TITI LIVI AB VRBE CONDITA LIBER XXVIII

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

[1] Cum transitu Hasdrubalis quantum in Italiam declinauerat belli tantum leuatae Hispaniae uiderentur, renatum ibi subito par priori bellum est. Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique: Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat: nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem uergit Scipionis ac Romanae dicionis erat. nouus imperator Hanno in locum Barcini Hasdrubalis nouo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, breui magnum hominum numerum armasset, Scipio aduersus eum M. Silanum cum decem haud amplius milibus militum, equitibus quingentis misit. Silanus quantis maximis potuit itineribus—impediebant autem et asperitates uiarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae—tamen non solum nuntios sed etiam famam aduentus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem peruenit. eisdem auctoribus compertum est cum decem circiter milia ab hoste abessent bina castra circa uiam qua irent esse; laeua Celtiberos nouum exercitum, supra nouem milia hominum, dextra Punica tenere castra; ea stationibus uigiliis omni iusta militari custodia tuta et firma esse: illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium quod in sua terra essent.

Ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laeuam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.

[2] Tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat; confragosa loca, et obsiti uirgultis tegebant colles. ibi in caua ualle atque ob id occulta considere militem et cibum capere iubet; interim speculatores transfugarum dicta adfirmantes uenerunt; tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam uadunt. mille passuum aberant, cum ab hoste conspecti sunt trepidarique repente coeptum; et Mago ex castris citato equo ad primum clamorem et tumultum aduehitur. erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti equites; hanc iustam legionem—et id ferme roboris erat—in prima acie locat: ceteros leuem armaturam in subsidiis posuit. cum ita instructos educeret e castris, uixdum in egressos uallo [eos] Romani pila coniecerunt. subsidunt Hispani aduersus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri res coepta est. ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, uelocitatem inutilem faciebat, et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata uirgulta ordines dirimebant et singuli binique uelut cum paribus conserere pugnam cogebantur. quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos uelut uinctos praebebat; et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis leuis armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio uenerant, perculsi caedebantur. duo haud amplius milia peditum et equitatus omnis uix inito proelio cum Magone effugerunt: Hanno alter imperator cum eis qui postremi iam profligato proelio aduenerant uiuus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod ueterum peditum erat secuti, decimo die in Gaditanam prouinciam ad Hasdrubalem peruenerunt: Celtiberi nouus miles in proximas dilapsi siluas inde domos diffugerunt.

Peropportuna uictoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat. itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi si nihil eam ipse cunctando moratus esset nactus, ad id quod reliquum belli erat in ultimam Hispaniam aduersus Hasdrubalem pergit. Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit. ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades traiceret exercitum omnem passim in ciuitates diuisit ut et muris se ipsi et armis muros tutarentur.

[3] Scipio ubi animaduertit dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis, retro uertit iter. ne tamen hostibus eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem milibus peditum, mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem—Orongin barbari appellabant—mittit. sita in Maesessum finibus est, Hispanae gentis; ager frugifer; argentum etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas. Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumuallaret urbem misit ad portas qui ex propinquo adloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam uim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique uallo circumdata urbe in tres partes exercitum diuidit ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta ~oppugnare est,~ atrox sane et anceps proelium fuit; non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur. quod ubi animaduertit Scipio nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse et iam eo superare hostem quod ex muro pugnaret, duabus simul partibus prima recepta urbem est adgressus. quae res tantum pauoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se conligeret.

Timor inde oppidanos incessit ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine Poenus an Hispanus esset obuii passim caederentur; itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes ut gladios abiecisse appareret. id utrum parum ex interuallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit incompertum est; impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam aduersa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata. et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur portae et refringebantur, et ut quisque intrauerat eques, ad forum occupandum—ita enim praeceptum erat—citato equo pergebat. additum erat et triariorum equiti praesidium; legionarii ceteras partes urbis peruadunt. direptione et caede obuiorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt, oppidanorum quoque trecenti ferme qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res. cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.

[4] Laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui; et speciosum aduentum suum ingentem turbam captiuorum prae se agentes fecerunt. Scipio conlaudato fratre cum quanto poterat uerborum honore Carthagini ab se captae captam ab eo Orongin aequasset, quia et hiemps instabat ut nec temptare Gades nec disiectum passim per prouinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit; dimissisque in hiberna legionibus L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captiuis ipse Tarraconem concessit.

Eodem anno classis Romana cum M. Ualerio Laeuino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica—septuaginta erant longae naues—occurrit; septemdecim naues ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae; cetera fusa ac fugata classis. terra marique uictor Romanus cum magna omnis generis praeda Lilybaeum repetit. tuto inde mari pulsis hostium nauibus magni commeatus frumenti Romam subuecti.

[5] Principio aestatis eius qua haec sunt gesta P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae sicut ante dictum est hibernassent, Lemnum inde classe iuncta—Romanae quinque et uiginti quinqueremes, regiae quinque et triginta—transmiserunt. et Philippus ut, seu terra seu mari obuiam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conueniendum exercitui edixit. undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis conuenerunt. sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali aduentum finitimosque depopulabantur; nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argiuorum fine positis castris terrebat. hi omnes suis quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant. ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa ualloque intercludi ab Aetolis nuntiabant ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent.

Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus prout tempus ac res sineret omnibus laturum auxilium. in praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis—pelta caetrae haud dissimilis est—Chalcidem mittit; additi quingenti Agrianum ut omnes insulae partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli uenturum. hunc conuentum ut turbaret subito aduentu, magnis itineribus Heracleam duxit. et concilio quidem dimisso [iam] uenit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum euastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recepit. inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit qui loca alta eligerent unde editi ignes apparerent: ipse in Tisaeo—mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi—speculam posuit ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.

Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laeuam prima urbium Euboeae posita est. ita inter Attalum ac Sulpicium conuenit ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

[6] Quadriduo postquam adpulsa classis est, urbem adgressi sunt. id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est. duas arces urbs habet, unam imminentem mari; altera urbis media est. cuniculo inde uia ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum egregium propugnaculum claudebat. ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex nauibus expositis. cum omnium animos oculosque id certamen auertisset, porta maritimae arcis Plator Romanos accepit momentoque arx occupata est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere arcem; et ibi positi erant qui fores portae obicerent. ita exclusi in medio caeduntur capiunturque. Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit, nec fuga effuse petita nec pertinaciter proelio inito. eos Plator uenia ab Sulpicio impetrata in naues impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit; ipse ad Attalum se recepit.

Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde protinus uictrici classe petit, ubi haudquaquam ad spem euentus respondit. ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duos uersi praebuerit; sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et uenti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum uenti nunc huc nunc illuc uerso mari, uelut monte praecipiti deuolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies nauibus datur. cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque ualido firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa et uana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus ne frustra tempus tereret celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis—emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae—traiecit.

[7] Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant sed serius Platoris fraude ex specula elati; et impari tum maritimis uiribus haud facilis erat in insulam classi accessus; ita re per cunctationem omissa ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis, quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto, ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia uigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant cum trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur— concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. cum Romana classis Oreum sese recepisset, Attalus ignarus aduentus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, adeoque improuisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naues petit, et molientibus ab terra naues Philippus superuenit tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in aduentum suum potuissent, uiso statim hoste prope in uoluntariam deditionem concessissent.

Compositis circa Opuntem rebus Toronen est profectus. et Attalus primo Oreum se recepit; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. et Sulpicius Aeginam classem recipit, unde initio ueris profectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronen cepit. incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent, sedem iis Aetoli eam dederant urbis uastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus Tithronion et Drumias, Doridis parua atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis uenit. ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur—adfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. praeuertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis—se neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, paci facturum—cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. et iam cum Heraeam uenisset, audito Machanidam fama aduentus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset accitam, ibi ratus se inuenturum. paucis ante diebus inde ~Oxeas traiecerant Poeni, inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, ueriti ne in se iretur et intra Rhium—fauces eae sunt Corinthii sinus—opprimerentur.

[8] Philippus maerebat quidem et angebatur cum ad omnia ipse raptim isset nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam; in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin ubi hostium arma concrepuissent eo quanta maxima posset celeritate tenderet: sed uix rationem iniri posse utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum. sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. sed non semper felicem esse fugam nec pro difficili id bellum habendum in quo, si modo congressus cum hoste sis, uiceris. quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi: breui et uictoriam haud dubiam habiturum, nec meliore euentu eos secum quam spe pugnaturos.

Laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphuliam, Alipheram autem Megalopolitis quod suorum fuisse finium satis probabant restituit. inde nauibus acceptis ab Achaeis—erant autem tres quadriremes et biremes totidem—Anticyram traiecit. inde quinqueremibus septem et lembis uiginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit. haud fefellit Aetolos; nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in siluas montesque refugit: pecora quae inter festinationem abigi nequierant sunt direpta et in naues compulsa. cum iis ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci iussit: ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium nauigans inter medias prope hostium classes, Chalcidem peruenit. inde conlaudata fide ac uirtute quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque in posterum ut eadem constantia permanerent in societate si suam quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide Oreum nauigat, principumque iis qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant summa rerum et custodia urbis permissa ipse Demetriadem ab Euboea, unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat, traiecit. Cassandreae deinde centum nauium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum naualium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit ut Dardanis bellum inferret.

[9] Extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Liuio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae prouinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Liuium tantum redire ad urbem sed collegam quoque eius C. Claudium iusserunt. id modo in decreto interfuit quod M. Liui exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in prouincia iusserunt. inter consules ita per litteras conuenit ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diuersis regionibus conuenirent uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui prior uenisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita euenit ut eodem die ambo Praeneste uenirent. inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa ad urbem accessere. non salutabant modo uniuersi circumfusi, sed contingere pro se quisque uictrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum opera incolumis res publica esset. in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se uero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum communi animo gessissent triumphum separarent, ita conuenit, quoniam et in prouincia M. Liui res gesta esset et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Liuianus deductus Romam uenisset, Neronis deduci de prouincia non potuisset, ut M. Liuium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inueheretur.

Ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat tantum honore collegae cesserat, gloriam auxit. illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra aduersus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. ita unum consulem pro utraque parte Italiae aduersus ~duos duces~ duos imperatores hinc consilium suum hinc corpus opposuisse. nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem uero qua alia re quam aduentu eius obrutum atque exstinctum esse? itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis si uellet equis: uno equo per urbem uerum triumphum uehi, Neronemque etiamsi pedes incedat uel parta eo bello uel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. militibus M. Liuius quinquagenos senos asses diuisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum redisset. notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; equites L. Ueturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proximum annum crearent; adiecisse equitum praerogatiuae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes.

[10] Cum comitiorum tempus appeteret et per dictatorem comitia haberi placuisset, C. Claudius consul M. Liuium collegam dictatorem dixit, Liuius Q. Caecilium magistrum equitum. a M. Liuio dictatore creati consules L. Ueturius Q. Caecilius, is ipse qui tum erat magister equitum. inde praetorum comitia habita; creati C. Seruilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q. Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat. comitiis perfectis dictator, magistratu abdicato dimissoque exercitu, in Etruriam prouinciam ex senatus consulto est profectus ad quaestiones habendas qui Etruscorum Umbrorumue populi defectionis ab Romanis ad Hasdrubalem sub aduentum eius consilia agitassent quique eum auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuuissent. haec eo anno domi militiaeque gesta.

Ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Seruilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi plebeii semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio Mathone et Q. Mamilio Turrino.

Tertio decimo anno Punici belli L. Ueturio Philone et Q. Caecilio Metello consulibus, Bruttii ambobus ut cum Hannibale bellum gererent prouincia decreta. praetores exinde sortiti sunt M. Caecilius Metellus urbanam, Q. Mamilius peregrinam, C. Seruilius Siciliam, Ti. Claudius Sardiniam. exercitus ita diuisi: consulum alteri quem C. Claudius prioris anni consul, alteri quem Q. Claudius propraetor—eae binae legiones erant—habuisset exercitum: in Etruria duas uolonum legiones a C. Terentio propraetore M. Liuius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet, et Q. Mamilius ut collegae iurisdictione tradita Galliam cum exercitu cui L. Porcius praetor praefuerat obtineret decretum est, iussusque populari agros Gallorum qui ad Poenos sub aduentum Hasdrubalis defecissent. C. Seruilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius tenuerat, Sicilia tuenda data. ex Sardinia uetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat, deportatus; nouam legionem quam Ti. Claudius traiceret secum consules conscripserunt. Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam prouinciam haberet prorogatum in annum imperium est. M. Ualerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritimae orae praefuerat, triginta nauibus C. Seruilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad urbem iussus.

[11] In ciuitate tanto discrimine belli sollicita cum omnium secundorum aduersorumque causas in deos uerterent, multa prodigia nuntiabantur: Tarracinae Iouis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam; Satricanos haud minus terrebant in aedem Iouis foribus ipsis duo perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas metentibus uisas esse; Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et Albae duo soles uisos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam; et bos in agro Romano locutus et ara Neptuni multo manasse sudore in circo Flaminio dicebatur; et aedes Cereris Salutis Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere—ea ex senatus consulto facta—: plus omnibus aut nuntiatis peregre aut uisis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Uestae exstinctus, caesaque flagro est Uestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis. id quamquam nihil portendentibus dis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Uestae haberi placuit.

Priusquam proficiscerentur consules ad bellum moniti a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et Latio esse et posse sine metu in agris habitari; minime conuenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse. sed res haudquaquam erat populo facilis et liberis cultoribus bello absumptis et inopia seruitiorum et pecore direpto uillisque dirutis aut incensis; magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros remigrauit. mouerant autem huiusce rei mentionem Placentinorum et Cremonensium legati querentes agrum suum ab accolis Gallis incursari ac uastari, magnamque partem colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentes se urbes, agrum uastum ac desertum habere. Mamilio praetori mandatum ut colonias ab hoste tueretur: consules ex senatus consulto edixerunt ut qui ciues Cremonenses atque Placentini essent ante certam diem in colonias reuerterentur.

Principio deinde ueris et ipsi ad bellum profecti sunt. Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone, L. Ueturius a Q. Claudio propraetore accepit, nouisque militibus quos ipse conscripserat suppleuit. in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam graue praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint. maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda incolumes legiones in loca culta euasere. inde in Lucanos profecti; ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.

[12] Cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti uolnere publico priuatoque neque lacessierunt quietum Romani; tantam inesse uim etsi omnia alia circa eum ruerent in uno illo duce censebant. ac nescio an mirabilior aduersis quam secundis rebus fuerit, quippe qui cum in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, uaria fortuna bellum gereret, exercitu non suo ciuili sed mixto ex conluuione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia uestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope di essent, ita quodam uno uinculo copulauerit eos ut nulla nec inter ipsos nec aduersus ducem seditio exstiterit, cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deesset, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. post Hasdrubalis uero exercitum cum duce in quibus spes omnis reposita uictoriae fuerat deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non uideatur mirabile nullum motum in castris factum? nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui ut omnis coleretur exiguus tamen tanto alendo exercitui erat; tum magnam partem iuuentutis abstractam a cultu agrorum bellum occupauerat et mos uitio etiam insitus genti per latrocinia militiam exercendi; nec ab domo quicquam mittebatur, de Hispania retinenda sollicitis tamquam omnia prospera in Italia essent.

In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant; eandem quod proelio uicti Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. itaque ergo prima Romanis inita prouinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demum aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuuante Magone Hamilcaris filio dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armauit. de equestribus copiis ferme inter auctores conuenit: peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt. ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detractarent certamen consederunt.

[13] Scipio cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantae se parem multitudini ratus ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum uirium ponendum ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, praemisso Silano ad Culcham, duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo quos se per hiemem conscripturum pollicitus erat acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis qui accolunt uiam modica contrahendo auxilia Castulonem peruenit. eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites. inde ad Baeculam urbem processum cum omni exercitu ciuium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus. castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites improuiso in effusos incurrissent. ii promptissimum quemque et proxime uallum atque in ipsos munitores primum inuectum uixdum proelio inito fuderunt: cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri fessis subirent magnumque iam agmen armatorum a castris in proelium rueret, terga haud dubie uertunt Poeni Numidaeque. et primo turmatim abibant, nihil propter pauorem festinationemue confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum memores passim qua cuique proximum fuit in fugam effunduntur. et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen nunquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum leuisque armaturae cessatum est.

[14] Ubi satis temptatae per haec leuia certamina uires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere; sed utraque acies pro uallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumue missum aut uox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant—erant autem utrisque Hispani—; pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant. iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutauit. tesseram uesperi per castra dedit ut ante lucem uiri equique curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.

Vixdum satis certa luce equitatum omnem cum leui armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum graui agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante uallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos uidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem leuemque armaturam in medium acceptam diuisamque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos—ea media acies fuit—presso gradu incedere iubet; ipse e dextro cornu—ibi namque praeerat—nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram uidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc uelitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie hostium erat, Poeni ueterani Afrique, nondum ad teli coniectum uenissent, neque in cornua ut adiuuarent pugnantes discurrere auderent ne aperirent mediam aciem uenienti ex aduerso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques leuisque armatura <ac> uelites circumductis alis in latera incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent cornua a cetera acie;

[15] Et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat. et procedente iam die uires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque priusquam cibo corpora firmarent raptim in aciem exire; et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset; nam ab septima demum hora peditum signa cornibus incucurrerunt; ad medias acies aliquanto serius peruenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent. itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam tumultuoso genere pugnae equitum uelitumque et leuis armaturae consternati e cornibus in mediam aciem sese intulerant. fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen seruantes haud secus quam si imperio ducis cederet integra acies.

Sed cum eo ipso acrius ubi inclinatam sensere rem uictores se undique inueherent, nec facile impetus sustineri posset quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal ab tergo esse colles tutumque receptum si modice se reciperent clamitans, tamen uincente metu uerecundiam cum proximus quisque hostem cederet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt. ac primo consistere signa in radicibus collium ac reuocare in ordines militem coeperant cunctantibus in aduersum collem erigere aciem Romanis; deinde ut inferri impigre signa uiderunt, integrata fuga in castra pauidi compelluntur. nec procul uallo Romanus aberat; cepissetque tanto impetu castra nisi ex uehementi sole, qualis inter graues imbre nubes effulget, tanta uis aquae deiecta esset ut uix in castra sua receperint se uictores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi. Carthaginienses, quamquam fessos labore ac uolneribus nox imberque ad necessariam quietem uocabat, tamen quia metus et periculum cessandi non dabat tempus prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis uallibus congestis augent uallum, munimento sese quando in armis parum praesidii foret defensuri; sed transitio sociorum fuga ut tutior mora uideretur fecit. principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum est; is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida cum praesidiis tradita a praefectis Romano; et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res, silentio proximae noctis Hasdrubal castra mouet.

[16] Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet; adeoque citato agmine ducti sunt ut, si uia recta uestigia sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint: ducibus est creditum breuius aliud esse iter ad Baetim fluuium ut transeuntes adgrederentur. Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant; itaque ab legionibus Romanis aliquantum interualli fecit. eques leuisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque, sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum uelitibus auxiliisque peditum proelia consererent, superuenerunt legiones. inde non iam pugna sed trucidatio uelut pecorum fieri donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex millibus ferme semermium euasit; ceteri caesi captique. castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiuerunt, atque inde cum hostis nequiquam subire iniquo adscensu conatus esset haud difficulter sese tutati sunt. sed obsidio in loco nudo atque inopi uix in paucos dies tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant. postremo dux ipse nauibus accitis—nec procul inde aberat mare—nocte relicto exercitu Gades perfugit. Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem; ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris, protinus causis regulorum ciuitatiumque cognoscendis ut praemia ad ueram meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit. post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad noua consilia gentem quoque suam oboedientem haberet cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam euidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse. Mago inde remissis ab Hasdrubale nauibus Gades petit; ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissipati per proximas ciuitates sunt, nulla numero aut uiribus manus insignis.

Hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum, quinto quam P. Scipio prouinciam et exercitum accepit. haud multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad Scipionem rediit.

[17] L. Scipio cum multis nobilibus captiuis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem uolgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis uirtutis ueraeque laudis, paruum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque uelut consummatam eius belli gloriam spectabat. itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Noua Carthago est spectant. foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat, quod haud grauius ei sanctiusque quam uolgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. quibus barbarus laetus et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia aduersae in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere adnuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. ita Laelius in id modo fide ab rege accepta tutum aduentum fore, ad Scipionem redit.

Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Noua, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuuante uento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum inuectus, ancoris positis terrae applicaret naues cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naues expedientium fecerunt. percussa enim ex alto uela paulo acriori uento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.

[18] Magnificumque id Syphaci—nec erat aliter—uisum duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes uenisse.

Utrumque in hospitium inuitat, et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates uoluisset, contrahere in conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut priuatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa uideretur, ut in animum induceret ad easdem uenire epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram uisum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam artem illi uiro ad conciliandos animos esse. itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque circa amoenas oras uagantem tantum ducem Romanum, relicta prouincia nouae dicionis relictis exercitibus, duabus nauibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. hoc eum iam pridem uolutare in animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hannibal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saeuis in alto iactatus uentis die quarto Nouae Carthaginis portum tenuit.

[19] Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam ciuitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. in eos populos primo aduentu cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter saeuitum foret: tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae uidebatur uenisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris peruenit. clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. euenisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus graui documento sancirent ne quis unquam Romanum ciuem militemque in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.

Ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos uiris diuidunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant et admonebant alios supplicium ex se non uictoriam peti: ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et uictum saepe erigeret et adfligeret uictorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter uerbera et uincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur non militaris modo aetas aut uiri tantum, sed feminae puerique super animi corporisque uires adsunt, pugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non libertas solum agebatur, quae uirorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuuentute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. id ubi uidit Scipio, ueritus ne uanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus increpita ignauia militum ferri scalas iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis uicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera parte Laelius institit. tum uicta oppidanorum uis deiectisque propugnatoribus occupantur muri. arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis uidebatur inter tumultum capta est:

[20] Transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde periculum uidebatur uersis et Romanis subeuntibus qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus uacuam. leuium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clauos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi nimis arduum et leue saxum occurrebat, clauos per modica interualla figentes cum uelut gradus fecissent, primi insequentes extrahentes manu, postremi subleuantes eos qui prae se irent, in summum euadunt. inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis. tum uero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi uiuos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac uiros; usque ad infantium caedem ira crudelis peruenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo uestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.

Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo conuenae sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed aduentum Scipionis praeuenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque inde ac desperatio inuaserat; et in diuersis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu uellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea uictoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat et aliquantum irae lenierat uoluntaria deditio.

[21] Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant sub ius dicionemque redigendos missus. Scipio Carthaginem ad uota soluenda dis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique parauerat, edendum rediit. gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, seruorum de catasta ac liberorum qui uenalem sanguinem habent: uoluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti uirtutis ostendendum, alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen ut prouocarent prouocatique haud abnuerent traxit; quidam quas disceptando controuersias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut uictorem res sequeretur, ferro decreuerunt. neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu ciuitatis quam Ibem uocabant ambigentes ferro se certaturos professi sunt. Corbis maior erat aetate: Orsuae pater princeps proxime fuerat a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum uerbis disceptare Scipio uellet ac sedare iras, negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumue quam Martem se iudicem habituros esse. robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. maior usu armorum et astu facile stolidas uires minoris superauit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia prouinciali et castrensi apparatu.

[22] Res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas ciuitates sine certamine in deditionem accepit. Astapa urbs erat Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium. nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et uagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumuentum iniquo loco interfecerant. ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos uidebatur neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque uirgultorum coniciunt. quinquaginta deinde armatis iuuenibus praecipiunt ut, donec incertus euentus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent seruarent; si rem inclinatam uiderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium cernerent mortem in ipsa pugna obituros; illos se per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut seruitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saeuire iratus hostis posset; ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. his adhortationibus exsecratio dira adiecta si quem a proposito spes mollitiaue animi flexisset.

Inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt; neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut egredi moenibus auderent timeri poterat. perpaucae equitum turmae leuisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. acrior impetu atque animis quam compositior ordine ullo pugna fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit leui armaturae; pugnatumque sub ipso uallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. ibi quoque trepidatum parumper circa signa est cum caeci furore in uolnera ac ferrum uecordi audacia ruerent; dein uetus miles, aduersus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit. conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in uestigio quemque suo uidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

[23] Atque haec tamen hostium iratorum <in morem> ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebantur: foedior alia in urbe trucidatio erat cum turbam feminarum puerorumque imbellem inermem ciues sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora riuique sanguinis flammam orientem restinguerent: postremo ipsi caede miseranda suorum fatigati cum armis medio incendio se iniecerunt. iam caedi perpetratae uictores Romani superuenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstipuerunt; dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens auiditate ingenii humani rapere ex igni uellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu uaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset. ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis uictorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.

Per eos ipsos dies perfugae a Gadibus uenerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros. Mago ibi ex fuga substiterat, nauibusque in Oceano conlectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat. fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum septem triremibus quinqueremi una est missus ut terra marique communi consilio rem gererent.

[24] Scipio ipse graui morbo implicitus, grauiore tamen fama cum ad id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, prouinciam omnem ac maxime longinqua eius turbauit; apparuitque quantam excitatura molem uera fuisset clades cum uanus rumor tantas procellas exciuisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. Mandonius et Indibilis, quibus quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus—Lacetani autem erant—et iuuentute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.

Ciuilis alius furor in castris ad Sucronem ortus; octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt impositum. motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de uita imperatoris rumores dubii allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et nonnihil quod in hostico laxius rapto suetis uiuere artiores in pace res erant. ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in prouincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta prouincia esset, cur in Italiam non reuehi? flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes uigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto aut disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea spe quod tribunos ex contagione furoris haud expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac uigilias ordine ibant; et ut uim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro sibi ipsi imperantes seruabant.

Erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque improbare tribunos ea quae fierent et conari obuiam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. fugatis itaque ex principiis ac post paulo e castris tribunis ad principes seditionis gregarios milites C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum delatum omnium consensu imperium est; qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam summi imperii, fasces securesque, attractare ausi; neque eis uenit in mentem suis tergis suis ceruicibus uirgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent. mors Scipionis falso credita occaecabat animos, sub cuius uolgatam iam famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello: in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus cum omnia omnes auderent minus insignia fore quae ipsi fecissent.

[25] Cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo sed etiam funeris exspectarent, neque superueniret quisquam euanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti; et subtrahente se quoque ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem uideri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro uana imagine imperii quod gererent ueram iustamque mox in se uersuram potestatem horrebant. stupente ita seditione cum uiuere primo, mox etiam ualere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi superuenerunt. ad quorum primum aduentum exasperati animi: mox ipsis placido sermone permulcentibus notos cum quibus congressi erant, leniti sunt. circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis praetorioque ubi sermones inter se serentium circulos uidissent adloquebantur, percontantes magis quae causa irae consternationisque subitae foret quam factum accusantes. uolgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et cum eodem tempore quo scelus Iliturgitanum exstitisset post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua uirtute defensum nomen Romanum ac retenta prouincia esset, Iliturgitanos poenam noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsoluat non esse. talia querentes aequa orare seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; laetari quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiae referendae.

Scipionem, bellis adsuetum, ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias ciuitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum conuenirent Carthaginem, seu carptim partes seu uniuersi mallent. tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam uiuere Scipionem allatum est; nec iam erat aut ciuis aut externus cum quo furorem suum consociarent. omnia circumspectantes [consilia] nihil reliqui habebant praeter unum tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris uel iustae irae uel non desperandae clementiae sese committerent: etiam hostibus eum ignouisse cum quibus ferro dimicasset: suam seditionem sine uolnere, sine sanguine fuisse nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam—ut ingenia humana sunt ad suam cuique leuandam culpam nimio plus facunda. illa dubitatio erat singulaene cohortes an uniuersi ad stipendium petendum irent. inclinauit sententia, quod tutius censebant, uniuersos ire.

[26] Per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis—erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta—animaduerteretur, an plurium supplicio uindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. uicit sententia lenior ut unde culpa orta esset ibi poena consisteret: ad multitudinem castigationem satis esse. consilio dimisso, ut id actum uideretur, expeditio aduersus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obuiam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, ut eos per idoneos homines benigno uoltu ac sermone in hospitium inuitatos sopitosque uino uincirent. haud procul iam Carthagine aberant cum ex obuiis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberauit eos, sed laetitiam ingentem fecit quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent. sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter uiderunt. excepti sermonibus de industria compositis—laetum opportunumque aduentum eorum imperatori esse quod sub ipsam profectionem alterius exercitus uenissent— corpora curant. ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis per idoneos homines perducti in hospitia comprensi ac uincti sunt. uigilia quarta impedimenta exercitus cuius simulabatur iter proficisci coepere: sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi ne quis urbe egrederetur. uocati deinde ad contionem qui pridie uenerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris ut ultro territuri succlamationibus concurrunt. simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt. tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum uisuros crediderant, uoltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. sedit tacitus paulisper donec nuntiatum est deductos in forum auctores seditionis et parata omnia esse.

[27] Tum silentio per praeconem facto ita coepit: 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo uerba unquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis: apud uos quemadmodum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. ciues? qui a patria uestra descistis. an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? corpora, ora, uestitum, habitum ciuium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium uideo. quid enim uos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis uiros, duces furoris secuti sunt: uos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. negate uos id omnes fecisse aut factum uoluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse libenter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, uolgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint.

'Inuitus ea tamquam uolnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota prouincia nullos homines credebam esse ubi uita inuisa esset mea; sic me non solum aduersus socios gesseram sed etiam aduersus hostes: in castris en meis—quantum opinio fefellit.—fama mortis meae non accepta solum sed etiam exspectata est. non quod ego uulgari facinus per omnes uelim—equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim ante oculos uestros morerer, nec me uita iuuaret inuisa ciuibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura maris per se immobilis est, [et] uenti et aurae cient; ita aut tranquillum aut procellae in uobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, uos contagione insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire uidemini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos uestros, quid in deos sacramenti testes, quid aduersus auspicia sub quibus militatis, quid aduersus morem militiae disciplinamque maiorum, quid aduersus summi imperii maiestatem ausi sitis.

'De me ipso taceo—temere potius quam auide credideritis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit—: patria quid de uobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines priuatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris uestri ad eos quibus seruus cui imperarent nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in praetorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus praelatis sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere uos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.

[28] 'Atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium uestrum fuerit scire uelim. Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus ciuitatis urbem opulentam per decem annos tenuit, propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt. sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Uibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt: uos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam Tuscis ueteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: Sucronemne uos domicilium habituri eratis? ubi si uos decedens confecta prouincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis quod non redieritis ad coniuges liberosque uestros.

'Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis uestris: uiam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi uolo; mene uiuo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugaui, Hispania expuli, uos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus uos subiecistis, Hispaniam prouinciam populo Romano erepturi eratis? amolior et amoueo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a uobis uiolatus sim: quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato dis auctoribus in aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse. Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fuluio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus: meo unius funere elata esset res publica? uos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo duobus imperatoribus interfectis Septimum Marcium ducem uobis aduersus exsultantes recenti uictoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: M. Silanus eodem iure eodem imperio mecum in prouinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, uindices maiestatis imperii deessent? utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam contra ciues uestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare uelletis? quam ob noxam patriae?

[29] Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; reuocauit tamen a publico parricidio priuata pietas: uos qui dolor, quae ira incitauit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil diuinarum humanarumue rerum inuiolatum uobis esset?

'Insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum uis morbi quam in uestras mentes inuasit. horret animus referre quid crediderint homines, quid sperauerint, quid optauerint: auferat omnia inrita obliuio, si potest: si non, utcumque silentium tegat. non negauerim tristem atrocemque uobis uisam orationem meam: quanto creditis facta uestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis pati aequum censetis: uos ne dici quidem omnia aequo animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile uos obliuiscamini eorum quam ego obliuiscar. itaque quod ad uniuersos uos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo: Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. uobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de uobis infestius aut inimicius consuluerunt.'

Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; praeconis audita uox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum uirgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior uox aduersus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in uerba P. Scipionis iurarunt stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

[30] Per idem tempus ad Baetim fluuium Hanno praefectus Magonis missus a Gadibus cum parua manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuuenum armauit. castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.

Dum haec ad Baetim fluuium geruntur, Laelius interim freto in Oceanum euectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora Oceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur mare. Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam rem pollicerentur in castra Romana uenientibus, spes, sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta immatura proditio est, comprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem deuehendos tradit. Adherbal coniuratis in quinqueremem impositis praemissaque ea, quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico interuallo sequitur. iam fretum intrabat quinqueremis cum Laelius et ipse in quinqueremi ex portu Carteiae sequentibus septem triremibus euectus in Adherbalem ac triremes inuehitur, quinqueremem satis credens deprensam rapido in freto in aduersum aestum reciprocari non posse. Poenus in re subita parumper incertus trepidauit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra conuerteret. ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; iam enim sub ictu teli erant et undique instabant hostes. aestus quoque arbitrium moderandi naues ademerat; neque erat nauali pugna similis, quippe ubi nihil uoluntarium, nihil artis aut consilii esset. una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis nauibus nequiquam remigio in contrarium tendentes inuehebat; et fugientem nauem uideres, uertice retro intortam uictoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum incidisset maris, fugientis modo sese auertentem. iam in ipsa pugna haec cum infesta rostro peteret hostium nauem, obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat: illa cum transuersa obiceretur hosti, repente intorta in proram circumagebatur. cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior seu pluribus remorum ordinibus scindentibus uertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius, praelata impetu, lateris alterius remos detersit; ceterasque quas indepta esset mulcasset, ni cum reliquis quinque nauibus Adherbal uelis in Africam transmisisset.

[31] Laelius uictor Carteiam reuectus. auditis quae acta Gadibus erant—patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua uenissent—nuntiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades uellent redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. ad quorum discessum non respirauit modo Mago cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem reciperandae Hispaniae nanctus nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem ciuilem in castris Romanis simul defectionem sociorum in maius uerbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieuerunt, si ciuium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ignosci posse. postquam uolgata est atrocitas supplicii suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, uocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis statiua habuerant, cum uiginti milibus peditum duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.

[32] Scipio cum fide soluendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum uoltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moueret contione aduocata multis uerbis in perfidiam rebellantium regulorum inuectus, nequaquam eodem animo se ire professus est ad uindicandum id scelus quo ciuilem errorem nuper sanauerit. tum se haud secus quam uiscera secantem sua cum gemitu et lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu imprudentiam seu noxam: nunc laeto et erecto animo ad caedem Ilergetum ire. non enim eos neque natos in eadem terra nec ulla secum societate iunctos esse; eam quae sola fuerit fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse. in exercitu suo se, praeterquam quod omnes ciues aut socios Latinique nominis uideat, etiam eo moueri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani nominis in eam prouinciam uenerit, aut a patre consule aut a se sit ex Italia aduectus. Scipionum nomini auspiciisque omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum triumphum deducere uelit, quos consulatum petenti uelut si omnium communis agatur honos adfuturos speret.

Quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi qui extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis perfugerit nauibus maiorem curam esse quam Ilergetum; quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua uis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse; magis uelocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse. itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli uideat, ideo se priusquam prouincia decedat opprimendos Ilergetes duxisse, sed primum ne impunita tam scelerata defectio esset, deinde ne quis in prouincia simul uirtute tanta et felicitate perdomita relictus hostis dici posset. proinde dis bene iuuantibus sequerentur, non tam ad bellum gerendum—neque enim cum pari hoste certamen esse—quam ad expetendas ab hominibus scelestis poenas.

[33] Ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet profectusque decimis castris peruenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. campus ante montibus circa saeptus erat. in eam uallem Scipio cum pecora rapta pleraque ex ipsorum hostium agris propelli ad inritandam feritatem barbarorum iussisset, uelites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. mons opportune prominens equitum insidias texit nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora, uelites in Hispanos praeda occupatos incurrere. primo missilibus territauere; deinde missis leuibus telis, quae inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant et conlato pede res coepta geri est; ancepsque pedestre certamen erat ni equites superuenissent. neque ex aduerso tantum inlati obuios obtriuere, sed circumuecti etiam quidam per infima cliui ab tergo se ut plerosque intercluderent obiecerunt, maiorque caedes fuit quam quantam edere leuia per excursiones proelia solent.

Ira magis accensa aduerso proelio barbaris est quam imminuti animi. itaque ne perculsi uiderentur prima luce postero die in aciem processere. non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, ualles; duae ferme peditum partes omnis equitatus in aciem descendit: quod reliquum peditum erat obliquo constituerunt colle. Scipio pro se esse loci angustias ratus et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura uidebatur et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, nouo etiam consilio adiecit animum; equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti, quem cum pedite deduxisset inutilem fore. itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam: ipse omnia signa peditum in hostes uertit; quattuor cohortes in fronte statuit quia latius pandere aciem non poterat. moram pugnandi nullam fecit ut ipso certamine auerteret ab conspectu transeuntium per colles equitum; neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. ita duo diuersa proelia erant; duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumuentus nec peditem a fronte—iam enim stratae pedestres copiae erant—nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumue superfuit qui in ualle pugnauerunt. tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. inter eos et reguli ipsi fugerunt priusquam tota circumueniretur acies inter tumultum elapsi.

[34] Castra eodem die Hispanorum, praeter ceteram praedam, cum tribus ferme milibus hominum capiuntur. Romani sociique ad mille et ducenti in eo proelio ceciderunt; uolnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta uictoria fuisset si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.

Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit; qui aduolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat cum uelut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo et Lacetani sed castra quoque Romana insanierint. suam quidem et fratris et reliquorum popularium eam condicionem esse ut aut, si ita uideatur, reddant spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptum, aut seruati bis uni debitam uitam pro eo in perpetuum deuoueant. antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia eius: nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia uictoris spem positam habere. mos uetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia diuina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent. Scipio multis inuectus in praesentem Mandonium absentemque Indibilem uerbis, illos quidem merito perisse ipsorum maleficio ait, uicturos suo atque populi Romani beneficio. ceterum se neque arma iis adempturum <neque obsides imperaturum>—quippe ea pignera timentium rebellionem esse: se libera arma relinquere, solutos animos—neque [se] in obsides innoxios sed in ipsos, si defecerint, saeuiturum, nec ab inermi sed ab armato hoste poenas expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent. ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset. ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.

[35] Incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione uolebat atque eius dextra fidem sancire; ea tum itineris tam longi ac tam deuii causa Scipioni fuit. Masinissa cum Gadibus esset, certior aduentare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, <Magonem> perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur. transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab Scipione iubet: remisso tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium uenerunt. ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio uiri, substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis ueneratio cepit, et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis sed uirilis uere ac militaris, et aetas erat in medio uirium robore, quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus flos iuuentae faciebat.

Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio remisso agit. ex eo tempore adfirmat eam se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit. cupere se illi populoque Romano operam nauare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuuerit rem Romanam. id se, etiamsi iam pridem uellet, minus praestare in Hispania terra aliena atque ignota potuisse; in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum. si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbreuis aeui Carthaginem esse. laetus eum Scipio uidit audiuitque cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuuenis specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus retro Tarraconem est. Masinissa permissu Romanorum ne sine causa traiecisse in continentem uideretur populatus proximos agros, Gades rediit.

[36] Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuuentute coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu maiore fortuna coeptum sineret. ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni aduecta est, et ipse quantam potuit a Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam templis spoliatis et priuatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre.

Cum praeterueheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Noua expositis in terram militibus proximos depopulatur agros; inde ad urbem classem adpulit. ibi cum interdiu milites in nauibus tenuisset, nocte in litus expositos ad partem eam muri qua capta Carthago ab Romanis fuerat ducit, nec praesidio satis ualido urbem teneri ratus et aliquos oppidanorum ad spem nouandi res aliquid moturos. ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium aduentum attulerant, et uisa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat; itaque instructi armatique intra portam ad stagnum ac mare uersam continebantur. ubi effusi hostes, mixta inter milites naualis turba, ad muros tumultu maiore quam ui subierunt, patefacta repente porta Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes et ad primum incursum coniectumque telorum auersos usque ad litus cum multa caede persequuntur; nec nisi naues litori adpulsae trepidos accepissent superfuisset fugae aut pugnae quisquam. in ipsis quoque trepidatum nauibus est dum ne hostes cum suis simul inrumperent trahunt scalas, orasque et ancoras ne in moliendo mora esset praecidunt; multique adnantes nauibus, incerto prae tenebris quid aut peterent aut uitarent, foede interierunt. postero die cum classis inde retro ad Oceanum unde uenerat fugisset, ad octingenti homines caesi inter murum litusque et ad duo milia armorum inuenta.

[37] Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios—haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supplementum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt—tramisit.

Duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis uirisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum se—et iam extremum autumni erat—censebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.

[38] Haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus prouincia tradita decem nauibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus ui cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; aduersus quattuor se imperatores, quattuor uictores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat. senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. comitia inde creandis consulibus habuit L. Ueturius Philo, centuriaeque omnes ingenti fauore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est. conuenerant undique non suffragandi modo sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum cum centum bubus uotis in Hispania Ioui sacrificaret; spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei perinde ac debellatum in Italia foret prouinciam destinabant. praetoria inde comitia habita. creati duo qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octauius, et ex priuatis Cn. Seruilius Caepio et L. Aemilius Papus.

Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus prouinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega quia cura sacrorum pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae prouinciae in sortem coniectae. urbana Cn. Seruilio obtigit, Ariminum—ita Galliam appellabant—Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octauio Sardinia.

Senatus in Capitolio habitus. ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut quos ludos inter seditionem militarem in Hispania uouisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.

[39] Tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: 'etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus ut ad ultimum fidem uobis praestaremus, tamen ea uestra merita imperatorumque uestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. bellum propter nos suscepistis; susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi ueneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam uelut ad conciliandas reliquias naufragii nostri misistis. P. et Cn. Cornelii ex quo in prouinciam uenerunt nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque aduersa hostibus nostris essent facere. iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam ciues nostros uenum datos, dimissis qui conquirerent, ex seruitute in libertatem restituerunt. cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores uestri luctuosius nobis prope quam uobis perierunt.

'Tum uero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam uidebamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae uideremus—nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse: ab Turdulis nos ueterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse—cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum uidemur quia consulem declaratum uidemus ac uidisse nos ciuibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem, salutem nostram; qui cum plurimas hostium uestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis sed—absit uerbo inuidia—ne posteris quidem timenda nostris esset. deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleuerat Hannibal; uectigal ex agro eorum capimus quod nobis non fructu iucundius est quam ultione. ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad uos misit; simul gratulatum quod ita res hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus sed qua terrarum ultimas finit Oceanus domitam armis habeatis, Italiae nisi quatenus uallum castrorum cingit nihil reliqueritis Poeno. Ioui optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus sed donum hoc etiam, si uos permitteretis, coronam auream in Capitolium uictoriae ergo ferre. id uti permittatis quaesumus, utique, si uobis ita uidetur, quae nobis imperatores uestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate uestra faciatis.'

Senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque seruatae documentum omnibus gentibus fore; suos imperatores recte et ordine et ex uoluntate senatus fecisse quod Saguntum restituerint ciuesque Saguntinos seruitio exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita uoluisse fieri; donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque legatis praeberi iussa et muneris ergo in singulos dari ne minus dena milia aeris. legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque; et petentibus Saguntinis ut quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent. tum de re publica, de exercitibus scribendis, de prouinciis relatum.

[40] Cum Africam nouam prouinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum sed ad finiendum diceret se consulem declaratum, neque id aliter fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret si senatus aduersaretur,—id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent, Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: 'scio multis uestrum uideri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi et frustra habiturum orationem qui tamquam de integra re de Africa prouincia sententiam dixerit. ego autem primum illud ignoro quemadmodum iam certa prouincia Africa consulis, uiri fortis ac strenui, sit, quam nec senatus censuit in hunc annum prouinciam esse nec populus iussit. deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam. atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse, unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo adspectu consilia semper uisa, mea usu meliora; alterius, obtractationis atque inuidiae aduersus crescentem in dies gloriam fortissimi consulis. a qua suspicione si me neque uita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae uindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum eo esse potest qui ne filio quidem meo aequalis sit? me dictatorem cum uigerem adhuc uiribus et in cursu maximarum rerum essem recusantem nemo aut in senatu aut apud populum audiuit quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando nunquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur; rebus quam uerbis adsequi malui ut qui aliquorum iudicio mihi comparatus erat sua mox confessione me sibi praeferret; nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque aemulationem cum adulescente florentissimo proponam; uidelicet ut mihi iam uiuendo non solum rebus gerendis fesso, si huic negata fuerit, Africa prouincia decernatur. cum ea gloria quae parta est uiuendum atque moriendum est. uincere ego prohibui Hannibalem ut a uobis quorum uigent nunc uires etiam uinci posset.

[41] 'Illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si cum in me ipso nunquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam. quamquam si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo uicto nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum uideri posset. cum uero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae si hostem eum qui tot funerum tot cladium nobis causa fuit tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferendus aut illud bellum huic, aut uictoria illa maior clariorque quam haec—modo contingat ut te consule uincamus—futura est? a Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.

'Nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse uideatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut cum in Africam traieceris secuturum te illuc Hannibalem speres, potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis? egregiam istam palmam belli Punici patrati petis? hoc et natura prius est, tua cum defenderis aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic uicto, illic Carthaginem expugna: si alterautra uictoria nouis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque tum causa etiam insequentis fuerit. nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diuersos exercitus alere aerarium non potest, praeterquam quod unde classes tueamur unde commeatibus sufficiamus praebendis nihil reliqui est, quid? periculi tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. quid? si—quod omnes di omen auertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt—uictor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fuluium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, ubi per aliquot annos maximis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani uestraeque familiae fecerant. dies me deficiat si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare uelim. Athenienses, prudentissima ciuitas, bello domi relicto, auctore aeque impigro ac nobili iuuene, magna classe in Siciliam tramissa, una pugna nauali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.

[42] 'Externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint. ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae uidebuntur. quid enim simile? pacato mari praeter oram Italiae Galliaeque uectus Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana; circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum si nobilitas ac iusti honores adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par; oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; cetera—neque ea eleuo—nullo tamen modo Africo bello comparanda, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non ciuitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi; quacumque circumspexeris hostilia omnia atque infesta.

'An Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum; non semper temeritas est felix, et fraus fidem in paruis sibi praestruit ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat. non hostis patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi socii fraude circumuenerunt; nec tibi ipsi a Magone et Hasdrubale hostium ducibus quantum ab Indibili et Mandonio in fidem acceptis periculi fuit. Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentissimos in Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium. nunc illos aemulatio inter sese et omnes causae certaminum acuunt quia procul externus metus est: ostende Romana arma et exercitum alienigenam; iam uelut ad commune restinguendum incendium concurrent. aliter iidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent cum euntes in proelium pauida prosequetur coniunx et parui liberi occursabunt.

'Quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam uiderint, ultro ipsi nouum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum uectari constat, Hannibali se coniungere iusserint? nempe in eodem terrore erimus in quo nuper fuimus cum Hasdrubal in Italiam transcendit, quem tu, qui non solum Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti. uictum a te dices; eo quidem minus uellem—et id tua non rei publicae solum causa—iter datum uicto in Italiam esse. patere nos omnia quae prospera tibi ac populi Romani imperio euenere tuo consilio adsignare, aduersa casibus incertis belli et fortunae relegare: quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria tua atque uniuersa Italia retinet. non potes ne ipse quidem dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli esse, quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in Africam esse ut Hannibalem eo trahas. siue igitur hic siue illic, cum Hannibale est tibi futura res.

'Utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo collegaeque exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Liuius consules tam recenti exemplo quantum id intersit documento sunt? quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis uirisque faciet? quod istud consilium est, ibi malle decernere ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus exercitibus aduersus unum tot proeliis et tam diuturna ac graui militia fessum pugnandum sit? quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit reputa. ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret in Italiam ex prouincia rediit: tu cum Hannibal in Italia sit relinquere Italiam paras, non quia rei publicae utile sed quia tibi id amplum et gloriosum censes esse—sicut cum prouincia et exercitu relicto sine lege sine senatus consulto duabus nauibus populi Romani imperator fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur, commisisti. ego, patres conscripti, P. Cornelium rei publicae nobisque, non sibi ipsi priuatim creatum consulem existimo, exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non quos regio more per superbiam consules quo terrarum uelint traiciant.'

[43] Cum oratione ad tempus parata Fabius, tum auctoritate et inueteratae prudentiae fama magnam partem senatus et seniores maxime <cum> mouisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentia ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: 'et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtractationem suspectam esse; cuius ego rei non tam ipse ausim tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis an rei, haud sane purgata est. sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum inuidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit. sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris uiris comparent. equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum uelle sed—bona uenia tua dixerim—, si possim, etiam exsuperare. illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem euadere ciuem; id enim non eorum modo quibus inuiderimus sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum est.

'Commemorauit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus uicem uideretur sollicitus. unde haec repente cura de me exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est? an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extolluntur.

'Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius uirtute tantum momenti esse. at etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare uacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam auertisse eo bellum unde uenerat refers?

[44] 'Sed quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, ueteribus externisque exemplis admonere opus est? maius praesentiusue ullum exemplum esse quam Hannibal potest? multum interest alienos populere fines an tuos uri exscindi uideas; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. ad hoc maior ignotarum rerum est terror: bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. non sperauerat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent: defecerunt post Cannensem cladem: quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, grauibus ac superbis dominis. ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, uiribus nostris milite Romano stetimus: Carthaginiensi nihil ciuilis roboris est: mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, leuissima fidei mutandae ingenia. hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste uiolati testes, Syphax et Masinissa reges quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.

'Multa quae nunc ex interuallo non apparent bellum aperiet: id est uiri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. habebo, Q. Fabi, parem quem das Hannibalem; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. in sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium uictoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. ne quid interim dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoueo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum uictor tota uolitaret Italia Hannibal potuisti praestare, hoc uide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, uirum fortissimum, praestare, qui ne a sacris absit pontifex maximus ideo in sortem tam longinquae prouinciae non uenit. si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda etiam Africae arma uideri nobis animum esse, nec hoc credi uolgarique quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. requiescat aliquando uexata tam diu Italia: uratur euasteturque in uicem Africa. castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum uallum hostium ex moenibus nostris uideamus. Africa sit reliqui belli sedes; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt, uertantur.

'Quae ad rem publicam pertinent et bellum quod instat et prouincias de quibus agitur dixisse satis est: illa longa oratio nec ad uos pertinens sit, si quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania eleuauit sic ego contra gloriam eius eludere et meam uerbis extollere uelim. neutrum faciam, patres conscripti, et si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem uicero. ita et uixi et gessi res ut tacitus ea opinione quam uestra sponte conceptam animis haberetis facile contentus essem.'

[45] Minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod censuissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.'

Consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem~~. L. Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea prouincia euenisset. et ceteris ~praeter consules praetoresque qui exercitibus prouinciisque praefuturi~ erant prorogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret.

Ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spectantium celebrati. Legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. Tulerunt coronam aureaum ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.

Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabricandas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Volaterrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naues et frumenti magnum numerum; abiete <et> ex publicis siluis est usus. Vmbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uoluntarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. Triginta nauium carinae, uiginti quinqueremes decem quadriremes, cum essent posirae ipse ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in aquam deductae sint.

[46] Profectus in Siciliam est triginta nauibus longis, uoluntariorum septem ferme milibus in naues impositis. Et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares uenit. Ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat: Metello ut quibus praefuisset legionibus iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. Et praetores diuersi in prouincias profecti. Et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare uersam uendere quaestores iussi, indicio quoque permisso qui ager ciuis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager indicatus esset pars decima. Et Cn. Seruilio praetori urbano negotium datum ut Campani ciues, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animaduerteretque in eos qui alibi habitarent.

Eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuuentute lecta in classem imposita in Italiam triginta ferme rostratis nauibus et multis onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum traiecit, Genuamque nullis praesidiis maritimam oram tutantibus repentino aduentu cepit. Inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. Ingauni- Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. Igitur Poenus Sauone oppido Alpino praeda deposita et decem longis nauibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam malebat composita Montanos instituit oppugnare. Et crescebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. Ea <res> litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato oreretur, curam ingentem accendit patribus. Itaque et M. Liuium proconsulem ex Etruria uolonum exercitum admouere Ariminum iusserunt, et Cn. Seruilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio cui uideretur dato ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laeuinus Arretium eas legiones duxit.

Iisdem diebus naues onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octauio, qui prouinciae praeerat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas,Valerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captiuos Carthaginem portantes captas tradit. In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. Pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. Propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicauitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo Punicis Graccisque litteris insculpto.