OTTO OF FREISING (AND RAGEWIN)
GESTA FRIDERICI IMPERATORIS
LIBER III

Incipit prologus sequentis operis

Viris prudentissimis, pace et militia exercitatis, [domino] Ulrico et [domino] Heinrico, sacri palatii uni cancellario, alteri notario, Rahewinus sanctae Frisingensis aecclesiae professione canonicus, ordine diaconus, licet indignus, simul cum intellectu spiritu pietatis habundare. Interrogans generationem pristinam et diligenter investigans patrum memoriam multis experimentis invenio humanarum rerum nichil firmum, nichil perpetuum, sed dies hominis velocius transire, quam a texente tela succiditur, et vitam eius velocius umbra aut vento declinare. Quod cum multis et magnis clarum sit experimentis, etiam presentis operis pagina suum nobis exinde prebet documentum, quae ab auctore suo felicis memoriae venusti sermonis inchoata principio, ipso proh dolor! infausta morte prevento, nostrae parvitati, velut abortiva et quasi de domini sui funere rapta, eius iussu pariterque serenissimi et divi imperatoris Friderici nutu fovenda et promovenda committitur. Parendum ergo tam magnis preceptoribus deliberavi, malens potius de rudis informitate sermonis subire iudicium, quam de perfida desidia seu deside perfidia notari, si tam clari ac magni viri mihique karissimi domini tam preclarae materiae coeptum opus et memoriale pariter cum illo in interitum atque oblivionem passus fuissem venire. Et vestrae quidem prudentiae potissimum labor iste debebatur, aput quos exacta fides hystoriae reperitur; sed preiudicantibus vobis in hac parte diversarum occupationum curis, non tam vacat ad scribendum distractos animos applicare, quam scriptis aliorum accusationem vel debitam laudationem accommodare. Quidam enim, ut ait Iosephus, non quod rebus interfuerint, sed incertos et incongruos narrantium sermones auribus colligentes oratorum more perscribere solent; qui vero praesto fuerunt, aut vincentis principis obsequio aut odio eorum qui victi sunt contra fidem rerum falsa confirmant. A quorum parte utrimque me beatum estimo, qui in his quae audivi non passim quorumlibet relatorum rumusculis sum me perpessus abrumpi nec in his quae per me cognovi gratia principis seu favore meae gentis falsum quippiam addidi. Si quis autem superioris operis facundiam habita collatione cum arido nostri ingenii eloquio contulerit, veniam placatus tribuat. Fateor equidem, quod tenuis mihi spiritus est ad excitandam vel minutam tybiam, nedum ad implendam superioris auctoris [et] venerabilis presulis tam magnificam et copiosam scribendi et dicendi tubam. Sed ubi eloquentiae et stili me superat pondus, sensus et integra veritas rerum gestarum Deo propitiante exequabit. Vos itaque ambos in hoc opere preceptores, testes et iudices eligo, rogans, ut exactum a me laborem sine contumelia suscipiatis, et qui rebus ipsis tamquam familiares et conscii secretorum interfuistis, si quid corrigendum est, ad regulam veritatis emendare, si quid parum aut superflue dictum est, vel radere vel superaddere, quantum satis est, non pigritemini. Ego etenim revera, nisi vestra fretus ope ac studio, sub hoc fasce succumberem, frustra per me conatus tanti imperatoris gesta adtingere, cuius si quis magnitudinem animi et imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. Ita enim late et magnifice per orbem terrarum arma circumtulit, tantum operum pace belloque gessit, ut qui res eius legerit, non unius, sed multorum facta regum seu imperatorum arbitretur.

Explicit prologus

Incipiunt capitula in librum tercium

I.   De procinctu contra Polanos et de situ terrae et more illius gentis.
II.   Quae causa fuerit illius expeditionis.
III.   Quomodo imperator Poluniam intraverit et quid ibi fecerit.
IV.   Quomodo dux eorum ad deditionem venerit.
V.   De conditionibus pacis et reditu imperatoris.
VI.   De indignatione principis adversus Grecorum legatos.
VII.   De legatis regis Angliae eiusque muneribus. Exemplar litterarum eiusdem.
VIII.   De nunciis diversarum nationum. De curia aput Bisuncium celebrata et nunciis Adriani papae.
IX.   Exemplar litterarum eiusdem.
X.   Quod imperator talem legationem graviter tulerit.
XI.   Litterae per ambitum imperii super hoc directae.
XII.   De aliis in Burgundia bene gestis.
XIII.   Quod Polani fidem et sacramenta mentiti sunt, et de nunciis regis Ungariae, et de fratre eius.
XIV.   Quomodo aput Ratisponam Bolizlaus rex ex duce creatur.
XV.   Quod Fridericus partes circa Rhenum adiit, et qualiter religiosorum consiliis ad expeditionem contra Mediolanenses se preparavit.
XVI.   Recapitulatio de legatis Romani pontificis et exemplar litterarum Adriani papae.
XVII.   Quid episcopi Alemanniae rescripserint.
XVIII.   Quod procinctum movens aput Augustam nuncios Romani pontificis audivit.
XIX.   De legatis principis, quos misit in Italiam.
XX.   Quomodo ab Italis recepti et quid patraverint.
XXI.   Qualiter se erga nuncios Romani pontificis habuerint, et quid eisdem Romanis in via acciderit.
XXII.   Quae verba apportaverint.
XXIII.   Excusatoriae litterae Adriani papae.
XXIV.   Quod imperator tunc Romanis reconciliatus est.
XXV.   De nunciis regis Datiae.
XXVI.   Quot et quibus viis exercitus montana transivit.
XXVII.   Quomodo Brissienses primo impetu attriti sint.
XXVIII.   Quomodo pacem in exercitu princeps iurari fecerit, et de legibus pacis.
XXIX.   Adhortatio principis post adunatum exercitum.
XXX.   De nunciis Mediolanensium et immutatione atque commotione, quae in civitate [fit].
XXXI.   Quomodo Fridericus ad obsidionem Mediolani properans Adduam transivit.
XXXII.   Quomodo castrum Trecium ab imperatore expugnatum sit.
XXXIII.   De morte comitis Ekkeberti et aliorum.
XXXIV.   Quod imperator ob hoc iratus et quomodo placatus [sit].
XXXV.   Quo ordine et quot legionibus contra civitatem properat.
XXXVI.   De adventu principis Mediolanum.
XXXVII.   De situ civitatis et moribus civium.
XXXVIII.   De excursu Mediolanensium, et quomodo et a quibus excepti seu repulsi [sint].
XXXIX.   De assultu nostrorum in portam.
XL.   Item de eruptione Mediolanensium contra ducem Austriae et clade eorum.
XLI.   De temeritate cuiusdam Mediolanensis et probitate comitis Alberti.
XLII.   Quomodo imperator civitatem giraverit.
XLIII.   De turre quae vocabatur arcus Romanus.
XLIV.   De crudelitate Cremonensium et Papiensium contra Mediolanenses.
XLV.   Quod Mediolanenses variis modis attriti suadente Gwidone comite tractant de pace.
XLVI.   Oratio eiusdem exhortatoria.
XLVII.   Quomodo Mediolanenses in gratiam sint recepti, et de condicionibus pacis.
XLVIII.   Ubi Mediolanenses ad conspectum principis admissi sint et qualiter recepti [sint].
XLIX.   De reconciliatione eorum quanta utrimque laeticia.
L.   Quod post actum triumphum plures ex principibus Fridericus redire permisit.
LI.   Qua de causa Fridericus quosdam Veronensium hostes iudicaverit, et de dampno eis illato.
LII.   De Ferraria et eius obsidibus.
LIII.   De edificatione novae Laudae et curia aput Roncalias celebranda.
LIV.   De Constantinopolitano imperatore, quomodo insidias suorum evaserit.

Expliciunt capitula

Incipit liber tercius

Capitulum I.

Ordinato in Alemanniae partibus summa prudentia imperio, tota terra illa iam inusitatam et diu incognitam tranquillitatem agebat. Ea denique pax in Germania erat, ut mutati homines, terra alia, caelum ipsum mitius molliusque videretur. Imperator autem tanta quiete non ad ocium, non ad voluptatum illecebras abutebatur. Indignum siquidem ratus est, si exercitatum bellicis negotiis animum sine utilitatibus imperii per desidiam dissolvi pateretur.

Anno itaque ab incarnatione Domini MCLVII¡, mense Augusto contra Polanos procinctum movet. Est autem Polunia, quam modo Sclavi inhabitant, sicut placet his, qui situs terrarum descriptionibus notant, in finibus superioris Germaniae, habens ab occidente Odderam fluvium, ab oriente Vistulam, a septentrione Ruthenos et mare Sciticum, a meridie silvas Boemorum. Terra utique naturalibus firmamentis munitissima, natio tam propria feritate quam vicinarum contiguitate gentium pene barbara et ad pugnandum promptissima. Aiunt enim eius maris, quod illius terrae litus alluit, tales esse provinciarum habitatores, qui famis tempore semet devorent, et cum perpetuis rigeant algoribus ideoque nullam possint agriculturam in quibusdam locis exercere, venationibus et mortibus dediti sunt. Omnes autem pyraticam exercent et insulas occeani, Hyberniam et Brittanniam, Datiam quoque inquietant, licet in alio littore reperiantur. Talium, ut assolet, nationum vicinia nonnichil atrocitatis tamquam de rubiginoso ferro cariem sibi Polani affricuere. Unde nec principibus suis fidem nec natura propinquis debitam inveniuntur gratiam conservare.

Capitulum II.

At huius expeditionis haec ratio fuit. Bolizlaus, Gazimerus et tercius, qui Gerdrudem, neptem imperatoris, filiam Leopaldi marchionis Austriae, sortitus fuerat uxorem, totam terram funicolo hereditatis tenere debebant, maiori natu, quem ultimo posuimus loco, nomen et honorem ducis habente. Quo a fratribus per vim cum regalis sanguinis uxore proiecto et ad Conradum Romani imperii tunc principem per fugam profecto et clementer recepto, missa ad prenominatos tyrannos crebra legatione, ut in pristinum statum fratrem reciperent, rex spretus est, ducisque exilium usque ad obitum regis duravit. Divo autem principe Friderico rerum summam gubernante, pari modo mandatum eius floccipendere sibi impune arbitrabantur. Cessit vero his secus ac rati sunt. Nam et altioris spiritus et acrioris ingenii principem multiplicatae iniuriae ulterius dissimulare facinus non sinebant. Accessit siquidem ad haec, quod vel debitum fidelitatis sacramentum offerre vel solitum singulis annis tributum quingentarum marcarum publico erario inferre iam desueverant talibusque inditiis aperte se ab imperio descivisse et non clanculam, sed evidentem se rebellionem moliri protestabantur.

Capitulum III.

Imperator ergo cum magnis copiis Poluniam, quamvis arte et natura admodum munita sit, ut priores reges seu imperatores vix magna difficultate ad fluvium Odderam pervenissent, fretus ope divina, quae visibiliter exercitum precessit, clausuras illorum, quas in angustis locis precisa densitate silvarum fecerant et magna mole ingeniose obstruxerant, penetravit, et XI. Kal. Septembris prenominatum amnem, qui ex illa parte totam Poluniam quasi murus ambit et profunditate sui gurgitis omnes excludit aditus, preter opinionem incolarum cum omni exercitu transvadavit. Tantum enim omnes tenebat transeundi desiderium, ut alii natando, alii, quodlibet instrumentum fors obtulisset, eo pro navicula utendo transirent. Quo viso, Polani de tam inproviso malo perculsi et vehementer exterriti, cum iam nichil preter exicium sui et destructionem terrae superesse viderent, quamvis auxilio vicinarum gentium, Ruthenorum videlicet, Parthorum, Pruscorum et Pomeranorum, maximum collegissent exercitum, in sola fuga spem vitae constituunt; adeo desperatione correpti, ut proprium solum, propriam patriam suis manibus incendendo vastarent, insuper et arces ac munitiones destruerent. Inter quas munitissima castra, Glogowa videlicet et Bitum, quae prius ab hoste capta non fuerant, ne a nostris ibidem presidia ponerentur, cremaverunt. Imperator fugientes insecutus et territorium episcopii, quod vocatur Frodezlau, transcurrens in episcopatum Poznan pervenit, totamque terram etiam ipse igne et gladio depopulatus est, indignum estimans eis parcere, qui in se ipsos tam crudeles hostes inventi fuissent.

Capitulum IIII.

Bolizlaus dux rebus suis ultimum fatum cernens imminere, cum totam terram populumque suum periclitari et prope esse ad interitum cerneret, barones et principes nostros tum per nuncios tum in propria persona conveniens, multis precibus, multis lacrimis, multis quoque promissionibus, ut sub iugum Romanae ditionis et in gratiam principis recipi mereretur, postulavit, salutare secutus consilium, ante intollerabilem calamitatem rebellionis mutare sententiam; debere autem dedignari dominos humiliores, non eum, cuius in potestate sit Romanum imperium. Imperator iam dudum edoctus hanc nobilitatem, Parcere prostratis et debellare superbos, prematuram, subitam et a Deo datam nolens cruentare victoriam, ducem ad deditionem recipiendum decrevit.

Capitulum V.

Itaque in predicto territorio episcopatus Poznan, circa partes Crisgowe, prefatus dux pedibus imperatoris provolutus interventu principum hoc tenore in gratiam receptus est. Primo iuravit pro se et pro omnibus Polanis, quod frater suus exul ad ignominiam Romani imperii non fuerit expulsus. Deinde pollicitus est dare duo milia marcarum imperatori et principibus mille, imperatrici XX marcas auri, curiae CC marcas argenti ob eam negligentiam, quod ad curiam non venerat nec de terra debitam fecerat fidelitatem. Iuravit quoque Italicam expeditionem. Deinde iuravit, ut in proxima nativitate Domini ad curiam Magdeburg celebrandam venire deberet, iuxta iudicium et sententiam Polanorum et Boemorum super querimonia fratris sui expulsi plenarie responsurus. Sicque, iurata principi fidelitate, sicut mos est, et de supradictis omnibus fideliter adimplendis acceptis obsidibus, Gazimero videlicet, fratre ducis, et aliis nobilibus, gloriosam adeptus victoriam Deo duce feliciter augustus revertitur. Ipse tamen dux dolis plenus et acerbam dominationis cupidinem mente gerens iamiam suis promissionibus, ut postmodum patuit, moliebatur insidias. Nam nec ad curiam venit nec sufficientes pro se procuratores misit, Italicam quoque expeditionem violato sacramento mentitus est.

Capitulum VI.

Non multo post aput Herbipolim civitatem [Alexii] Constantinopolitani imperatoris legati coram principe cum muneribus suam peragunt legationem. Quia tamen verba eorum in quibusdam fastum regalem et Grecum in subornato sermone videbantur sapere tumorem, imperator eos despexit, et nisi in melius commutata sententia commodius sibi prospexissent, si fieri poterat salvo nunciorum privilegio, dissimulationem agente principe, prope fuit, ut a quibusdam ignominiosum et erumpnosum accepissent responsum. Placatus tamen multis eorum precibus et lacrimis imperator veniam super his donavit, accepta sponsione, quod deinceps spernentes ampullosa, nonnisi eam quam deceret Romanum principem et orbis ac Urbis dominatorem, reverentiam suis salutationibus apportarent. Indulgentiam et gratiam consecuti Fridericum ducem Sueviae, filium Conradi regis, adhuc adolescentulum, in presentia sua gladio accingi et militem profiteri postulant et impetrant. Amita siquidem sua imperatrix Constantinopolitana et antea et nunc multis et magnificis eundem puerum visitaverat largitionum muneribus idque legatis in mandatis dedisse traditur, ne quando nisi completo hoc negotio in Greciam reverterentur, astipulante sibi cum magno favore proprio marito ob gratiam et antiquam amiciciam cum patre pueri rege Conrado habitam.

Capitulum VII.

Ibidem tunc affuere etiam Heinrici regis Angliae missi, varia et preciosa donaria multo lepore verborum adornata presentantes. Inter quae papilionem unum, quantitate maximum, qualitate bonissimum, perspeximus. Cuius si quantitatem requiris, nonnisi machinis et instrumentorum genere et amminiculo levari poterat; si qualitatem, nec materia nec opere ipsum putem aliquando ab aliquo huiuscemodi apparatu superatum iri. Litteras quoque mellito sermone plenas pariter direxerat; quarum hic tenor fuit:
Precordiali amico suo Friderico, Dei gratia Romanorum imperatori invictissimo, Heinricus rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae et comes Andegavensis, salutem et verae [pacis et] dilectionis concordiam. Excellentiae vestrae quantas possumus referimus grates, dominantium optime, quod nos nunciis vestris visitare, salutare litteris, muneribus prevenire et, quod his carius amplectimur, pacis et amoris invicem dignatus estis federa inchoare. Exultavimus et quodammodo animum nobis crescere et in maius sensimus evehi, dum vestra promissio, in qua nobis spem dedistis in disponendis regni nostri negotiis, alacriores nos reddidit et promptiores. Exultavimus, inquam, et tota mente magnificentiae vestrae assurreximus, id vobis in sincero cordis affectu respondentes, quod, quidquid ad honorem vestrum spectare noverimus, pro posse nostro effectui mancipare parati sumus. Regnum nostrum et quidquid ubique nostrae subicitur dicioni vobis exponimus et vestrae committimus potestati, ut ad vestrum nutum omnia disponantur et in omnibus vestri fiat voluntas imperii. Sit igitur inter nos et populos nostros dilectionis et pacis unitas indivisa, commertia tuta, ita tamen, ut vobis, qui dignitate preminetis, imperandi cedat auctoritas, nobis non deerit voluntas obsequendi. Et sicut vestrae serenitatis memoriam vestrorum excitat in nobis munerum largitio, sic vos nostri quoque reminisci preoptamus, mittentes quae pulchriora penes nos erant et vobis magis placitura. Attendite itaque dantis affectum, non data, et eo animo quo dantur excipite. De manu beati Iacobi, super qua nobis scripsistis, in ore magistri Heriberti et Wilhelmi clerici nostri verbum posuimus.
Teste Thoma cancellario aput Northamt.

Capitulum VIII.

Aderant preterea diversarum nationum, utpote de Datia, [de] Pannonia, Italia seu de Burgundia, diversae legationes, quarum portitores se mutuo videntes atque certatim munera et supplicationes afferentes singuli singulis stuporem pariter et admirationem addidere.

Mense Octobre mediante imperator apud Bisuncium curiam celebraturus in Burgundiam iter aggreditur. Est autem Bisuncium una metropoleos eius terciae partis, in quas imperator gloriosus Karolus Magnus suum inter tres filios suos, omnes regio nomine gaudentes, divisit imperium, sita super amnem Tuba. In qua civitate pene omnibus proceribus terrae illius adunatis, multis quoque exterarum gentium hominibus, utpote Romanis, Apulis, Tuscis, Venetis, Italis, Francis, Anglis et Hyspanis, per legatos suos imperatoris adventum prestolantibus, festivissimo apparatu et sollempni favore excipitur. Tota siquidem terra eundem fortissimum cognoscens et clementissimum, amore pariter et timore permixto, novis illum fascibus honorare, novis laudibus attollere satagebat. At priusquam ad eius provinciae negotia seu ordinationem stilus se porrigat, de legatis Romani pontificis Adriani, ad quid venerint et quomodo recesserint, quia et auctoritas eius partis maior et causa gravior, dicendum nobis erit. Prolixitatem huius narrationis non causabitur, qui materiae pondus ac temporis, quo haec tempestas protracta est et protrahitur, diuturnitatem diligenter consideraverit. Personae nunciorum erant Rolandus tituli Sancti Marci presbiter cardinalis et cancellarius sanctae Romanae aecclesiae et Bernhardus tituli Sancti Clementis presbiter cardinalis, ambo divitiis, maturitate et gravitate insignes et pene omnibus aliis in Romana aecclesia auctoritate maiores. Causa vero adventus eorum speciem sinceritatis videbatur habere; sed fermentum et occasionem malorum intus latuisse postmodum evidenter deprehensum est. Principe ergo die quodam a strepitu et populi tumultu declinante, in cuiusdam oratorii privatiore recessu predicti nuncii in conspectum eius deducti ab eoque, ut oportebat, sicut qui boni se nuncii baiolos assererent, benigne et honeste recepti sunt. Exordium autem sermonis illorum in fronte ipsa notabile comparuit, quod tale fuisse dicitur: ÔSalutat vos beatissimus pater noster papa Adrianus et universitas cardinalium sanctae Romanae aecclesiae, ille ut pater, illi ut fratres'. Paucisque interpositis, litteras quas ferebant protulere. Quas et aliarum quae in hac turbulentia hinc inde discurrebant rescripta litterarum idcirco huic operi interserere curavi, ut quivis lector, qui in partem declinare voluerit, non meis verbis vel assertionibus, sed ipsarum partium propriis scriptis tractus et vocatus, libere eligat, utri parti suum velit accommodare favorem. Tenor denique litterarum talis erat:

Capitulum VIIII.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Friderico, illustri Romanorum imperatori, salutem et apostolicam benedictionem. Imperatoriae maiestati paucis retroactis diebus recolimus nos scripsisse, illud horrendum et execrabile facinus et piaculare flagitium tempore nostro commissum, in Teutonicis partibus, sicut credimus, aliquando intemptatum, excellentiae tuae ad memoriam revocantes, nec sine grandi ammiratione ferentes, quod absque digna severitate vindictae usque nunc transire passus sis tam perniciosi sceleris feritatem. Qualiter enim venerabilis frater noster E. Lundenensis archiepiscopus, dum a sede apostolica remearet, a quibusdam impiis et scelestis, quod sine grandi animi merore non dicimus, in partibus illis captus fuerit et adhuc in custodia teneatur, qualiter etiam in ipsa captione predicta viri impietatis, semen nequam, filii scelerati, in eum et in suos evaginatis gladiis violenter exarserint et eos, ablatis omnibus, quam turpiter atque inhoneste tractaverint, et tua serenissima celsitudo cognoscit, atque ad longinquas et remotissimas regiones fama tanti sceleris iam pervenit. Ad cuius utique vehementissimi facinoris ultionem, sicut his cui bona placere, mala vero displicere credimus, constantius exurgere debuisti, et gladium, qui tibi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum est ex divina provisione concessus, in cervicem desevire oportuit impiorum et gravissime conterere presumptores. Tu vero id ipsum ita dissimulasse diceris, seviciam neglexisse, quod eosdem non est quare peniteat commisisse reatum, quia [se] inpunitatem sacrilegii quod gesserunt iamiam sentiunt invenisse. Cuius quidem dissimulationis et negligentiae causam penitus ignoramus, quoniam nos in aliquo serenitatis tuae gloriam offendisse conscientiae scrupulus nostrum animum non accusat, sed personam tuam sicut karissimi et specialis filii nostri et principis christianissimi, quem in apostolicae confessionis petra non ambigimus per Dei gratiam solidatum, sincera semper dileximus karitate et debitae tractavimus benignitatis affectu. Debes enim, gloriosissime fili, ante oculos mentis reducere, quam gratanter et quam iocunde alio anno mater tua sacrosancta Romana aecclesia te susceperit, quanta cordis affectione tractaverit, quantam tibi dignitatis plenitudinem contulerit et honoris, et qualiter imperialis insigne coronae libentissime conferens benignissimo gremio suo tuae sublimitatis apicem studuerit confovere, nichil prorsus efficiens, quod regiae voluntati vel in minimo cognosceret obviare. Neque tamen penitet nos tuae desideria voluntatis in omnibus implevisse, sed, si maiora beneficia excellentia tua de manu nostra suscepisset, si fieri posset, considerantes, quanta aecclesiae Dei et nobis per te incrementa possint et commoda provenire, non inmerito gauderemus. Nunc autem, quia tam inmensum facinus, quod in contumeliam universalis 1157. ac dissimulare videris, suspicamur utique ac veremur, ne forte in hanc dissimulationem et negligentiam propter hoc tuus animus sit inductus, quod suggestione perversi hominis zizania seminantis adversus clementissimam matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam et nos ipsos indignationem, quod absit, aliquam conceperis vel rancorem. Ob hoc igitur et ob alia omnia negotia, quae cognoscimus imminere, duos de melioribus et carioribus quos circa nos habemus, dilectos scilicet filios nostros, Bernhardum Sancti Clementis presbiterum cardinalem et Rolandum [tituli] Sancti Marci presbiterum cardinalem et cancellarium nostrum, viros utique religione et prudentia et honestate conspicuos, serenitati tuae de latere nostro ad presens duximus destinandos, excellentiam tuam rogantes attentius, quatinus eos tam honorifice quam benigne recipias, honeste tractes et ea, quae ipsi super hoc et super aliis ad honorem Dei et sacrosanctae Romanae aecclesiae, ad decus etiam et exaltationem imperii pertinentia ex parte nostra imperatoriae proposuerint dignitati, sicut ab ore nostro procedant, absque ulla hesitatione suscipias et ipsorum verbis, tamquam si ea contingeret nos proferre, fidem non dubites adhibere.

Capitulum X.

Talibus litteris lectis et per Reinaldum cancellarium fida satis interpretatione diligenter expositis, magna principes qui aderant indignatione commoti sunt, quia tota litterarum continentia non parum acredinis habere et occasionem futuri mali iamiam fronte sua preferre videbatur. Precipue tamen universos accenderat, quod in premissis litteris inter caetera dictum fuisse acceperant dignitatis et honoris plenitudinem sibi a Romano pontifice collatam et insigne imperialis coronae de manu eius imperatorem suscepisse, nec ipsum penitere, si maiora beneficia de manu eius suscepisset, habita consideratione, quanta aecclesiae Romanae per ipsum possent incrementa et commoda provenire. Atque ad horum verborum strictam expositionem ac prefatae interpretationis fidem auditores induxerat, quod a nonnullis Romanorum temere affirmari noverant imperium Urbis et regnum Italicum donatione pontificum reges nostros hactenus possedisse, idque non solum dictis, sed et scriptis atque picturis representare et ad posteros transmittere. Unde de imperatore Lothario in palatio Lateranensi super eiusmodi picturam scriptum est:

Rex venit ante fores, iurans prius Urbis honores,
Post homo fit papae, sumit quo dante coronam.

Talis pictura talisque superscriptio principi, quando alio anno circa Urbem fuerat, per fideles imperii delata cum vehementer displicuisset, amica prius invectione precedente, laudamentum a papa Adriano accepisse memoratur, ut et scriptura pariter atque pictura talis de medio tolleretur, ne tam vana res summis in orbe viris litigandi et discordandi prebere posset materiam. His omnibus in unum collatis, cum strepitus et turba inter optimates regni de tam insolita legatione magis ac magis invalesceret, quasi gladium igni adderet, dixisse ferunt unum de legatis: ÔA quo ergo habet, si a domno papa non habet imperium?' Ob hoc dictum eo processit iracundia, ut unus eorum, videlicet Otto palatinus comes de Baioaria, ut dicebatur, exerto gladio cervici illius mortem intentaret. At Fridericus auctoritate presentiae suae interposita tumultum quidem compescuit, ipsos autem legatos securitate donatos ad habitacula deduci ac primo mane via sua proficisci precepit, addens in mandatis, ne hac vel illac in territoriis episcoporum seu abbatum vagarentur, sed recta via, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, reverterentur ad Urbem. Ipsis itaque sine efficatia revertentibus, id quod factum fuerat ab imperatore per universum regni ambitum provide litteris declaratur; quarum hic tenor fuit:

Capitulum XI.

Cum divina potentia, a qua omnis potestas in caelo et in terra, nobis, christo eius, regnum et imperium regendum commiserit et pacem aecclesiarum imperialibus armis conservandam ordinaverit, non sine maximo dolore cordis conqueri cogimur dilectioni vestrae, quod a capite sanctae aecclesiae, cui Christus pacis ac dilectionis suae caracterem impressit, causae dissensionum, seminarium malorum, pestiferi morbi venenum manare videntur; de quibus, nisi Deus avertat, totum corpus aecclesiae commaculari, unitatem scindi, inter regnum et sacerdotium scisma fieri pertimescimus. Cum enim nuper in curia Bisuncii essemus et de honore imperii et salute aecclesiarum debita sollicitudine tractaremus, venerunt legati apostolici, asserentes se talem legationem nostrae afferre maiestati, unde honor imperii non parvum accipere deberet incrementum. Quos cum prima die adventus sui honorifice suscepissemus et secunda, ut mos est, ad audiendam legationem eorum cum principibus nostris consedissemus, ipsi, quasi de mammona iniquitatis inflati, de altitudine superbiae, de fastu arrogantiae, de execrabili tumidi cordis elatione, legationem apostolicis litteris conscriptam nobis presentaverunt, quarum tenor talis erat, quod pre oculis mentis semper deberemus habere, qualiter domnus papa insigne imperialis coronae nobis contulerit neque tamen penitentia moveretur, si maiora excellentia nostra ab eo beneficia suscepisset. Haec erat illa paternae dulcedinis legatio, quae unitatem aecclesiae et imperii confovere debuit, quae vinculo pacis utrumque colligare studuit, quae ad utriusque concordiam et obedientiam animos audientium allexit. Certe ad vocem illam nefandam et omni veritate vacuam non solum imperialis maiestas debitam indignationem concepit, verum omnes principes qui aderant tanto furore et ira sunt repleti, quod sine dubio illos duos iniquos presbiteros mortis sententia dampnassent, nisi hoc nostra intercepisset presentia. Porro quia multa paria litterarum apud eos reperta sunt et scedulae sigillatae ad arbitrium eorum adhuc scribendae, quibus, sicut hactenus consuetudinis eorum fuit, per singulas aecclesias Teutonici regni conceptum iniquitatis suae virus respergere, altaria denudare, vasa domus Dei asportare, cruces excoriare nitebantur, ne ultra procedendi facultas eis daretur, eadem qua venerant via ad Urbem eos redire fecimus. Cumque per electionem principum a solo Deo regnum et imperium nostrum sit, qui in passione Christi filii sui duobus gladiis necessariis regendum orbem subiecit, cumque Petrus apostolus hac doctrina mundum informaverit: ÔDeum timete, regem honorificate', quicumque nos imperialem coronam pro beneficio a domno papa suscepisse dixerit, divinae institutioni et doctrinae Petri contrarius est et mendacii reus erit. Quia vero hactenus honorem ac libertatem aecclesiarum, quae iam diu indebitae servitutis iugo depressa est, a manu Egyptiorum studuimus eripere et omnia eis dignitatum suarum iura conservare intendimus, universitatem vestram super tanta ignominia nobis et imperio condolere rogamus, sperantes, ne honorem imperii, qui a constitutione Urbis et Christianae religionis institutione ad vestra usque tempora gloriosus et imminutus extitit, fidei vestrae indivisa sinceritas tam inaudita novitate, tam presumptuosa elatione imminui paciatur, sciens, omni ambiguitate remota, quod mortis periculum ante vellemus incurrere, quam nostris temporibus tantae confusionis obprobrium sustinere.

Capitulum XII.

His ita gestis, Fridericus ad ordinanda imperii negotia in regno Burgundiae animum intendit. Cumque Burgundia aliquando per se fortes reges habuisset et per eos suis gentibus precepta dare solita fuisset, ex appetitu libertatis, quae, ut dicitur, res inestimabilis est, iam dudum insolentiam et desuetudinem induerat obsequendi. Ea itaque terra, quae nonnisi multo labore ac bellico sudore subigenda putabatur, ita, Deo ordinante, paruit, quod nisi alia in regno disponenda inevitabiliter imperatorem retraxissent, familiariter et cum paucis usque Arelatum, sedem regni Burgundiae, procedere potuisset. Denique, quod modo viventium excedit memoriam hominum aliquando contigisse, Stephanus Viennensis archiepiscopus et archicancellarius de Burgundia et Eraclius archiepiscopus et primas Lugdunensis et Odo Valentinus episcopus et Gaufredus Avinionensis et Silvio magnus princeps et prepotens de Claria, tunc ad curiam venientes Friderico fidelitatem fecerunt atque hominium et beneficia sua de manu illius reverenter susceperunt. Arelatensis autem archiepiscopus et alii omnes archiepiscopi, episcopi, primates et nobiles venissent idemque fecissent, nisi mora principem adeundi compendio suae brevitatis prestitisset inpedimentum.

Missis tamen per honestos valde et industrios nuncios litteris omnimodam subiectionem et debitam fidelitatem imperio Romano compromiserunt. Lodewicus quoque rex Francorum usque Diunum occurrerat ad colloquium imperatoris, sed eo versus Alemaniam iter agente ceptum non processit. Directis autem uterque principum nunciis, imperator quidem cancellario suo prenominato Reinaldo et comite Udalrico de Lenzeburch, rex vero etiam suo cancellario magistro Alderico, sese per illos mutuo salutarunt. Reliquum legationis, ut videbatur quidem utilitati, re autem vera regali potius fastui studere utrimque videbatur. Nam sicut egomet referente venerabili viro Heinrico Trecense episcopo cognovi, Lodewicus, audito quam strennue partibus illis Fridericus prevaluisset, pertimuit, nec iam ad colloquium, quod suspectum habebat, sed ad bellum se ratus proficisci, clanculo non parvas copias collegerat, adeo quod novem episcopos cum sua milicia una nocte in Trecensi civitate tunc hospitasse memoratus presul memoraret. Cumque tota terra illa non minimo metu nutaret, ipsa trepidatio nobis pro victoria putabatur.

Capitulum XIII.

Reversus de Burgundia imperator, rebus feliciter gestis prediisque coniugis suae imperatricis, de qua supra dictum est, ad arbitrium suum dispositis, in Saxoniam iterflectit, diesque natalis Domini in civitate Magdeburg celebravit, experimentum accipiens de Polanis, qui, ut prefati sumus, suis negotiis tunc finem facere debuerant, quod ipsi, avaricia pariter et ambitione cecati, de promissis fidem et sacramenta vile quid iudicarent. Deinde in Baioariam tendens, Ratisponae curiam magna cum frequentia principum in octava epiphaniae agit. Ibi inter caeteros, qui tunc crebri aderant, etiam regis Ungariae N. legati affuere. Siquidem frater eius nomine N. quorumdam criminationibus regi delatus fuerat, quasi ad regnum aspiraret, atque in ea re avunculum amborum, [ducem] Belum, virum valde prudentem ac ad innovandas res ydoneum, suasorem habere putabatur, pro eo quod honorificentius habito adolescenti per studia colendi ferociae visus est nutrimenta suggerere. Rex autem suspectum habens tantum fratris honorem et peiora re ipsa de illo veritus, non tam ipsum quam amicos et familiares eius iam aperte insimulans, omnia facta seu dicta eorum in crimina vertebat. Multisque adversus fratrem vulgatis, pluribus ad contestandum subornatis, per insidias necem fratris dicebatur adoptare. Is antehac compertum habens, quod Romanum imperium totius orbis esset asylum, fugiens ad imperatorem evasit erumpnasque suas ac erga se germani crudelem acerbitatem lacrimabili conquestione deploravit; criminationumque suarum invidiam diluendo, ficta quae adversum se dicebantur asserere, et purgationis suae fidem omnibus constare; numquam calumpniatores defore, dum extet cui persuadeatur; iniquissimum esse, quod fratri non sufficeret paterno eum regno expulisse, nisi de capite quoque suo et vita innocentissima supplicium sumeretur. Tali deprecatione permotus Fridericus, missis in Ungariam legatis, de restitutione iuvenis cogitabat, imperialem precibus adiungens dignitatem et auctoritatem. Rex itaque adversus fratrem duos de optimatibus regni sui dirigit ad curiam, episcopum Gervasium de Castro-ferreo et comitem Heidenricum, viros opulentos et copia dicendi satis instructos, per quos et obiecta diluere et de fratris eiectione invidiam in eum qui passus erat retorquere satagere, prosequens iniurias et peccata plurima in se admissa: regni consortio secum illum participasse, solo nomine se illo priorem tantum fuisse, quamdiu germanitatis iura inter se inviolata mansissent; deinde pravorum consilia secutum, quae ad pessima studia lubricam in adolescente aetatem impellebant; ita factum, quemadmodum in corpore, ubi semper dum aliqua pars tumescit suaque corruptione totum corpus debilitat et inficit, ex quo curari desperatur, recidi oportere. Bellum ultro inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset, fugam ipsum simulasse, in regno manere licuisse, donec odia omnium et inimicicias adeo contra se firmaverit, ut velut crudelem hostem et regni insidiatorem pellendum arbitrarentur, antequam facinoribus suis illud cruentari et principatus eius monarchiam scindi ac dilacerari contigisset. Imperator, partibus auditis, cum videret rem eo venturam, quod aut in communi dividendo aut in uniuscuiusvis condempnatione litem opus esset terminari, conferens quoque in corde suo plurium negotiorum occupationes, ad oportuniora tempora decisionem huius litis placuit protelandam. Itaque rogatus ab adolescente, per Venetias illum transmittit in Greciam; legatos quoque regis, acceptis ab eis muneribus ferme ad mille talenta, simulque eos sua liberalitate honoratos ad principem suum cum pacis legatione remeare concessit.

Capitulum XIIII.

In eadem curia dux Boemorum N., vir ingenio validus, viribus prepollens, consilio, manu audatiaque magnus, cuius antehac industriae, obsequii multa precesserant experimenta, maximeque nuper in expeditione Polunica maxima virtus claruerat, adeo ut ob merita sua omnibus carus esset, ab imperatore ac imperii primis ex duce rex creatur, anno ab incarnatione Domini MCLVIII. Suscepto itaque privilegio de usu diadematis aliisque regni insignibus, laetus revertitur et ad Italicam expeditionem rex pariter cum imperatore fastu regali profecturus accingitur.

Ibidem etiam patruos suos, Ottonem Frisingensem episcopum et Heinricum ducem Austriae, dissidentes, eo quod prefatus antistes germano fratri, predia aecclesiae illicite sibi usurpare volenti, omnino contradiceret, in pristinam pacem et fraternam concordiam revocavit.

Capitulum XV.

His in Baioaria peractis, Fridericus Ribuariorum fines ingreditur inferioresque Rheni partes peragrans nullos sibi dies otiosos transire passus est, eos se ratus perdidisse, in quibus non aliquid de utilitatibus imperii, de iure et iusticia inter omnes gentes conservanda disposuisset. Inde fuit, quod tam valido cis Alpes imperio ita provide consuluisset, ferocitatem tantarum gentium tanto consilio ac sine armis delinisset, ut, quod dictu mirum est, iam non regni rector, sed unius domus, unius rei publicae paterfamilias [et gubernator] haberetur.

Post celebratum aput N. pascha rursus ad superiores Vangionum partes iter reflectit ac in domum regalem, quam apud Lutra edificaverat, divertens domui suae et familiaribus negotiis ordinandis aliquot dies indulget. Instabat iam tempus, quo reges ad bella proficisci solent, ipseque in proximo ad Transalpina exercitum ducturus, primo omnium in Deo spem suam reponens, adscitis religiosis et probatis in sanctitate viris tamquam divinum eos oraculum consultabat atque illorum persuasionibus aecclesiis Dei multa donaria imperiali largitate dispergebat. Quibus in negotiis specialem habebat preceptorem et salutis animae suae fidum secretarium Hartmannum Brixinorensem episcopum, virum, qui tunc inter Germaniae episcopos singularis sanctitatis opinione et austerioris vitae conversatione preminebat. Hoc ad se adscito, de secretis suis pii se pontificis submisit devote consiliis, religiosi ac christianissimi principis officium exercens, quatinus iturus ad bellum spiritalibus armis ante muniret animam quam corpus, ante caelestibus se disciplinis prestrueret, quam ad pugnam iturum militem militaribus instruere preceptis curaret. Causas autem belli exponens, dum eas iustas tam memoratus antistes quam reliqui sacerdotes cognovissent, ne dignitas imperialis ab indignis imminueretur et sic pax et tranquillitas aecclesiarum turbaretur, salutaribus mandatis premonitum et premunitum ad proficiscendum contra rebelles animarunt.

Capitulum XVI.

Cum haec agerentur, legati sedis apostolicae Rolandus et Bernhardus reversi, quantas iniurias sustinuerint, in quo periculo fuerint, exponunt, gravibus graviora adicientes, ut in ultionem eorum, quae se pertulisse dixerunt, Romanae urbis episcopum provocarent. In hoc negotio clerus Romanus ita inter se divisus est, ut pars eorum partibus faveret imperatoris et eorum qui missi fuerant incuriam seu imperitiam causarentur, quedam vero pars votis sui pontificis adhereret. Unde de hac tempestate dicturi, sicut supra diximus, lectorem non nostris verbis niti volumus, sed ponentes epistolas hinc inde directas, ex eis colligat, quam partem tueatur cuive fidus velit permanere; nobis autem indulgentiam petimus, qui potius utramque personam, sacerdotalem scilicet et regalem, reverentia debita veneramur, quam temere de altera iudicare presumamus. Exemplar itaque litterarum a summo pontifice ad archiepiscopos et episcopos super his directarum tale fuit:

Quotiens aliquid in aecclesia contra honorem Dei et salutem fidelium attemptatur, fratrum et coepiscoporum nostrorum, et eorum precipue qui spiritu Dei aguntur, cura debet existere, ut ea quae male gesta sunt gratam Deo correctionem debeant invenire. Hoc autem tempore, quod absque nimio merore non dicimus, karissimus filius noster F[ridericus] Romanorum imperator tale quid egit, quale temporibus antecessorum suorum non legimus perpetratum. Cum enim nos duos de melioribus fratribus nostris, B[ernhardum] [scilicet] tituli Sancti Clementis et R[olandum] cancellarium nostrum tituli Sancti Marci presbiteros cardinales, ad ipsius presentiam misissemus, ipse, cum primum ad eius presentiam pervenerunt, alacriter visus est eos recepisse; sequenti vero die, cum redirent ad eum et litterae nostrae in eius auribus legerentur, accepta occasione cuiusdam verbi, quod ipsarum litterarum series continebat, Ôinsigne videlicet beneficium coronae tibi contulimus', in tantam animi commotionem exarsit, ut convicia, quae in nos et legatos nostros dicitur coniecisse, et quam inhoneste ipsos a presentia sua recedere ac de terra sua velociter exire compulerit, et audire obprobrium et lamentabile sit referre. Eis autem ab illius presentia excedentibus, facto edicto, ne aliquis de regno vestro ad apostolicam sedem accedat, per omnes fines eiusdem regni custodes dicitur posuisse, qui eos, qui ad apostolicam sedem venire voluerint, violenter debeant revocare. Super quo facto licet aliquantulum conturbemur, ex hoc tamen in nobis ipsis maiorem consolationem accipimus, quod ad id de vestro et principum consilio non processit. Unde confidimus eum a sui animi motu consilio et persuasione vestra facile revocandum. Quocirca, fratres, quoniam in hoc facto non solum nostra, sed vestra et omnium aecclesiarum res agi dinoscitur, karitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, quatinus opponatis vos murum pro domo Domini et prefatum filium nostrum ad viam rectam quam citius reducere studeatis, attentissimam sollicitudinem adhibentes, ut a Reinaldo cancellario suo et palatino comite, qui magnas blasphemias in prefatos legatos nostros et matrem vestram sacrosanctam Romanam aecclesiam evomere presumpserunt, talem et tam evidentem satisfactionem faciat exhiberi, ut, sicut multorum aures amaritudo sermonis eorum offendit, ita etiam satisfactio multos ad viam rectam debeat revocare. Non acquiescat idem filius noster consiliis iniquorum, consideret novissima et antiqua et per illam viam incedat, per quam Iustinianus et alii katholici imperatores incessisse noscuntur. ÔExemplo siquidem et imitatione illorum et honorem in terris et felicitatem in caelis sibi poterit cumulare. Vos etiam, si eum ad rectam semitam reduxeritis, et beato Petro apostolorum principi gratum dependetis obsequium et vobis et aecclesiis vestris suam conservabitis libertatem. Alioquin noverit antedictus filius noster ex ammonitione vestra, noverit ex promissionis ewangelicae veritate, quod sacrosancta Romana aecclesia super firmissimam petram, Deo collocante, fundata, quantocumque ventorum turbine quatiatur, in sua firmitate, protegente Domino, in seculum seculi permanebit. Nec autem, sicut nostis, deceret eum tam arduam viam absque vestro consilio attemptasse; unde credimus, quod auditis ammonitionibus vestris facillime poterit ad frugem sanioris studii, sicut vir discretus et imperator katholicus, revocari.

Capitulum XVII.

His litteris talique legatione percepta, presules Alemanniae, communicato in unum assensu et consilio, sedi apostolicae in haec verba rescribunt:

Quamvis sciamus et certi simus, quod aecclesiam Dei fundatam supra firmam petram neque venti neque flumina tempestatum possint deicere, nos tamen infirmiores et pusillanimes, si quando huiusmodi contigerint impetus, concutimur et contremiscimus. Inde nimirum graviter conturbati sumus et conterriti super his, quae inter vestram sanctitatem et filium vestrum devotissimum, dominum nostrum imperatorem, magni mali, nisi Deus avertat, seminarium prebitura videntur. Equidem a verbis illis, quae in litteris vestris continebantur, quas per nuncios vestros prudentissimos et honestissimos, dominum B[ernhardum] et dominum R[olandum] cancellarium, venerabiles presbiteros cardinales, misistis, commota est universa res publica imperii nostri; aures imperialis potentiae ea pacienter audire non potuerunt neque aures principum sustinere; omnes ita continuerunt aures suas, quod nos, salva gratia vestrae sanctissimae paternitatis, ea tueri propter sinistram ambiguitatis interpretationem vel consensu aliquo approbare nec audemus nec possumus, eo quod insolita et inaudita fuerunt usque ad haec tempora. Litteras autem, quas nobis misistis, debita cum reverentia suscipientes et amplectentes commonuimus filium vestrum, dominum nostrum imperatorem, sicut iussistis, et ab eo responsum, Deo gratias, accepimus tale, quale decebat katholicum principem, in hunc modum: ÔDuo sunt, quibus nostrum regi oportet imperium, leges sanctae imperatorum et usus bonus predecessorum et patrum nostrorum. Istos limites aecclesiae nec volumus preterire nec possumus; quidquid ab his discordat non recipimus. Debitam patri nostro reverentiam libenter exhibemus, liberam imperii nostri coronam divino tantum beneficio ascribimus, electionis primam vocem Maguntino archiepiscopo, deinde quod superest caeteris secundum ordinem principibus recognoscimus, regalem unctionem Coloniensi, supremam vero, quae imperialis est, summo pontifici; quidquid preter haec est, ex habundanti est, a malo est. Cardinales in contemptum dilectissimi et reverentissimi patris nostri et consecratoris a finibus terrae nostrae exire non coegimus. Sed cum his et pro his quae et scripta et scribenda ferebant in dedecus et scandalum imperii nostri ultra eos prodire pati noluimus. Introitum et exitum Italiae nec clausimus edicto nec claudere aliquo modo volumus peregrinantibus vel pro suis necessitatibus rationabiliter cum testimonio episcoporum et prelatorum suorum Romanam sedem adeuntibus; sed illis abusionibus, quibus omnes aecclesiae regni nostri gravatae et attenuatae sunt et omnes pene claustrales disciplinae emortuae et sepultae, obviare intendimus. In capite orbis Deus per imperium exaltavit aecclesiam, in capite orbis aecclesia, non per Deum, ut credimus, nunc demolitur imperium. A pictura cepit, ad scripturam pictura processit, scriptura in auctoritatem prodire conatur. Non patiemur, non sustinebimus; coronam ante ponemus, quam imperii coronam una nobiscum sic deponi consentiamus. Picturae deleantur, scripturae retractentur, ut inter regnum et sacerdotium aeterna inimiciciarum monimenta non remaneant'. Haec et alia, utpote de concordia Ro. et W[illelmi] Siculi et aliis quae in Italia facta sunt conventionibus, quae ad plenum prosequi non audemus, ab ore domini nostri imperatoris audivimus. Absente autem palatino comite et in preparatione expeditionis in Italiam iam premisso, a cancellario ibidem adhuc presente aliud non audivimus, nisi quod humilitatis erat et pacis, preter quod eis pro periculo vitae, quod a populo imminebat, pro viribus suis astiterit, cunctis qui ibi aderant huius rei testimonium eis perhibentibus. De caetero sanctitatem vestram suppliciter rogamus et obsecramus, ut nostrae parcatis infirmitati, ut magnanimitatem filii vestri sicut bonus pastor leniatis scriptis vestris scripta priora suavitate mellita dulcorantibus, quatinus et aecclesia Dei tranquilla devotione laetetur et imperium in suae sublimitatis statu glorietur, ipso mediante et adiuvante, qui mediator Dei et hominum factus est homo Christus Iesus.

Capitulum XVIII.

Feliciter ergo procinctum movens ac aput Augustam Rhetiae civitatem super ripam Lici fluminis castra ponens confluentem ex diversis partibus militem per septem dies operitur. Interea Romanus antistes de adventu principis certior effectus - nam legati eius, videlicet Reinaldus cancellarius et Otto palatinus comes, quorum supra meminimus, iam dudum Italiam intraverant - in melius mutato consilio ad leniendum eius animum nuncios mittit, Heinricum videlicet cardinalem presbiterum tituli Sanctorum Nerei et Achillei et Iacinctum cardinalem diaconem Sanctae Mariae in scola Greca, viros prudentes in secularibus et ad curialia negotia pertractanda prioribus missis multo aptiores.

Capitulum XVIIII.

Verum antequam horum iter et negotia prosequamur, non ab re est de prefatis regalium nunciorum personis et gestis pauca de multis prelibare. Inerat utique his preclaris viris personarum spectabilitas gratiosa, generis nobilitas, ingenium sapientia validum, animi inperterriti, quippe quibus nullus labor insolitus, non locus ullus asper, non armatus hostis formidolosus. Nullius sibi delicti, nullius libidinis gratiam faciebant; laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Etas iuvenilis, eloquentia mirabilis; prope moribus equales, preter quod uni ex officio et ordine clericali mansuetudo et misericordia, alteri, quem non sine causa portabat, gladii severitas dignitatem addiderat. [Aput alterum miseris profugium erat, aput alterum malis pernicies]. His moribus talibusque studiis sibi laudem, imperio gloriam et utilitates non modicas domi miliciaeque peperere, adeo quod tunc temporis pene nichil ingens, nullum exquisitum virtutis facinus in ea expeditione gestum est, in quo hos viros aut primos aut de primis non compererim extitisse.

Capitulum XX.

Itaque in primo suo ingressu in Italiam castrum quod Rivola vocatur, super clausuram Veronensium situm, natura loci inexpugnabile, in deditionem accipiunt, existimantes presidio eiusdem in tam strictis locorum faucibus nostros clementiorem aditum veniendi et redeundi invenire. Excepti cum magna frequentia et honorificentia episcopi civiumque Veronensium tam illic quam in aliis civitatibus [videlicet Mantua, Cremona, Papia] fidelitatem imperatori et amminiculum expeditionis tactis sacrosanctis promitti fecerunt, viamque venturo imperatori preparantes eius adventus fidi et utiles precursores extitere. Sane haec est forma sacramenti, in qua omnes iuraverunt:

Ego iuro, quod ammodo in antea ero fidelis domino meo Friderico Romanorum imperatori contra omnes homines, sicut iure debeo domino et imperatori, et adiuvabo eum retinere coronam imperii et omnem honorem eius in Italia, nominatim et specialiter civitatem N. et quicquid in ea iuris habere debet, vel in omni virtute comitatus vel episcopatus N. Regalia sua ei non auferam ibidem nec alibi, et si fuerint ablata, bona fide recuperare et retinere adiuvabo. Neque in consilio ero nec in facto, quod vitam vel membrum vel honorem suum perdat vel mala captione teneatur. Omne mandatum eius, quod ipse mihi fecerit per se vel per epistolam suam aut per legatum suum de facienda iusticia, fideliter observabo et illud audire vel recipere vel complere nullo malo ingenio evitabo. Haec omnia observabo fide bona sine fraude. Sic me Deus adiuvet et haec sancta quatuor ewangelia.

A Verona per Mantuam iter agunt, et venientes Cremonam celebre colloquium, et si mavis curiam, tenuere, occurrentibus eis ad eam civitatem archiepiscopis Ravennate et Mediolanense et de suffraganeis eorum XV episcopis necnon comitibus, marchionibus, consulibus et primis omnium circaiacentium civitatum, idque veraciter asserere potero multis ante haec regibus denegatam eam, quam tunc probitate sua evicerunt isti legati principis, magnificentiam et gloriam. Inde per Romaniolam et Emiliam iter agentes exarchatum Ravennatem visitant, nusquam segnes, nusquam incauti peragere, quae negotiis principis ac regni utilitatibus profutura novissent. Inde per Ariminum versus Anconam tendunt; compererant enim logothetam seu Paliologum cum aliis nunciis Constantinopolitani imperatoris ibidem morari, specie quidem, quo adversus Wilhelmum Siculum largitione pecuniae milites qui solidarii vocantur colligerent, re autem vera, [sicut tunc fama fuit], ut civitates maritimas, quod sepius antehac attemptatum novimus, seu vi seu dolo sub Grecorum redigerent ditionem. Cumque Ravenna exeuntes non longe adhuc a civitate processissent, obvios habuere non paucos de melioribus terrae, qui ad prefatos Grecorum legatos ierant et cum ipsis colloquium familiare tenuerant. Qua de re commoti et in iram versi, pro eo quod se despexisse et Grecos spe lucri sibi preposuisse viderentur, Otto palatii comes, nec suorum paucitate nec illorum remoratus numerositate, gladio exerto in meliorem et nobiliorem omnium Ravennatensium, nomine Wilhelmum cognomento Maltraversar, manum misit seque eum captivum abducturum comminatus est, omnibus aliis pre timore et pavore silentibus et non contradicentibus. Magna et miranda prefati comitis animositas, quem nec copiosus eiusdem nobilis viri comitatus terruit nec vicinae civitatis metus permovit, quin ut legatus imperii, ubi ratio postulabat, auctoritate imperiali uteretur. Tandem lenioribus verbis et multa supplicatione mitigatus et placatus ceptum iter peregit ac contra Grecos, qui, ut diximus, apud Anconam tunc morabantur, profecturus non parvam miliciam collegit et prope civitatem castra posuit. Evocatos itaque ad se verbis minacibus et valde gravibus adorsi sunt, qua temeritate sine principis conscientia talia presumpsissent; non se ignorare Danaum insidias et Grecam astutiam: simulata humanitate maleficia voluisse, callidissima fraude composita in amicos deputasse, quod contra inimicos struxisse putabantur. Cumque manifestis indiciis hostes Romani imperii convincantur, non aliud superesse, quam ut pro crimine lesae maiestatis de ipsis omnibus supplicium sumatur. Talibus invectionibus perterriti Greci atque animo consternati multa supplicatione verba excusationis depromunt partemque suam quibus possunt argumentis purgare conantur. Nequaquam se ignorare legem Iuliam maiestatis, quae in eos, qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit. Verum ab hoc suam ipsorum conscientiam sese beatos facere, ficta pro veris non recipienda. Magis eos credere debere benignitatibus et obsequiis sepissime a Grecis in nostros experimento probatis. Testis horum sit Alemannia tota, testis pietatis sit ipse imperator, nunc princeps orbis terrarum, qui haec aliquando viderit et re ipsa expertus fuerit. Equitas in vivos, misericordia in mortuos, honor in principem, munificentia in optimates, haec esse affectus sui erga nostros probationes certissimas fictisque criminationibus veriores. His et similibus se cum magna mentium contritione Grecis de obiectis excusantibus, dum nulla fraudis deprehendi potuissent indicia, acceptis ab eis magnificis muneribus in Greciam eos pacifice remigare concedunt ipsique Mutinum revertuntur.

Capitulum XXI.

Hisdem diebus Heinricus et Iacinctus, supra dicti nuncii Adriani papae, Ferariam venerant, auditoque quod legati imperatoris Mutinam redissent, non sperantes ipsos sibi occurrere, humilitatis formam prebentes, quod insolitum antea fuerat, ad eos pergunt, expositaque causa legationis, quod scilicet ea, quae pacis essent et honor imperio, in mandatis haberent, dimittuntur. Iam vero adventum illorum per omnes partes illas, ubi arta montium transituri erant, fama nunciaverat, multosque mortalium rerum alienarum cupidos id contra eos animaverat, quod pene neminem latebat maiestatem imperialem Romanis infensam existere, quodque vicio aviditatis quisque ardebat, acsi regiae voluntati obsequeretur, temerarius intendebat, sperans in hoc casu latrocinium honestiori nomine posse palliari. A Feraria itaque Veronam, a Verona per vallem Tridentinam iter agunt, habentes secum gratia maioris securitatis venerabilem episcopum Tridentinum Albertum. Sed prevaluit auri sacra fames, quae quos arripuit, nil umquam honestum, nil moderatum sentire vel appetere permittit. Nam Fridericus et Heinricus comites, quorum in illis partibus non parum poterat violentia, tam cardinales quam episcopum captos, spoliatos in vinculis ponunt, donec Romanos quidam datus in obsidem nobilis vir N., germanus Iacincti, episcopum autem evidenter divina potentia liberavit. Hanc tamen inmanitatem nobilissimus dux Baioariae et Saxoniae ob amorem sanctae Romanae aecclesiae et honorem imperii non multo post probe vindicavit. Namque et vadem eripuit et comites multis malis attritos ad deditionem et satisfactionem coegit.

Capitulum XXII.

Friderico igitur, ut iam dictum est, castra in campestribus Augustae civitatis metato, ad suam eosdem legatos admittit presentiam, eisque clementer receptis causam adventus exquirit. Illi reverenter ac demisso vultu, voce modesta tale suae legationis assumunt principium: ÔPresul sanctae Romanae aecclesiae, vestrae excellentiae devotissimus in Christo pater, salutat vos sicut karissimum et spiritalem sancti Petri filium. Salutant etiam vos venerabiles fratres nostri, clerici autem vestri, universi cardinales, tamquam dominum et imperatorem Urbis et orbis. Quanta dilectione sancta Romana aecclesia amplitudinem et honorem imperii vestri amplectatur, quam sine conscientia peccati vestram satis invita sustinuerit indignationem, et scripta presentia et in ore nostro positae vivae vocis officium declarabit'. Post haec verba litteras efferunt, quae venerabili Ottoni Frisingensi episcopo ad legendum simul et interpretandum datae sunt, viro utique, qui singularem habebat dolorem de controversia inter regnum et sacerdotium. Exemplar litterarum hoc est:

Capitulum XXIII.

Ex quo universalis aecclesiae curam Deo, prout ipsi placuit, disponente suscepimus, ita in cunctis negotiis magnificentiam tuam honorare curavimus, ut de die in diem animus tuus magis ac magis in amore nostro et veneratione sedis apostolicae debuisset accendi. Unde sine grandi ammiratione non ferimus, quod cum, audito ex suggestione quorumdam animum tuum aliquantulum contra nos fuisse commotum, duos de melioribus et maioribus fratribus nostris, R[olandum] scilicet cancellarium tituli Sancti Marci et B[ernhardum] tituli Sancti Clementis presbiteros cardinales, qui pro tuae maiestatis honore in Romana aecclesia solliciti semper extiterant, pro voluntatis tuae cognitione ad tuam presentiam direximus, aliter quam imperialem decuerit honorificentiam sunt tractati. Occasione siquidem cuiusdam verbi, quod est Ôbeneficium', tuus animus, sicut dicitur, est commotus, quod utique nedum tanti viri, sed nec cuiuslibet minoris animum merito commovisset. Licet enim hoc nomen, quod est Ôbeneficium', apud quosdam in alia significatione, quam ex inpositione habeat, assumatur, tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus, et quam ex institutione sua noscitur retinere. Hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur beneficium aput nos non feudum, sed bonum factum; in qua significatione in universo Sacrae Scripturae corpore invenitur, ubi ex beneficio Dei, non tamquam ex feudo, sed velut ex benedictione et bono facto ipsius gubernari dicimur et nutriri. Et tua quidem magnificentia liquido recognoscit, quod nos ita bene et honorifice imperialis dignitatis insigne tuo capiti imposuimus, ut bonum factum valeat ab omnibus iudicari. Unde quod quidam verbum hoc et illud, scilicet: Ôcontulimus tibi insigne imperialis coronae', a sensu suo nisi sunt ad alium retorquere, non ex merito causae, sed de voluntate propria et illorum suggestione, qui pacem regni et aecclesiae nullatenus diligunt, hoc egerunt. Per hoc enim vocabulum Ôcontulimus' nil aliud intelligimus, nisi quod superius dictum est Ôimposuimus'. Sane quod postmodum personas aecclesiasticas a debita sacrosanctae Romanae aecclesiae visitatione, ut dicitur, revocari iussisti, si ita est, quam inconvenienter actum sit, tua, fili in Christo karissime, discretio, ut credimus, recognoscit. Nam si aput nos aliquid amaritudinis habebas, per nuncios et litteras tuas nobis fuerat intimandum, et nos honori tuo curavissemus, sicut filii karissimi, providere. Nunc igitur quoniam ad commonitionem dilecti filii nostri H[einrici] Baioariae et Saxoniae ducis duos de fratribus nostris, Heinricum tituli Sanctorum Nerei et Achillei [presbiterum] et Iacinctum Sanctae Mariae in Cosmidin diaconem cardinales, prudentes siquidem et honestos viros, ad tuam presentiam destinamus, celsitudinem tuam monentes et hortantes in Domino, quatinus eos honeste ac benigne recipias, et quod ab eis ex parte nostra tuae magnificentiae fuerit intimatum, a sinceritate cordis nostri noverit tua excellentia processisse, ac per hoc cum eisdem filiis nostris, mediante iam dicto filio nostro duce, ita celsitudo tua studeat convenire, ut inter te et matrem tuam sacrosanctam Romanam aecclesiam [ammodo] nullius discordiae seminarium debeat remanere.

Capitulum XXIIII.

Lectis et benigna interpretatione expositis litteris, imperator mitigatus est, clementiorqnue factus quasdam causas alio loco memorandas, quae seminarium discordiae prestarent, si non congrua emendatio interveniret, legatis per capitula distinxit. Quibus ad nutum principis et per omnia bene respondentibus presulemque Romanum in nullo regiae dignitati derogare, sed honorem ac iusticiam imperii semper illibatam conservare pollicentibus, pacem et amiciciam tam summo pontifici quam omni clero Romano reddidit eamque signo pacis et osculo absentibus per presentes destinavit. Sicque hylariores facti legati donatique regalibus muneribus divertunt in civitatem.

Capitulum XXV.

Eodem loco hisdemque diebus nuncii regis Datiae N., nuper electi, principis adeunt presentiam, postulantes, quatinus investituram de regno suo regi mittere ac electionem de ipso factam ratihabitione confirmare dignaretur. Exaudivit eos imperator, prebito et accepto ab eis sacramento iurisiurandi post reditum suum de Italia infra XL dies regem ad curiam venturum et regni administrationem de manu principis debitae fidelitatis interposita securitate suscepturum.

Capitulum XXVI.

Interea confluente ad ipsum undiqueversus copioso exercitu, nuncii diversorum principum aulam replevere, quibus locis singuli eorum cum singulis exercitibus per artiora montium loca transirent, imperatorem consultantes. Tantae siquidem erant auxiliariorum copiae, quod plurium viarum meatus vix eos pre multitudine sustinere potuissent, videlicet Francorum, Saxonum, Ribuariorum, Burgundionum, Suevorum, Baioariorum, Lotharingiorum, Boemorum, Ungarorum, Carentanorum, et cum his aliae nonnullae Celticae seu Germaniae nationes, viri fortes, bellatores infinitae multitudinis vario armorum apparatu, iuventus valida et ad bellorum motus inperterrita. Fridericus habito consilio et provida circumspectione usus hoc modo eis vias et Alpium transitus censuit distribuendas. Dux Austriae Heinricus et item Heinricus dux Carentanus et simul cum eis copiae Ungarorum, ferme DC sagittarii electi, pariterque comites et barones illarum terrarum per Canalem et Forum Iulii atque marchiam Veronensem; dux Bertolfus de Zaringen vel potius Burgundiae cum Lotharingis per viam Iulii Cesaris, quae modo mons Iovis vocatur; multa pars Francorum, Ripariolorum ac Suevorum per Clavennam et lacum Cumanum. Princeps ipse, habens in comitatu suo regem Boemiae, ducem Sueviae, videlicet Fridericum, filium regis Conradi, fratrem suum Conradum palatinum comitem de Rheno, Fridericum Coloniensem, Arnoldum Maguntinum, Hellinum Treverensem archiepiscopos cum episcopis Conrado Eistetense, Daniel Bragensi, Herimanno Verdense, Gebehardo Herbipolense et abbatibus regalium cenobiorum, videlicet Fuldense, Augiense - taceo marchiones, comites clarissimos et valde potentes, quorum nomina si coner perstringere, delicato seu pigro lectori onerosus existam - his omnibus stipatus agminibus, immo divino comitatus presidio, divus augustus Alpium fauces felici procinctu cepit urgere.

Capitulum XXVII.

Iam angustias montium laetus exierat exercitus, iam in planis Italiae campestribus castra metati fuerant, primaque venientium impetum Brissia, temere in locis munitis et militum suorum fortitudine confisa, armis ausa fuit excipere. Sed momento temporis laceratis eius viribus subacta est; primo a rege Boemorum graviter attrita, deinde in adventu principis, datis LX vadibus simulque non modica pecunia, in deditionis pactionem recepta.

Capitulum XXVIII.

Residente augusto et ex diversis Italiae civitatibus venientem militem prestolante, consilio inito commode et religiose satis prius de pacis quam de belli tractat negotiis. Conventum ergo principum cogens leges pacis in exercitu conservandas tales constituit:

Statuimus et firmiter observari volumus, ut nec miles nec serviens litem audeat movere. Quod si alter cum altero rixatus fuerit, neuter debet vociferari signa castrorum, ne inde sui concitentur ad pugnam. Quod si lis mota fuerit, nemo debet accurrere cum armis, gladio scilicet, lancea vel sagittis; sed indutus lorica, scuto, galea, ad litem non portet nisi fustem, quo dirimat litem. Nemo vociferabitur signa castrorum, nisi querendo hospitium suum. Sed si miles vociferatione signi litem commoverit, auferetur ei omne suum harnascha, et eicietur de exercitu. Si servus fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur, vel dominus suus redimet eum cum omni suo harnascha. Qui aliquem vulneraverit et hoc se fecisse negaverit, tunc, si vulneratus per duos veraces testes, non consanguineis suis, illum convincere potest, manus ei abscidatur. Quod si testes defuerint et ille iuramento se expurgare voluerit, accusator potest, si vult, iuramentum refutare et illum duello impetere. Si quis homicidium fecerit et a propinquo occisi vel amico vel socio per duos veraces testes, non consanguineos occisi, convictus fuerit, capitalem sententiam subibit. Verum si testes defuerint et homicida iuramento se expurgare voluerit, amicus propinquus occisi duello eum potest impetere. Si extraneus miles pacifice ad castra accesserit, sedens in palefrido sine scuto et armis, si quis eum leserit, pacis violator iudicabitur. Si autem sedens in dextrario et habens scutum in collo, lanceam in manu ad castra accesserit, si quis eum leserit, pacem non violavit.

Miles, qui mercatorem spoliaverit, dupliciter reddet ablata et iurabit, quod nescivit illum mercatorem. Si servus, tondebitur et in maxilla comburetur, vel dominus reddet pro eo rapinam.

Quicumque aliquem spoliare aecclesiam vel forum viderit, prohibere debet, tamen sine lite; si prohibere non potest, reum accusare debet in curia. Nemo aliquam mulierem habeat in hospitio; qui vero habere presumpserit, auferetur ei omne suum harnasch, et excommunicatus habebitur, et mulieri nasus abscidetur. Nemo inpugnabit castrum, quod a curia defensionem habet. Si servus furtum fecerit et in furto fuerit deprehensus, si prius fur non erat, non ideo suspendetur, sed tondebitur, verberabitur et in maxilla comburetur et eicietur de exercitu, nisi dominus eius redimat eum cum omni suo harnasch. Si prius fur erat, suspendetur.
Si servus aliquis culpatus et non in furto fuerit deprehensus, sequenti die expurgabit se iudicio igniti ferri, vel dominus eius iuramentum pro eo prestabit; actor vero iurabit, quod aliam ob causam non interpellat eum de furto, nisi quod putat eum culpabilem.

Si quis invenerit equum alterius, non tondebit eum nec ignotum faciet, sed dicet marschalcho, et tenebit eum non furtive et imponet ei onus suum. Quod si ille qui amisit equum in via deprehenderit oneratum, non deiciet onus eius, sed sequens ad hospicium recipiet equum suum.

Si quis vero villam vel domum incenderit, tondebitur et in maxillis comburetur et verberabitur.

Faber non comburet carbones in villa, sed portabit ligna ad hospicium suum et ibi comburet; quod si in villa fecerit, tondebitur, verberabitur et in maxillis comburetur.

Si quis aliquem leserit, imponens ei quod pacem non iuraverit, non erit reus violatae pacis, nisi ille probare possit duobus ydoneis testibus, quod pacem iuraverit.

Nemo recipiet hospicio servum qui sine domino est. Quod si fecerit, reddet in duplo quidquid ille abstulerit.

Quicumque foveam invenerit, libere fruatur ea. Quod si ablata fuerit ei, non reddet malum pro malo, non ulciscetur iniuriam suam, sed conqueretur marschalcho, iusticiam accepturus.

Si mercator Teutonicus civitatem intraverit et emerit mercatum et portaverit ad exercitum et carius vendiderit in exercitu, camerarius auferet ei omne forum suum et verberabit eum et tondebit et comburet in maxillam.

Nullus Teutonicus habeat socium Latinum, nisi sciat Teutonicum; sed si habuerit, auferefur ei quidquid habet.

Si miles militi convitia dixerit, negare potest iuramento; si non negaverit, componet ei X libras monetae, quae tunc erit in exercitu.

Si quis invenerit vasa plena vini, vinum inde extrahat ita caute, ne vasa confringat vel ligamina incidat vasorum, ne ad dampnum exercitus totum vinum effundatur.

Si castrum aliquod captum fuerit, bona quae intus sunt auferantur, sed non incendatur, nisi forte hoc marschalchus faciat.

Si quis venatus fuerit cum canibus venaticis, feram quam invenerit et canibus agitaverit sine alicuius inpedimento habebit.

Si quis per canes leporarios feram fugaverit, non erit necessario sua, sed erit occupantis.

Si quis lancea vel gladio feram percusserit, et antequam manu levaverit, alter occupaverit, non occupantis erit, sed qui occiderit eam sine contradictione obtinebit.

Si quis birsando feram balista vel arcu occiderit, eius erit.

Hanc treugam archiepiscopi, episcopi, abbates datis pro se dextris firmaverunt et violatores pacis pontificalis officii severitate cohercendos promiserunt.

Capitulum XXVIIII.

Iam totus exercitus tam Cisalpinus quam Transalpinus convenerat, iam multitudo prudentium et in lege doctissimorum in unum coierat, omniumque aures intentae erant, quas ad partes vel in quas nationes inprimis eos bellicus labor et voluntas principis invitaret. Tunc imperator, coniuncta cum hylaritate iuvenili regia severitate, ut et timeri pariter et amari mereretur, unde exaudiri posset constitisse et pro concione huiuscemodi usus oratione memoratur:

ÔRegi regum magnas nos et ingentes debere gratias cognoscimus, cuius dum complacuit ordinationi, ut quasi ministri eius et vestri regni gubernacula regeremus, tantam nobis in vestra probitate atque prudentia fidutiam donavit, quod in multis experimentum vestri habentes, salvo nobis benignitatis vestrae presidio simul et consilio, quaecumque occurrerint, quaecumque rem publicam Romani imperii turbare ausa fuerint, facile reprimenda putemus, imperii inquam Romani, cuius aput nos ministerium, auctoritatem penes vos, qui optimates regni estis, recognoscimus. Nemo nos pro libitu nostro bella gerere putaverit, quorum et eventus varius est, et quae comitum suorum, videlicet fame, siti, vigiliis, denique diversis mortibus horrenda et formidolosa non ignoramus. Non ad prelium nos accendit libido dominandi, sed feritas rebellandi. Mediolanum est, quod patriis vos laribus excivit, quod caris liberorum et coniugum vos amplexibus abstraxit, quod hos omnes labores sua irreverentia et temeritate capitibus vestris induxit. Iustam vobis belli causam fecerunt, qui legittimo imperio rebelles inveniuntur. Suscipietis itaque bella ipsa non cupiditate vel crudelitate, sed pacis studio, ut malorum audatia coherceatur et boni disciplinae suae debitum fructum inveniant. Quod si per desidiam aut ignaviam dedecus a Mediolano vobis illatum vindice gladio non prosequeremur, iam indubitanter eum sine causa portaremus, nec tam esset in hoc nostra laudanda pacientia quam negligentia vituperanda. Ministri ergo iusticiae suffragium vestrum iuste postulamus, ut temeritas adversariorum careat effectu et imperii status ad nostra deductus tempora nostro ministerio debitum sortiatur honorem. Non inferimus, sed depellimus iniuriam. Cumque iustum bellum sit, quod ex edicto superioris potestatis geritur, agite nunc universi, summam militiae laudem consecuturi, de meritis et laboribus fructum [magnificum] recepturi, obedientiam rei publicae utilitatibus exnibete, quidquid vobis utiliter imperatum fuerit, pro viribus obtemperate. Divina siquidem opitulante misericordia non segnes, non degeneres invenire nos debet inimica civitas in conservando, quod antecessores nostri Karolus et Otto titulis imperii addidere primique de ultramontanis, ille inter occidentales, hic inter orientales Francos, ad regni terminos dilatandos adicere curaverunt'.

Dixerat, verbumque augusti strepitus, clamor favorque totius exercitus prosequitur, et divina quedam alacritas militibus incidit, salutis datori vota ac Friderico imperatori fausta quisque patria voce adclamantes. At sapientes et legum periti persuadent, Mediolanenses, licet improbos et infames, iudicis tamen officio per legittimas inducias citandos esse, ne violentia eis illata vel contra ius in absentes prolata sententia videretur. Legittimas vero inducias dicunt iudicis edictum unum, mox alterum et tercium, seu unum pro omnibus, quod peremptorium nominatur. Quod et factum est.

Capitulum XXX.

Itaque Mediolanenses cum viderent universam vim belli suis imminere capitibus, eligunt quos ad curiam mittant legatos, viros eruditos et in dicendo acerrimos. Qui cum se penalibus et stricti iuris actionibus conveniri viderent, neque principem pactione multae pecuniae posse deliniri, suffragio optimatum frustra quesito pacisque infecto negotio ad suos revertuntur.

Imperator, astipulantibus iudicibus et primis de Italia, contra Mediolanenses condempnationis proferens sententiam hostes eos iudicat omnique apparatu ad obsidionem civitatis accingitur. Quibus rebus aput Mediolanum compertis, permota civitas atque immutata urbis facies erat, ex summa laeticia atque lascivia, quae diuturna requies pepererat, repente omnes tristicia invasit. Festinare, trepidare, suo quisque modo et metu pericula metiri. Ad haec mulieres, quibus suae rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, afflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos pueros, omnia pavere. Fuere tamen plerique, qui se et rem publicam obstinatis animis perditum irent. Nam semper in civitatibus, quibus opes nullae sunt, qui es alienum solvere non possunt, bonis aliorum et quieti invident, nova exoptant, odio suarum rerum omnia mutari student; seditionibus sine cura aluntur, quoniam, ut dicitur, egestas facile habetur sine dampno. Preterea iuventus, quae in agris manuum labore victum querens inopiam tolerabat, publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori pretulerat. Unde factum est, ut, multitudine huius vulgi prevalente, rei publicae iuxta ac sibi consulerent ac libentibus animis belli eventum expectarent, nobilioribus et melioribus metu talium silentio addictis. Et haec quidem in civitate.

Capitulum XXXI.

Fridericus autem [regali mansuetudine] per aliquot dies opperiens expectabat, si forte Mediolanenses penitudo salubris ab incepto rebellionis revocaret, si forte cladis et periculorum consideratio eos propositum mutare persuaderet. Paratus etenim erat serenus principis animus potius correctis veniam prestare quam post destructionem provinciae cum dampno multorum de perdito populo triumphare. Illis ergo in priori pertinatia permanentibus, cunctis comitatus agminibus incipere obsidionem acriter statuit, castraque movens usque ad flumen Adduam processit. Is fluvius Cremonensium ac Mediolanensium fines medius dirimens sepissime atroces eorum contra sese incursus inhibuit. Et tunc quidem propter liquentes in Alpibus nives non mediocri inundatione excreverat, ruptisque pontibus omnino transvadandi oportunitatem exercitui denegare videbatur. Aderant quoque in ulteriore fluminis ripa pugnacissimi de Mediolanensibus circiter mille equites armati, qui se ope et adminiculo inundantis fluminis facile vados pontesque defendere posse arbitrati sunt.

Verum contra audaces non est audatia tuta. Nempe frustrati sunt, cum ex inproviso rex Boemiae et Conradus dux Dalmatiae cum suis, parvi pendentes periculum, aquis se dederint et, quamvis difficillime et non sine clade suorum, inperterriti tamen alveum furentis amnis transvadaverint vel potius transnataverint. Numerus eorum, quos aquarum vehementia involvit, involvendo submersit, circiter LX estimabatur. Mediolanenses, postquam regem preter spem et opinionem suam transisse cognoverunt, ante pugnam fuga disiecti et ad civitatem reversi sunt, sarcinae relictae, et preda universa a nostris direpta.

Has primitias belli primosque conatus infaustos Mediolanensibus nonnulli asperius auspicati sunt, rerum exitus ex principio metientes. Boemos reliquus exercitus secutus, pars refectis pontibus, pars insano gurgiti se immittentes, tam se quam sarcinas transposuere.

Capitulum XXXII.

Erat non longe ab eo loco castrum quoddam Mediolanensium, Trecium appellatum, in planicie campestri mediocri eminentia paulolum in altum sublatum, quod una parte iam dictus fluvius Adduae alluebat, altera muri fortissimi ambitu turrisque fortitudine muniebatur, pontem firmum et ad transmeandum copiosae militiae habilem suis continuans suburbiis. Augustus commodum ratus ad transitum suorum, si prefatum castrum suae subigeret potestati, obsidione cingit, obpugnat et in brevi expugnat. Castellani enim disciplina militum et ingenio conterriti paulisper quidem primos sustinuere impetus, deinde, cum nullum locum fugae, nullum de civitate presidium sperarent, scientes, quod pro vita res illis erat, dextras postulant, accipiunt, munitionem dedunt; plurimi pendentes, quod in tam adversa fortuna personarum salutem lucrati fuissent. Fridericus, ibidem locatis presidiis, ad obsidionem civitatis acies instruit.

Capitulum XXXIII.

Progrediente autem eo in hostilem terram, quidam de exercitu, male affectatae laudis avidi, prevenire alios et de virtute certando alter alteri superior inveniri desiderabant. Inter quos erat comes Ekkebertus de Butene, vir nobilitate, divitiis et virtute animi ac corporis insignis, cum quibusdam aliis nobilibus et regalis familiae militibus. Isti coeuntes in unum, circiter mille equites armati, sperantes se aliquid memorabile facturos, ad civitatem properant et pene usque ad portas assultum faciunt, viri digni pro fortitudine, qui meliore fortuna usi fuissent. Nam etsi coeptum casus invidit, tamen non, qualiter cesserit, sed quid decreverint, attendendum. Excipiuntur siquidem valida hostium multitudine. Certatur hastis primo, deinde strictis ensibus dimicatur. Vixque in conflictu discerni poterat, ex qua parte quisque pugnaret, permixtis viris et propter angustias permutatis. Visum pulvis obortus et excitatus ad instar noctis excecabat. Vocis autem intellectum magnitudo et diversitas confundebat. Neque autem fugae vel persecutioni locus erat, sed qui inter primos stetissent, aut cadendi aut occidendi necessitatem habebant, quia refugere non dabatur. Nam et posteriores utriusque partis in fronte suos urgebant nullumque inter dimicantes bello vacuum intervallum reliquerant. Cum autem hostium multitudo nostrorum animos et peritiam vinceret, iamque tota acies pelleretur, predictus comes Ekkebertus, uni suorum, qui deiectus fuerat, opem ferre cupiens subito equo prosilit, militem liberat iamque vincentes hostes pene solus perturbat et ad vallum usque civitatis persecutus est. Fugiebant enim eum universi, neque vim hominis neque audatiam sustinentes. Verum profecto fata virum persequebantur, quae ab homine vitari non possunt. Multitudine quippe adversariorum undique circumfusus ad terram lancea prostratus est, et detracta galea atque thorace, capite caesus, nemine succurrente, quod locus intercludebat auxilium ferre cupientem. Egre itaque nobilissimus comes et vir regalis sanguinis perimitur, magnam de se querelam non tantum aput suos, verum aput extraneos quoque relinquens. Dictum tamen memini a quibusdam vivum eum captum et intra civitatem atrociter decollatum. Occisi sunt ibi quidam alii nobiles, et regii milites N. et N., capti quidam; caeteri ad castra revertuntur.

Capitulum XXXIIII.

Revertentes autem milites interminatio principum et imperator iratus huiusmodi oratione corripuit: ÔMediolanenses omnia cum deliberatione faciunt atque prudentia, fraudes et insidias componendo, eorumque dolos fortuna prosequitur. Nostri vero, quibus ob disciplinam et consuetudinem obediendi rectoribus fortuna famulatur, nunc contrario peccant. Non inmerito itaque vincuntur, depelluntur, quia omnium pessimum est presente imperatore sine rectore dimicare, cum etiam vincere sine precepto ducis infamiae sit'. Scituros esse, ait, omnes qui de caetero arroganter egerint vel minimum quid preter ordinem moverint, legum severitate se in eos vindicaturum. Circumfusa vero agmina principem pro commilitonibus obsecrabant paucorumque temeritatem condonari cunctorum obedientiae precabantur; emendaturos esse peccatum presens futurae compensatione virtutis. Placatus imperator est precibus, simul et utilitate multitudinis facto indulgendum putans, multa monens, ut post haec prudentius agerent. Ipse vero, quemadmodum se in adversarios ulcisceretur, iam provocatus artius cogitabat.

Capitulum XXXV.

Itaque postera die, quae lucescit in VIII. Kal. Augusti, Fridericus ad obsidionem civitatis ducens exercitum omnes copias suas in VII legiones partitur, preficiens singulis de principibus rectores ordinum, quos antiqui centuriones [vel] ecatontarchos seu chiliarchos appellare consueverunt, cum signiferis aliisque disciplinae et ordinis custodibus. Premissi autem milites cum stratoribus viarum ibant, qui aggerum maligna corrigerent ac devia complanarent, obstacula preciderent, ne perplexo itinere fatigaretur exercitus. Circum aquilam et signa alia tubicines et cornicines. Servi singulorum agminum cum peditibus erant, mulis aliisque iumentis advehentes militum sarcinas. Hos sequebantur qui expugnandis civitatibus machinas et caetera tormenta portarent. Omnium vero agminum postrema erat mercennaria multitudo. Ordinato taliter militum itinere, premonitisque diligenter, ne quis ordinem deserat, Martio quodam spiritu repleti, cum valido clamore divinum implorant auxilium. Deinde otiose et cum omni decore progredientes ambulant, suum quisque ordinem velut in bello custodiens. Quemcumque huic negotio liberum spectatorem contigit affuisse, hunc ego experientius intelligere puto quod dicitur: Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata.

Capitulum XXXVI.

Peracto itinere, Fridericus cum omni exercitu, circiter centum milia armatorum vel amplius, Mediolanum pervenit, ibique positis castris, quamvis promptos ad bellum milites continebat, ne quid ea die attemptarent. Illi vero, qui de civitate fuerant egressi, stabant armati super vallum, nichil omnino strepentes, dubium, principis advenientis aspectus utrum hanc reverentiam et huius silentii disciplinam an metum universis incusserit. In girum ergo e regione portarum distribuens exercitum, instruebat obsidionem.

Capitulum XXXVII.

De civitatis ipsius situ ac moribus cum superiore libro mentio fuerit, id adiciendum videtur, quod campi planitie undique conspicua, natura loci latissima. Ambitus eius supra centena stadia circumvenitur. Muro circumdatur, fossa extrinsecus late patens, aquis plena vice amnis circumfluit, quam priori anno primitus ob metum futuri belli, multis invitis et indignantibus, consul eorum provide fecerat. Turrium proceritate non tam ut aliae civitates student. Nam in multitudine atque fortitudine tam sua quam sibi confederatarum civitatum confidentes impossibile arbitrati sunt a quoquam regum seu imperatorum suam civitatem posse claudi obsidione. Unde factum est, ut civitas haec inimica regibus ab antiquo fuisse dicatur, hac usa temeritate, ut semper rebellionem principibus suis moliens scismate regni gauderet et geminorum potius dominorum quam unius super se iuste regnantis affectaret principatum, ipsa levis et utriusque ridens fortunam nec in hac nec in illa parte fidem haberet. Huius rei si quis exempla desiderat, ad Leoprandum, qui gesta Longobardorum subnotavit, recurrat.

Capitulum XXXVIII.

Divisis, ut dictum est, inter principes exercitus portis civitatis, singuli eorum festinare, parare, vallo, sudibus, palis aliisque propugnaculis castra munire propter improvisos hostium excursus decertabant. Neque enim vineis, turribus, arietibus aliorumque generum machinis tantam civitatem attemptandam putabant, sed longa potius obsidione fatigatos ad deditionem cogi vel, si foras propter fiduciam multitudinis erupissent, prelio superatum iri. Oppidani non segnius ea quae sibi usui forent procurare, munimenta castrorum disturbare, crebris excursibus exercitum attemptare, sagittariis et fundibulariis plerosque sauciare. Erat in extrema parte exercitus Conradus palatinus comes de Rheno, germanus imperatoris, et dux Suevorum Fridericus, cum Suevis caeterisque ipsorum commilitonibus obsidionis agentes negotia circa portam sibi destinatam. Mediolanenses oportunum rati, vel pro eo quod pauciores aliis agminibus et iuniores aetate, vel quod sequestrati a fortitudine exercitus auxilium invenire non possent, eos invadere statuunt, sperantes facile se aut plenum de illis triumphum reportare aut forti aliquo patrato facinore vitam pacisci pro laude. Itaque post occasum solis, cum preter vigiles tantum totus miles fessa labore corpora somni quiete recreanda speraret, apertis portis cum pugnacissimis egressi, disiectis custodibus, usque ad iam dictorum heroum castra excurrunt, oppugnant, sauciant. Alemanni, ubi hostes adventare senserant, inopinata re ac inprovisa primo perculsi, alter aput alterum formidinem simul et tumultum facere, deinde alius alium appellare, hortari, arma capessere, venientes excipere, instantes propulsare. Clamor permixtus hortatione, strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque volare, pro ingenio quisque, pars cominus gladiis, pars pugnare lapidibus seu alterius generis missilibus. Non procul abhinc rex Boemorum castra fixerat. Is, ex quo bellicum clamorem accepit, decernit laborantibus sociis auxilio fore debere.

Quanta ergo poterat velocitate suis arma capere, equos ascendere iubet; ipse cum electis militibus et tubicinis ac tympanistris preire. Non eos morabantur vinearum aggeres seu maceriae, non asperitas et insolentia loci retinebat. Ea vero consueti Sclavorum equi facile evadere. Nostri, ubi ex sono tubarum et tympanorum amici regis adventum cognovere, animosiores et laetiores effecti resistere, hortari se invicem, ne deficerent neu paterentur hostes iam iam fugituros vincere. Aderant Boemi; tum demum maxima vi certatur, maximo clamore cum infestis signis concurritur. Rex ipse cominus acriter instare, laborantibus succurrere, hostem ferire, strennui militis et boni regis officia simul exequebatur. Oppidani, ubi vident, contra ac rati erant, se in medios hostes devenisse nec impetum regis sustinere posse, terga vertunt; nostri fugientibus instant et usque ad angustias portarum persecuti in reliquum tempus pacem sibi de incursionibus illorum peperere. Hostium quidam occisi, plurimi capti, magna pars vulneribus confecti.

Capitulum XXXVIIII.

Quia vero tam superbae civitatis tam famosam obsidionem se non meminit aetas nostra vidisse, pro eo quod non solum Alemannici, sed et Italici regni vires ibi adunatae fuerant, quisque gloriosus ac laudis avidus alius alium in aliquo egregio facto, unde sibi nomen faceret, prevenire satagebat. Igitur Otto palatinus comes de Baioaria, cuius sepe iam mentio habita est, cum duobus fratribus suis [videlicet] Friderico et Ottone iuniore aliaque sibi coniuncta militia ad portam, quam ipsi vallaverant, diligentius hostium conamina observabant. Quadam ergo die, dum otiose ipsos agere rarosque circa portam custodes aspexissent, visum est eis temptandam fortunam. Ergo propinquante vespera clanculo milites armari iubent, servosque ignem cum aridae materiae fasce preparatum habere, quatinus dato signo pariter ex inproviso procurrerent et pontem ac portam ipsam, si fieri posset, exurerent.

Parent dicto, atque ad nutum precipientium subito prosilientes usque ad propugnacula pontis super aggerem disposita venerunt ignemque, sicut precepti fuerant, haut segniter iniecerunt. Populus civitatis tumultu excitatus, inproviso metu incerti, quid potissimum facerent, trepidare, cum erumpentibus flammis propugnacula et aggeres concremari cernerent, timere, ne aridum nactae fomitem citius volitando non solum pontes et portam, verum ipsam civitatem pessumdarent. Clamor ergo ac tumultus per civitatem varius agitatur, curruntque permixti inermes et armati, prohibituri incendium. Concurritur infesto Marte, certatur magnis viribus ab utrisque, obscuram noctem incendium et faculae tedaeque ardentes illuminabant. Fragor percutientium, gemitus percussorum, voces adhortantium hinc inde varie resonabant. Hi, ut coeptum eorum efficatiam obtineret, illi, ut ignem restinguerent nostrosque a porta propellerent, summa vi conabantur. Comites ipsi duces prelii in hoc certamine, sicut et in aliis multis, omnibus se periculis prostituentes, sicut optimi bellatores fortitudinem corporis ac animi magnitudinem adeo sub oculis omnium clarere fecerunt, ut de eorum virtute etiam hostis iudicaret et quivis spectator testis fieret. Multo autem labore consumpto liteque in horam noctis protracta, miles ad castra revertitur. Sauciati utrimque plurimi; verum atrocitatem cladis beneficium noctis imminuebat.

Capitulum XL.

Nec minus populares Mediolanenses turpe habentes, si remissius in nostros agerent, ubi tempus et locum invenerunt, non cum valida quidem manu, sed per paucos sive sagittarios sive fundibularios [interdum etiam per gladiatores adversum se militiam commoverunt, nostrosque sive prudentes sive] incautos sauciando temeritatis atque audatiae suae magnitudinem ostentare conabantur. Et illi quidem qui ad superiores conflictus venerant [id] moderatius agere, alii vero, tamquam non experti, per singula momenta excursiones moliri. Ad portam itaque, quam observabat Heinricus dux Austriae, vir nobilitate generis et animi clarissimus patruusque imperatoris, dum sepius hanc exercerent iniquitatem, non dignum ratus facinus hoc sine ultione preterire, ad correctionem eius et vindictam accepta oportunitate accingitur. Igitur universis quos secum habebat armatis, auxiliariis Ungarorum copiis in sagittando optimis cum caetera heroum qui sibi sociati fuerant cohorte assumptis, omni conamine obpugnationem portae disponebat. Non hoc latere poterat Mediolanenses, quippe molitiones nostrorum presentientes ignominiam iudicabant, si pares, immo plures multitudine, minori animo, venientibus non occurrerent. Per turmas ergo et cohortes suas egressi committunt seseque mutuo maxima vi caedunt, sauciant, capiunt, fugant. Tum spectaculum horribile, sequi, fugere, occidi, capi, equi atque viri afflicti, ac multi vulneribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, niti modo ac statim concidere. Postremo omnia constrata telis, armis, cadaveribus et infecta sanguine tellus. Ex parte oppidanorum iterum male pugnatum est, ipseque dux, cuius ibi probitas mirifice probata est, haut dubie victor, eos intra menia fugavit et a solita in posterum eruptione compescuit. Inter alios, qui de Mediolanensibus eo prelio ceciderunt, occisus est quidam de nobilissimis illorum, quem, ut tunc fama fuerat, regulum super se creare cogitaverant; auditaque morte eius, tota civitas luctum assumpsit, corpusque mortui cum vivis, quos de nostris habebant, et copiosa pecunia commutantes redemerunt et regalibus exequiis honorando sepelierunt.

Capitulum XLI.

Illud etiam non ab re est memorare, quod quidam ex oppidanis, vir in oculis suis sibi placitus, progressus versus castra imperatoris, velut equitandi imperitiam nostris exprobrans, quedam superba prolocutus est et quemlibet fortissimum ac equitandi peritissimum ad singulare certamen provocavit. Coepitque vertibilem equum modo impetu vehementi dimittere modo strictis habenis in gyrum, ut huic negotio mos est, revocare moxque varios perplexosque per amfractus discurrere. At qui contra steterunt multi quidem dedignabantur. Erant autem inter eos, ut assolet, etiam qui timerent. Quosdam vero non inconsulta movebat ratio, cum mortis cupido non debere confligere et cum his in discrimen venire, quos neque vincere magnum sit et vinci cum dehonestamento periculosum, non fortitudinis, sed insipientiae videri. Cum autem diu nemo procederet, multaque ille nostrorum timiditati illuderet, nobilis comes Albertus de Tyrol, ad omnem virtutis commendationem ydoneus, inermis et palefrido sedens, solo clyppeo accepto et hasta, prefato Liguri obviam venit eumque tripudiantem et vana iactantem deiecit, cadentemque dedignatur occidere, contentus ad laudem, quia visus est potuisse. Ita nostros ultus comes Albertus nil glorians ad suos revertitur, vir minimae iactantiae et qui semper manu quam lingua promptior inveniri volebat. Ita inter nostros principes contra Ligures varium pro virtute et gloria certamen in dies habebatur.

Capitulum XLII.

Inter haec princeps ipse impiger omnia quae ad cladem et eversionem civitatis erant providere, muros modo cum paucis modo cum multis et lectis militibus circuire, ubi muros aggrederetur explorare, omni modo temptare, si posset inclusos ad congressionem et pugnam provocare. His circuitionibus alteram partem civitatis, quae necdum obsidione adeo fuerat subacta et artata, quin peccora eorum extra pascerentur civibusque intrandi et exeundi pateret aditus, ita compescuit atque cohibuit, ut tum demum cervicem demitterent et quale esset obsidione claudi experimento addiscerent. Euntem in gyro imperatorem arbitrantes ad assultum faciendum venire, in civitate tumultus exoritur, ingens trepidatio, signorum crepitus, tubarum sonitus, fortes ad arma, mulieres et invalidi senes ad lamenta. Nemo tamen extra progredi ausus, ad defensionem tantum civitatis armata iuventus et inperterrita ad modum coronae consistebant. Sed nec ad portam, ubi militia principis obsidionem celebrabat, excursiones facere, dubium an metu an reverentia imperatoris cohiberentur.

Capitulum XLIII.

Erat non longe a vallo, id est quantum arcus iacere potest, quasi turris quedam fortissima, ex quadris lapidibus solido opere compacta. Mirabilis autem fuit lapidum magnitudo. Nec enim ex vulgaribus saxis aut quae homines ferre posse crederentur. Sic autem manibus artificum formata, ut, quatuor columpnis sustentata, ad similitudinem Romani operis vix aut nusquam in ea iunctura compaginis appareret.

Unde et Arcus Romanus appellata est, sive ab antiquo aliquo Romanorum imperatore ob decorem et memoriam in fornicem triumphalem erecta, sive, ut in gestis Longobardorum repperitur, ad expugnationem et cladem civitatis ab uno regum nostrorum fuerit fabricata. Erant in ea virorum receptacula et cenacula XL lectorum vel amplius capacia, collectis ibi tam in armis quam in victualibus quae ratio necessitudinis ad obsidionis tempus desiderabat. Ibi Ligures sua presidia locaverant duplici ratione, ut et hostibus usui non esset, cum exinde quidquid in civitate ageretur velut e specula facile videri itemque, quid in castris fieret quidque exercitus strueret, ipsis continuo denunciari posset. Fridericus, versis in contrarium rationibus, hanc expugnare statuit. Verum cum nec instrumentis sive machinis aut aliquo tormentorum genere pro firmitudine sua pulsanda videretur, triplici ordine iaculatorum et sagittariorum eam vallat, tantaque illorum erat et multitudo et in feriendo peritia, quod non dubie mortem appeteret, quisquis in propugnaculis appareret. Summa ergo necessitate coacti dextras petunt et ut sibi parceretur rogabant, acceptaque fide publica, munitionem tradunt et recedunt. Exinde nostris arx illa usui [fuit].

Capitulum XLIIII.

Nemo in hac obsidione maiori studio maiorique atrocitate quam Cremonensium et Papiensium desevit exercitus, nullisque obsidentium obsessi se magis ac illis offensos et infensos prebuere. Longissimis siquidem simultatibus et discordiis inter Mediolanum atque has civitates agitatis, multis milibus hominum hinc inde vel occisis vel dura captivitate afflictis, territoriis preda et incendio vastatis, cum se in Mediolano, quod propriis viribus et auxiliariis civitatibus prevalebat, ad plenum vindicare non potuissent, oportunum tempus adepti iniurias suas ultum iri decernunt. Itaque non ut cognatus populus, non ut domesticus inimicus, sed velut in externos hostes, in alienigenas, tanta in sese invicem sui gentiles crudelitate seviunt, quanta nec in barbaros deceret. Vineta, ficeta, oliveta Mediolanensium pars radicitus evellunt, pars excidunt, alii corticibus abrasis ignibus ydoneam preparare materiam. Quando gladiis inter se res ageretur et mutuo casu vel hac vel illac quispiam infelix caperetur, hi qui extra in conspectu hostium aut mucronem iugulo condere aut spiculo configere, qui vero intus, ne crudelitate inferiores invenirentur, captum per membra dividere forasque suis miserabile spectaculum proicere. Et tale quidem Conlatinorum inter se commertium fuit.

Capitulum XLV.

Iamque plurimis malis attriti Mediolanenses. Crescebat autem in civitate cum fame desperatio, et in dies singulos utrumque malum amplius accendebatur. Erat nempe collectum ex toto territorio infinitum vulgus, diversusque erat victus, cum potentiores quidem amplius haberent, infirmiores autem penuriam deplorarent. Quippe fames super omnes clades habetur. Nam quod reverentia dignum est in fame negligitur. Huc accessit ultio divinae animadversionis, totamque pene civitatem morbus ac pestilentia vexabat. Urgentibus itaque pariter fame, ferro, peste populus ad deditionem commotus est, iamque [magna] illorum multitudo profugere cogitabant.

Qui vero acrioris ingenii, seditionibus operam dabant, dicentes pro libertate patriae et honore civitatis vitam se morte velle commutare. His inter se dissidentibus, quidam ex illis quibus sanior mens erat, qui pacem malebant quam bellum, decrevere, ut concione habita populum ad considerationem communis utilitatis provocarent et magnitudine periculorum a rebellione deterrerent. Huius auctor negotii dicitur fuisse Gwido comes Blanderatensis, vir prudens, dicendi peritus et ad persuadendum idoneus. Is cum esset naturalis in Mediolano civis, hac tempestate tali se prudentia et moderamine gesserat, ut simul - quod in tali re difficillimum fuit - et curiae carus et civibus suis non esset suspiciosus. Aptus ergo qui ad transigendum fidus mediator haberetur, pro concione huiuscemodi usus sermone commemoratur:

Capitulum XLVI.

ÔSi vestrae rei publicae hactenus fidem servavi, si statum et honorem Mediolani stare incolomem ac inconcussum optavi, feci quod debui. Tanta mihi gratia ab ineunte aetate, tanta mihi a vestra benivolentia exhibita sunt beneficia, quod ad gratiarum actiones imparem et insufficientem me cognosco, nisi forte bonae conscientiae, bonae voluntatis obsequium aliquod mihi aput vos meritum pepererit. Harum rerum, vestra fretus probitate, fiducialiter vos testes exhibeo. Unde non vereor in tali rerum articulo a quoquam bono notari, etiamsi preter libitum suum ac secus quam suo rapitur desiderio quippiam a nobis audierit. Beatum enim me estimo ab his, a quibus vacuos esse decet, qui de rebus dubiis consultant. Haec sunt, ut ait quidam, odium, amicitia, ira atque misericordia. Ubi illa officiunt, haut facile animus verum providet.

Vestra dignitas, fama atque fortuna hucusque non in obscuro, sed in excelso fuit, vestraque facta cuncti mortales novere. Sed decebat in maxima fortuna minimam esse licentiam. Novimus, quos et quot reges Mediolanum sua constituerit auctoritate; novimus, quos et quot adepto regno propulerit. Sed profecto in omni re fortuna dominatur; ea, ut dicitur, cunctas res pro libitu magis quam pro vero celebrat obscuratque. Paulolum haec fortuna immutata est; mobilis enim est, eiusque constantia volubilem esse ac minime permanentem. Tendamus cum rota, forsitan, qui modo infimus axe teritur, elevatus rursus ad astra feretur. Sensit mecum qui dixit:

Heus, omnium rerum vicissitudo est. Scio qui dicant: Libertas res inestimabilis est. Pulchrum [est] pro libertate pugnare. Fateor; attamen id in principio decere fieri, semel autem subditum, et qui multo tempore paruisset imperio, iugum excutere, malae mortis cupidum, non libertatis amatorem videri. Validissima lex est tam feris bestiis quam hominibus prefinita, potentioribus cedere, quique armis vigent, his obedire victoriam. Divinae quoque ordinationi resistit, qui potestati resistit. Timendum ergo, non solum vos imperatori, sed etiam Deo resistere. Grave quidem, confiteor, post longum otium, post longam libertatis consuetudinem iugum frenumque portare. Sed consoletur ignominiam subiectionis dignitas imperii ac nobilitas imperantis.

Meliores nobis fuerunt patres nostri et maiores, fide, probitate caeterisque bonis [artibus] eque vel amplius nobis gloriam, honorem libertatemque affectarunt, imperio tamen Transalpino resistere non potuerunt. Subeant vobis pro exemplo Karolus Magnus et Otto primus ex Teutonicis imperator. Eapropter, tametsi varia belli discrimina iam in parte sitis experti, optimum tamen est ante intollerabilem calamitatem mutare sententiam dumque licet salutare sequi consilium. In clementia principis magna spes nobis sita, qui non in finem irascetur, nisi ad finem usque insolentes ipsi fueritis. Brevi autem quamvis armis perrumpi claustra murorum non possint, fames atque pestilentia pro illis pugnabit. Versentur, obsecro, in conspectu cuiusque filii, coniuges et parentes, quos paulo post, nisi mutata sententia, aut bellum aut fames absumet. Non ignavia, sed consideratione periculorum me quisquam haec suadere crediderit. Ipse ego pro populo meo, pro civitate mea mori paratus sum inpendamque libenter mercedem salutis vestrae sanguinem meum'.

Capitulum XLVII.

Postquam dicendi finem fecit, alius voce, alius nutu aut assentire aut contradicere. Vicit tamen inprudentiam consilium saniorum. Unanimes itaque facti, per consules et primos civitatis primo regem Boemiae ducemque Austriae conveniunt, dehinc mediantibus illis alios principes, eosque ad imperatorem de pace supplicaturos dirigunt. Princeps pro regali mansuetudine, pro humanitate naturali cives civitati, civitatem civibus servare cupiens, gratum habebat, cognito populum de pace sentire, consilioque habito, cum videret omnium animos summa alacritate id appetere, de pacis pacto et condicione pertractat. Quod tale fuisse scriptura exinde facta declarat; cuius hoc exemplar est:

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Haec est conventio, per quam Mediolanenses in gratiam domini imperatoris redituri sunt et permansuri. Cumas et Laudam civitates ad honorem imperii relevari non prohibebunt et ammodo nec impugnabunt nec destruent, et a fodro et viatico et ab omnimoda exactione se ibidem per omnem eorum ditionem continebunt, et ultro se non intromittent, ut sint liberae illae civitates, sicut Mediolanenses ab ipsis sunt liberi, excepto respectu iuris aecclesiastici, quod habent ad archiepiscopum et aecclesiam Mediolanensem.

Omnes Mediolanenses communiter a minoribus usque ad maiores, ab annis XIIII et supra usque ad annos LXX, fidelitatem domno imperatori iurabunt sine malo ingenio et observabunt.

Palatium imperiale ad honorem domni imperatoris arbitratu bonorum [virorum] elevabunt et cum debito honore bona fide conservabunt.

Pecuniam pro emendatione iniuriarum domno imperatori vel domnae imperatrici sive curiae promissam statutis temporibus persolvent, hoc est terciam partem infra XXX dies, ex quo haec pactio confirmata fuerit, aliam vero terciam partem infra octavam beati Martini, terciam autem residuam partem infra octavam epiphaniae.

Hisque sic persolutis, nullis privatis teneantur promissionibus. Pecuniae promissae summa haec est: novem milia marcarum argenti sive auri vel monetae eiusdem estimationis et pretii.

Pro his tantum pretaxatis capitulis bona fide complendis et conservandis CCC obsides dabunt capitaneos, valvassores, populares, quales approbati fuerint a domno archiepiscopo Mediolanensi et comite Blandratensi et marchione Guillelmo Montis-ferrat et tribus consulibus, si haec domno imperatori placuerint, iuramento astrictis ad hanc electionem fideliter faciendam. Obsides vero in partibus Italiae omnes serventur, preter L vel pauciores per interventum regis Boemorum Labezlai et aliorum principum ultra montes, si domno imperatori placuerit, deferendos. Quibus autem commissi fuerint obsides in Italia, iurent in presentia Mediolanensium ad haec predestinatorum, quod, prefixo tempore transacto, infra octo dies ex quo requisiti fuerint a Mediolanensibus, eos eis libere reddant, ut illi secure eos habeant, si pretaxata capitula ab eis observata fuerint. Tres vero principes Alemanniae dextras dabunt, quod obsides illi qui ultra montes deferentur, si qui erunt, eodem pacto fideliter reddentur.

Consules vero qui nunc sunt ex auctoritate et concessione domni imperatoris usque ad Kal. Februarii proxime venturas perseverent et pro consulatu suo domno imperatori iurent. Venturi vero consules a populo eligantur et ab ipso imperatore confirmentur, quorum medietas ad ipsum veniat, dum in Longobardia fuerit; alias autem eo existente, duo ad eum ex consulibus veniant et iuramento facto officium consulatus sui a domno imperatore recipiant pro se et [pro] socus suis, facturis idem iuramentum domno imperatori coram communi suae civitatis. Si autem legatus a domno imperatore destinatus fuerit in Italiam, eadem coram ipso et per ipsum fiant.

Legati vero domni imperatoris in Italiam directi, si civitatem adierint, in palatio sedeant et placita ad eos delata ad honorem imperii diffiniant. Antequam castra ab obsidione moveantur, captivi omnes reddantur in potestatem regis Boemi, qui et securitatem per se et honestos principes eis faciat, quod captivos illos domno imperatori reddet, si eis domnus imperator pacem fecerit cum Cremonensibus, Papiensibus, Novariensibus, Cumanis, Laudensibus, Vercellensibus; non solum autem Mediolanensibus, verum etiam confederatis eorum, Terdonensibus, Cremensibus et Insulanis, salvo honore domni imperatoris et illibatis amicitiis Mediolanensium et in suo statu permanentibus. Si vero pax eis cum predictis civitatibus facta non fuerit, captivi veteres eis reddantur, nec ob id gratia domni imperatoris ipsi et amici eorum priventur.

Regalia, veluti monetam, theloneum, pedaticum, portus, comitatus et alia similia, si qua sunt, commune Mediolanensium dimittet et ultra se non intromittet, et si quis per usum haec optinere voluerit et iusticiam inde coram domno imperatore vel nuncio eius facere noluerit, Mediolanenses vindictam de eo pro sua possibilitate sument in persona et possessione et regalia domno imperatori restituent sine fraude et malo ingenio.

Hoc pacto et ordine domnus imperator Mediolanenses et Cremenses cum CXX marcarum emendatione in gratiam suam recipiet et eos et amicos eorum in plena curia publice a banno absolvet et captivos eorum omnes, veteres et novos, eis reddet, statim postquam obsides imperatori dederint et captivos tam veteres quam novos in manum regis Boemorum reddiderint. Datis autem obsidibus et captivis, altera die vel tercia exercitus ab obsidione recedet, et domnus imperator Mediolanenses et eorum res clementer tractabit.

Commune Mediolani prefatas conditiones servabit plenarie, bona fide, sine fraude et malo ingenio, quantum non permanserit per iustum impedimentum et per parabolam Friderici Romani imperatoris vel nuncii eius aut eius successoris. Collectam predictae pecuniae liceat modo facere Mediolanenses ab his quos in sua societate habere consueverant, preter Cumanos, Laudenses et eos qui de comitatu Sifriensi fidelitatem domno imperatori nuper iuraverunt.

Capitulum XLVIII.

Talibus pacis condicionibus utrimque receptis, Mediolanum in gratiam reditura hoc ordine talique specie, fide publica accepta, cum suis ad curiam venit. Inprimis clerus omnis et quique fuerant aecclesiastici ordinis ministri cum archiepiscopo suo, prelatis crucibus, nudis pedibus, humili habitu; deinde consules et maiores civitatis, item abiecta veste, pedibus nudis, exertos super cervices gladios ferentes. Erat autem ingens spectaculum, validissima constipatio multorumque, qui mitioris ingenii erant, commiseratio, cum viderent paulo ante superbos et de factis impiis arrogantes ita nunc humiles esse ac tremere, ut miseranda esset, quamquam in hoste, tanta mutatio. Omnis denique militia loca, ubi tantum stare possent, prevenerant, imperatori et principibus quantus ad spectandum locus sufficeret et venientibus vix concesso necessario transitu. Divus ergo augustus placido eos vultu intuens ait laetum se esse, cum tam claram civitatem tantumque populum Deus commonuerit, uti aliquando pacem malint quam bellum, quodque sibi dempserint acerbam eos persequendi necessitatem, seque malle devotis et volentibus quam coactis imperitare. Atque hoc si a principio illis placuisset, mali nil perpessos, plurima vero bona accepisse. Quoniam autem divinae placuerit ordinationi, vim et gratiam imperii eos experiri, studendum illis esse, quo facilius errata superent, penitudinem eos facti habere; vinci se posse citius obsequio quam bello; prelium incipere quemvis etiam ignavum posse, caeterum finem penes victores esse. Ad haec illi summisso vultu, supplici voce pauca pro delicto suo verba faciunt: se non hostili animo nec ad oppugnandum imperium arma cepisse, sed terminos patrum suorum, iure omni modo suos factos, vastari a suis gentilibus pati nequivisse; de caetero, si modo sibi parcatur, velle eniti, ut, malorum metu liberi, propensius erga se benivolentia imperialis et gratia conservetur.

Capitulum XLVIIII.

Recitatis mox quae in scriptum redactae fuerant condicionibus pacis, cum assensus ac favor omnium accessisset, pacem dextrasque accipiunt, signumque imperialis vexilli in civitate receptum pro indicio victoriae erigitur. Inmensa laeticia continuo in castris, gaudium in civitate, gratulatio circa captivos, quos ad pedes imperatoris magno ac longo ordine venientes noti et propinqui pre gaudio multis lacrimis obortis excipiunt, miserantes in eis vultus pallidos, sordidum habitum, fedam macilentiam, eos, quos inberbes et iuvenes noverant, modo senio, canicie et carcerali squalore ignotos. Quanta laeticia quantusque concursus, dum pater filium, fratrem frater, generum socer, affinis cognatum diu perditum invenit, inventum gratulabunda voce salutat, amplexatur, alius alium laetus appellans familiari secum alloquio confabulatur! Quod si de regum antiquorum fastu quicquam in pio ac mansueto fuisset principe, huius diei laeticiam inter sollempnitates reliquas semper celebrem aput Italos constituisset. Actus est hic triumphus VI. Idus Septembris.

Capitulum L.

Princeps Romanus a Mediolano castra movens aput Modoicum, sedem regni Italici, coronatur. Quam aecclesiam iam dudum a Mediolanensibus subactam ac fere destructam pristinae libertati reddidit sedemque propriis expensis magnifice reparari precepit. Cumque in subactione tantae civitatis ex maxima parte motus Italorum repressos speraret, magnam partem exercitus cum suis obtimatibus ad propria redire permittit. Inter quos primus erat rex Boemorum, dux quoque Austriae cum copiis Ungarorum, Arnoldus presul Maguntinus, dux Bertolfus Burgundiae, comites et marchiones magnaque pars nobilium. His cum summa alacritate dimissis, ipse ad ordinanda caetera Italiae negotia animum intendit. Iam vero tantus pavor totam terram occupaverat atque formido, ut palam quidem nemo rebellaret, occulte autem concepta corde malitia plerique illorum non carerent.

Capitulum LI.

Quidam enim de Veronensibus, dum castrum regale Garda vocatum Turisindus civis eorum cum suis fautoribus occupasset, id imperatori reddere iussi [cum] omnimodis detrectarent, hostes iudicati sunt suaeque temeritatis nonnullos civium Veronensium socios et consentaneos habuerunt. Quocirca imperator eo versus descendens, infra Veronam fluvium Athesam inopinato transvadavit, eorumque territorium, quod longo tempore inviolatum nullum hostem metuerat, pervagatus aliquantisper militem agros vastare, castella diripere atque inflammare permisit. Recte quidem, quo et hostibus rebellandi metum incuteret ac eorum, qui in hac parte immunes essent, saluti consuleret. Denuo revertens, sicut et antea Athesam vado transivit, nullo pontis vel navigii egens adminiculo. Tanta siquidem caeli clementia, tanta erat terrae fertilitas, tanta maximorum fluviorum ariditas et contracta violentia, ut elementa ipsa fortunae divi imperatoris famulari eiusque favere votis dicerentur.

Capitulum LII.

Unde factum est, ut hisdem diebus cum de civitatibus universis obsides exhiberentur ac Otto palatinus comes de Baioaria Ferrariam ad id negotium promovendum destinatus fuisset, alveum, quo se Padus ad munimentum civitatis partitur, absque navibus transmeans, inprovisus ac inopinatus supervenit, ordinatisque ad votum rebus omnibus, XL vadibus acceptis, rediit. Ea res finitimos plurimos exterrens, incredibilis visa est pro eo, quod Ferraria, Pado ibidem instagnante et paludes inpermeabiles faciente, munimento locorum fidens, omnem viciniam suam intrepida ac superba rideret atque despiceret. Dehinc cum Eridani fluenta ad disponenda regalia predia domus Mehtildis transmearet, turbam calonum, meretricum et lixarum, quae se exercitui plurima inmiscuerat militumque animos effeminare poterat, antiquorum imperatorum exemplo propellendam ac deterrendam decernit.

Capitulum LIII.

Inter haec, cum tota Italia sub silentio ageret et bellorum inquietudinem pacis tranquillitate commutasse videretur, Fridericus deperisse sibi ratus tempus, in quo non aliquod magnificentiae suae monimentum prestitisset, novam civitatem Laudensibus fabricare adorsus est, ubi, si forte Mediolanenses pristinas inimicitias refricando clades suas inciderent, ab eorum incursu securiores existerent. Maxima ergo providentia, maximo pietatis obsequio iuxta fluvium Adduam locum elegit, ex omni parte fluminis ambitu munitum, uno tantum mediocri aditu muro et vallo sepiendo. In cuius civitatis fabrica ingentes sumptus expendens liberalitatis suae singulare prebuit argumentum. Deinde generalem curiam omnibus Italis civitatibus et primoribus aput Roncalias in festo beati Martini celebrandam indicit, ubi et leges pacis promulgaret et de iusticia regni, quae multo iam tempore aput illos obumbrata in desuetudinem abierat, pernecessaria sapientum collatione dissereret diuque obsoletam elucubraret.

Capitulum LIIII.

Circa idem tempus Manuele Constantinopolitano imperatore circa partes Antiochiae contra Turcos cum exercitu morante, unus de servis palatii, caniclinus videlicet, quem nos cancellarium dicere possumus, principi suo fraudem molitus est. Tres siquidem audacissimae temeritatis iuvenes infinita corruptos pecunia ad occidendum imperatorem pellexerat, ipseque statuta die, quando id facinus patrari debuerat, ad occupandum aput urbem simul cum imperiali palatio imperium magnis instructus copiis prestolabatur. Tantum regis periculum cum imperatrici per occultum indicem revelatum fuisset, illa magnitudine sceleris perterrita quam velocissime marito proditionem significat; sicque detecto dolo, comprehensis sicariis, prevento criminis auctore et capto, de omnibus condigna sumuntur supplicia. Caniclinus etenim, primo effossis oculis, lingua perforato gutturi transmissa, sine miseratione miserabili morte vitam finivit.

Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page