M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR SEXTVS

Qui in calamitate parentes deseruerit, insepultus abiciatur. Qui habebat uxorem et filium, captus a piratis scripsit domum de redemptione. uxor flendo oculos amisit. filius retinente matre profectus vicariis manibus redemit patrem. idem in vinculis decessit. abiectus in mare et appulsus ad litus patrium est eiectus. vult illum sepelire pater, mater prohibet.

[1] Etiamsi, iudices, in hac asperrima condicione fragilitatis humanae, in qua nemo prope mortalium impune vivit, haec omnibus natura est, ut sua cuique calamitas praecipue misera atque intoleranda videatur, inter omnes tamen hoc constet necesse est, infelicitatem meam tantum ceteras supergressam, ut prorsus haec sit, quae fleri debeat usque ad caecitatem: quid enim passus sum tam leve, ut non comparatio mei felices aliorum etiam miserias faciat? grave est a piratis alligari, magis dicat hoc, qui sciat, quam cito capti moriantur: alligatus sum, sed tamen miser magis queror, quod solutus sum. indigna est impietas in suos: quae quanta versetur in hoc iudicio, videtis. sed mihi hoc quoque querendum est, quod me et uxor nimium dilexit et filius. quid ego putarem in rerum natura posse reperiri, quod orbitate acerbius videretur? non contingit mihi, quod ceteris miserrimum est, filium efferre. parum est, quod iuveni singularis exempli causa mortis fui, et, tam pretiosa redemptus anima, senex ominosus morte filii mei vivo, parum est, quod mihi luctum meum fluctus nuntiarunt, et aliud agenti patri subito ad litus orbitas appulsa est, quod miserum iuvenem toto iactatum mari, etiam si nemo interpellasset, sero sepelirem: adhuc supremo prohibeor officio, et, ne quid solacii contingat, perdo etiam maris misericordiam. inicit errantem corpori manum mulier et piratis et tempestate crudelior, atque, ut accedat dolori meo cumulus, quae hoc facit, uxor mea est! [2] ne quis tamen erret ignotus: non est filii mei noverca, sed mater -- o facinus, o cladibus nostris mutata natura! -- mater ignem ultimum filio negat, et mulier, quae maritum quoque suum debilitata desiderat (quis hoc de ista credat?), filium non flet, funditus eversa fulmen hoc clademque non sentit. comparet dolorem: quanto minore causa excaecata est!

Huius, iudices, poenae ab ipsa morte repetitae crimen ego sum: ego et ablegavi filium meum et infamavi, et, ne non accedat gravissimi doloris comes paenitentia, in illum mortiferum carcerem mersi. quo fato parentes miser sortitus est, ut illi vitam pater, sepulturam mater auferret? nam ut pietatem filii mei semel indicem: patrem redemit. si, quod ego redierim, uxor irascitur, reddat rationem, cur acceptis litteris meis fleverit. atquin miserrimus iuvenis quomodo magis temperare potuit officia? lex parentibus in calamitate ferre opem iubebat; uterque parens erat calamitate devinctus, unus autem succurrere utrique non poterat. invenit tamen ingeniosa pietas et utrique subvenit dispendio sui: [3] ipse venit ad patrem, me remisit ad matrem. hoc si defendendum est, agnosco partis meas: causam planctibus agam; flere enim certe per legem licet. alioquin diu laudare non expedit, diligenter defendere contrarium est actioni nostrae: ut impetremus funus, moramur. dum nos litigamus, dum circa cadaver nostrum orbi rixamur, dum agitur causa defuncti, dum sepulcro lege praescribitur, dum dantur legitima dicentibus tempora, putrescit interim corpus, nec tutum in sicco iacet: cadaver ab incursu avium ferarumque tantum miserantium corona custodit. convenerunt etiam alieni parentes, totus in spectaculum populus effusus est, et ignoto quoque corpori publica humanitas quasi quasdam fecit exequias. deflent omnes homines, dolent; plurimorum tamen illa vox est: 'iuvenis insepultus iacet miser, nec patrem habet fortasse nec matrem.' iam hominis figuram vetustas paene consumpsit, iam lenta tabes in terram defluxit, iam soluta cute ossa nudantur. quamlibet duraveris animo, non ferres tamen ista, si videres.

Sed audire certe potes. ille est filius noster, cuius spes ipsas amavimus, quem apud omnia templa et surdos votis deos superstitem precati sumus, a quo sepeliri optavimus, ille amabilis infans, ille blandus puer, ille iuvenis etiam ante hoc crimen piissimus, ille, dum par fortuna parentium fuit, propensus in amorem tui, mentior, nisi, cum peregrinatio mea nos diduceret, maluit esse cum matre. me per omnia maria volitantem, ut plus filio relinquerem, circumvenit saevius ipso mari latrocinium. [4] describam nunc ego pendentem fluctibus carcerem et catenas macie mea laxatas et detritam lateribus meis consciam malorum carinam et obrutam perennibus tenebris feralis loci cruentam caecitatem? ista vero, si quid pudoris habeo, tacenda sunt. alioquin quis mihi ignoscet, quod vicarium accepi? etiam scripsisse paenitet. o litterae fletibus tremulae, o parum alligatae manus, o dolenda uxoris oculis epistola! cur indicavi, cur scripsi quod uxor ac filius ultimum legerent, ut incertum sit, utrum me carius redimant an lugeant? cognita clade rarissimi uxor exempli et prorsus talis filii mater totos efflevit oculos, fontemque illum perennium lacrimarum tantum caecitas clusit; si non tenuisset filium, vicerat. continuos inde planctus, incredibilis maestitia, assidua lamentatio ~fuit iuvenem nescio in me magis an in te futurum impium, si non redemisset quem tu sic desiderabas. ergo profectionem apparat, ut, quoniam reddere matri non poterat oculos, redderet virum oculis cariorem. sed videlicet est quaedam ultima calamitatium rabies, et novissime in furorem vota ipsa vertuntur. retinuit iuvenem et epistolis meis legem opposuit. o vanae figurationes et pectora hominum alto errore confusa! nemo illam non putabat timere de filio. itaque iuvenis, quod ad solacium pertinere credidit, commendavit amicis custodiam matris, substituit vici curae suae propinquos: neque enim aliter usque ad reditum meum caeca vixisset. quicquid humana ratio valet, contulit. si potuisset redimere oculos matris, qua pietate fuit, vicarios suos dedisset. ipse profectus est solo comitatus animo, nec se putavit ire sine pretio, quamvis ad piratas ferret inanis manus. dicat aliquis: [5] 'adeo domi nihil reliqueras, adeo longa aetate sic vixeras, ut ne pretium quidem tui paraveris?' si hoc ita esset, testor deos, de redemptione litteras non misissem. fuit, unde redimi possem. iudices, fuit, sed illud totum filius matri reliquit.

Navigat ergo per horridos fluctus et gementia litora et spumantes scopulos et quacumque miser relatus est inauspicatum metiens iter, prorsus ominose retentus, perversis etiam votis, qui optaret alligari a piratis, quos vitare quoque miserum est. quaerit haec omnia impius ille filius propter parentes, quod non praestitisset frater fratri, non uxor viro,(quid differimus ultra?) non pater filio.

Dii immortales, caeli, maris, inferorum praesides, uni mihi adhuc omnes male experti, vos tamen solos habeo testes, quam invitus redemptus sim; miserum me: perit qui sciebat! nam ut primum pervenit iuvenis ad piratas adferens redemptionis meae se pretium, e ferali navicula avidus exiluit vicarias oblaturus manus; stravit se ad genua singulorum, et, ut cupiditas fecerat blandum, obsecravit omnibus precibus, miserabili planctu et lacrimis paene maternis. nemo umquam sic, ut solveretur, rogavit. nec sane difficile fuit impetrare a piratis captivitatem; maior illi pugna mecum fuit. [6] non dignum illud spectaculum latronibus erat, cum pater filiusque de vinculis contenderent, et sibi quisque carcerem vindicaret: ego iam usu defendebam meum et in his annis iam maturam mortem asserebam; at ille contra: 'ego te in calamitate deseram? ego alligatum relinquam? Et quomodo ad matrem redibo, quae misera desiderio tui dies noctesque fletibus iungit, quae vivere sine te non potest?' non dicebat tamen omnia, et cum adsiduos planctus et inrequietas diceret lacrimas, adiciebat: 'iam paene caeca est. fortasse, si redieris, videbit. in summa: non recedo; fas est mihi etiam invitis parentibus pie facere. non recedo; si perseveras, demus piratis lucrum: aut vicarius ero, aut comes.' quantum inter haec flevit, quamdiu cecidit oculos suos! si perseverassem, duos excaecaveram. obstupuerunt pietate tanta etiam latrones, et per immobiles ante vultus fletus cucurrit. non tenuissent fortasse iuvenem, nisi redempturos parentes talem filium credidissent. ipse in se transtulit ferreos nexus, et hilarior alligatus est filius, quam solutus est pater. supremum tamen et (nefas!) in aeternum me iam catenatis manibus amplexus, postquam mei cura discesserat, 'matrem', inquit, 'tibi per haec merita commendo: tu illam tuere, defende, ama, ne relinque. sic paria faciemus: illic tu eris vicarius meus. si haec feceris, non irascetur mihi fortasse mater, quod ab illa recessi.' [7] sic in navim filii mei male permutatus vector imponor, et qua visum oculi dederunt, ad piratas e puppe prospecto. curva litora et emensum sideribus fretum et turritos rupium scopulos retro lego. miserum me, quamdiu a piratis etiam navigatur! mandata tamen tua, fili, perago: assideo, sustento -- immo mehercules tu assides, fili, tu sustines, propter quem mihi etiam huius propensior cura est: dum recedere ab uxore nolo, filium non redemi.

At illum interim cotidie situs carceris strangulat, insidunt ossibus catenae; exemplum saeculi in myoparone moritur. mater, iam satis est: habes poenas super legem. sepelissent talem virum etiam ipsi piratae, nisi eos conscientia scelerum metusque poenarum ab omni litore arceret, quod unum poterant, secundis proiecere ventis. excepit mitior matre tempestas, et, si qua dici potest calamitatium felicitas, prospero cursu cadaver tantum quod non ad ipsa maiorum sepulcra depositum est. narretur res saeculo nostro diversa et nescio utra parte mirabilior: filii corpus matri maria rettulerunt, mater mari. magnam quidem partem agnosco culpae meae: ego uxorem adduxi, et, ne miseram matrem dolore fraudarem, ipse meis umeris adversariam meam usque ad litora tuli. et sane ~adversus prima verba orbitatis animo aestimantem fefellerunt. quis autem non dolentis adfectum putasset, cum diceret defuncto filio mater: 'quid enim navigasti? quid maria ingressus es? quid piratas petisti?' nam illa quidem vulgatissima orbitatis vox est: 'fili, cur me reliquisti?' etiam cum tota supra corpus incubuit, amplexam putavi, etiam cum iniecit tollentibus manum, 'et hoc', inquam, 'solent facere matres, ut funus morentur.' at ista legem recitat et in cadaver fili perorat. [8] tace, tace, misera! ita tu istud optasti? sola scilicet calamitatibus nostris adhuc defuit culpa, ut, cum saevitia nimiae quoque felicitatis turpis sit, procedat inauditum antea monstrum, misera crudelis. si quid irati dii reliquerunt, si quid infelicitas oblita est, suis manibus perdere cupiat. detracta est fortunae invidia, quando suo quoque iudicio mater post amissum filium parum misera est. lacrimas ipsas novissime perdo: inanis domi libitina plangitur, derisus dissignator redit, refertur rogus. inter haec omnia non gemitus ullus matris, non lacrimae, non questus. putes adpulsum ad litus aliquem esse piratam. unde hunc illi animum? si mala sua ideo non sentit, quia non videt, et hoc boni caecitas habet, eruat aliquis oculos meos. si tenebrae corporis affectibus non obstant, estne haec uxor mea, estne ille filius noster? liceat dubitare, si fieri potest, et sane vix iam dinoscendam speciem vetustas reliquit, sed adtritae manus et tumida vestigia vinculorum et testis longae captivitatis macies, infelicia argumenta, consentiunt. miserum me, certus luctus est: filium agnosco; uxorem non agnosco.

 Ergo quoniam de iure longior pugna, et nobis festinandum est, sint primae precum partes. adeste, universi utriusque sexus parentes, dum matrem in exequias filii rogo. per matrimonium te vetus et per mutuam caritatem, quae utrique nostrum magno constat, adice, per commune pignus, per annos pariter actos et beneficio filii plures, per meum in te obsequium, iam mei miserere, cuius soles. crede mihi, hoc, quod patior, carcere peius est, captivitate crudelius. mea ista poena est. quid tibi tantum mali feci, quid offendi? certe ego te non reliqui.

[9] Iam si totum adfectum in hunc consumpsisti virum, et omnis per oculos misericordia effluxit, tulerit sane filius noster merito poenas, dederit spiritum supplicio. nihil de praeteritis loquamur; quod postulavit Cicero etiam ab illo crudelissimo Siciliae tyranno: mors sit extremum. ~quod quidem cum permissum non esset, pernoctabant ante ostium carceris pretio redimentes sepeliendi potestatem [quid tandem hoc Marcus Tullius] patres matresque miserae. tu vende saltem, quod sub Verre crudelissimum fuit. certe ego filium redimam, nec mihi pretium diu quaerendum est: habeo manus.

Nihil moveris nunc, et debilitatem tuam iactas? singulare feminis exemplum ostendi narrarique desideras: sepulturam filii maritus a te impetrare non potuit. vade hercule, si libet, et corpus in fluctum repelle, aut, si parum celebri loco videtur abiectum, inice manum et, ne minus te satiet alienum ministerium, ipsa potissimum trahe<n>s alteram manum cadaveri impone, altera<m duci>; duc, qua frequentissimum rotis iter est et nigra limo via; proterat miserum onustum vehiculum et sanctissimum pectus ungulae rumpant. ipsa, quoniam deficeris oculis, elisum caput et oppressa ponderibus praecordia manibus tuis pertracta; si quidem istis audeas, etiam dentibus lacera. litigamus, consistimus: in diversum abimus. nempe cum viceris, omnia paria habebimus praeter animum. non sepelies? vide, quaeso, vide, ne, dum ligitas, harenam fluctus aggeret, iniciat humum misericors populus, obsta, si cuius clementia tumulum fecerit, effode, et, cum talis sis mater, aude indignari et exclama: 'magis amavit patrem.'

Cruces succiduntur, percussos sepeliri carnifex non vetat, ipsi piratae nihil amplius quam proiciunt. mater . . . quamquam hoc nomen profanari nefas est: [10] si perseverat esse filii sui noverca, ut hac crudelitate videatur digna, quae orbitatem suam intellegat, si ultra hostium adfectum, qui caesos acie saepe tumularunt, ultra tyrannos, ultra latrones parum habet non sepelire, nisi aliorum quoque officia praeciderit, et tantum quod non petita ex fluctibus aqua restinguit ignem, si adeo non genuit filium sed effudit, et illo infelici partu ingratum uteri pondus exposuit, licet inputet nobis, ut volet, quod tueri non potest, singulare mariti desiderium, dicam tamen quod sentio: excusatius odisset virum quam filium. quamquam in hoc mutuae caritatis affectu paria fecimus: illa oculos propter matrimonium neglexit, ego filium; vicem caecitatis orbitate persolvi. tamen, quod inter haec quoque mala privatim doleam necesse est, omnem illam, quam contraxerat, perdit opinionem: iam inimici triumphant, iam passim locuntur: 'illa exempli mulier, illa saeculi decus; virum redimi noluit nec filium sepeliri.'

Equidem, iudices, ut sentio, neminem non mortalium favere hominis sepulturae convenit, quia haec una res est, cuius exemplum ad omnes pertineat, ideoque non nisi ab ultimo parricidio exigitur poena trans hominem. etiam si qua sunt iura, quae obstent, si tamen angustus saltem detur accessus, per quem intrare humanitas possit, vera clementia occasione contenta est. [11] sive omnis in defunctis sensus perit, et ad operiendam foeditatem subtrahendamque dolori materiam mortui viventium causa sepeliuntur, seu, cum ad infernas sedes anima migravit, unus hic luce viduis honos, et suprema face, ut vates ferunt, petitam ulterioris ripae stationem contingunt, quae vera esse et credo miser et opto cito iturus ad filium, certe rerum natura ut in generandis alendisque hominibus quae necessaria erant, ex se ipsa prospexit, ita, cum rursus opus suum resolvit, corpora nostra quam primum reducere ad principia festinat; ut desertis etiam locis circa cadaver tracta imbribus terra concrescit, adgerunt pulverem venti, et liquefacta multa die membra paulatim humus bibit, etiamsi nullus operit. at ipsa longo tempore in terram ossa desidunt. nobis vero adversus exanimes genuit non solum miserationem, quae cogitationi nostrae subit, sed etiam religionem. inde ignotis quoque corporibus transeuntium viatorum conlaticia sepultura, inde iniecta ab alienis humus. facinus indignum! cum haec ita sint, sepultus esset filius meus, nisi incidisset in matrem.

Et haec, iudices, non ideo ego dico, ut adfectu iura corrumpam, neque vobis praecipio, sed adversariae exprobro. legem quidem istam quidni horream, cum id unum miserrimo iuveni sit obiectum, quod in calamitate non deseruerit patrem? sed quatenus luctus nostri in ius vocantur, et flenti disputandum est, et orbitati suae mater irascitur, superemus quam exorare non possumus. ecquando duorum hominum miseriora vota vidistis, <quam> ut de his pater, si vicerit, filium suum efferat, mater, si vicerit, abiciat?

Quae tamen lex est? qui parentes in calamitate deseruerit, insepultus abiciatur. omnis nobis in hac ~prius causa, iudices, de scripto et intellectu legis contentio est, utrum verborum ambiguitate an voluntatis fide standum sit. [12] pars enim diversa id nititur parentem fuisse in calamitate eam, quae deserta sit; cuius rei poena est abici insepultum. quid tum fuerit in causa, quid sit postea consecutum, quomodo legem intellegere conveniat, subterfugit dicere, neque a vestigio scripti recedit, sed nuda recitatione contenta est. nos neque omnibus personis neque omnibus causis scriptam esse legem, et iuveni iustas ac necessarias recedendi causas, et, cui rei semper ius satis plenum est, bonum animum fuisse, postremo non hoc esse deserere contendimus, atque eo causam demittimus, ut non sit absolvendus adulescens nisi etiam laudandus. qui autem dubitat, an scripti voluntatem sequi conveniat, is mihi videtur quaestionem temptare ~incertus.

Qua de re ideo pauciora adiciam, quod nobis quoque, si ita pergitis, adferet quandam cavillationem ista sermonis ambiguitas, ac videri potuerit omnem actionem partis adversae prima statim recitatione subvertere. nam lex cum dicit: qui parentes in calamitate deseruerit, . . . Rursusque cum dicit: insepultus abiciatur, non utique id significat, ut non liceat eum sepeliri, postquam proiectus est. quare aut mihi quoque permittite sic agere, quomodo volo, aut, quod magis vestram religionem decet, indignam sanctissimis auribus verborum captionem ex utraque parte praecidite, et, cum filium singularis exempli probavero, fortiter sentite nullam umquam a maioribus nostris poenam scriptam esse pietati.

[13] Atque in eo, quod primum proposueram, non ad hanc rem pertinere legem, non diu versabor, neque dubitatione, quam non habet, adferam moram. neque enim puto, si aetas inpediet infantem, valetudo aegrum, res legatum, dux militem, nihilominus obstricta crudelitas non accipiet rationem necessitatis, et cum semel apparuerit patere in eiusmodi causis defensionem, potero plane esse securus, nec timebo, ne teneri videatur filius meus, si non potuit omnibus succurrere, dum in ipsa lege occupatus est. pater alligatus est, mater caeca est; unus utrique filius; magna locorum distantia; habet lex in medio debitorem. duc ad utrum mavis, ad utrumque non potes, nisi hanc condicionem misero imponimus, ut, quicquid fecerit, proiciendus sit: si exierit, mater sepeliri vetabit, si remanserit, pater.

Non puto fore dubium, quin ius in hac lege fuerit et mihi, nisi forte, ut omnia inique iniusteque conquiritis, hic quoque unius occasione verbi aliud putatis iuvare parentes, aliud non deserere, id est, de hoc dubitare vultis, utrum parentibus ubique ferri oporteat auxilia, ut ego aestimo, an vero non mereatur adiutorium, nisi qui praesente filio miser est. nam si deserere in calamitate nil aliud putamus esse quam a misero discedere, duo simul scelera permittimus: primum illud, ut etiam qui aderit, possit inpune nihil praestare, siquidem absolutus est hac lege, qui secundum miserum stetit. quo quidem modo non adiutores calamitosis parentibus filios damus, sed spectatores. [14] accedit illud vel gravius, quod, cum rerum necessitas cotidie nos dividat, si quaedam fortuna parentes nos deprehenderit, quamvis exiguo divisus spatio inpune opem non feret, non succurret, ut hac saltem se calumnia defendat: 'non reliqui, sed non accessi, neque pede, quod aiunt, uno a parente discessi.' solutus erit omni auxiliandi necessitate, quando vestra interpretatione absentia impietatis occasio est. hoc voluisse legum latorem putamus, ut natus ex nobismet ipsis in rebus adversis praesidium parenti labore atque praestantia solveret lucis usuram ubicumque, nisi forte non sumus parentes nisi palam. quid est ergo non deserere? opem ferre, non deesse. omnia haec enim eo spectant, ut auxilio liberorum tuti sint parentes. quod cum ita sit, tam ad me lex ista pertinuit quam ad matrem.

Duo unum vocabamus; videamus, quo ire debuerit. poteram quidem fortiter dicere: 'pater iussi. hoc nomen omni lege maius est; tribunos deducimus, candidatos ferimus; ius nobis vitae necisque concessum est. si non fecerit quod iubeo, non deferam illum ad sepulturam.' necesse habuit parere: non deseruit, sed abductus est. crede, non contemptu tui venit in carcerem. [15] sint sane iura paria, sedeatque medius inter duos filius iudex; non conparabo personas, quamvis apud omnes gentes plus iuris habeat pater. sit sane natura communis; non inputabo quod nomen dedi, quod familiam, quod inpensas, quod, dum illi adquiro, captus sum. non indulgentiae discrimen excutiam, de qua iam lite concessum est. fuerint quidem ista facienda, sed ego ius meum reprimo. inter duos parentes [c]aecus adfectus est; exorabit qui prior rogaverit. tempore certe vinco: ante miser esse coepi. tu adhuc integra es, ego iam alligatus sum; tu sana in domo, ego iam paene defunctus in carcere; tibi adhuc non opus est filio, ego iam rogo. nempe calamitas tua nata est post epistolam meam. nisi te flentem consolari filius voluisset, ante caecitatem tuam exisset. noli mirari, si te gratia vinco: ante exoravi filium, quam tu rogares.

Si <se> quisquam figuratione quadam in hac malorum condicione iudicem ponat, fortuna quaeso absit, cuius tanta calamitas fuit. abstulerat quidem tibi oculos nimius adfectus, et de quinque rerum sensibus pars una cessabat, et tenebras, etiam salvis luminibus alternans, continua nox duxerat. [16] maius est tamen malum, quod sic fletur. nam ut merito queri possis ablatas videndi voluptates, impeditos rerum actus, tamen, si non iniqui iudices sumus nec ambitiose miseri, sunt quae his mederi possint; referam non solum, quia vincenda mihi, sed magis etiam quia consolanda es. nam quando omne tormentum corporis abest, dolorque membrorum, qui totam cogitationem in se rapit, feliciter cessat, superest, ut cruciet nimium otium et assidua quies, res, si non sint necessitate, iocundae. nam visus damnum sarciunt reliquae voluptates, odor, gustus, tactus, auditus. quibus tamenetsi deesse summam fatendum est, non est tamen maximae calamitatis loco numeranda parum plena felicitas. domus certe propria lectusque genialis, conventus propinquorum, sermo amicorum, ipsa (quod raro contingit) honesta calamitas et in quacumque fortuna beata libertas. tot voluptates obruere possunt unum dolorem. nam lucis desiderium, si malis meis compares, etiam delicatum est. num enim aliquid rerum natura genitura est spectaculo nostro novum, ac non, quicquid speciosissimum pulcherrimumque visuri sumus, vidimus? [tenebrae] nempe cotidie nox oritur, et aequam temporum portionem involvit obscuritas, et ex parte sui ipsa quodammodo caeca natura est. cui alienis oculis uti licet, audire, imperare, cuius ministeriis officia non desunt (non enim defuerunt), nisi se erigit et fortunae suae rationem reddit, et praesertim in tam bona caecitatis conscientia, animi vitio miser est. [17] non debet dolere quispiam, qui potest gloriari.

Quamquam cuiuslibet et quacumque causa hunc incursum passae levius est tamen malum feminae: non enim navigatis, non legationem obitis, non frequenti peregrinatione variatis aspectus, non militaris vos, non forensis ratio deducit. alioquin semper estis intra domum, uno plurimum loco levibus officiis adfixae. tuum quidem adfectum si bene novi, nulla magis causa caecitatem doluisti, quam quod ad redimendum maritum ire non posses.

Haec tua calamitas erat; aestimemus meam. nulli quidem gravior visa est quam tibi, audi tamen, quam multa in illis epistolis non scripserim. o fili, in quibus te malis reliqui! iam illa principalis ac maxima dono deum concessa libertas, nec hominum solum sed ferarum volucrumque sensibus fixa et ingenita, primum spolium fuit: me ipse perdidi, teneor venale mancipium, et civis Romanus merces fio, et libertatem senex dedisco, et natus ingenuus venire opto. minimum est: habitamus in fluctibus, hiberni nos ferunt venti; non statio, non sedes, non quies, sed, quod malorum meorum maxima portio est, tam miseri sunt etiam domini mei. cito praetereunda est memoria propter me uxori gravis, mihi propter filium. [18] transeo hirsutos hostium vultus et immanium barbarorum feros fremitus, tantumque mihi cotidie esse metuendum, quantum pati captus, audere pirata potuisset. nihil est desiderio suorum gravius; timui, ne quem ex meis viderem. nihil tempestate minacius; cotidie naufragium optavi. nam mortem, confiteor, senili inertia una causa minus cupiebam: ne defunctum nemo sepeliret. quam vestem relictam captivo putas, nisi quae praeda non erat? quales epulas cibosque praebent, qui ipsi rapto vivunt? nam illa quidem satis digne quis dixerit, udum carcerem et inundata sentina vincula et impositum nuda trabe inrequietum latus, revinctas pone tergum manus, alligatos, tamquam esset, qua fugeremus, pedes? solae in carcere tenebrae iuvabant. saepe de auribus questus sum, quae sonum flagellorum gemitumque caesorum quamvis impexis obrutae comis acciperent, dira metus sui exempla. miserum me, fili: nempe morbo peristi. compara terram mari, domum navi, lectulum carceri, libertatem servituti, desiderium oculorum totius corporis damno. quo nos longius ducit calamitatium nostrarum misera contentio? caeci etiam litigare possunt, captivi nec vivere.

[19] Verum haec etiamsi in aequo ponerentur, multum tamen in alteram partem debuisset habere momenti, quod plus mihi potera[n]t prodesse quam tibi. eo labori oportet incumbere, ubi effectus promittitur; stulta cura est, quae spem non habet. ego redimi poteram, tu sanari non poteras. qualiscumque ista calamitas, inemendabilis cecidit; non remedium accipere, non vicarium potest. adsedisset scilicet lectulo inefficax sedulitas et acceptis epistolis meis iuvenis filius nihil aliud quam cum matre flevisset? quia profectus est, alterius tamen parentis calamitas emendata est. si remansisset, et matrem caecam haberet et patrem captivum. adice eo quod tibi non necessaria filii praesentia fuit; adsidere enim, cibos ministrare, manum porrigere quilibet poterat; mentior, nisi factum est. me ab illis captum tam dura condicione venalem, quod utique in confessione est, nemo alius redemisset quam filius meus.

Et ego sic ago, tamquam hoc tantum filius propter me fecerit. quamquam in hoc litigatu quodammodo tibi ipsa excidisti, et, tamquam id agas, ut merita tua iniuria vincas, novum induisti rigorem, non prohibeo tamen testimonium: ad redemptionem meam filium ipsa misisti, cum sic plangeres, cum mortem precareris, cum te omni viduatam voluptate clamares, cum saepius gemeres captivitatem meam quam caecitatem tuam. non erat illi ferreum pectus nec cor silice concretum, ut haec pati posset aequo animo. tu filium prima docuisti sibi non parcere. potius quam plus flere<s>, potius quam ipsam rescindere<s> caecitatem, profectus est, maritum tibi reddidit. [20] o crimen grave! si hoc ante fecisset, videres.

At retinere non potuisti. non dicam tibi: habet pietas impetum suum, nec ullum dominum novit adfectus. nec ille potuit te retinere, ne fleres. audi quod est verius: aliud putavit. non erat credibile obstare te redemptioni meae. interpretatus est maternum metum, et maris domui nostrae male experti periculum credidit. iuvenis nisi tibi non paruisset, nemo non vos putasset colludere. ceterum me poterat non redimere, cum tu clamares: 'caeca sum, oculos desiderio viri perdidi, solitudinem ferre non possum'? ita ille ad redemptionem meam excusatius profectus esset, si me minus desiderasses? dubitabitur, an tua causa fecerit? et filium et virum habere non poteras; reddidit tibi quem magis amabas. siste iam lacrimas, maritum reducem, incolumem accipe. quid irasceris, quae tanta mutatio est? quis hoc crederet? quereris discessisse quem odisti, cum eum nolis redisse quem diligis.

Atquin si, ut supra probavimus, is parentes in calamitate deserit, qui opem non fert, et, ut nunc ostendemus, optimus filius corpore suo adiutoria matri redemit, profecto opem tulit, id est, non deseruit, nam si, ut ante dixi, ne vestigio quidem abisse a miseris licet, ne ipsorum quidem causa, qui adiuvantur, discedere fas erit, nec cibos saltem petere aut alia usibus necessaria parare continget. si vero, dum adiuvatur parens, nihil refert, ubi sit ille, qui adiuvat, quia praesens cura exhibetur, quidquid tibi ego praestiti ad auctorem muneris, id est, ad redemptorem meum, transferendum est. non assedi, non consolatus sum, non ministravi, non <opem> tuli, non denique totus tibi redivi? [21] verum fatendum est: si desertam te putas, mea culpa est.

Sed iam tempus est ista, quae non excusata debent videri, verum pulchra atque magnifica, animo maiore defendere et, cum iudicium agatur exempli, tandem causam suam intellegere, hoc saltem habebis, miserrime fili, quod honoratis contingere funeribus solet: defunctus laudaberis. omnia licet huc revocemus praeterita, et ad canendas unius laudes universorum vatum scriptorumque ora consentiant, vincet tamen res ista mille linguas, ipsamque, si sit aliqua corpore uno, facundiam materia superabit, etiamsi nihil dixero, nisi quod obiectum est. lucem libertatemque patri filius reddidit, et, quod ante inauditum est, magis me amavit quam vellem. ingressus est maria, in quibus iam minimum periculi tempestas habet, et, quod inter ista difficillimum est, amore mei vicit etiam matrem suam. tace, nefaria lingua: ergo tu ista laudas? <tu melius, uxor, quae facturum retinebas.> obtulit se captivitati; quia sciebat grave esse alligari, malis patris successit. subit libens poenam pietas etiam sceleribus gravem. [tu melius, uxor, quae facturum retinebas.] conparate nunc, si quis patrem per hostes solus tulit, qui, cum venientia in patrem tela excepisset, simplici tamen morte defunctus est. unum legimus, qui vicarias pro patre non quidem piratis aut mari manus obtulerit, sed ubi redimi posset. me miserum! dicendum est, quod hoc ipso admoneor exemplo: in honorem pietatis etiam damnati sepeliuntur.

[22] Haec alii laudant, ego queror. te quidem, iuvenis, omnia saecula loquentur, et admirabile exemplum tenaci memoriae traditum in ipsa astra sublimem pinnata Virtus feret; sed mihi ista laus tua caro constat. non erat satius lectulo matris incumbere et in huius ministeriis deditum secura otia inpendere? soli tibi contigerat, ut posses patrem excusate non redimere. me interim, ut coeperat, tabes lenta consumeret, me, quae debebat sola, senem mors redemisset, et, cum exanime corpus in fluctus esset abiectum, si contigisset similis tempestas, quod aequius erat, tu me, fili, sepelisses. fefellit te ingenitus honestis animis gloriae amor, spes tibi perpetuae laudis inposuit: ubi virtus, ubi pietas? peristi, miser, et male audis. non morienti pater adsedi, non aegri caput molliori sede conposui, non fatigatum latus mutavi, non spiritum excepi. absens exstinctus, eversus mortem tuam inveni; nemo aegro vincla laxavit, nemo manus ferro sordidas ad accipiendos remisit cibos. tantum catenarum causa solutus es neglectus, despectus, quidni, vilis senis vicarius? inter tot ardentissima febrium desideria non habuisti quem posceres. quomodo te vincula composuerant, iacuisti. matrem, patrem, propinquos tantum cogitasti. numquid indulgeo mihi, quod te puto exspirasse in carcere meo?

Nondum matri satisfactum est. quoniam poenas a cadaveribus exigis, audi sequentia tempora. [23] mors ipsa filii tui naufragium fecit, per tot fluctus volutatum corpus intumuit, tot inlisum scopulis, tam spatiosis tractum harenis, numquam tamen infelicius, quam cum venit in terram. o quam grave est mori! quanto gravius, quod ego vivo! superstes filii mei vivo omnibus diis hominibusque sed ante omnis mihi et invisus et infestus, et, ut uxoris quoque pietatem perderem, in funere filii divortium fecit. video haec rerum naturae bona, quae filio abstuli. omnis me aetas mei admonet luctus: senectus, ad quam non pervenit miser[a], pueritia, quam nunc transivit, adulescentia, in qua periit. supersum, ut, si felicissime cesserit, rogum meum videam et edacis circa corpus filii mei flammas; si hoc non contigerit, nigrum cadaver et deforme etiam ignotis spectaculum. inter haec mala credetis, puto, si dixero: vellem oculos non habere!

Quid nunc amplius ad te, uxor, preces convertam inritas, male temptatas? tu vero perge et bono tuo utere. felicem te, quod in hac fortuna irasceris! [24] ad hos confugiendum est: per communes casus, per calamitatem meam, humanae calamitatis exemplar, ita vos coniuges vestrae sic ament, non sic desiderent, ita hoc orbitatis meae ultimum exemplum sit, ita vobis habere tam pios filios non necesse sit, miseremini! si vicarium accipitis, me proicite. non invidiosae preces sunt ~nihilominus impero~. non laeta sententiam vestram sequetur gratulatio, non ad templa deducar, sed ad sepulcra. etiam cum vicero, flendum est. si vero vincimur, ibo in litus miser, planctibus aves abigam aut <me feris obiciam,> me corpori filii mei velut tumulus imponam; iacebimus duo insepulta cadavera. aut circa singulorum domos ad genua praetereuntium ibo et recepto tamen miseris more supplex non cibos petam, non stipem; mendicabo terram et conlatas miserantium manu glebas, aut, quod certe licet, filium in mare proiciam: iam, crudeles aquae et venti male secundi, reddo vobis vestrum beneficium; ferte quo libet, licet ad barbaros, licet ad hostes, licet ad piratas. fortasse aliquis iubebit sepeliri; certe, quod sciam, nemo prohibebit.