TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER LV PERIOCHA
P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab inridente Curiatio trib. pleb. impositum, et Dec. Iunio Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum res saluberrimi exempli facta est: nam C. Matienius accusatus est apud tribunos pl., quod exercitum ex Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu uirgis caesus est et sestertio nummo ueniit.
Tribuni pleb. quia non inpetrarent ut sibi denos quos uellent milites eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt.
Iunius Brutus cos. in Hispania iis qui sub Viriatho militauerant agros et oppidum dedit, quod uocatum est Valentia.
M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est.
C. Hostilio Mancino cos. sacrificante pulli ex cauea euolauerunt; conscendenti deinde in nauem,ut in Hispaniam proficisceretur, accidit uox: "Mane, Mancine". Quae auspicia tristia fuisse euentu probatum est. Victus enim a Numantinis et castris exutus, cum spes nulla seruandi exercitus esset, pacem cum his fecit ignominiosam, quam ratam esse senatus uetuit. XXXX milia Romanorum ab IIII milibus Numantinorum uicta erant.
Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen Obliuionem transire nollent, raptum signifero signum ipse transtulit et sic ut transgrederentur persuasit.
Alexandri filius, rex Syriae, X annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est corruptis medicis qui illum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt.