Salutis anno MDLXXXVIII
Aetatis suae LVIII
Ante Primum, nihil.
Post primum, omnia.
A Principio, omnia.
Ab Uno, omnia.
A Bono, omnia.
A Deo, Uno Trino omnia.
Deus, Bonum, Unum Principium, Primum, idem.
Ab Uno, Unitas primaria.
Ab Unitate primaria, Unitates omnes.
Ab Unitatibus, Essentiae.
Ab Essentiis, Vitae.
A Vitis. Mentes.
A Mentibus, Animi.
Ab Animis, Naturae.
A Naturis, Qualitates.
A Qualitatibus, Formae.
A Formis, Corpora.
Haec omnia sunt in Spacio.
Haec omnia sunt in Lumine.
Haec omnia sunt in Calore.
Per haec paratur ad Deum reditus.
Hic Finis et scopus nostrae huius Philosophiae, esto germanus.
Philosophia, studium est sapientiae. Sapientia, universitatis est cognitio. Rerum universitas, constat ordine. Ordo priore constat, et posteriore. Si quis a posteris philosophari coeperit, rerum ordinem confuderit, eisque sibique tenebras offunderit. A primis ergo philosophandi initium nobis esto. A primis, cognitisne? an ab incognitis? Si ab incognitis incipiamus, sequentia, incognita erunt omnia. De incognitis, nulla nobis condetur Philosophia. A cognitis ergo initium sumendum. Cognitio omnis, a mente primam originem: a sensibus exordium habet primum. Inter sensus, et naturae nobilitate, et virium praestantia, et actionum dignitate, visus est primarius. Visui prima, et primo cognita, sunt lux, et lumen. Eorum ope, et opera plurimae patescunt rerum differentiae. Lux, et lumen, statim natis, se se offerunt. Per haec, prisci homines, sublimia, et media, et ima conspexerunt. Conspecta, sunt admirati. Admirando, sunt contemplati. Contemplando, sunt philosophati. Philosophia ergo, lucis, luminis, admirationis, contemplationis proles est verissima. A luce ergo, eiusque prole lumine, rerum sensibilium prestantia omni primis, primarioque sensui, primo cognitis, Philosophiae nostrae, prima iaciamus fundamenta. Quod si Philosophi veteres secissent, nec ignota sensibus, ac mentibus omnibus, Chaos, Homoeoromerias, Atomos, Materias primas, secundasve, rerum principia statuissent; nec in tantas ipsi diffensiones venissent: neque in abyssum tenebrarum, philosophiam coniecissent. Lux ergo, et lumen primaria eius proles, ante omnia sunt nobis cognoscenda. Per ea, ad primam lucem, patremque luminum ascendendum. Apud eum tantisper commorandum. Ab eoque res omnes deducendae. Per deductas, ad eum iterum revertendum: ut apud eum mansionem pepetuam faciamus.
A luce igitur, et lumine, quae nos maxime admiramur, exordium sumamus. A luce inquam, quae Dei ipsius, eiusque bonitatis est imago. Quae omnem supramundanam, omnem circummundanam, omnemque mundanam, illustrat regionem. Quae sese per omnia extendit. Per omnia se fundit. Per omnia permeat. Omnia permeando format, et efficit. Omnia vivificat. Omnia continet. Omnia sustinet. Omnia congregat. Omnia unit. Omnia disgreagat. Omnia quae vel sunt, vel illuminanatur, vel calescunt, vel sunt, vel gignuntur, vel nutriuntur, vel augescunt, vel perficiuntur, vel moventur, ad se convertit. Conversa purgat. Omnia perficit. Omnia renovat. Omnia conservat: et ne in nihilum abeant, efficit. Omnium rerum est, et numerus et mensura. Lux rerum omnium purissima. Inalterata, inalterabilis: Impermista, impermiscibilis: Indomita, indomabilis. Nullius indiga. Dives omnium. Ab omnibus optata: Omnibus optabilis. Caelorum ornamentum. Ornamentum corporum omnium. Mundi decor: Mundi pulchritudo: Mundi gaudium. Mundi risus. Qua, aspectui nihil iucundius. Nihil animo laetius. Nihil vitae commodius. Nihil cognitu praestantius. Nihil ad agendum utilius. Sine qua, iacerent in tenebris, inertia sibi ipsis omnia, nobisque incognita.
Hanc ergo lucem contemplationis omnis primariam causam, contemplando prosequamur, et propositorum probabiones exordiamur.
Lux in corporibus quibusdam cernitur: in aliis non cernitur. Corpora ergo distinguenda. Corpora igitur alia sui natura lucida sunt, Sol, stellae, ignis, Alia sua natura sunt opaca, Luna, terra, nubes. Alia neque lucem habent, neque opacitatem, utramque tamen in se recipiunt, neutram vero retinent. Aether, aer, <aqua. Haec Greci diaphana, Latini perspicua, et transpicua appellavere. Lucida, luce plena sua, alienis tenebris sunt impervia. Opaca, tenebris plena suis, alieno lumini, non sunt pervia. Diaphana propriis et lumine, et tenebra carentia, alienis, et lumine, et tenebra permeantur.
Lucida ergo corpora, ea sunt, quae semter lucent., Lucent autem semper, quae lucem propriam, sibique innatam, et connatam habent, ut Sol, sidera, ignis. Quod ergo triplex lux? non una? vel una in tribus? An his, alequa prior? An vero hae, primae sunt luces? Profecto, si tres hae, sunt inter se diversae, multiduo sunt, et numerus. Ante vero numerum et multitudinem omnem, est unitas. Neque ulla, aut est, aut esse potest multitudo, quae a sua non profluat unitate. Ergo et ante hasce tres luces, videtur una lux existere necessaria. Si hoc, una haec lux, prima ne lucium omnium erit? An vero ante ipsam alia? et ante hanc alia? et in infinitum fiet lucium progressus? Hoc nequaquam. Ergo una, erit omnium, lux prima. Haec lux una, ac prima, cum nullam aliam ante se habeat, corporea ne erit? an incorporea? Si corporea dicatur necesses est eam, vel in corpore alio esse, antequam in Sole, vel in astris, vel in igne. Vel harum aliquam esse primam. Ignis quidem unius, a nostro hoc differentiis esse, dici non videtur posse, cum nullus alius conspiciatur, Neque ex nostratis genere videtur esse posse. Quia neque unus in corporibus est, quia et primus sit, neque lux eius, lucem reliquis, aut dare, aut dedisse videri potest. Una ergo illa lux, et prima, ignis corporei non est. An vero est siderea, et sideris alicuius. Neque id videtur. Nullum enim sidus apparet usquam, a quo in reliqua lux fit diffusa, aut diffundatur. Quid si dicamus, cum Philosophorum multis, et astrologis omnibus, qui adhuc in ea perstant opinione, a Sole uno, in reliqua astra omnia, lucem diffundi? Hoc secus est, ut postea ostendetur. Hoc in presentia dicatur. Si Sol, lucium corporearum, non sit causa, nullam corpoream lucem, unam illam, ac primam esse posse lucem, quae lucius aliarum omnium sit fons, et prima scaturigo.
Si corporea non est, haec prima, incorpoream eam esse, est necesse. Si incorporea sit, necesse erit eam, et in se consistere, et a se subsistere, et per se existere, et per se substantiam esse. Hae enim sunt incorporeorum entium proprietates. Luces vero hasce multas, quae in Sole, in astris, in ignibus fulgent, ab ea luce una profluxisse est necessarium. Lucida enim ut effectus, a luce, ut a causa sunt. Non autem lux causa, est a lucidis effectus. An vero, et hae multae, ab illa una derivatae substantiae sunt, et ipsae? et illa harum genus unum sit, hae vero eos species, in dubio est maximo. Nam qui de luce, quamvis parum, sunt aliquid philosophati; neque haec dubia attigerunt, neque eorum solutionem ullam attulerunt, et in dubio alio sunt versati, hoc scilicet. An lux, quae in Sole, quae in astris, et quae in igne cerntur, qualitas sit simpliciter? an qualitas quaedam fere divina? an etiam qualitas prima, primi corporis coeli? Qui primum, terrestrius. Qui tertium coelestius. Qui medium, divinius pronunciarunt. Omnium pessime, qui lucem, colorem esse affirmarunt. In genus ergo qualitatis, eam omnes coniecerunt. Quia forte viderent, lucem in ignibus esse variam: eaque omnem, minorem esse quam in astris. Quorum itidem aliqua, minimam haberent. In Sole vero esse maximam. Haec autem varietas, in substantias, non est eis visa, cadere posse. Cadere autem posse in accidentia, et precipue in qualitatem, quae magis recipiat, et minus. Sed utrumque errore maximo. Nam accidentia reapse, et adesse subjecto, et ab eo abesse, eo servato, possunt. At lux, a lucido natura, a Sole, ab astris, ab ignibus, nec naturae vi, nec vi <humanae cogitationis potest abesse. Neque enim Sol, si non luceat, Sol remaneat. Neque sidera, ablata luce, sidera iam essent. Neque ignis <poterit esse ignis perseverare et non lucere. Id si nequit fieri, lux neque accidens est ullum, neque est in Sole, in astris, in igne, ut qualitas. Sed est ipsis pars essentialis. At Sol, et astra, et ignis, corpora sunt, substantiae sunt. Ergo et lux, ad corpora eorum constituenda pertinet, et essentiae eorum pars est principalis.
Neque magis recipiunt lucis et minus, singula in seipsis, etiam si Sol maxime omnium luceat, et stellae magis fulgeant quam igne s, et ignis idem magis hodie lucere appareat, quam cras. Idem pro materiae ardentis, raritate et densitate, et copia et inopia evenit. Essentiam tamen, ignis, nequaquam mutat, Refert euidem D. Augustinus, ex M. Varrone, Castorem quendam historicum, testimioniis Adrasti Cizyceni, et Dionis Neapolitae, nobilium matematicorum, scriptum reliquisse, sub Ogyge: Veneris stellam nobilissimam, et colorem mutasse et magnitudinem, et figuram et cursum. Quod nec antea, nec postea factum est umquam. Sub Iustiniano vero Caesare narrant historiae, Solem sereno coelo., sex continuis mensibus, languidius luxisse. Ex quibus quis arguat, et in Venere, et in Sole lucem esse accidens. Si ita sit, verum non fuerit, lucem ad eorum essentiam pertinere, nec illa sine luce esse non posse. At si hic verum sit, substantia magis recipiet, et minus. Vel qualitas non erit accidens: vel lux non erit qualitas, et si qualitas sit accidens, lux qualitas non erit, sed excellentius quiddam. Excellentius autem si sit qualitate, proculdubio fuerit substantia. At quae substantia? Triplicem veteres fecere: materiam, formam, ex his compositum. Si lux Solis, siderum, ignium, substantia sit ut materia, et materia sola, ac nuda sine forma stare nequeat, et formae subiiciatur semper, lux quoque alicui suberit formae. At cuinam formae? Quae ei scilicet superveniat: et eam intus, forisque quasi obvestiat. Nihil autem luci supervenire posse videtur, ita ut lux adhuc permaneat. Sin vero lux composita substantia sit, materiam habere, et formam esse necesse.
At quaenam materia tali subest composito? Sed ne cogitatione quidem id assequi videmur posse. Solis equidem et astrotum forte materia fuerit aether. Ingis materias videmus multas, sed nos lucis solius materiam uti compositae substantiae, nunc quaerimus. Eius quidem lucis, quae in Sole est, quae in astris, quae in igne, materia forte alia nulla fuerit, qual sol, et astra, et ignis. Atque ita horum luces, aut aethera, aut ipsamet astra solem, ignem, pro materia habebunt; et lux eorum forma erit. Atque hinc est, ut veterum nonnulli dixerint lucem, primam esse formam aetheris totius, ac Coeli. Quod quidem a Chaldaeis venit. Neque enim solum in sole, aut solis sideribus dixerunt esse lucem, verum etiam eam universum tenere coelum, et coeli totius substantialem formam esse. Quae lux, et quae forma universalis Coeli, sit etiam lucidorum omnium astrorum, et Solis efficiens causa. Quae ab ea sint lucida, non tamen ipsa sit lux universalis, sed ad corpora illorum singularia, partibus suis sit contracta. Lux ergo quae in coelo, quae in astris, quaeque in sole est, substantia eorum est, non ut materia, non ut compositum, sed ut forma. Quod et authoritas magnorum sapientum autumat, et rationes dictant et iam allatae, et eae quas nunc addemus.
Si solis, et astrorum lux, composita sit ex materia, et forma quaeremus, ea materia, ea forma, lucidae ne et ipsae sint, vel diaphanae, vel opacae? Si opacae dicantur esse, quomodo tenebrae lucere poterunt? Si diaphanae, quomodo, quod lucem propriam non habet, et quod est saepe tenebris oppletum, poterit perpetuo lucere? Si id neque fieri, igitur et materia, et forma lucidae necessario erunt, vel alterutra, vel utraque. Si id detur, per lucem lucidas esse est necesse. De hac ergo iterum quaeremus luce, an ipsa ex lucidis sit composita? Atque ita vel ex duobus illis, diaphano et opaco, necesse erit eam componi, (quod nemo dixerit) vel de luce, in lucem abibimus in infinitum, Quod ititdem fieri nequit. Verius ergo fuerit, lucem in sole, ac sideribus, formam esse asserere. Formam inquam eam, per quam res sit, et quae rei det esse. Lux enim solis, soli dat, ut sol sit: et sine qua sol non esset sol, neque esse posset.
Idem de astris est dicendum. An vero etiam de ignibus aereis nostratibus? Si rationibus demonstretur, solem et astra, esse ignes, etiam de ignibus hisce dicendum erit, lucem eorum formam esse.
Si astra et solem, ignes non esse demonstratio valida ostendat, nostrorum ignium fortasse lux forma non erit: sed vel calor, vel aliquid quid, quod in eo sit, vel etiam utrumque.
Sed hoc alias. Nunc de Sole et astris, vel etiam de sole tantum, donec appareat verum, an astra, propria luceant luce, an aliena?
Ergo in sole forma haec lux, in superficie ne tantum solis, et materiam aliam interiorem, extrinsecus obvestit? An vero totum solis corpus penetrat intrinsecus et permeat. In nostris quidem ignibus, lux et extrinsecus totum vestit, et intrinsecus totum corpus replet. Cur non in similibus igni, astris, et sole, idem evenait? Quae id res, quae ratio prohibet? Ignes certe nostrates, crassam plerumque, et impuram materiam habent, attamen toti, quaquaversum collucent. Multo id magis, in astris, in sole, fiat est necesse. Idque necessitate multa, si aether, astris ac soli, materia sit, quem aethera primum diaphanum posuimus, et diaphana tota, omnibus suis partibus pellucent. An vero, quia sol, naturale corpus esse dicatur, materiam aliam, quam aethera sub lucis forma latentem habeat? Si ea materia, ut ignium nostratium crassa sit, et ignes hi collucent, et pellucent toti, qui ab ea impediri, et opacari videbantur posse, nihil vetabit id in sole etiam evenire. Si vero materia eius, aether sit, diaphanorum primus, multo magis pellucebit. Sin vero materia eius, famigerata illa quinta essentia dicatur esse, quae non materia, verum tota coelestium corporum essentia et dicta et docta fuit; nihil itidem vetabit, solem totum, et intus, et extra collucere, et pellucere, Tota enim coelorum essentia diaphana videtur. Si sol, si astra, corpora sunt simplicia, ut coelum reliquum, materia ne eadem constabunt, qua constat coelum, an alia? Si eadem cur non ut coelum, et ipsa sunt diaphana? Cur non ut astra, ut sol, coelum quoque fulget universum? Si alia, purior ne ea est, an impurior coelesti? Si impurior dicatur, sol ergo et astra, coelo sunt praestantia minus. At pulcherimae sunt, totius coeli partium. Pulchritudo autem in divinitatis limine sedet. Ergo, et parestantior, et purior, solis et astrorum est materia, quam sit materia coeli reliqui. At quaenam alia ea esse poterit, quam ipsamet lux, coelo pulchrior, et fulgentior? Sed lux haec eadem, forma erat etiam solis, forma, etiam astrorum. Ergo lux, vel duplex est, alia forma, alia materia. Vel eadem una, et materia sibi est et forma. At lux simplicissima rerum est. Non ergo duplex est, ut alia materia sit, alia sit forma. Unica igitur est, sibi ipsi et materia, et forma. Atque hac quidem praestantia, divinas attingit essentias quamproxime, earumque est imago simillima. Incorporeorum scilicet incorporea. Sed et corporea eorum est imago. Quia sol et astra, trine sunt dimensa, et mole maxima extenduntur. Ergo et corpora videntur esse. Et lux eorum, corporum quoque imago esse, quia et ipsa trine sit dimensa. Lux ergo et incorporeorum, et corporum aeque, simulachrum est et imago, et medium quodam inter divina incorpiream et corporum naturam. Sol igitur, et astra si haec propriis, si luce quoque solis luceant, mediae quaedam essentiae sunt, et substantiae. Incorporeae simul, quo ad lucem, et corporeae quoad dimensiones. Cuius autem divinitatis sunt imagines? Lucis scilicet incorporeae. A qua et factae ab initio sunt: et ab ea servantur, et in ea conservantur, et ab ea veluti a proprio fonte, eoque fulgentissimo, derivantur perpetua, et perenni quadam derivatione, sed oculis corporeis ob nimium fulgorem invisibili. Nihil enim hi, nisi corporeum discernunt. Derivatio autem haec, uti postea ostendetur, per media quaedam in solem, in astraque descendit, a primissima illa luce, lucium fonte omnium. Quae quamvis infinita in se sit, eo ipso quod finita non est, a finitis oculorum viribus, non discernitur. sicuti etiam solis finita lux, oculis nullis, vel extra, vel intra discernitur plene. Qua ratione, solis finita lux, infinitae primae lucis, satis plena est imago. Infinita enim illa, infinitarumque virium, finitam hanc, infinitarum tamen prope virium, ad imaginem suam produxit. Eanque praeter vires lucendi, et producendi, duplici alia praedita infinitate protulit. Figurae nimirum orbicularis. In qua, nullum principium, nullus finis. Et centri, cuius itidem, neque principium, neque finem (quae est infinitorum proprietas) reperias ullum. Et praeter hoc; centrum , quamvis rerum fit minimum, est tamen infinitum, infinitasque ex se vires ad circumverentiam emittit.
Qua ergo centrum, et infinitum et immensum, [3r] et suas vires infinitas, tametsi non immensas: ad infinitum, etiamsi non immensum,sui orbis superficiem protendit. Et extra eam quasi in infinitum, suae lucis propaginem aliam, lumen scilicet in immensum, ac forte in infinitum porrigit ad eam, et ultra eam, qua putatur, supremi coeli, superficiem in infinitum sorte spacium, quo ea superficies ambitur. Sed de his postea. Lux igitur corporea, varie infinita, infinitae illius simpliciter incorporeae, et vere infinitae, verissima est imago. Alia re forte nulla ab ea degenerans, quam quod per dimensionem trinam, corporea evadit, finita simul et infinita.
Quid autem utraque est? Fulgor nimirum. Illa mentalis, et intelligibilis, et simpliciter incorporeus. Haec vero, inter incorporeum et corporeum, medius visualis. At fulgor, iterum quid est? Forte non aliud dicere eum poterimus, aut significantius, quam candorem? Ita ut fulgor maximus, sit etian candor maximus. Candor quoque medius, et minimus, fulgor quoque sit, et medius et minimus.
Certe, solem esse fulgorem, oculis cernimus. Hunc vero fulgorem, esse candorem, quomodo probamus? Oculis itidem eisdem: Sed illum, fulgore ipso oblaesis: hunc vero laesis nihil. Si quis enim per nubem tenuem, oculos in Solem dirigat, candorem maximum, et qualem in re alia forte nulla, intuebitur. Si quis vero sereno aere, non lippus, in eundem solem visum intendat, candorem eundem, sed fulgentissimum, et quem visus non sustineat, conspiciet, Itaque is, qui inter veters, solem esse flavum dixit, eum vel nunquam, vel lippis oculis aspexit. Est enim candidissimus. Candorem hunc solarem lucem appellamus. Candor hic in sole, purissimus est, a macula omni: a nigore omni, atuqe alio colore procul positus. Est quia talis est candorum ac lucium corporearum omnium, etiam est maximus. Ibi enim, ratio dictat, esse candorem maximum, uti nihil est nigroris. Candor igitur in Sole, est simplicissimus. Ideoque fulgentissimus, ita ut fulgentior, non videatur esse posse.
Itaque candor et fulgor non solum uti diximus in solis superficie apparet. Sed in intimo quoque solis corpore, eum esse ratio suadet. Nisi enim fulgor in intimo solis esset, sol totus, lux non esset, Et nigorem haberet intus. Qui nigror, a candore necessario, vel seiunctus esset, vel eio coniunctus. Si seiunctus esse dicatur, vel interstitium aliquod, vel terminus inter eos intercederet. Interstitium omne alieni est corporis. At solem, nec sensus indicat, nec ratio ostendit, ex suo, et alieno corpore, esse constatum. Terminus vero, quales in luna conspicimus plures, in sole visus est nunquam. Neque eo quo minus splenduit tempore Iustiniani, nec quando eclipsim patitur, Nec sensus igitur, nec ratio ostendit in sole candorem esse a nigrore ullo separatum, At neque coniunctos, neque foris neque intus contemperatos. Nullus ergo nigror, vel apparet, vel est in sole. Ergo sol totus est candor. Ergo, et foris ei candor est et intus. Et qui foris apparet candor, idem est cum eo candore, qui solis viscera, et tota, et omnia replet. Et eadem lux interior est soli, et exterior. Imo, quod ex his rationibus colligitur; sol et candor, et fulgor, et lux, nimirum corporea, et corpori innata, una eademque sunt res. Neque exterior (quod quidem voluerunt) imago est interioris. Neque interior fons est exterioris. Sed unum et idem sunt reipsa; partibus tantum sui, et locis dissita.
De astrorum vero luce; forte non est ita sentiendum. Namque est ab Astronomis observatum, de tanto stellarum numero, quinque esse nubulosas, obscuras novem. Habent ergo hae, nigroris in se non parum, sicuti et luna. Reliquas vero, quae clare lucent, eiusdem sunt cum sole rationis. Nimirum unaquaeque, et stella est, et candor, et fulgor, et lux, una eademque res. Sed quia non omnes, eadem luce lucent: neque eodem candore fulgent: sed lucibus ita inter se differunt invicem, ut singularum luces, specie videantur a singulis aliarum lucibus distare: necesse est in lucibus earum nigrorem aliquem, aut colorem alium esse admistum. Minore et maiore copia prout lucium claritas, vel maior est, vel minor. Aliae, quae clarissimae visuntur, ut Venus, ut Sirius, ut Spica, ut aliae quae primae dicuntur esse mangitudinis, et quae ad polum Antarcticum, ex neotericorum navigationibus, fulgentissimae omnium, crucis figuram formant, nullum nigrorem, neque intra, neque extra habere est necesse. Sed de hac lucium syderearum differentia suo loco agetur postea. De luce ergo corporea, coelestique. (Nam de ignea suo loco) haec nobis dicta sunto. Quae, ni fallimur, neque veteres, neque neoterici ulli philosophi, aut attentarunt, aut attigerunt; rei lucentissimae, nimia, uti remur, deterriti obscuritate.
FINIS PRIMI LIBRI
Patricius | Neo-Latin | The Latin Library | The Classics Page |