.
Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. in classibus omnes remiges et nautae milites sunt. item vigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est.
Dig. 37.13.1.2
Ulpianus 45 ad ed.
Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamvis et hinc sit exemptus et illo nondum pervenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamvis in numeris non sit.
Dig. 37.14.0. De iure patronatus.
Dig. 37.14.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Patronorum querellas adversus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent, cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat. sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit, tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua severitatis non defuturae, si rursum causam querellae praebuerit, et dimitti oportet. enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit vel delatorem subornavit vel quam causam adversus eos temptavit.
Dig. 37.14.2
Ulpianus 1 opin.
Liberti homines negotiatione licita prohiberi a patronis non debent.
Dig. 37.14.3
Marcianus 2 inst.
Si quis tutor datus, cum sibi legata esset ancilla et rogatus eam manumittere, manumiserit adgnito legato et tutela pupilli se excusaverit, divi severus et antoninus rescripserunt hunc esse quidem patronum, sed omni commodo patronatus carere.
Dig. 37.14.4
Marcianus 5 inst.
Iura libertorum patronorum liberis, cum pater eorum erat perduellionis damnatus, salva esse divi severus et antoninus benignissime rescripserunt, sicut ex alia causa punitorum liberis iura libertorum salva sunt.
Dig. 37.14.5pr.
Marcianus 13 inst.
Divus claudius libertum, qui probatus fuit patrono delatores summisisse, qui de statu eius facerent ei quaestionem, servum patroni esse iussit eum libertum.
Dig. 37.14.5.1
Marcianus 13 inst.
Imperatoris nostri rescripto cavetur, ut, si patronus libertum suum non aluerit, ius patroni perdat.
Dig. 37.14.6pr.
Paulus 2 ad l. ael. sent.
Adigere iureiurando, ne nubat liberta vel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum iurare patitur. sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri.
Dig. 37.14.6.1
Paulus 2 ad l. ael. sent.
Stipulatus est centum operas aut in singulas aureos quinos dari: non videtur contra legem stipulatus, quia in potestate liberti est operas dare.
Dig. 37.14.6.2
Paulus 2 ad l. ael. sent.
Quamvis nulla persona lege excipiatur, tamen intellegendum est de his legem sentire, qui liberos tollere possunt. itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege.
Dig. 37.14.6.3
Paulus 2 ad l. ael. sent.
Si patronus libertam iureiurando adegerit, ut sibi nuberet, si quidem ducturus eam adegit, nihil contra legem fecisse videbitur: si vero non ducturus propter hoc solum adegit, ne alii nuberet, fraudem legi factam iulianus ait et perinde patronum teneri, ac si coegisset iurare libertam non nupturam.
Dig. 37.14.6.4
Paulus 2 ad l. ael. sent.
Lege iulia de maritandis ordinibus remittitur iusiurandum, quod liberto in hoc impositum est, ne uxorem duceret, libertae, ne nuberet, si modo nuptias contrahere recte velint.
Dig. 37.14.7pr.
Modestinus l.S. de manumiss.
Divus vespasianus decrevit, ut, si qua hac lege venierit, ne prostitueretur et, si prostituta esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine condicione veniit, ex lege venditionis liberam esse et libertam prioris venditoris.
Dig. 37.14.7.1
Modestinus l.S. de manumiss.
Mandatis imperatorum cavetur, ut etiam in provinciis praesides de querellis patronorum ius dicentes secundum delictum admissum libertis poenas irrogent. interdum illae poenae a liberto ingrato exiguntur: vel pars bonorum eius aufertur et patrono datur: vel fustibus caeditur et ita absolvitur.
Dig. 37.14.8pr.
Modestinus 6 reg.
Servum a filio familias milite manumissum divus hadrianus rescripsit militem libertum suum facere, non patris.
Dig. 37.14.8.1
Modestinus 6 reg.
Servus non manumissus libertatem consequitur is, qui ea lege distractus est, ut manumittatur intra tempus: quod superveniens, licet non manumittatur, faciet tamen libertum emptoris.
Dig. 37.14.9pr.
Modestinus 9 reg.
Filii hereditate paterna se abstinentes ius, quod in libertis habent paternis, non amittunt: idem et in emancipato.
Dig. 37.14.9.1
Modestinus 9 reg.
Ut in bonis liberti locum quidam non haberent, lege excipiuntur: rei capitalis damnatus, si restitutus non est: si index cuius flagitii sit fueritve vel maior annis viginti quinque cum esset, capitis accusaverit libertum paternum.
Dig. 37.14.10
Clementius 9 ad l. iul. et pap.
Eum patronum, qui capitis libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas placuit. labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius poena mors aut exilium esset. qui nomen detulit, accusasse intellegendus est, nisi abolitionem petit: idque etiam proculo placuisse servilius refert.
Dig. 37.14.11
Ulpianus 10 ad l. iul. et pap.
Is autem nec ad legitimam hereditatem, quae ex lege duodecim tabularum defertur, admittitur.
Dig. 37.14.12
Modestinus 1 resp.
Gaius seius decedens testamento ordinato inter filios suos iulium libertum suum, quasi et ipsum filium, ex parte heredem nominavit: quaero, an huiusmodi scriptura possit liberto statum condicionis mutare. modestinus respondit statum mutare non posse.
Dig. 37.14.13
Modestinus 1 pand.
Filius familias servum peculiarem manumittere non potest. iussu tamen patris manumittere potest: qui manumissus libertus fit patris.
Dig. 37.14.14
Ulpianus 5 ad l. iul. et pap.
Si iuravero me patronum esse, dicendum est non esse me quantum ad successionem patronum, quia iusiurandum patronum non facit: aliter atque si patronum esse pronuntiatum sit: tunc enim sententia stabitur.
Dig. 37.14.15
Paulus 8 ad l. iul. et pap.
Qui contra legem aeliam sentiam ad iurandum libertum adegit, nihil iuris habet nec ipse nec liberi eius.
Dig. 37.14.16pr.
Ulpianus 10 ad l. iul. et pap.
Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non valebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienavit, ea alienatio nullius momenti est. plane si qua alienaverit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem vires habebit, verumtamen per favianam et calvisianam actionem revocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. diversitatis autem ea ratio est. quotiens in fraudem legis fit alienatio, non valet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis praeceptum evertat. at cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non videtur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco faviano vel calvisiano iudicio revocabitur id quod alienatum est.
Dig. 37.14.16.1
Ulpianus 10 ad l. iul. et pap.
Si quis plures res simul alienando minorem se centenario fecerit, quarum una revocata vel omnium partibus maior centenario efficitur: utrum revocamus omnes an pro rata ex singulis, ut centenarium eum faciamus? magisque est, ut omnium rerum alienato facta nullius momenti sit.
Dig. 37.14.16.2
Ulpianus 10 ad l. iul. et pap.
Si quis plane non semel alienaverit, sed quasdam res ante, quasdam postea, alienatio earum rerum quae postea alienatae sunt ipso iure non revocabitur, sed priorum: in posterioribus favianae locus erit.
Dig. 37.14.17pr.
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Divi fratres in haec verba rescripserunt: " comperimus a peritioribus dubitatum aliquando, an nepos contra tabulas aviti liberti bonorum possessionem petere possit, si eum libertum pater patris, cum annorum viginti quinque esset, capitis accusasset, et proculum, sane non levem iuris auctorem, in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret dandam bonorum possessionem. cuius sententiam nos quoque secuti sumus, cum rescriberemus ad libellum caesidiae longinae: sed et volusius maecianus amicus noster ut et iuris civilis praeter veterem et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri ductus sit ut coram nobis adfirmavit non arbitratum se aliter respondere debere. sed cum et ipso maeciano et aliis amicis nostris iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis visum est nepotem neque verbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona vel nota patris sui excludi a bonis aviti liberti: plurium etiam iuris auctorum, sed et salvi iuliani amici nostri clarissimi viri hanc sententiam fuisse".
Dig. 37.14.17.1
Ulpianus 11 ad l. iul. et pap.
Item quaesitum est, si patroni filius capitis accusaverit libertum, an hoc noceat liberis ipsius. et proculus quidem in hac fuit opinione notam adspersam patroni filio liberis eius nocere, iulianus autem negavit: sed hic idem quod iulianus erit dicendum.
Dig. 37.14.18
Scaevola 4 resp.
Quaero, an libertus prohiberi potest a patrono in eadem colonia, in qua ipse negotiatur, idem genus negotii exercere. scaevola respondit non posse prohiberi.
Dig. 37.14.19
Paulus 1 sent.
Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat vel res eius filiorumve tutelam administrare detractat.
Dig. 37.14.20
Paulus 3 sent.
Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono vel libertatis causa imposita petere vel partis bonorum possessionem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet.
Dig. 37.14.21pr.
Hermogenianus 3 iuris epit.
Sive patronus sive libertus deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius servatur et si in metallum patronus vel libertus damnatus restituatur.
Dig. 37.14.21.1
Hermogenianus 3 iuris epit.
Excluditur contra tabulas bonorum possessione patronus et si ex unica heres instituatur et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per servum iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate vel legato sive fideicommisso, quaeri potest.
Dig. 37.14.21.2
Hermogenianus 3 iuris epit.
Ex duobus patronis unus, ex debita parte heres institutus sine condicione et dilatione, contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet, si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem petisset, alia etiam portio ei adcrescere potuisset.
Dig. 37.14.21.3
Hermogenianus 3 iuris epit.
Naturales liberi liberti exheredati facti, alio ex parte herede instituto, si per servum ex alia parte parenti successerint, obiciuntur patrono.
Dig. 37.14.21.4
Hermogenianus 3 iuris epit.
Liberti filius heres institutus si bona repudiaverit, patronus non excluditur.
Dig. 37.14.22
Gaius l.S. de cas.
Satis constat, etiamsi in potestate sit parentis filius patronae, nihilo minus legitimo iure ad eum pertinere hereditatem.
Dig. 37.14.23pr.
Tryphonus 15 disp.
Si filius patris necem inultam reliquerit, quam servus detexit et meruit libertatem, dixi non habendum pro patroni filio, quia indignus est.
Dig. 37.14.23.1
Tryphonus 15 disp.
Cum ex falsis codicillis, qui veri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex fideicommisso libertatem servis praestitisset, rescriptum est a divo hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur, quia salvum est etiam in his libertis ius patroni.
Dig. 37.14.24
Paulus 1 imp. sent. i.C.P.
Camelia pia ab hermogene appellaverat, quod diceret iudicem de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed etiam libertos divisisse: nullo enim iure id eum fecisse. placuit nullam esse libertorum divisionem: alimentorum autem divisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ratam esse.
Dig. 37.15.0. De obsequiis parentibus et patronis praestandis.
Dig. 37.15.1pr.
Ulpianus 1 opin.
Etiam militibus pietatis ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est.
Dig. 37.15.1.1
Ulpianus 1 opin.
Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salva esse debet.
Dig. 37.15.1.2
Ulpianus 1 opin.
Si filius matrem aut patrem, quos venerari oportet, contumeliis adficit vel impias manus eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius vindicat.
Dig. 37.15.1.3
Ulpianus 1 opin.
Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos appellaverit.
Dig. 37.15.2pr.
Iulianus 14 Dig.
Honori parentium ac patronorum tribuendum est, ut, quamvis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim verbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam.
Dig. 37.15.2.1
Iulianus 14 Dig.
Interdictum quoque unde vi non est adversus eos reddendum.
Dig. 37.15.3
Marcellus l.S. resp.
Titius puerum emit, quem post multos annos venire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quaero, an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit. respondit posse, si nihil aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo servo quis vel etiam ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo servo, qui cum esset alienus in fidem eius devenit. etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil amplius quam operam suam accommodare videri potest.
Dig. 37.15.4
Marcianus 2 publ. iudic.
Per procuratorem ingratum libertum posse argui divus severus et antoninus rescripserunt.
Dig. 37.15.5pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Parens, patronus patrona, liberive aut parentes patroni patronave, neque si ob negotium faciendum vel non faciendum pecuniam accepisse dicerentur, in factum actione tenentur.
Dig. 37.15.5.1
Ulpianus 10 ad ed.
Sed nec famosae actiones adversus eos dantur, nec hae quidem, quae doli vel fraudis habent mentionem,
Dig. 37.15.6
Paulus 11 ad ed.
Nec servi corrupti agetur,
Dig. 37.15.7pr.
Ulpianus 10 ad ed.
Licet famosae non sint.
Dig. 37.15.7.1
Ulpianus 10 ad ed.
Et in quantum facere possunt, damnantur.
Dig. 37.15.7.2
Ulpianus 10 ad ed.
Nec exceptiones doli patiuntur vel vis metusve causa, vel interdictum unde vi vel quod vi patiuntur.
Dig. 37.15.7.3
Ulpianus 10 ad ed.
Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant.
Dig. 37.15.7.4
Ulpianus 10 ad ed.
Nec non et si ventris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet. his enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur.
Dig. 37.15.7.5
Ulpianus 10 ad ed.
Honor autem his personis habebitur ipsis, non etiam interventoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interveniant, honor habebitur.
Dig. 37.15.8
Paulus 10 ad ed.
Heres liberti omnia iura integra extranei hominis adversus patronum defuncti habet.
Dig. 37.15.9
Ulpianus 66 ad ed.
Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet.
Dig. 37.15.10
Tryphonus 17 disp.
Nullum ius libertatis causa impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis solet. nec quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori ut libertum patrono: nam pietatem liberi parentibus, non operas debent.
Dig. 37.15.11
Papinianus 13 resp.
Liberta ingrata non est, quod arte sua contra patronae voluntatem utitur.
Ius Romanum | Justinian | The Latin Library | The Classics Page |