OMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

LIBER SEXTUS

Dig. 6.1.0. De rei vindicatione.
Dig. 6.2.0. De publiciana in rem actione.
Dig. 6.3.0. Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Dig. 6.1.0. De rei vindicatione.

Dig. 6.1.1pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Post actiones, quae de universitate propositae sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis.

Dig. 6.1.1.1

Ulpianus 16 ad ed.

Quae specialis in rem actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quae anima carent, et in his quae solo continentur.

Dig. 6.1.1.2

Ulpianus 16 ad ed.

Per hanc autem actionem liberae personae, quae sunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut praeiudiciis aut interdictis aut cognitione praetoria, et ita pomponius libro trigensimo septimo: nisi forte, inquit, adiecta causa quis vindicet: si quis ita petit " filium suum" vel " in potestate ex iure romano", videtur mihi et pomponius consentire recte eum egisse: ait enim adiecta causa ex lege quiritium vindicare posse.

Dig. 6.1.1.3

Ulpianus 16 ad ed.

Per hanc autem actionem non solum singulae res vindicabuntur, sed posse etiam gregem vindicari pomponius libro lectionum vicensimo quinto scribit. idem et de armento et de equitio ceterisque, quae gregatim habentur, dicendum est. sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint: grex enim, non singula corpora vindicabuntur.

Dig. 6.1.2

Paulus 21 ad ed.

Sed si par numerus duorum interfuerit, neuter solidum gregem, sed ne partem dimidiam totius eius vindicabit. sed si maiorem numerum alter habeat, ut detracto alieno nihilo minus gregem vindicaturus sit, in restitutionem non veniunt aliena capita.

Dig. 6.1.3pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Marcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita aliena ab eo, qui dominium eorum habebat vel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: et haec utique gregis, inquit, vindicatione continebuntur. sed et si ea sola supersint capita, quae redempta sunt, adhuc eum posse gregem vindicare.

Dig. 6.1.3.1

Ulpianus 16 ad ed.

Armamenta navis singula erunt vindicanda: scapha quoque separatim vindicabitur.

Dig. 6.1.3.2

Ulpianus 16 ad ed.

Pomponius scribit, si quid quod eiusdem naturae est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, non totum sed pro parte esse vindicandum. ut puta meum et tuum argentum in massam redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa habemus vindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet.

Dig. 6.1.4

Paulus 21 ad ed.

Quo quidem casu etiam communi dividundo agi poterit: sed et furti et ad exhibendum tenebitur, qui dolo malo confundendum id argentum curavit: ita ut in ad exhibendum actione pretii ratio haberi debeat, in vindicatione vel communi dividundo actione hoc amplius ferat, cuius argentum pretiosius fuerat.

Dig. 6.1.5pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Idem pomponius scribit: si frumentum duorum non voluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in quantum paret in illo acervo suum cuiusque esse: quod si voluntate eorum commixta sunt, tunc communicata videbuntur et erit communi dividundo actio.

Dig. 6.1.5.1

Ulpianus 16 ad ed.

Idem scribit, si ex melle meo, vino tuo factum sit mulsum, quosdam existimasse id quoque communicari: sed puto verius, ut et ipse significat, eius potius esse qui fecit, quoniam suam speciem pristinam non continet. sed si plumbum cum argento mixtum sit, quia deduci possit, nec communicabitur nec communi dividundo agetur, quia separari potest: agetur autem in rem actio. sed si deduci, inquit, non possit, ut puta si aes et aurum mixtum fuerit, pro parte esse vindicandum: nec quaquam erit dicendum, quod in mulso dictum est, quia utraque materia etsi confusa manet tamen.

Dig. 6.1.5.2

Ulpianus 16 ad ed.

Idem scribit, si equam meam equus tuus praegnatem fecerit, non esse tuum, sed meum, quod natum est.

Dig. 6.1.5.3

Ulpianus 16 ad ed.

De arbore, quae in alienum agrum translata coaluit et radices immisit, varus et nerva utilem in rem actionem dabant: nam si nondum coaluit, mea esse non desinet.

Dig. 6.1.5.4

Ulpianus 16 ad ed.

Cum in rem agatur, si de corpore conveniat, error autem sit in vocabulo, recte actum esse videtur.

Dig. 6.1.5.5

Ulpianus 16 ad ed.

Si plures sint eiusdem nominis servi, puta plures erotes, nec appareat de quo actum sit, pomponius dicit nullam fieri condemnationem.

Dig. 6.1.6

Paulus 6 ad ed.

Si in rem aliquis agat, debet designare rem, et utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem significat. octavenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae vero numerum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur. et si vestimenta nostra esse vel dari oportere nobis petamus, utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an nova. quamvis et in vasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata vel rutunda, vel pura an caelata sint, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est. nec ita coartanda res est: licet in petendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: veluti " qui ex illa hereditate est", " qui ex illa natus est". item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit.

Dig. 6.1.7

Paulus 11 ad ed.

Si is, qui optulit se fundi vindicationi, damnatus est, nihilo minus a possessore recte petitur, sicut pedius ait.

Dig. 6.1.8

Paulus 12 ad ed.

Pomponius libro trigensimo sexto probat, si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et lucius titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a titio, qui non sit dominus, totum semissem. aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et a titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a titio quadrantem petere debere. quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petitione locum habet: nunquam enim pro diviso possideri potest.

Dig. 6.1.9

Ulpianus 16 ad ed.

Officium autem iudicis in hac actione in hoc erit, ut iudex inspiciat, an reus possideat: nec ad rem pertinebit, ex qua causa possideat: ubi enim probavi rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non obiecit aliquam exceptionem. quidam tamen, ut pegasus, eam solam possessionem putaverunt hanc actionem complecti, quae locum habet in interdicto uti possidetis vel utrubi. denique ait ab eo, apud quem deposita est vel commodata vel qui conduxerit aut qui legatorum servandorum causa vel dotis ventrisve nomine in possessione esset vel cui damni infecti nomine non cavebatur, quia hi omnes non possident, vindicari non posse. puto autem ab omnibus, qui tenent et habent restituendi facultatem, peti posse.

Dig. 6.1.10

Paulus 21 ad ed.

Si res mobilis petita sit, ubi restitui debeat, scilicet si praesens non sit? et non malum est, si bonae fidei possessor sit is cum quo agitur, aut ibi restitui ubi res sit: aut ubi agitur: sed sumptibus petitoris, qui extra cibaria in iter vel navigationem faciendi sunt.

Dig. 6.1.11

Ulpianus 16 ad ed.

Nisi si malit petitor suis impensis et periculo ibi, ubi iudicatur, rem restitui: tunc enim de restitutione cum satisdatione cavebitur.

Dig. 6.1.12

Paulus 21 ad ed.

Si vero malae fidei sit possessor, qui in alio loco eam rem nactus sit, idem statui debet: si vero ab eo loco, ubi lis contestata est, eam substractam alio transtulerit, illic restituere debet, unde subtraxit, sumptibus suis.

Dig. 6.1.13

Ulpianus 16 ad ed.

Non solum autem rem restitui, verum et si deterior res sit facta, rationem iudex habere debebit: finge enim debilitatum hominem vel verberatum vel vulneratum restitui: utique ratio per iudicem habebitur, quanto deterior sit factus. quamquam et legis aquiliae actione conveniri possessor possit: unde quaeritur an non alias iudex aestimare damnum debeat, quam si remittatur actio legis aquiliae. et labeo putat cavere petitorem oportere lege aquilia non acturum, quae sententia vera est.

Dig. 6.1.14

Paulus 21 ad ed.

Quod si malit actor potius legis aquiliae actione uti, absolvendus est possessor. itaque electio actori danda est, non ut triplum, sed duplum consequatur.

Dig. 6.1.15pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Item si verberatum tradidit, labeo ait etiam iniuriarum competere actionem petitori.

Dig. 6.1.15.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si quis rem ex necessitate distraxit, fortassis huic officio iudicis succurretur. ut pretium dumtaxat debeat restituere. nam et si fructus perceptos distraxit, ne corrumpantur, aeque non amplius quam pretium praestabit.

Dig. 6.1.15.2

Ulpianus 16 ad ed.

Item si forte ager fuit qui petitus est et militibus adsignatus est modico honoris gratia possessori dato, an hoc restituere debeat? et puto praestaturum.

Dig. 6.1.15.3

Ulpianus 16 ad ed.

Si servus petitus vel animal aliud demortuum sit sine dolo malo et culpa possessoris, pretium non esse praestandum plerique aiunt: sed est verius, si forte distracturus erat petitor si accepisset, moram passo debere praestari: nam si ei restituisset, distraxisset et pretium esset lucratus.

Dig. 6.1.16pr.

Paulus 21 ad ed.

Utique autem etiam mortuo homine necessaria est sententia propter fructus et partus et stipulationem de evictione: non enim post litem contestatam utique et fatum possessor praestare debet.

Dig. 6.1.16.1

Paulus 21 ad ed.

Culpa non intellegitur, si navem petitam tempore navigationis trans mare misit, licet ea perierit: nisi si minus idoneis hominibus eam commisit.

Dig. 6.1.17pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Iulianus libro sexto digestorum scribit, si hominem, qui maevii erat, emero a titio, deinde cum eum maevius a me peteret, eundem vendidero eumque emptor occiderit, aequum esse me pretium maevio restituere.

Dig. 6.1.17.1

Ulpianus 16 ad ed.

Idem iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatae tempus spectandam esse. idem iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam: et ideo et partum venire in restitutionem et partuum fructus. usque adeo autem et causae veniunt, ut iulianus libro septimo scribit, si per eum servum possessor adquisierit actionem legis aquiliae, restituere cogendum. quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum voluerit actor. sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet. sed fructus eius temporis, quo tempore possessus est ab eo qui evicerit, restituere non debet: sed quod dicit de actione legis aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum ius incipit habere.

Dig. 6.1.18

Gaius 7 ad ed. provinc.

Si post acceptum iudicium possessor usu hominem cepit, debet eum tradere eoque nomine de dolo cavere: periculum est enim, ne eum vel pigneraverit vel manumiserit.

Dig. 6.1.19

Ulpianus 16 ad ed.

Ipsi quoque reo cavendum esse labeo dicit " his rebus recte praestari", si forte fundi nomine damni infecti cavit.

Dig. 6.1.20

Gaius 7 ad ed. provinc.

Praeterea restituere debet possessor et quae post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisivit: in quo hereditates quoque legataque, quae per eum servum obvenerunt, continentur. nec enim sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat petitor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset. itaque partus ancillae restitui debet, quamvis postea editus sit, quam matrem eius, post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est.

Dig. 6.1.21

Paulus 21 ad ed.

Si a bonae fidei possessore fugerit servus, requiremus, an talis fuerit, ut et custodiri debuerit. nam si integrae opinionis videbatur, ut non debuerit custodiri, absolvendus est possessor, ut tamen, si interea eum usuceperat, actionibus suis cedat petitori et fructus eius temporis quo possedit praestet. quod si nondum eum usucepit, absolvendum eum sine cautionibus, ut nihil caveat petitori de persequenda ea re: quo minus enim petitor eam rem persequi potest, quamvis interim, dum in fuga sit, usucapiat? nec iniquum id esse pomponius libro trigensimo nono ad edictum scribit. si vero custodiendus fuit, etiam ipsius nomine damnari debebit, ut tamen, si usu eum non cepit, actor ei actionibus suis cedat. iulianus autem in his casibus, ubi propter fugam servi possessor absolvitur, etsi non cogitur cavere de persequenda re, tamen cavere debere possessorem, si rem nanctus fuerit, ut eam restituat, idque pomponius libro trigensimo quarto variarum lectionum probat: quod verius est.

Dig. 6.1.22

Ulpianus 16 ad ed.

Quod si dolo possessoris fugerit, damnandum eum, quasi possideret.

Dig. 6.1.23pr.

Paulus 21 ad ed.

In rem actio competit ei, qui aut iure gentium aut iure civili dominium adquisiit.

Dig. 6.1.23.1

Paulus 21 ad ed.

Loca sacra, item religiosa, quasi nostra in rem actione peti non possunt.

Dig. 6.1.23.2

Paulus 21 ad ed.

Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, veluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam vel fundum, vel candelabro sigillum, aut mensae pedem, dominum eius totius rei effici vereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt.

Dig. 6.1.23.3

Paulus 21 ad ed.

Sed et id, quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam contra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest.

Dig. 6.1.23.4

Paulus 21 ad ed.

In omnibus igitur istis, in quibus mea res per praevalentiam alienam rem trahit meamque efficit, si eam rem vindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod accesserit dare.

Dig. 6.1.23.5

Paulus 21 ad ed.

Item quaecumque aliis iuncta sive adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent dominus vindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc vindicentur: scilicet excepto eo, quod cassius de ferruminatione scribit. dicit enim, si statuae suae ferruminatione iunctum bracchium sit, unitate maioris partis consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse. non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit. ideoque in omnibus his casibus, in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est. at in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines singulae oves: ideoque posse me gregem vindicare, quamvis aries tuus sit immixtus, sed et te arietem vindicare posse. quod non idem in cohaerentibus corporibus eveniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur.

Dig. 6.1.23.6

Paulus 21 ad ed.

Tignum alienum aedibus iunctum nec vindicari potest propter legem duodecim tabularum, nec eo nomine ad exhibendum agi nisi adversus eum, qui sciens alienum iunxit aedibus: sed est actio antiqua de tigno iuncto, quae in duplum ex lege duodecim tabularum descendit.

Dig. 6.1.23.7

Paulus 21 ad ed.

Item si quis ex alienis cementis in solo suo aedificaverit, domum quidem vindicare poterit, cementa autem resoluta prior dominus vindicabit, etiam si post tempus usucapionis dissolutum sit aedificium, postquam a bonae fidei emptore possessum sit: nec enim singula cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat.

Dig. 6.1.24

Gaius 7 ad ed. provinc.

Is qui destinavit rem petere animadvertere debet, an aliquo interdicto possit nancisci possessionem, quia longe commodius est ipsum possidere et adversarium ad onera petitoris compellere quam alio possidente petere.

Dig. 6.1.25

Ulpianus 70 ad ed.

Is qui se optulit rei defensioni sine causa, cum non possideret nec dolo fecisset, quo minus possideret: si actor ignoret, non est absolvendus, ut Marcellus ait: quae sententia vera est. sed hoc post litem contestatam: ceterum ante iudicium acceptum non decipit actorem qui se negat possidere, cum vere non possideret: nec videtur se liti optulisse qui discessit.

Dig. 6.1.26

Paulus 2 ad plaut.

Nam si actor scit, tunc is non ab alio, sed a se decipitur: et ideo reus absolvitur.

Dig. 6.1.27pr.

Paulus 21 ad ed.

Sin autem cum a titio petere vellem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se optulit, et hoc ipsum in re agenda testatione probavero, omnimodo condemnandus est.

Dig. 6.1.27.1

Paulus 21 ad ed.

Possidere autem aliquis debet utique et litis contestatae tempore et quo res iudicatur. quod si litis contestationis tempore possedit, cum autem res iudicatur sine dolo malo amisit possessionem, absolvendus est possessor. item si litis contestatae temporis non possedit, quo autem iudicatur possidet, probanda est proculi sententia, ut omnimodo condemnetur: ergo et fructuum nomine ex quo coepit possidere damnabitur.

Dig. 6.1.27.2

Paulus 21 ad ed.

Si homo petitus dolo possessoris deterior factus sit, deinde sine culpa eius ex alia causa mortuus sit, aestimatio non fiet eius, quod deteriorem eum fecerat, quia nihil interest petitoris: sed haec quantum ad in rem actionem: legis autem aquiliae actio durat.

Dig. 6.1.27.3

Paulus 21 ad ed.

Sed et is, qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione: idque ex senatus consulto colligi potest, quo cautum est, ut diximus, ut dolus praeteritus in hereditatis petitionem veniat: cum enim in hereditatis petitione, quae et ipsa in rem est, dolus praeteritus fertur, non est absurdum per consequentias et in speciali in rem actione dolum praeteritum deduci.

Dig. 6.1.27.4

Paulus 21 ad ed.

Si per filium aut per servum pater vel dominus possideat et is sine culpa patris dominive rei iudicandae tempore absit: vel tempus dandum vel cavendum est de possessione restituenda.

Dig. 6.1.27.5

Paulus 21 ad ed.

In rem petitam si possessor ante litem contestatam sumptus fecit, per doli mali exceptionem ratio eorum haberi debet, si perseveret actor petere rem suam non redditis sumptibus. idem est etiam, si noxali iudicio servum defendit et damnatus praestitit pecuniam, aut in area quae fuit petitoris per errorem insulam aedificavit: nisi tamen paratus sit petitor pati tollere eum aedificium. quod et in area uxori donata per iudicem, qui de dote cognoscit, faciendum dixerunt. sed si puerum meum, cum possideres, erudisses, non idem observandum proculus existimat, quia neque carere servo meo debeam nec potest remedium idem adhiberi, quod in area diximus:

Dig. 6.1.28

Gaius 7 ad ed. provinc.

Forte quod pictorem aut librarium docueris. dicitur non aliter officio iudicis aestimationem haberi posse,

Dig. 6.1.29

Pomponius 21 ad q. muc.

Nisi si venalem eum habeas et plus ex pretio eius consecuturus sis propter artificium,

Dig. 6.1.30

Gaius 7 ad ed. provinc.

Aut si ante denuntiatum sit actori, ut impensam solveret, et eo dissimulante posita sit doli mali exceptio.

Dig. 6.1.31

Paulus 21 ad ed.

Ceterum cum de fructibus servi petiti quaeritur, non tantum pubertas eius spectanda est, quia etiam impuberis aliquae operae esse possunt. improbe tamen desiderabit petitor fructus aestimari, qui ex artificio eius percipi potuerunt, quod artificium sumptibus possessoris didicit.

Dig. 6.1.32

Modestinus 8 diff.

Quod si artificem fecerit, post vicensimum quintum annum eius, qui artificium consecutus est, impensae factae poterunt pensari.

Dig. 6.1.33

Paulus 21 ad ed.

Fructus non modo percepti, sed et qui percipi honeste potuerunt aestimandi sunt: et ideo si dolo aut culpa possessoris res petita perierit, veriorem putat pomponius trebatii opinionem putantis eo usque fructuum rationem habendam, quo usque haberetur, si non perisset, id est ad rei iudicandae tempus: quod et iuliano placet. hac ratione si nudae proprietatis dominus petierit et inter moras usus fructus amissus sit, ex eo tempore, quo ad proprietatem usus fructus reversus est, ratio fructuum habetur.

Dig. 6.1.34

Iulianus 7 Dig.

Idem est et si per alluvionem pars fundo accesserit.

Dig. 6.1.35pr.

Paulus 21 ad ed.

Et ex diverso si petitor lite contestata usum fructum legaverit, ex eo tempore, ex quo discessit a proprietate, fructuum rationem non habendam quidam recte putant.

Dig. 6.1.35.1

Paulus 21 ad ed.

Ubi autem alienum fundum petii et iudex sententia declaravit meum esse, debet etiam de fructibus possessorem condemnare: eodem enim errore et de fructibus condemnaturum: non debere enim lucro possessoris cedere fructus, cum victus sit: alioquin, ut mauricianus ait, nec rem arbitrabitur iudex mihi restitui, et quare habeat quod non esset habiturus possessor, si statim possessionem restituisset?

Dig. 6.1.35.2

Paulus 21 ad ed.

Petitor possessori de evictione cavere non cogitur rei nomine, cuius aestimationem accepit: sibi enim possessor imputare debet, qui non restituit rem.

Dig. 6.1.35.3

Paulus 21 ad ed.

Eorum quoque, quae sine interitu dividi non possunt, partem petere posse constat.

Dig. 6.1.36pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Qui petitorio iudicio utitur, ne frustra experiatur, requirere debet, an is, cum quo instituat actionem, possessor sit vel dolo desiit possidere.

Dig. 6.1.36.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Qui in rem convenitur, etiam culpae nomine condemnatur. culpae autem reus est possessor, qui per insidiosa loca servum misit, si is periit, et qui servum a se petitum in harena esse concessit, et is mortuus sit: sed et qui fugitivum a se petitum non custodit, si is fugit, et qui navem a se petitam adverso tempore navigatum misit, si ea naufragio perempta est.

Dig. 6.1.37

Ulpianus 17 ad ed.

Iulianus libro octavo digestorum scribit: si in aliena area aedificassem, cuius bonae fidei quidem emptor fui, verum eo tempore aedificavi, quo iam sciebam alienam, videamus, an nihil mihi exceptio prosit: nisi forte quis dicat prodesse de damno sollicito. puto autem huic exceptionem non prodesse: nec enim debuit iam alienam certus aedificium ponere: sed hoc ei concedendum est, ut sine dispendio domini areae tollat aedificium quod posuit.

Dig. 6.1.38

Celsus 3 Dig.

In fundo alieno, quem imprudens emeras, aedificasti aut conseruisti, deinde evincitur: bonus iudex varie ex personis causisque constituet. finge et dominum eadem facturum fuisse: reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum quod impensum est. finge pauperem, qui, si reddere id cogatur, laribus sepulchris avitis carendum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum. constituimus vero, ut, si paratus est dominus tantum dare, quantum habiturus est possessor his rebus ablatis, fiat ei potestas: neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere velis, nihil laturus nisi ut officias. finge eam personam esse domini, quae receptum fundum mox venditura sit: nisi reddit, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto tu condemnandus es.

Dig. 6.1.39pr.

Ulpianus 17 ad ed.

Redemptores, qui suis cementis aedificant, statim cementa faciunt eorum, in quorum solo aedificant.

Dig. 6.1.39.1

Ulpianus 17 ad ed.

Iulianus recte scribit libro duodecimo digestorum mulierem, quae intercedens fundum pignori dedit, quamvis a creditore distractum posse in rem actione petere:

Dig. 6.1.40

Gaius 7 ad ed. provinc.

Quia nullum pignus creditor vendidisse videtur.

Dig. 6.1.41pr.

Ulpianus 17 ad ed.

Si quis hac lege emerit, ut, si alius meliorem condicionem attulerit, recedatur ab emptione, post allatam condicionem iam non potest in rem actione uti. sed et si cui in diem addictus sit fundus, antequam adiectio sit facta, uti in rem actione potest: postea non poterit.

Dig. 6.1.41.1

Ulpianus 17 ad ed.

Si servus mihi vel filius familias fundum vendidit et tradidit habens liberam peculii administrationem, in rem actione uti potero. sed et si domini voluntate domini rem tradat, idem erit dicendum: quemadmodum cum procurator voluntate domini vendidit vel tradidit, in rem actionem mihi praestabit.

Dig. 6.1.42

Paulus 26 ad ed.

Si in rem actum sit, quamvis heres possessoris, si non ^ possideat, absolvatur, tamen si quid ex^ persona defuncti commissum sit, omnimodo in damnationem veniet.

Dig. 6.1.43

Paulus 27 ad ed.

Quae religiosis adhaerent, religiosa sunt et idcirco nec lapides inaedificati postquam remoti sunt vindicari possunt: in factum autem actione petitori extra ordinem subvenitur, ut is, qui hoc fecit, restituere eos compellatur. sed si alieni sine voluntate domini inaedificati fuerint et nondum functo monumento in hoc detracti erunt, ut alibi reponerentur, poterunt a domino vindicari. quod si in hoc detracti erunt, ut reponerentur, similiter dominum eos repetere posse constat.

Dig. 6.1.44

Gaius 29 ad ed. provinc.

Fructus pendentes pars fundi videntur.

Dig. 6.1.45

Ulpianus 68 ad ed.

Si homo sit, qui post conventionem restituitur, si quidem a bonae fidei possessore, puto cavendum esse de dolo solo, debere ceteros etiam de culpa sua: inter quos erit et bonae fidei possessor post litem contestatam.

Dig. 6.1.46

Paulus 10 ad sab.

Eius rei, quae per in rem actionem petita tanti aestimata est, quanti in litem actor iuraverit, dominium statim ad possessorem pertinet: transegisse enim cum eo et decidisse videor eo pretio, quod ipse constituit.

Dig. 6.1.47

Paulus 17 ad plaut.

Haec si res praesens sit: si absens, tunc cum possessionem eius possessor nactus sit ex voluntate actoris: et ideo non est alienum non aliter litem aestimari a iudice, quam si caverit actor, quod per se non fiat possessionem eius rei non traditum iri.

Dig. 6.1.48

Papinianus 2 resp.

Sumptus in praedium, quod alienum esse apparuit, a bona fide possessore facti neque ab eo qui praedium donavit neque a domino peti possunt, verum exceptione doli posita per officium iudicis aequitatis ratione servantur, scilicet si fructuum ante litem contestatam perceptorum summam excedant: etenim admissa compensatione superfluum sumptum meliore praedio facto dominus restituere cogitur.

Dig. 6.1.49pr.

Celsus 18 Dig.

Solum partem esse aedium existimo nec alioquin subiacere uti mare navibus.

Dig. 6.1.49.1

Celsus 18 Dig.

Meum est, quod ex re mea superest, cuius vindicandi ius habeo.

Dig. 6.1.50pr.

Callistratus 2 ed. monit.

Si ager ex emptionis causa ad aliquem pertineat, non recte hac actione agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque possessio amissa sit.

Dig. 6.1.50.1

Callistratus 2 ed. monit.

Sed heres de eo quod hereditati obvenerit recte aget, etiamsi possessionem eius adhuc non habuerit.

Dig. 6.1.51

Pomponius 16 ad sab.

Si in rem actum sit et in heredem possessoris iudicium datum sit, culpa quoque et dolus malus heredis in hoc iudicium venit.

Dig. 6.1.52

Iulianus 55 Dig.

Cum autem fundi possessor ante litem contestatam dolo malo fundum possidere desiit, heredes eius in rem quidem actionem suscipere cogendi non sunt, sed in factum actio adversus eos reddi debebit, per quam restituere cogantur, quanto locupletes ex ea re facti fuerunt.

Dig. 6.1.53

Pomponius 31 ad sab.

Si fundi possessor eum excoluisset sevissetve et postea fundus evincatur, consita tollere non potest.

Dig. 6.1.54

Ulpianus 6 opin.

Inter officium advocationis et rei suae defensionem multum interest: nec propterea quis, si postea cognoverit rem ad se pertinere, quod alii eam vindicanti tunc ignorans suam esse adsistebat, dominium suum amisit.

Dig. 6.1.55

Iulianus 55 Dig.

Si possessor fundi ante iudicium acceptum duobus heredibus relictis decesserit et ab altero ex his, qui totum fundum possidebat, totus petitus fuerit, quin in solidum condemnari debeat, dubitari non oportet.

Dig. 6.1.56

Iulianus 78 Dig.

Vindicatio non ut gregis, ita et peculii recepta est, sed res singulas is, cui legatum peculium est, petet.

Dig. 6.1.57

Alfenus 6 Dig.

Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem fundi nomine conventus est: quaerebatur, si alterutri eorum iussu iudicis fundum restituisset et postea secundum alterum petitorem res iudicaretur, quemadmodum non duplex damnum traheret. respondi, uter prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum petitori restitui iubere, ut possessori caveret vel satisdaret, si alter fundum evicisset, eum praestare.

Dig. 6.1.58

Paulus 3 epit. alf. Dig.

A quo servus petebatur et eiusdem servi nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, si utroque iudicio condemnatus esset, quid se facere oporteret. si prius servus ab eo evictus esset, respondit, non oportere iudicem cogere, ut eum traderet, nisi ei satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium accepisset, si quid ob eam rem datum esset, id recte praestari. sed si prius de furto iudicium factum esset et hominem noxae dedisset, deinde de ipso homine secundum petitorem iudicium factum esset, non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, litem aestimare, quoniam nihil eius culpa neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet.

Dig. 6.1.59

Iulianus 6 ex minic.

Habitator in aliena aedificia fenestras et ostia imposuit, eadem post annum dominus aedificiorum dempsit: quaero, is qui imposuerat possetne ea vindicare. respondit posse: nam quae alienis aedificiis conexa essent, ea quamdiu iuncta manerent, eorundem aedificiorum esse, simul atque inde dempta essent, continuo in pristinam causam reverti.

Dig. 6.1.60

Pomponius 29 ad sab.

Quod infans vel furiosus possessor perdidit vel corrupit, impunitum est.

Dig. 6.1.61

Iulianus 6 ex minic.

Minicius interrogatus, si quis navem suam aliena materia refecisset, num nihilo minus eiusdem navis maneret, respondit manere. sed si in aedificanda ea idem fecisset, non posse iulianus notat: nam proprietas totius navis carinae causam sequitur.

Dig. 6.1.62pr.

Papinianus 6 quaest.

Si navis a malae fidei possessore petatur, et fructus aestimandi sunt, ut in taberna et area quae locari solent. quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres non attingit, usuras praestare non cogitur: nam etsi maxime vectura sicut usura non natura pervenit, sed iure percipitur, tamen ideo vectura desiderari potest, quoniam periculum navis possessor petitori praestare non debet, cum pecunia periculo dantis faeneretur.

Dig. 6.1.62.1

Papinianus 6 quaest.

Generaliter autem cum de fructibus aestimandis quaeritur, constat animadverti debere, non an malae fidei possessor fruitus sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset. quam sententiam iulianus quoque probat.

Dig. 6.1.63

Papinianus 12 quaest.

Si culpa, non fraude quis possessionem amiserit, quoniam pati debet aestimationem, audiendus erit a iudice, si desideret, ut adversarius actione sua cedat: cum tamen praetor auxilium quandoque laturus sit quolibet alio possidente, nulla captione adficietur. ipso quoque, qui litis aestimationem perceperit, possidente debet adiuvari: nec facile audiendus erit ille, si velit postea pecuniam, quam ex sententia iudicis periculo iudicati recepit, restituere.

Dig. 6.1.64

Papinianus 20 quaest.

Cum in rem agitur, eorum quoque nomine, quae usui non fructui sunt, restitui fructus certum est.

Dig. 6.1.65pr.

Papinianus 2 resp.

Emptor praedium, quod a non domino emit, exceptione doli posita non aliter restituere domino cogetur, quam si pecuniam creditori eius solutam, qui pignori datum praedium habuit, usurarumque medii temporis superfluum reciperaverit, scilicet si minus in fructibus ante litem perceptis fuit: nam eos usuris novis dumtaxat compensari sumptuum in praedium factorum exemplo aequum est.

Dig. 6.1.65.1

Papinianus 2 resp.

Ancillam, quae non in dotem data, sed in peculium filiae concessa est, peculio filiae non legato mancipium hereditarium esse convenit. si tamen pater dotis ac peculii contemplatione filiam exheredavit et ea ratione reddita nihil ei testamento reliquit aut eo minus legavit, filiam defensio tuebitur voluntatis.

Dig. 6.1.66

Paulus 2 quaest.

Non ideo minus recte quid nostrum esse vindicabimus, quod abire a nobis dominium speratur, si condicio legati vel libertatis extiterit.

Dig. 6.1.67

Scaevola 1 resp.

A tutore pupilli domum mercatus ad eius refectionem fabrum induxit: is pecuniam invenit: quaeritur ad quem pertineat. respondi, si non thensauri fuerunt, sed pecunia forte perdita vel per errorem ab eo ad quem pertinebat non ablata, nihilo minus eius eam esse, cuius fuerat.

Dig. 6.1.68

Ulpianus 51 ad ed.

Qui restituere iussus iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari officio iudicis ab eo possessio transfertur et fructuum dumtaxat omnisque causae nomine condemnatio fit. si vero non potest restituere, si quidem dolo fecit quo minus possit, is, quantum adversarius in litem sine ulla taxatione in infinitum iuraverit, damnandus est. si vero nec potest restituere nec dolo fecit quo minus possit, non pluris quam quanti res est, id est quanti adversarii interfuit, condemnandus est. haec sententia generalis est et ad omnia, sive interdicta, sive actiones in rem sive in personam sunt, ex quibus arbitratu iudicis quid restituitur, locum habet.

Dig. 6.1.69

Paulus 13 ad sab.

Is qui dolo fecit quo minus possideret hoc quoque nomine punitur, quod actor cavere ei non debet actiones quas eius rei nomine habeat, se ei praestaturum.

Dig. 6.1.70

Pomponius 29 ad sab.

Nec quasi publicianam quidem actionem ei dandam placuit, ne in potestate cuiusque sit per rapinam ab invito domino rem iusto pretio comparare.

Dig. 6.1.71

Paulus 13 ad sab.

Quod si possessor quidem dolo fecit, actor vero iurare non vult, sed quanti res sit adversarium condemnari maluit, mos ei gerendus est.

Dig. 6.1.72

Ulpianus 16 ad ed.

Si a titio fundum emeris sempronii et tibi traditus sit pretio soluto, deinde titius sempronio heres extiterit et eundem alii vendiderit et tradiderit, aequius est, ut tu potior sis. nam et si ipse venditor eam rem a te peteret, exceptione eum summoveres. sed et si ipse possideret et tu peteres, adversus exceptionem dominii replicatione utereris.

Dig. 6.1.73pr.

Ulpianus 17 ad ed.

In speciali actione non cogitur possessor dicere, pro qua parte eius sit: hoc enim petitoris munus est, non possessoris: quod et in publiciana observatur.

Dig. 6.1.73.1

Ulpianus 17 ad ed.

Superficiario,

Dig. 6.1.74

Paulus 21 ad ed.

Id est qui in alieno solo superficiem ita habeat, ut certam pensionem praestet,

Dig. 6.1.75

Ulpianus 16 ad ed.

Praetor causa cognita in rem actionem pollicetur.

Dig. 6.1.76pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Quae de tota re vindicanda dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent.

Dig. 6.1.76.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Incertae partis vindicatio datur, si iusta causa interveniat. iusta autem causa esse potest, si forte legi falcidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae vix apud iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quotam partem vindicare debeat: itaque talis dabitur actio. eadem et de ceteris rebus intellegemus.

Dig. 6.1.77

Ulpianus 17 ad ed.

Quaedam mulier fundum non marito donavit per epistulam et eundem fundum ab eo conduxit: posse defendi in rem ei competere, quasi per ipsam adquisierit possessionem veluti per colonam. proponebatur, quod etiam in eo agro qui donabatur fuisset, cum epistula emitteretur: quae res sufficiebat ad traditam possessionem, licet conductio non intervenisset.

Dig. 6.1.78

Labeo 4 pith. a paulo epit.

Si eius fundi, quem alienum possideres, fructum non coegisti, nihil eius fundi fructuum nomine te dare oportet. paulus. immo, quaeritur: huius fructus idcirco factus est, quod is eum suo nomine perceperit? perceptionem fructus accipere debemus non si perfecti collecti, sed etiam coepti ita percipi, ut terra continere se fructus desierint: veluti si olivae uvae lectae, nondum autem vinum oleum ab aliquo factum sit: statim enim ipse accepisse fructum existimandus est.

Dig. 6.1.79

Labeo 6 pith. a paulo epit.

Si hominem a me petieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is vixerit aestimari oportet. paulus. ita id verum esse puto, si non prius is homo in eam valetudinem inciderit, propter quam operae eius inutiles factae sunt: nam ne si vixisset quidem in ea valetudine, fructus eius temporis nomine aestimari conveniret.

Dig. 6.1.80

Furius 1 ad ed.

In rem actionem pati non compellimur, quia licet alicui dicere se non possidere, ita ut, si possit adversarius convincere rem ab adversario possideri, transferat ad se possessionem per iudicem, licet suam esse non adprobaverit.

Dig. 6.2.0. De publiciana in rem actione.

Dig. 6.2.1pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Ait praetor: " si quis id quod traditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo. "

Dig. 6.2.1.1

Ulpianus 16 ad ed.

Merito praetor ait " nondum usucaptum": nam si usucaptum est, habet civilem actionem nec desiderat honorariam.

Dig. 6.2.1.2

Ulpianus 16 ad ed.

Sed cur traditionis dumtaxat et usucapionis fecit mentionem, cum satis multae sunt iuris partes, quibus dominium quis nancisceretur? ut puta legatum.

Dig. 6.2.2

Paulus 19 ad ed.

Vel mortis causa donationes factae: nam amissa possessione competit publiciana, quia ad exemplum legatorum capiuntur.

Dig. 6.2.3pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Sunt et aliae pleraeque.

Dig. 6.2.3.1

Ulpianus 16 ad ed.

Ait praetor: " ex iusta causa petet. " qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur publiciana: et non solum emptori bonae fidei competit publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, sive aestimata res in dotem data sit sive non. item si res ex causa iudicati sit tradita.

Dig. 6.2.4

Paulus 19 ad ed.

Vel solvendi causa.

Dig. 6.2.5

Ulpianus 16 ad ed.

Vel ex causa noxae deditionis, sive vera causa sit sive falsa.

Dig. 6.2.6

Paulus 19 ad ed.

Item si servum ex causa noxali, quia non defendebatur, iussu praetoris duxero et amisero possessionem, competit mihi publiciana.

Dig. 6.2.7pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Sed et si res adiudicata sit, publiciana actio competit.

Dig. 6.2.7.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si lis fuerit aestimata, similis est venditioni: et ait iulianus libro vicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, publicianam competere.

Dig. 6.2.7.2

Ulpianus 16 ad ed.

Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso ignorans eum furere emit, posse usucapere: ergo et publicianam habebit.

Dig. 6.2.7.3

Ulpianus 16 ad ed.

Sed et si quis ex lucrativis causis rem accepit, habet publicianam, quae etiam adversus donatorem competit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit.

Dig. 6.2.7.4

Ulpianus 16 ad ed.

Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet publicianam.

Dig. 6.2.7.5

Ulpianus 16 ad ed.

Sed et si permutatio facta sit, eadem actio competit.

Dig. 6.2.7.6

Ulpianus 16 ad ed.

Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis respicit.

Dig. 6.2.7.7

Ulpianus 16 ad ed.

Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iuravero rem meam esse, competit publiciana mihi, sed adversus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, qui detulit. sed si possessori delatum erit iusiurandum et iuraverit rem petitoris non esse, adversus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem.

Dig. 6.2.7.8

Ulpianus 16 ad ed.

In publiciana actione omnia eadem erunt, quae et in rei vindicatione diximus.

Dig. 6.2.7.9

Ulpianus 16 ad ed.

Haec actio et heredi et honorariis successoribus competit.

Dig. 6.2.7.10

Ulpianus 16 ad ed.

Si ego non emero, sed servus meus, habebo publicianam. idem est et si procurator meus vel tutor vel curator vel quis alius negotium meum gerens emerit.

Dig. 6.2.7.11

Ulpianus 16 ad ed.

Praetor ait: " qui bona fide emit. " non igitur omnis emptio proderit, sed ea, quae bonam fidem habet: proinde hoc sufficit me bonae fidei emptorem fuisse, quamvis non a domino emerim, licet ille callido consilio vendiderit: neque enim dolus venditoris mihi nocebit.

Dig. 6.2.7.12

Ulpianus 16 ad ed.

In hac actione non oberit mihi, si successor suum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset: nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui successi, dolo fecisset.

Dig. 6.2.7.13

Ulpianus 16 ad ed.

Sed enim si servus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, vel contra.

Dig. 6.2.7.14

Ulpianus 16 ad ed.

Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci pomponio videtur.

Dig. 6.2.7.15

Ulpianus 16 ad ed.

Bonam autem fidem solius emptoris continet.

Dig. 6.2.7.16

Ulpianus 16 ad ed.

Ut igitur publiciana competat, haec debent concurrere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante traditionem, quamvis bonae fidei quis emptor sit, experiri publiciana non poterit.

Dig. 6.2.7.17

Ulpianus 16 ad ed.

Iulianus libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptae oportere bona fide fieri: ideoque si sciens alienam possessionem adprehendit, publiciana eum experiri non posse, quia usucapere non poterit. nec quisquam putet hoc nos existimare sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam, uti quis possit publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide emptorem esse.

Dig. 6.2.8

Gaius 7 ad ed. provinc.

De pretio vero soluto nihil exprimitur: unde potest coniectura capi, quasi nec sententia praetoris ea sit, ut requiratur, an solutum sit pretium.

Dig. 6.2.9pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Sive autem emptori res tradita est sive heredi emptoris, publiciana competit actio.

Dig. 6.2.9.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si quis rem apud se depositam vel sibi commodatam emerit vel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem apud eum remansit.

Dig. 6.2.9.2

Ulpianus 16 ad ed.

Sed et si praecessit traditio emptionem, idem erit dicendum.

Dig. 6.2.9.3

Ulpianus 16 ad ed.

Item si hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere velim, neratius scribit esse publicianam.

Dig. 6.2.9.4

Ulpianus 16 ad ed.

Si duobus quis separatim vendiderit bona fide ementibus, videamus, quis magis publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit. et iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, potior sit cui priori res tradita est, quod si a diversis non dominis, melior causa sit possidentis quam petentis. quae sententia vera est.

Dig. 6.2.9.5

Ulpianus 16 ad ed.

Haec actio in his quae usucapi non possunt, puta furtivis vel in servo fugitivo, locum non habet.

Dig. 6.2.9.6

Ulpianus 16 ad ed.

Si servus hereditarius ante aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres publiciana utitur, quasi ipse possedisset. municipes quoque, quorum servo res tradita est, in eadem erunt condicione,

Dig. 6.2.10

Paulus 19 ad ed.

Sive peculiari nomine servus emerit sive non.

Dig. 6.2.11pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Si ego emi et mea voluntate alii res sit tradita, imperator severus rescripsit publicianam illi dandam.

Dig. 6.2.11.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si de usu fructu agatur tradito, publiciana datur: itemque servitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis vel per patientiam ( forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat.

Dig. 6.2.11.2

Ulpianus 16 ad ed.

Partus ancillae furtivae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est. sed heres furis hanc actionem non habet, quia vitiorum defuncti successor est.

Dig. 6.2.11.3

Ulpianus 16 ad ed.

Interdum tamen, licet furtiva mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu publiciana, ut iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtivam matrem ignorem.

Dig. 6.2.11.4

Ulpianus 16 ad ed.

Idem iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiva non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtivam esse matrem ignorabam: ex omnibus igitur causis publicianam habebo.

Dig. 6.2.11.5

Ulpianus 16 ad ed.

Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto ventre eius extractus est, ut et pomponius libro quadragensimo scripsit.

Dig. 6.2.11.6

Ulpianus 16 ad ed.

Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ea quae aedificio accesserunt huiusmodi actione petenda.

Dig. 6.2.11.7

Ulpianus 16 ad ed.

Quod tamen per alluvionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quae per alluvionem accessit: et ita pomponius scribit.

Dig. 6.2.11.8

Ulpianus 16 ad ed.

Idem adicit et si statuae emptae partes recisae petantur, similem actionem proficere.

Dig. 6.2.11.9

Ulpianus 16 ad ed.

Idem scribit, si aream emero et insulam in ea aedificavero, recte me publiciana usurum.

Dig. 6.2.11.10

Ulpianus 16 ad ed.

Item, inquit, si insulam emi et ad aream ea pervenit, aeque potero uti publiciana.

Dig. 6.2.12pr.

Paulus 19 ad ed.

Cum sponsus sponsae servum donasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a divo pio divortio facto restituendum esse servum: nam valuisse donationem inter sponsum et sponsam. dabitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione publiciana, sive extraneus sive donator possideat.

Dig. 6.2.12.1

Paulus 19 ad ed.

Is cui ex trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus possessionem, uti potest publiciana.

Dig. 6.2.12.2

Paulus 19 ad ed.

In vectigalibus et in aliis praediis, quae usucapi non possunt, publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est.

Dig. 6.2.12.3

Paulus 19 ad ed.

Idem est et si superficiariam insulam a non domino bona fide emero.

Dig. 6.2.12.4

Paulus 19 ad ed.

Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tuetur, ne contra leges faciat.

Dig. 6.2.12.5

Paulus 19 ad ed.

Publiciana actionem etiam de infante servo nondum anniculo uti possumus.

Dig. 6.2.12.6

Paulus 19 ad ed.

Si pro parte quis rem petere vult, publiciana actione uti potest.

Dig. 6.2.12.7

Paulus 19 ad ed.

Sed etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur.

Dig. 6.2.13pr.

Gaius 7 ad ed. provinc.

Quaecumque sunt iustae causae adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum persequendarum gratia haec actio.

Dig. 6.2.13.1

Gaius 7 ad ed. provinc.

Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus competit publicianum iudicium: namque pigneraticiae et precariae possessiones iustae sunt, sed ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is qui precario rogavit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse.

Dig. 6.2.13.2

Gaius 7 ad ed. provinc.

Qui a pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse. sed et si deceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse videtur.

Dig. 6.2.14

Ulpianus 16 ad ed.

Papinianus libro sexto quaestionum scribit: si quis prohibuit vel denuntiavit ex causa venditionis tradi rem, quae ipsius voluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur praetor, sive possideat sive petat rem. sed quod iudicio empti procurator emptori praestiterit, contrario iudicio mandati consequetur: potest enim fieri, ut emptori res auferatur ab eo, qui venire mandavit, quia per ignorantiam non est usus exceptione, quam debuit opponere, veluti: " si non auctor meus ex voluntate tua vendidit. "

Dig. 6.2.15

Pomponius 3 ad sab.

Si servus meus, cum in fuga sit, rem a non domino emat, publiciana mihi competere debet, licet possessionem rei traditae per eum nactus non sim.

Dig. 6.2.16

Paulus not. ad pap. 10 quaest.

Exceptio iusti dominii publicianae obicienda est.

Dig. 6.2.17

Nerva 3 membr.

Publiciana actio non ideo comparata est, ut res domino auferatur: eiusque rei argumentum est primo aequitas, deinde exceptio " si ea res possessoris non sit": sed ut is, qui bona fide emit possessionemque eius ex ea causa nactus est, potius rem habeat.

Dig. 6.3.0. Si ager vectigalis, id est emphyteuticarius, petatur.

Dig. 6.3.1pr.

Paulus 21 ad ed.

Agri civitatium alii vectigales vocantur, alii non. vectigales vocantur qui in perpetuum locantur, id est hac lege, ut tamdiu pro his vectigal pendatur, quamdiu neque ipsis, qui conduxerint, neque his, qui in locum eorum successerunt, auferri eos liceat: non vectigales sunt, qui ita colendi dantur, ut privatim agros nostros colendos dare solemus.

Dig. 6.3.1.1

Paulus 21 ad ed.

Qui in perpetuum fundum fruendum conduxerunt a municipibus, quamvis non efficiantur domini, tamen placuit competere eis in rem actionem adversus quemvis possessorem, sed et adversus ipsos municipes,

Dig. 6.3.2

Ulpianus 17 ad sab.

Ita tamen si vectigal solvant.

Dig. 6.3.3

Paulus 21 ad ed.

Idem est et si ad tempus habuerint conductum nec tempus conductionis finitum sit.

Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page