MARTINI EPISCOPI BRACARENSIS EXHORTATIO HUMILITATIS
[1] Quisquis nutu Dei cuiuslibet officii dignitate praecelles ac providae gubernationis utilitate ceteris praecedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam dignanter, quaeso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quaeras, quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte dure aliquid videor loqui, veritatis haec culpa, non mea est. Nam ideo quaedam dura sunt, quaedam mollia, sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant, veritatem libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici quam ei qui praesidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut adsolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiam si amaricet, bibendum est.
[2] Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in alia re tanta vigilantiae industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendae gratiae aditus non laborum merito, sed adsentationum rimantur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et iucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere regium vitium est; adulari vero servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium est vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, gregi verba potentium subsequi, et ex illorum voluntatibus proprium formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant quae paulo ante laudaverant. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur, tamquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet quo exeat, fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quaestus, hic maxime est, desideriis vivere alienis. Animum tuum summa discretionis mensura constringe, ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quaedam gloriae verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse nisi hoc tantum quod tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.
[3] In omnibus ergo in quibus adulationum nimietas etiam terminos hominis competentes excessit illud Davidicum recordaveris documentum, in quo ille venena adulationum devitans ait: Corripiet me iustus in misericordia et arguet me, oleum vero peccatoris non impinguat caput meum. Oleum namque peccatoris adulatio est, quae leni quadam et suavi unctione caput interioris hominis, quod est cor, quasi ungendo dinitidat. Melius ergo sibi esse dixit propheta David ab homine iusto argui vel moneri quam a quovis adulatore laudari. Recte autem adulatorem peccatoris nomine denotavit, cuius id maximum ante oculos Dei et detestabile est peccatum, aliud corde tenere, aliud ore proferre. De talibus enim et in alio Psalmo dicit: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula. De iusto autem dicit: Loquitatur veritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua. Ut autem in his rebus quaevis hominum subtilitas, nullo umquam laudationis titillamento, credulitatem mentis tuae attrahat in consensu, ad ipsius domini nostri Iesu Christi evangelica illa gesta convertere, et invenies illum dominantium Dominum magnum nobis dedisse inter humanas laudes sanctae humilitatis exemplum. Hanc ergo excole, hanc magistram habeto, hanc tibi inter laudationum illecebras arbitram pone. Haec tibi si volueris dicit quota portio ex his quae homines adlaudando tribuunt, vel quanto tempore tua sit. Haec te non permittit placidis auribus audire quae ficta sunt.
[4] Postremo haec sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum illecebris, tunc tibi caelum aperiet, cum tibi in aure dixerit: Quia terra es. Tunc te in illa vera societate hereditatis Dei introducet, cum te in omnibus admonuerit: Quia homo es et peccator. Et cum universas rationes, ex his quae ad te pertinent, in huius humilitatis supputatione praespexeris, miram rem dicam, invenies omnes homines ad honoris tui cumulum augmentando minuere, hanc vero solam minuendo plus addere. Quantum ergo magnus es, sicut ait Salomon, tantum te humilia, quia, et cum multos gubernaveris, non est tamen perfectio si, hoc quod maius est, tu solus restiteris, quem gubernare non possis. Tunc enim vere aliis praeibis, cum prius praeiberis tibi. Nec enim malis nunc ego, sed quam maxime bonis haec loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias, non solum peccatoribus, sed et sanctis data praecepta sunt. Dicitur et illis verbum veritatis, non tamen ut fiant boni, quod sunt, sed ne fiant mali, quod non sunt. Credo autem quia bonis plus hoc quod purum, quod sincerum est, placeat. Nam Deus noster non tantum dulcibus adorantium se precibus, quantum innocentia et simplicitate placatur, plus illis aurem inclinans, qui sinceram puramque ei mentem offerunt, quam qui suavia orationum suarum intulerunt blandimenta. Non enim ad alium mihi de vana gloria aut superbia rectius visum est loqui, nisi ad te quicumque prior es aliis, qui etsi non recipias, tamen omnes haec ingerunt, omnes blandiuntur, omnes extollunt, nemo ex illis id offerens quod ita dulce sit ut tamen a periculo longe sit. Nec enim miror hoc omnibus esse in promptu, quia laudare potentem, sicut nec labor, ita nec timor est.
[5] Tibi igitur me oportuit haec humilitatis instrumenta porrigere, tibi gubernaculi, quamvis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere moderamen, quia ibi semper elationis fortior ventus est, ubi et honoris fortior altitudo. Cupio ergo te ante oculos Dei, quibus nuda est abyssus humanae conscientiae, humili corde semper incedere, quia scriptum est: Super quem, inquit Dominus, requiescit spiritus meus, nisi super humilem et trementem mea verba? Cupio te omnia mandata Christi servare, et cum illa operibus bonis adimples, illud quod ipsis Apostolis a Domino dictum est recordari. Ait enim illis: Et cum haec omnia feceritis quae mando vobis, dicite: quia servi inutiles fuimus, quae debuimus facere fecimus: id est, non ex dono tamquam liberi, sed ex debito tamquam servi. Nullus enim, quamvis perfectus in omnibus vir, ita aliquando haec praeoccupavit quae Deo sunt placita, ut prius aliquid illi foenerans, non debitor fieret, sed exactor. Quis enim aliquid habet quod ab illo non datum est? Aut quis, sicut ait Apostolus, prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, ipsi gloria in saecula. Amen.
[6] Ecce haec est vera illa et Christiana humilitas. In hac et te et quibus praesides optime gubernabis. In hac victoriam ex omni vitio poteris promereri, Deo hoc quod viceris tribuendo, non tibi. Nam quod aliquotiens paene iam victa vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est, si mihi creditur, nisi quia non dicimus Deo quod belligerator ille David, bella Domini bellans: In te, inquit, inimicos nostros ventilavimus, et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos. Et iterum: Quia non in virtute sua potens est vir; Dominus infirmum facit adversarium eius. Sed fortasse respondetur mihi: Ergo et Deo non agimus gratias, non referimus laudes? Credo, quia agimus gratias, potest fieri, sed verbo tenus, sed in sinu: Deo privatim gratias agimus, nobis publice; Deo in labiis laudem tribuimus, nobis et in labiis et in corde. Ecce hoc est quod incurvatum saepius erigit inimicum. Peccatum namque elationis nostrae robur est illius.
[7] Sola ergo humilitas cordis est quae se infirmam dicendo omnia potest, quae totum quod boni est obtinet, Deo hoc semper applicando, non sibi. In qua si quis ascenderit, non habet unde cadat. Omnes aliae virtutes ad perfectionem suam per excelsa quaedam nos et ardua poterunt provocare. Haec sola in plano est, et quamvis humilior aliis videatur, caelo tamen est altior, quia in regno eius hominem non ascendendo, sed descendendo perducit. Per hanc obtinuerunt sancti futurae beatitudinis praemia, custodientes Dominicum illud eloquium: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ille est scilicet humilis, qui spiritu suo pauper, Dei spiritu dives est. Nam qui spiritu suo dives est, flatu quodam elationis abundans, inflatus ut uter est.
[8] Sed iam quomodo haec ipsa virtus obtineatur, caritas tua paulisper intendat. In primis, si quid volueris boni operis inchoare, non hoc proposito adquirendae laudis, sed studio et amore faciendae bonitatis incipies. Dehinc cum perfectum fuerit bonum illud quodcumque est opus, omni custodia servabis cor tuum, ne forte humanis favoribus adquiescens, et nimium de te aestimans, tibi ipse complaceas, aut aliquam ex quovis actu gloriam quaeras, quia natura gloriae ita est ut umbra corporis. Si illam sequeris, fugit; si fugeris, sequitur. Sed semper te minimum omnium aestima, et reminisce, quidquid tibi in omni vita tua boni successerit, totum hoc Deo qui dedit, non tibi qui accepisti conscribas, convincens te illo testimonio Pauli apostoli: Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Similiter et illud apostolicum revolvens: Quia omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Cumque ex his pretiosissimis sanctae humilitatis lapidibus in corde tuo Spiritui Sancto templum ornaveris, tunc orans in eo, adsumens canticum illud David prophetae, non verbo tantum, sed et opere decantabis: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Quod canticum tunc in veritate offerre poteris Deo, cum te humiliando illum solum laudas, cui veraciter cum omnibus fidelibus et tu quotidie dicis: Te decet laus, illum solum glorificans.
Martin of Braga | Medieval Latin | The Latin Library | The Classics Page |