TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XLIV PERIOCHA

Q. Marcius Philippus per inuios saltus penetrauit Macedoniam et complures urbes occupauit.

Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus R. cum illo pacem atque amicitiam iungeret. Indigne id latum. Cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni cos. iterum mandatum esset, Paulus in contione precatus ut, quidquid diri populo R. immineret, in suam domum conuerteretur, et in Macedoniam profectus uicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit. Antequam confligeret, praedixit exercitui ne miraretur quod luna proxima nocte defectura erat.

Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore uictus uenit in deditionem et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus.

Legati Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus uenerunt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum inferret.

Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia iis pecuniam quam promiserat non dabat, relictus ab his est.