P. OVIDI NASONIS TRISTIUM LIBER PRIMUS

I

Parue—nec inuideo—sine me, liber, ibis in urbem:
     ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
uade, sed incultus, qualem decet exulis esse;
     infelix habitum temporis huius habe.
nec te purpureo uelent uaccinia fuco—
     non est conueniens luctibus ille color—
nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
     candida nec nigra cornua fronte geras.
felices ornent haec instrumenta libellos:
     fortunae memorem te decet esse meae.
nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
     hirsutus sparsis ut uideare comis.
neue liturarum pudeat; qui uiderit illas,
     de lacrimis factas sentiat esse meis.
uade, liber, uerbisque meis loca grata saluta:
     contingam certe quo licet illa pede.
siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,
     siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit:
uiuere me dices, saluum tamen esse negabis;
     id quoque, quod uiuam, munus habere dei.
atque ita tu tacitus, (quaerenti plura legendum)
     ne, quae non opus est, forte loquare, caue!
protinus admonitus repetet mea crimina lector,
     et peragar populi publicus ore reus.
tu caue defendas, quamuis mordebere dictis:
     causa patrocinio non bona maior erit.
inuenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
     carmina nec siccis perlegat ista genis,
et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
     sit mea lenito Caesare poena leuis.
nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
     placatos miseris qui uolet esse deos;
quaeque uolet, rata sint, ablataque principis ira
     sedibus in patriis det mihi posse mori.
ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
     ingeniique minor laude ferere mei.
iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
     quaerere; quaesito tempore tutus eris.
carmina proueniunt animo deducta sereno:
     nubila sunt subitis pectora nostra malis.
carmina secessum scribentis et otia quaerunt:
     me mare, me uenti, me fera iactat hiems.
carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem
     haesurum iugulo iam puto iamque meo.
haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus,
     scriptaque cum uenia qualiacumque leget.
da mihi Maeoniden et tot circumice casus,
     ingenium tantis excidet omne malis.
denique securus famae, liber, ire memento,
     nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
non ita se praebet nobis Fortuna secundam,
     ut tibi sit ratio laudis habenda tuae.
donec eram sospes, tituli tangebar amore,
     quaerendique mihi nominis ardor erat;
carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
     sit satis; ingenio sic fuga parta meo.
tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam;
     di facerent, possem nunc meus esse liber!
nec te, quod uenias magnam peregrinus in urbem,
     ignotum populo posse uenire puta.
ut titulo careas, ipso noscere colore;
     dissimulare uelis, te liquet esse meum.
clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
     non sunt ut quondam plena fauoris erant.
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
     non putet, e gremio reiciatque suo,
'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris;
     quas meruit, poenas iam dedit illud opus.'
forsitan expectes, an in alta Palatia missum
     scandere te iubeam Caesareamque domum.
ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
     uenit in hoc illa fulmen ab arce caput.
esse quidem memini mitissima sedibus illis
     numina, sed timeo qui nocuere deos.
terretur minimo pennae stridore columba,
     unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
nec procul a stabulis audet discedere, siqua
     excussa est auidi dentibus agna lupi.
uitaret caelum Phaethon, si uiueret, et quos
     optarat stulte, tangere nollet equos.
me quoque, quae sensi, fateor Iouis arma timere:
     me reor infesto, cum tonat, igne peti.
quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
     semper ab Euboicis uela retorquet aquis;
et mea cumba semel uasta percussa procella
     illum, quo laesa est, horret adire locum.
ergo caue, liber, et timida circumspice mente,
     ut satis a media sit tibi plebe legi.
dum petit infirmis nimium sublimia pennis
     Icarus, aequoreis nomina fecit aquis.
difficile est tamen hinc remis utaris an aura,
     dicere; consilium resque locusque dabunt.
si poteris uacuo tradi, si cuncta uidebis
     mitia, si uires fregerit ira suas;
siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem
     tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
luce bona dominoque tuo felicior ipse
     peruenias illuc et mala nostra leues.
namque ea uel nemo, uel qui mihi uulnera fecit
     solus Achilleo tollere more potest.
tantum ne noceas, dum uis prodesse, uideto --
     nam spes est animi nostra timore minor—
quaeque quiescebat, ne mota resaeuiat ira
     et poenae tu sis altera causa, caue!
cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
     contigerisque tuam, scrinia curua, domum,
aspicies illic positos ex ordine fratres,
     quos studium cunctos euigilauit idem.
cetera turba palam titulos ostendet apertos,
     et sua detecta nomina fronte geret;
tres procul obscura latitantes parte uidebis:
     hi quia, quod nemo nescit, amare docent;
hos tu uel fugias, uel, si satis oris habebis,
     Oedipodas facito Telegonosque uoces.
deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
     ne quemquam, quamuis ipse docebit, ames.
sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae,
     nuper ab exequiis carmina rapta meis.
his mando dicas, inter mutata referri
     fortunae uultum corpora posse meae,
namque ea dissimilis subito est effecta priori,
     flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
     sed uereor tardae causa fuisse uiae;
et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
     sarcina laturo magna futurus eras.
longa uia est, propera! nobis habitabitur orbis
     ultimus, a terra terra remota mea.

II

Di maris et caeli—quid enim nisi uota supersunt?—
     soluere quassatae parcite membra ratis,
neue, precor, magni subscribite Caesaris irae:
     saepe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
     aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
oderat Aenean propior Saturnia Turno;
     ille tamen Veneris numine tutus erat.
saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem;
     eripuit patruo saepe Minerua suo.
et nobis aliquod, quamuis distamus ab illis,
     quis uetat irato numen adesse deo?
uerba miser frustra non proficientia perdo.
     ipsa graues spargunt ora loquentis aquae,
terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
     ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
ergo idem uenti, ne causa laedar in una,
     uelaque nescio quo uotaque nostra ferunt.
me miserum, quanti montes uoluuntur aquarum!
     iam iam tacturos sidera summa putes.
quantae diducto subsidunt aequore ualles!
     iam iam tacturas Tartara nigra putes.
quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,
     fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
inter utrumque fremunt inmani murmure uenti.
     nescit, cui domino pareat, unda maris.
nam modo purpureo uires capit Eurus ab ortu,
     nunc Zephyrus sero uespere missus adest,
nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
     nunc Notus aduersa proelia fronte gerit.
rector in incerto est nec quid fugiatue petatue
     inuenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,
     dumque loquor, uultus obruit unda meos.
opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
     ore necaturas accipiemus aquas.
at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
     hoc unum nostri scitque gemitque mali.
nescit in inmenso iactari corpora ponto,
     nescit agi uentis, nescit adesse necem.
o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
     ne mihi mors misero bis patienda foret!
at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo,
     dimidia certe parte superstes ero.
ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
     quantus ab aetherio personat axe fragor!
nec leuius tabulae laterum feriuntur ab undis,
     quam graue ballistae moenia pulsat onus.
qui uenit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
     posterior nono est undecimoque prior.
nec letum timeo; genus est miserabile leti;
     demite naufragium, mors mihi munus erit.
est aliquid, fatoue suo ferroue cadentem
     in solida moriens ponere corpus humo,
et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum
     et non aequoreis piscibus esse cibum.
fingite me dignum tali nece, non ego solus
     hic uehor. inmeritos cur mea poena trahit?
pro superi uiridesque dei, quibus aequora curae,
     utraque iam uestras sistite turba minas;
quamque dedit uitam mitissima Caesaris ira,
     hanc sinite infelix in loca iussa feram.
si quoque, quam merui poena me pendere uultis,
     culpa mea est ipso iudice morte minor.
mittere me Stygias si iam uoluisset in undas
     Caesar, in hoc uestra non eguisset ope.
est illi nostri non inuidiosa cruoris
     copia; quodque dedit, cum uolet, ipse feret.
uos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
     contenti nostris iam, precor, este malis.
nec tamen, ut cuncti miserum seruare uelitis,
     quod periit, saluum iam caput esse potest.
ut mare considat uentisque ferentibus utar,
     ut mihi parcatis, non minus exul ero.
non ego diuitias auidus sine fine parandi
     latum mutandis mercibus aequor aro,
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
     oppida non Asiae, non loca uisa prius;
non ut Alexandri claram delatus in urbem
     delicias uideam, Nile iocose, tuas.
quod faciles opto uentos (quis credere possit?)
     Sarmatis est tellus, quam mea uela petunt.
obligor, ut tangam Laeui fera litora Ponti;
     quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.
nescioquo uideam positos ut in orbe Tomitas,
     exilem facio per mea uota uiam.
seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
     pronaque sint nostrae numina uestra rati;
seu magis odistis, iussae me aduertite terrae:
     supplicii pars est in regione mei.
ferte—quid hic facio?—rapidi mea carbasa uenti!
     Ausonios fines cur mea uela uolunt?
noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?
     aspiciat uultus Pontica terra meos.
et iubet et merui; nec, quae damnauerit ille,
     crimina defendi fasque piumque puto.
si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
     a culpa facinus scitis abesse mea.
immo ita, si scitis, si me meus abstulit error,
     stultaque mens nobis non scelerata fuit,
quod licet et minimis, domui si fauimus illi,
     si satis Augusti publica iussa mihi,
hoc duce si dixi felicia saecula, proque
     Caesare tura pius Caesaribusque dedi,—
si fuit hic animus nobis, ita parcite diui!
     si minus, alta cadens obruat unda caput!
fallor, an incipiunt grauidae uanescere nubes,
     uictaque mutati frangitur ira maris?
non casu, uos sed sub condicione uocati,
     fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.

III

Cum subit illius tristissima noctis imago,
     quae mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
     labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
     finibus extremae iusserat Ausoniae.
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
     torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi seruorum, comitis non cura legendi,
     non aptae profugo uestis opisue fuit.
non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus
     uiuit et est uitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse remouit,
     et tandem sensus conualuere mei,
alloquor extremum maestos abiturus amicos,
     qui modo de multis unus et alter erat.
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
     imbre per indignas usque cadente genas.
nata procul Libycis aberat diuersa sub oris,
     nec poterat fati certior esse mei.
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
     formaque non taciti funeris intus erat.
femina uirque meo, pueri quoque funere maerent,
     inque domo lacrimas angulus omnis habet.
si licet exemplis in paruis grandibus uti,
     haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
iamque quiescebant uoces hominumque canumque
     Lunaque nocturnos alta regebat equos.
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,
     quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
'numina uicinis habitantia sedibus,' inquam,
     'iamque oculis numquam templa uidenda meis,
dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
     este salutati tempus in omne mihi.
et quamquam sero clipeum post uulnera sumo,
     attamen hanc odiis exonerate fugam,
caelestique uiro, quis me deceperit error,
     dicite, pro culpa ne scelus esse putet.
ut quod uos scitis, poenae quoque sentiat auctor:
     placato possum non miser esse deo.'
hac prece adoraui superos ego, pluribus uxor,
     singultu medios impediente sonos.
illa etiam ante Lares passis adstrata capillis
     contigit extinctos ore tremente focos,
multaque in auersos effudit uerba Penates
     pro deplorato non ualitura uiro.
iamque morae spatium nox praecipitata negabat,
     uersaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
quid facerem? blando patriae retinebar amore,
     ultima sed iussae nox erat illa fugae.
a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges?
     uel quo festinas ire, uel unde, uide.'
a! quotiens certam me sum mentitus habere
     horam, propositae quae foret apta uiae.
ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse
     indulgens animo pes mihi tardus erat.
saepe 'uale' dicto rursus sum multa locutus,
     et quasi discedens oscula summa dedi.
saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,
     respiciens oculis pignora cara meis.
denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam,
     'Roma relinquenda est, utraque iusta mora.
uxor in aeternum uiuo mihi uiua negatur,
     et domus et fidae dulcia membra domus,
quosque ego dilexi fraterno more sodales,
     o mihi Thesea pectora iuncta fide!
dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit
     amplius; in lucro est quae datur hora mihi.'
nec mora sermonis uerba inperfecta relinquo,
     complectens animo proxima quaeque meo.
dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,
     stella grauis nobis, Lucifer ortus erat.
diuidor haud aliter, quam si mea membra relinquam,
     et pars abrumpi corpore uisa suo est.
sic doluit Mettus tum cum in contraria uersos
     ultores habuit proditionis equos.
tum uero exoritur clamor gemitusque meorum,
     et feriunt maestae pectora nuda manus.
tum uero coniunx umeris abeuntis inhaerens
     miscuit haec lacrimis tristia uerba suis:
'non potes auelli: simul ah! simul ibimus', inquit,
     'te sequar et coniunx exulis exul ero.
et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus:
     accedam profugae sarcina parua rati.
te iubet e patria discedere Caesaris ira,
     me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.'
talia temptabat, sicut temptauerat ante,
     uixque dedit uictas utilitate manus.
egredior (siue illud erat sine funere ferri?)
     squalidus inmissis hirta per ora comis.
illa dolore amens tenebris narratur obortis
     semianimis media procubuisse domo,
utque resurrexit foedatis puluere turpi
     crinibus et gelida membra leuauit humo,
se modo, desertos modo complorasse Penates,
     nomen et erepti saepe uocasse uiri,
nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque
     uidisset structos corpus habere rogos,
et uoluisse mali moriendo ponere sensum,
     respectuque tamen non potuisse mei.
uiuat et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
     uiuat ut auxilio subleuet usque suo.

IV

Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae,
     aequoreasque suo sidere turbat aquas.
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
     sponte, sed audaces cogimur esse metu.
me miserum! quantis increscunt aequora uentis,
     erutaque ex imis feruet harena fretis!
monte nec inferior prorae puppique recuruae
     insilit et pictos uerberat unda deos.
pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,
     ingemit et nostris ipsa carina malis.
nauita confessus gelidum pallore timorem,
     iam sequitur uictus, non regit arte ratem.
utque parum ualidus non proficientia rector
     ceruicis rigidae frena remittit equo,
sic non quo uoluit, sed quo rapit impetus undae,
     aurigam uideo uela dedisse rati.
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
     in loca iam nobis non adeunda ferar.
nam procul Illyriis laeua de parte relictis
     interdicta mihi cernitur Italia.
desinat in uetitas quaeso contendere terras,
     et mecum magno pareat aura deo.
dum loquor et timeo pariter cupioque repelli,
     increpuit quantis uiribus unda latus!
parcite caerulei uos parcite numina ponti,
     infestumque mihi sit satis esse Iouem.
uos animam saeuae fessam subducite morti,
     si modo, qui periit, non periisse potest.

V

O mihi post nullos umquam memorande sodales,
     et cui praecipue sors mea uisa sua est;
attonitum qui me, memini, carissime, primus
     ausus es alloquio sustinuisse tuo,
qui mihi consilium uiuendi mite dedisti,
     cum foret in misero pectore mortis amor.
scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis,
     officium nec te fallit, amice, tuum.
haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
     perpetuusque animae debitor huius ero:
spiritus in uacuas prius hic tenuandus in auras
     ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
quam subeant animo meritorum obliuia nostro,
     et longa pietas excidat ista die.
di tibi sint faciles, et opis nullius egentem
     fortunam praestent dissimilemque meae.
si tamen haec nauis uento ferretur amico,
     ignoraretur forsitan ista fides.
Thesea Pirithous non tam sensisset amicum,
     si non infernas uiuus adisset aquas.
ut foret exemplum ueri Phoceus amoris,
     fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
     Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
scilicet ut flauum spectatur in ignibus aurum,
     tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno,
     indelibatas cuncta sequuntur opes:
at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
     agminibus comitum qui modo cinctus erat.
atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
     nunc mihi sunt propriis cognita uera malis.
uix duo tresue mihi de tot superestis amici:
     cetera Fortunae, non mea turba fuit.
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
     et date naufragio litora tuta meo,
neue metu falso nimium trepidate, timentes
     hac offendatur ne pietate deus.
saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis,
     inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat.
causa mea est melior, qui non contraria foui
     arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
inuigiles igitur nostris pro casibus, oro,
     deminui siqua numinis ira potest.
scire meos casus siquis desiderat omnes,
     plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
     paruaque quot siccus corpora puluis habet;
multaque credibili tulimus maiora ratamque,
     quamuis acciderint, non habitura fidem.
pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
     meque uelim possit dissimulante tegi.
si uox infragilis, pectus mihi firmius aere,
     pluraque cum linguis pluribus ora forent,
non tamen idcirco complecterer omnia uerbis,
     materia uires exsuperante meas.
pro duce Neritio docti mala nostra poetae
     scribite: Neritio nam mala plura tuli.
ille breui spatio multis errauit in annis
     inter Dulichias Iliacasque domos:
nos freta sideribus totis distantia mensos
     sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
     me profugum comites deseruere mei.
ille suam laetus patriam uictorque petebat:
     a patria fugi uictus et exul ego.
nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue,
     poena quibus non est grandis abesse locis,
sed quae de septem totum circumspicit orbem
     montibus, imperii Roma deumque locus.
illi corpus erat durum patiensque laborum:
     inualidae uires ingenuaeque mihi.
ille erat assidue saeuis agitatus in armis:
     adsuetus studiis mollibus ipse fui.
me deus oppressit, nullo mala nostra leuante:
     bellatrix illi diua ferebat opem.
cumque minor Ioue sit tumidis qui regnat in undis,
     illum Neptuni, me Iouis ira premit.
adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
     ponitur in nostris fabula nulla malis.
denique quaesitos tetigit tamen ille Penates,
     quaeque diu petiit, contigit arua tamen:
at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
     ni fuerit laesi mollior ira dei.

VI

Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
     nec tantum Coo Bittis amata suo est,
pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
     digna minus misero, non meliore uiro.
te mea supposita ueluti trabe fulta ruina est:
     siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est.
tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
     naufragii tabulas qui petiere mei.
utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
     incustoditum captat ouile lupus,
aut ut edax uultur corpus circumspicit ecquod
     sub nulla positum cernere possit humo,
sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis
     in bona uenturus, si paterere, fuit.
hunc tua per fortis uirtus summouit amicos,
     nulla quibus reddi gratia digna potest.
ergo quam misero, tam uero teste probaris,
     hic aliquod pondus si modo testis habet.
nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
     aut comes extincto Laodamia uiro.
tu si Maeonium uatem sortita fuisses,
     Penelopes esset fama secunda tuae:
siue tibi hoc debes, nullo pia facta magistro,
     cumque noua mores sunt tibi luce dati,
femina seu princeps omnes tibi culta per annos
     te docet exemplum coniugis esse bonae,
adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
     grandia si paruis adsimilare licet.
ei mihi, non magnas quod habent mea carmina uires,
     nostraque sunt meritis ora minora tuis,
siquid et in nobis uiui fuit ante uigoris,
     exstinctum longis occidit omne malis!
prima locum sanctas heroidas inter haberes,
     prima bonis animi conspicerere tui.
quantumcumque tamen praeconia nostra ualebunt,
     carminibus uiues tempus in omne meis.

VII

Si quis habes nostri similes in imagine uultus,
     deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
ista decent laetos felicia signa poetas:
     temporibus non est apta corona meis.
hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
     in digito qui me fersque refersque tuo,
effigiemque meam fuluo complexus in auro
     cara relegati, quae potes, ora uides.
quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
     'quam procul a nobis Naso sodalis abest!'
grata tua est pietas, sed carmina maior imago
     sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
carmina mutatas hominum dicentia formas,
     infelix domini quod fuga rupit opus.
haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
     ipse mea posui maestus in igne manu.
utque cremasse suum fertur sub stipite natum
     Thestias et melior matre fuisse soror,
sic ego non meritos mecum peritura libellos
     imposui rapidis uiscera nostra rogis:
uel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
     uel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
     (pluribus exemplis scripta fuisse reor),
nunc precor ut uiuant et non ignaua legentem
     otia delectent admoneantque mei.
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
     nesciet his summam siquis abesse manum.
ablatum mediis opus est incudibus illud,
     defuit et coeptis ultima lima meis.
et ueniam pro laude peto, laudatus abunde,
     non fastiditus si tibi, lector, ero.
hos quoque sex uersus, in prima fronte libelli
     si praeponendos esse putabis, habe:
'orba parente suo quicumque uolumina tangis,
     his saltem uestra detur in urbe locus.
quoque magis faueas, non haec sunt edita ab ipso,
     sed quasi de domini funere rapta sui.
quicquid in his igitur uitii rude carmen habebit,
     emendaturus, si licuisset, eram.'

VIII

In caput alta suum labentur ab aequore retro
     flumina, conuersis Solque recurret equis:
terra feret stellas, caelum findetur aratro,
     unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
omnia naturae praepostera legibus ibunt,
     parsque suum mundi nulla tenebit iter,
omnia iam fient, fieri quae posse negabam,
     et nihil est, de quo non sit habenda fides.
haec ego uaticinor, quia sum deceptus ab illo,
     laturum misero quem mihi rebar opem.
tantane te, fallax, cepere obliuia nostri,
     adflictumque fuit tantus adire timor,
ut neque respiceres nec solarere iacentem,
     dure, neque exequias prosequerere meas?
illud amicitiae sanctum et uenerabile nomen
     re tibi pro uili sub pedibusque iacet?
quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem
     uisere et alloquio parte leuare tuo,
inque meos si non lacrimam demittere casus,
     pauca tamen ficto uerba dolore pati,
idque, quod ignoti faciunt uel dicere saltem,
     et uocem populi publicaque ora sequi?
denique lugubres uultus numquamque uidendos
     cernere supremo dum licuitque die,
dicendumque semel toto non amplius aeuo
     accipere et parili reddere uoce 'uale'?
at fecere alii nullo mihi foedere iuncti,
     et lacrimas animi signa dedere sui.
quid, nisi conuictu causisque ualentibus essem
     temporis et longi uinctus amore tibi?
quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
     tot nossem lusus seriaque ipse tua?
quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
     adscitus totiens in genus omne loci?
cunctane in aequoreos abierunt irrita uentos?
     cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
non ego te genitum placida reor urbe Quirini,
     urbe, meo quae iam non adeunda pede est,
sed scopulis, Ponti quos haec habet ora sinistri,
     inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
et tua sunt silicis circum praecordia uenae,
     et rigidum ferri semina pectus habet,
quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
     plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
     duritiaeque mihi non agerere reus.
sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
     ut careant numeris tempora prima suis,
effice, peccati ne sim memor huius, et illo
     officium laudem, quo queror, ore tuum.

IX

Detur inoffenso uitae tibi tangere metam,
     qui legis hoc nobis non inimicus opus.
atque utinam pro te possint mea uota ualere,
     quae pro me duros non tetigere deos!
donec eris sospes, multos numerabis amicos:
     tempora si fuerint nubila, solus eris.
aspicis, ut ueniant ad candida tecta columbae,
     accipiat nullas sordida turris aues.
horrea formicae tendunt ad inania numquam:
     nullus ad amissas ibit amicus opes.
utque comes radios per solis euntibus umbra est,
     cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,
mobile sic sequitur Fortunae lumina uulgus:
     quae simul inducta nocte teguntur, abit.
haec precor ut semper possint tibi falsa uideri:
     sunt tamen euentu uera fatenda meo.
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat
     nota quidem, sed non ambitiosa domus.
at simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
     cautaque communi terga dedere fugae.
saeua neque admiror metuunt si fulmina, quorum
     ignibus adflari proxima quaeque solent.
sed tamen in duris remanentem rebus amicum
     quamlibet inuiso Caesar in hoste probat,
nec solet irasci—neque enim moderatior alter—
     cum quis in aduersis, siquid amauit, amat.
de comite Argolici postquam cognouit Orestae,
     narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,
     laudari solita est Hectoris ore fides.
quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,
     Tartareum dicunt indoluisse deum.
Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata
     credibile est lacrimis inmaduisse genas.
est etiam in miseris pietas, et in hoste probatur.
     ei mihi, quam paucos haec mea dicta mouent!
is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,
     debeat ut lacrimis nullus adesse modus;
at mea sunt, proprio quamuis maestissima casu,
     pectora processu facta serena tuo.
hoc ego uenturum iam tum, carissime, uidi,
     ferret adhuc istam cum minor aura ratem.
siue aliquod morum seu uitae labe carentis
     est pretium, nemo pluris emendus erat:
siue per ingenuas aliquis caput extulit artes,
     quaelibet eloquio fit bona causa tuo.
his ego commotus dixi tibi protinus ipsi
     'scaena manet dotes grandis, amice, tuas.'
haec mihi non ouium fibrae tonitrusue sinistri,
     linguaue seruatae pennaue dixit auis:
augurium ratio est et coniectura futuri:
     hac diuinaui notitiamque tuli.
quae quoniam uera est, tota tibi mente mihique
     gratulor, ingenium non latuisse tuum.
at nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
     expediit studio lumen abesse meo.
utque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,
     dissimiles illis sic nocuere mihi.
uita tamen tibi nota mea est; scis artibus illis
     auctoris mores abstinuisse sui;
scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,
     ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
ergo ut defendi nullo mea posse colore,
     sic excusari crimina posse puto.
qua potes, excusa, nec amici desere causam:
     qua bene coepisti, sic bene semper eas.

X

Est mihi sitque, precor, flauae tutela Mineruae,
     nauis et a picta casside nomen habet.
siue opus est uelis, minimam bene currit ad auram
     siue opus est remo, remige carpit iter.
nec comites uolucri contenta est uincere cursu,
     occupat egressas quamlibet ante rates,
et pariter fluctus ferit atque silentia longe
     aequora, nec saeuis uicta madescit aquis.
illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
     fida manet trepidae duxque comesque fugae,
perque tot euentus et iniquis concita uentis
     aequora Palladio numine tuta fuit.
nunc quoque tuta, precor, uasti secet ostia Ponti,
     quasque petit, Getici litoris intret aquas.
quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
     et longum tenui limite fecit iter,
fleximus in laeuum cursus, et ab Hectoris urbe
     uenimus ad portus, Imbria terra, tuos.
inde, leui uento Zerynthia litora nacta,
     Threiciam tetigit fessa carina Samon.
saltus ab hac contra breuis est Tempyra petenti:
     hac dominum tenus est illa secuta suum.
nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
     Hellespontiacas illa relegit aquas,
Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,
     et te ruricola, Lampsace, tuta deo,
quodque per angustas uectae male uirginis undas
     Seston Abydena separat urbe fretum,
inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,
     Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,
quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:
     hic locus est gemini ianua uasta maris.
haec, precor, euincat, propulsaque fortibus Austris
     transeat instabilis strenua Cyaneas
Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem
     arta sub Anchiali moenia tendat iter.
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces
     praetereat dictas nomine, Bacche, tuo,
et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos
     sedibus his profugos constituisse Larem.
a quibus adueniat Miletida sospes ad urbem,
     offensi quo me detulit ira dei.
haec si contigerint, meritae cadet agna Mineruae:
     non facit ad nostras hostia maior opes.
uos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres,
     mite, precor, duplici numen adesse uiae!
altera namque parat Symplegadas ire per artas,
     scindere Bistonias altera puppis aquas.
uos facite ut uentos, loca cum diuersa petamus,
     illa suos habeat, nec minus illa suos.

XI

Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
     est mihi sollicito tempore facta uiae.
aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
     scribentem mediis Hadria uidit aquis;
aut, postquam bimarem cursu superauimus Isthmon,
     alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
quod facerem uersus inter fera murmura ponti,
     Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
ipse ego nunc miror tantis animique marisque
     fluctibus ingenium non cecidisse meum.
seu stupor huic studio siue est insania nomen,
     omnis ab hac cura cura leuata mea est.
saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
     saepe minax Steropes sidere pontus erat,
fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae,
     aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi
     carmina ducebam qualiacumque manu.
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
     inque modum cumuli concaua surgit aqua.
ipse gubernator tollens ad sidera palmas
     exposcit uotis, inmemor artis, opem.
quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
     quam dubia timeo mente timensque precor.
attigero portum, portu terrebor ab ipso:
     plus habet infesta terra timoris aqua;
nam simul insidiis hominum pelagique laboro,
     et faciunt geminos ensis et unda metus.
ille meo uereor ne speret sanguine praedam,
     haec titulum nostrae mortis habere uelit.
barbara pars laeua est auidaeque adsueta rapinae,
     quam cruor et caedes bellaque semper habent,
cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor,
     pectora sunt ipso turbidiora mari.
quo magis his debes ignoscere, candide lector,
     si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,
     nec, consuete, meum, lectule, corpus habes.
iactor in indomito brumali luce profundo
     ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim
     scribere se rigidas incutiente minas.
uincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso,
     ipse modum statuam carminis, illa sui.