TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER IX PERIOCHA
T. Veturius Spurius Postumius coss. apud furcas Caudinas deducto in locum artum exercitu, cum spes nulla esset evadendi, foedere cum Samnitibus facto et sescentis equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt ut omnes sub iugum mitterentur; idemque auctore Spurio Postumio cos. qui in senatu suaserat ut eorum deditione quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus trib. pl. et omnibus qui foedus spoponderant dediti Samnitibus non sunt recepti. Nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus Romanis qui obsides dati erant, pudor flagitii prioris abolitus est.
Tribus duae adiectae sunt, Oufentina et Falerna. Suessa et Pontia coloniae deductae sunt.
Ap. Claudius censor aquam perduxit; viam stravit quae Appia vocata est, libertinorum filios in senatum legit. Ideoque, quoniam is ordo indignis inquinatus videbatur, sequentis anni coss. senatum observaverunt, quem ad modum ante proximos censores fuerat.
Res praeterea contra Apulos et Etruscos et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet.
Cn. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus, quae, cum comitia et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit; eaque res Fabio Maximo nomen dedit.
In hoc libro mentionem habet Alexandri, qui temporibus his fuit, et aestimatis populi R. viribus, quae tunc erant, colligit si Alexander in Italiam traiecisset, non tam ei victoriam de populo Romano fore quam de iis gentibus quas ad orientem imperio suo subiecerat.
Res praeterea contra Samnites prospere gestas continet.