TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER CXXIV PERIOCHA
C. Caesar et Antonius apud Philippos uario euentu aduersus Brutum et Cassium pugnauerunt ita ut dextra utriusque cornua uincerent ex castra quoque utrimque ab his qui uicerant expugnarentur. Sed inaequalem fortunam partium mors Cassi fecit qui cum in eo cornu fuisset quod pulsum erat, totum exercitum fusum ratus mortem consciuit.
Altera dein die uictus M. Brutus et ipse uitam finiit exorato Stratone, fugae comite, ut sibi gladium adigeret. Annorum erat circiter XL.
Q. Hortensius occisus est.