RADULFUS CADOMENSIS
(c. 1080 - c. 1120)

GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE HIEROSOLYMITANA

GESTA TANCREDI IN EXPEDITIONE JEROSOLYMITANA, AUCTORE RADULFO CADOMENSI EJUS FAMILIARI

I.- Tancredi parentes. [0493C]

Tancredus clarae stirpis germen clarissimum, parentes eximios Marchisum habuit et Emmam: a patre quidem haud ignobilis filius, a maternis autem fratribus nepos longe sublimior: nam caetera familiae illius praedecessio, a contermina satis esse duxit laudari vicinia; matris vero fratres militiae suae gloriam extra supraque patriam, id est Normanniam, extulerunt. Quis enim Wiscardi probitatem non probet, cujus signa sub uno, ut aiunt, die Graecus Alemannusque imperator tremuerunt victricia? Romam namque praesens, ab Alemanno liberavit. Graecorum autem, in B. prole bellica vincendo regem, subjugavit regionem: reliqui vero fratres numero 11. Campaniam, Calabriam, Apuliam [0493D] contenti debellare. Excipiendus est Rogerius, cui subacta gentilitas Sicula, gloriam peperit inter fratres a Wiscardo secundam: sed in his non diutius me sinit immorari eadem quae in has me immisit moras narratio.

Regia Tancredi indoles; ad bellum sacrum se disponit.

Nunc redeo ad Tancredum: ipsum nec paternae opes ad lasciviam, nec ad superbiam traxit potentia cognatorum. Adhuc adolescens juvenes agilitate armorum, morum gravitate senes transcendebat: nunc his, nunc illis novum virtutis spectaculum. Extunc praeceptorum Dei sedulus auditor, summopere studebat et audita recolligere, et quantum permittebat coaevorum conversatio, recollecta implere, nemini detrahere, etiam cum sibi detrahebatur, dignabatur imo hosticae strenuitatis praeco, aiebat, [0494C] hostem feriendum esse, non rodendum. De se ipse nihil dicere, at dici insatiabiliter sitiebat: proinde somnos vigiliis, quietem labori, satietatem fami, otium studio, postremo superflua omnia necessariis postponebat. Sola erat laudis gloria, quae juvenis mentem agitaret, cujus quotidianos mercando titulos, facilem crebri vulneris ducebat jacturam: eoque nec suo parcebat sanguini, nec hostili: disputabat secum in dies animus prudens, eaque frequentior eum coquebat anxietas, quod militiae suae certamina praecepto videbat obviare dominico: Dominus quippe maxillam percussum jubet, et aliam percussori praebere; militia vero saecularis, nec cognato sanguini parcere: Dominus tunicam auferenti dandam esse, et penulam admonet; militiae necessitas [0494D] ambabus spoliato reliqua quae supersunt esse auferenda. Haec itaque repugnantia, si quando indultum est indulgere quieti, sapientis viri audaciam sopiebat. At postquam Urbani papae sententia universis Christianorum gentilia expugnaturis peccatorum omnium remissionem ascripsit: tunc demum quasi sopiti prius experrecta est viri strenuitas, vires assumptae, oculi aperti, audacia geminata: prius namque, ut praescriptum est, animus ejus in bivium secabatur ambiguus utrius sequeretur vestigia; evangelii, an mundi: experientia vero armorum ad Christi obsequium revocata, supra credibile virum accendit militandi duplicata occasio. Igitur data commeatui opera, brevi quae necessaria sunt parata sunt: nec magnas quidem expensas coegit homo qui in morem a puero duxerat res antequam venirent in suum, in jus traducere alienum: arma [0495A] tamen militaria, caballos, mulos, et alia hujusmodi pro commilitonum suorum numero, sufficienter aptavit.

II.- Boamundi elogium.

Erat iisdem temporibus magni nominis heros, cujus adolescentiae supra mentio facta est, Boamundus Roberti illius egregii bellatoris agnomine Wiscardi filius, paternae audaciae strenuissimus aemulator: hujus quoque animos eadem quae caeteros per orbem principes apostolica praedicatio ad liberandum ab infidelium jugo Jerusalem excitaverat. Ejus imperio quidquid est oppidorum et urbium a Siponto ad Oriolium in maritima, omnes prorsus in montanis et campestribus locis, omnes fere serviebant: ad haec sua tam urbes quam oppida [0495B] Apuli montes, Calabrique plurima sustinebant. Is Graecorum imperatorem Alexium bis sub patre in fugam converterat: primo quidem in oculis patris sub Dyrachii moenibus; secundo autem patre Romam reverso, ipse paterno exercitui apud Larissam vicarius relictus: quae victoria sicut prius gloriam geminaverat, ita modo, victorem licet, sub pacis nomine transfretaturum acrius pungebat: metuebantur enim Graecorum insidiae, qui familiare habent quos etiam bene meritos invitaverunt ad munera, retrudere ad flagra. Quid ergo exasperati? quid victi saepius molituri erant, quidve suis de se dabant sperare victoribus? miseris aut inferendam esse perniciem, aut terrentium in potentia cessaturam. Haec igitur sollicitudo Boamundi navigio [0495C] moras innectebat; quapropter strenui cujusque viribus proprias vallare sapienter sibi consuluit, portibus interim exitu negato. Auditus vero eodem incaluisse desiderio Tancredus, cognati sollicitudinem et minuit, et auxit: minuit, robur robori creditus addere; auxit, viam foederis improvidum cogens providere.

III.- Cum eo foedus iniit Tancredus.

Multis itaque opibus blanditiisque praemissis, apud Tancredum obtentum est ut sub Boamundo ipse quasi dux sub rege secundus ab eo militaret: nam praeter blanditias, oblatasque opes, urgebant eum alia duo: propinquitas generis, et difficultas transfretationis; quarum quidem haec amoris, illa timoris [0495D] poculum vicissim ei propinabant: nisi enim Boamundo in his quae rogabatur morem gereret, facile et de invidia argui et a littore dignus videretur qui deberet repelli: proinde facilem viam ad impetrandum meruit precibus donisque cumulata petitio. Confoederati igitur ambo Wiscardidae, totius generis sui praecellens strenuitas, laxis navigio habenis, Epyrum delabuntur. Tancredus itaque nactus exercendae virtutis locum, modo praeviis insidiis occursabat, interdum post exercitus vestigia arcebat latrunculos. Sive praevius, sive sequens, semper utilis, semper armatus, periculis gaudebat exponi. Caeteris vino sepultis et sopore, ipse pervigil excubare in triviis, nivesque clypeo temperare et grandinos. Felix anicula illa quae aut ex inedia Tancredo [0496A] inveniebatur defecta, aut cis ripam fluvii rapacis pedes vadatura: nam famelicae continuo cibus; vadaturae equus pro navi, pro remige eques, eques, inquam, ipse Tancredus libens supplebatur.

IV.- Fluvium Bardal cum suis trajicit. Graecos superat.

Tali populus ille beatus praesidio, feliciter ad flumen quod Bardal dicitur, perducitur: ibi castrametati dies aliquot in mora consumpserunt. Obsistebat eorum transitui fluvius rapax, et utraque ripa minis plena hostilibus, plurimos terrebat: nam qui transeundo procederent his Turcopolos a fronte; qui tardarent illis a tergo timendum esse videbatur. At Tancredus ubi exercitum mussare videt, periculo vitam objicit; gurgitem transit, paucis sequentibus: [0496B] his, inquam, coactis, ille ultroneus. Metuebant coacti ne turmae tam exili hostilis incurreret multitudo. Tancredus contra, ne dum transiret ad pugnam, terreret in fugam: sicque audacia victoriam quidem pareret; verum altero victoriae pretio spoliis careret. In qua sollicitudine flumine superato, in alterius votum utriusque timoris praesagia cesserunt: nam insidiatoriae pluralitati paucitate oblata, visum est gentis praedam venisse in pugnam, latebrarum ignaros, non praescios: prosilientes igitur e latibulis sagittae, terribiliter figurant dum volant, nubem; dum cadunt, grandinem; dum astant, segetem. Nondum ad Francos ventum erat, cum jam nullum dimicandi latebat genus: non cursim, non rapide, non saltim; sed pedetentim [0496C] obviabat, missa eminus tolerans spicula, dum eo usque processum esset, ut caderent post terga. Quippe gentis illius pugnam congressu plurimo expertus, quo facilius more vincendi erant cognoverat: ideoque animos per se effrenes, per prudentiam refrenabat. Ut ergo cominus res geri potuit, patientiae moras redimit copia subsecuta. Habenas laxant, calcaribus utuntur, lanceas vibrant, incumbitur vibratis, peltae Graecorum fiducia incumbentibus non resistunt. Porro sagittae hastis urgentibus, quorum prius tutela fuerant, in sarcinam convertuntur: nam postquam ad enses ventum est, usus praeteriit sagittarum. Sic Graeci tegmine destituti et jaculo, vulnera tantum excipiunt, nec reddunt. [0496D] Miseri! quibus sine dubio et sine medio mortem aut fugam praesentem omnia intentant! Miseri! sed sicut nullius misericordes, ita nulli miserabiles. Sternitur plebs invalida, et docetur non ultra de Francorum raritate praesumere: sed in uno centum formidare. Tancredus viam gladio aperit; et quot aggreditur caedendos, tot praeterit caesos. Illum sequentibus facile qua se vertisset, vestigia declarabant. Trunci semineces a dextra et laeva medio cruoris alveo supplebant ripas. Nec passim vagandi licentia: sed per effusoris semitam currere dabatur. Hinc effusor ipse, non qui effuderit; sed qui ediderit sanguinem, apparebat: adeo suffectus, adeo cruentatus Tancredum diffitebatur in colore, sed non diffitebatur in opere. Simili modo pubes socia fugando, [0497A] caedendo, prosternendo, singuli pro suis viribus arva cruentabant.

V.- Partem exercitus Boamundi quae nondum flumen transmiserat, aggrediuntur Graeci.

Igitur Boamundi exercitus, qui adhuc citra fluminis ripam alteram pigritans, Tancredum praemiserat, Graecos in fugam versos prospiciens, moras solvit, fluvium alii tranant, pars remigare docta cymbas traducunt, alii utriusque ignari, equorum caudis pro remigio utuntur: sicque brevi spatio tota illa multitudine transvecta, quasi 600 restabant transvehendi; non milites, non armati, non qui vel in hostem ruere, vel ruentem repellere potuissent; vulgus inerme, nisi si quos armatos aut senectus debilitasset, aut morbus. Tunc Graeci qui [0497B] missi fuerant Latinorum insidiari vestigiis, locum nacti ut sanguine ferrum imbuerent, irruunt in relictos, seu lupi pastore orba et canibus ovilia trucidantes. Fit clamor, moeret ripa utraque, hinc et inde nec querelae desunt nec gemitus. Hi dolent de mora, illi de festinantia: hos pudet, quia non datur invadere; illos magis, quia evadere non licet, piget. Tancredus interea adhuc fugientibus Graecis instans, sequentium instantiam celeri cursu accipit nuntiatam: neminem resistere, succurrere neminem, armatos ultro fluvium remigasse, inermes citra, ipsos jam fere quasi mordicus dissipatos. Haec ut piissimo et ad omnem promptissimo strenuitatem duci comperta sunt, haud secus ab aliis ad alios se convertit intrepidus: quasi nacta praedam [0497C] lea, si quas ex adverso paratas, relictis catulis, insidias respicit, e vestigio ad praedonem versa, praedam siccis faucibus relinquit.

VI.- Quos, in flumen insiliens Tancredus fugat.

Reversus igitur ad flumen Tancredus, remige spreto, gurgitem insilit, equo navis, equo remigis obsequium supplente: segnis quippe mora visa est viro, et cognata timori, si dum navigium pararet, parantes sequi milites exspectaret. Quapropter sicut praescriptum est, praeceps fluvium quasi campum ingreditur: aquae vero cursu rapido exceptum submergunt; at mox ripae alteri redditur illaesus. Simili quoque remigio commilitonum acies, quae domini praeeuntis vestigia sequuntur, utuntur. [0497D] Graeca phalanx perterrita Tancredi simul adventu et nomine; id enim unum utraque personabat ripa, caedi metuens, caedere desistit, ad consuetum fugae praesidium studio redacto. Fugitur per abrupta, per avia, per omne quod victis promittere latebras, victoribus accessum negare videbatur. At victor nihilominus fugientibus instabat, illius magis sanguinem sitiens, quem per inaccessibilia pes raptabat fugacior: nam vertere faciem nemo victus meminerat, nisi si quem genibus victoris supplicare fuga coegerit deprehensa: adeo intepuerat calor, resederat rabies, spes tota ab armis in pedum velocitatem transierat. Itaque arcus projicere, pharetras [0498A] solvere, peltas demittere, thoraces exuere, summum ad vitam supererat solamen. Quocirca multus et multa politus arte, grandi redemptus aere, diutino tractus molimine, labor vias, labor invia pariter ditabat. Victrices opperiens manus sine pretio, sine certamine omnia rapturas: nec defuit tamen qui ea tolleret, quive sequeretur audito Tancredi nomine turbam fugientem. Quoniam quidem caedi praedictae superstites relicti, hi, inquam, quos praesidium superveniens liberaverat, sine ordine fugientes, sine ordine sequebantur; oneratos vacui, armatos nudi, lassos expediti: plurimi etiam in servitutem ducendi, ruptis nexibus absoluti, suos versa vice nexores nexuerunt. Alii dum erepta sibi requirunt spolia, et raptoris projecta inveniunt et sua: fuerunt etiam qui [0498B] dum praedicta quaererent, quaesita invenirent, inventa sustulissent: abjiciebant sublata, ut tollerent potiora. Sive autem alieno onere, sive suo, nullus castra non suffarcinatus revisebat.

VII.- Tancredi victoria praedicatur.

Igitur Tancredus sociorum ultus vulnera, nactus spolia, beatus gratia, omnes trans fluvium praemittit, ipse omnium subsequitur postremus. O quantis excipitur laudibus! quantus ipse, quam major sese cordibus omnium futurus apparet, quanta simul nobilitatis et plebis veneratione donatur! Una quippe omnium et mens erat et fabula. O ubi, et quando, et quis in filiis hominum par tibi, Tancrede! a quo tam remota segnities? tam disjuncta quies? tam aliena formido? tam elimata superbia? tam eliminata [0498C] luxuria? Quis vocatus velocior, quis rogatus facilior, quis offensus placabilior? felices tanto pignore atavi, tanto atavo posteri, tanto alumno Calabri, tanta sobole Normanni! felices illi quibus tu contigisti gloria sua: ac nos longe feliciores, quibus est pro muro audacia tua. Tua audacia adversus impugnatores nobis est clypeus, adversus pugnandos arcus et gladius. Si periculum antecedit, illuc praemitteris; item si sequitur pone, caedis. Benedictus Deus qui te reservavit praesidium plebi suae, et tu benedictus qui eam protegis in brachio virtutis tuae. Talibus omnes at plerique majoribus victoris reditum gratati praeconiis haec saepius ingeminantes, per vias et tentoria usque ad Tancredi ipsum prosequuntur. [0498D] Extunc Tancredum sociare, securum fieri, sine eo in exercitu esse, quasi in exercitu non esse prae solitudine videbatur. Unde plurimi de magnis quae viderant majora conjectantes, ejus dominio tam se quam sua mancipabant. Ipse vero audaciam viresqne juvenum captabat pretio, alliciebat merito, merebatur exemplo. Eo abundante, nemo qui ei militaret egebat: eo egente, a ditioribus sociis mutuabatur, pecunia quae pauperiorum indigentiam ditaret erogata. Rursus si repeteretur quod mutuaverat, alios item quaerebat creditores. sicque ad alios propter alios quasi mendicabat, dum eum seu praeda opulentasset, seu bellum. Adeo vir prudens [0499A] his largum, illis se veridicum, imo et omnibus veridicum exhibebat.

VIII.- Alexio imperatori Boamundi et Tancredi adventus et victoria nuntiantur.

Interea imperatorem Alexium aut hac aut simili narratione nuntius exploratum missus, perturbat reversus: «Boamundus Wiscardigena Adriaticum transivit, etiam Macedonia potitur. Illius vires saepius jam expertus es magnas, at praeteritas hodiernae non minus superant: quasi passer aquilae collatus superatur. Olim quippe ei milites Normannia, Longobardia pedites suggerebat: Normanni, qui vincerent; Longobardi, qui numerum augerent, in bella trahebantur: horum populus, alter belliger, alter venerat ministrator. Ut autem ambo belligeri; [0499B] tamen duo tantum, et de duobus pauci. Ad haec conducti pretio, coacti edicto, non ultronei, non gloriae avidi militabant: nunc contra gens totius Galliae excita, totam quoque Italiam veniens sociavit. Ultra cisque Alpes ab Illyrico usque Oceanum nulla est regio quae Boamundo arma negaverit. Milites sagittarii, funditores prae multitudine sua nullum turbae imbelli locum in exercitu reliquerunt. Cismarinus panis armatis non sufficit: ab ipsis terrae cavernis erutus, nedum plebs inermis ab otio se et copia ad laborem et inediam transferret. Omnes armati, omnes bellici, omnes laboriferi, quicunque Wiscardigenae castris famulantur. Adde Wiscardidas Tancredum et fratres Willelmum Robertumque [0499C] Poenis leonibus audaciam similem tam cognatione generis, quam belli studio Boamundi germanam. Quorum neminem, ut quondam ipse, cogit: sed transfretavit omnium supplicatione coactus. Unde raro abrumpi poterunt, quos voluntas una, par intentio, studium idem in concordiam foederavit.»

IX.- Alexius ad Boamundum epistolam mittit.

His versutus imperator percussus rumoribus, novos corde dolos, nova pectore versat consilia. Retibus studet leones implicare, quos venabulo lacessere non audet. Igitur nuntios laqueis onerat, qui Boamundo venienti cum hujusmodi blanditiis occurrant:

«Rex Alexius Boamundo salutem.

[0499D] «Nuntiatum est mihi de tuo adventu, quem paternis visceribus suscepi auditum. Quia nunc quidem moribus tuis dignum opus exerces, cum belli studium ad barbaros convertis. Aspiravit, ut video, Deus coeptis Francorum, quos tanto comite muniendos praevidit. Meis quoque desideriis efficaciam tuus singulariter promittit accessus: nam, ut caetera taceam, ipsi etiam vates Turci de gente sua tibi destinant triumphos. Euge igitur, accelera, fili, et te praestolantium apud me moras ducum veniens absolve. Ad te duces, ad te proceres, ad te populus omnis suspirat. Sunt apud me Latini heroes, et ipsi magnis muneribus donati: sed quanto tu mihi caeteris notior, tanto majora restas accepturus. Hic pallia, hic aurum, hic caballi, hic te omnium manet [0500A] affluentia thesaurorum. Quidquid uspiam vidisti, nihil est ad id collatum quod apud me est. Quae omnia parata tibi noveris, tanquam filio si benignum te, si fidum mihi paraveris tanquam filius. Invenies ergo fontem auri, ut quoties quaesita consumpseris, toties consumenda repetas, repetita sine difficultate sumpturus. Ut autem expeditiori viam pede arripias, paucis contentus, adventum liberius maturabis. Caeterae vero multitudini, ducibus relictis, via eo commodior, quo segnior carpenda est.»

X.- Promissis Alexii seductus, ei praestat hominium coactus.

Legati his praeter suas instructi fallaciis, exeunt, adeunt, obviant, eloquuntur. Boamundus itaque [0500B] mellita verborum superficie debriatus, venenum latens inferius non sentit; fallunt eum oblatae ultro Constantinopolitanae divitiae, propter quas terram ac pelagus sanguine multo diu asperserat. Ad haec tam facile indultum esse gaudet, quod in Graecos diutina expugnatione deliquerat. Unde placuit, ut ipse cum paucis quo vocabatur praecederet; Tancredus vero cum reliqua multitudine tardior sequeretur. Quod Marchisidae auribus non displicuit illapsum: nam qua sedulitate accipiter laqueos, aut hamum piscis; ea is fraudulentam Graecorum familiaritatem horrebat. Ideo regis munera aspernatus, jam tum praesentiam ejus subterfugere proposuerat. Igitur Boamundus, ubi quos ductu, quos dimissu dignaretur, deliberatum est; ab eo quod [0500C] Chympsala oppidum dicitur, digreditur. Dumque fatigant promissa animum; animus equitem, eques caballum, infra dies paucos Constantinopolim venitur. Illic Boamundus oblatus Alexio, ei jugo, quod hommagium vulgo dicitur, subditur. Coactus quidem, sed tamen tanta Romaniae dimensione donatus, in qua equus dies quindecim per longum, octo autem expenderet per transversum. Nec mora fama volans, novum Tancredo patefacit eventum et addit. Similis quoque deditio ipsum te qui sequeris, manet eo vilior, quo merces minor.

XI.- Boamundi casum occulte gemit Tancredus.

Tancredus, his auditis, Boamundo condolet, sibi fimet, quippe proximum videns parietem accensum, [0500D] suo non dubitat imminere incendium. Itaque animo volvit, studet, recogitat qua via praeterire, quibus artibus fallere, quibus viribus dolos perfidi regis valeat punire. Confert autem hinc vires, inde dolos, hinc audaciam, inde potentiam: hinc milites, inde divitias: hinc paucitatem, inde multitudinem. Quid struat? dimicet? at potentior hostis: supplicet? at inexorabilis idem: transeat? at pelagus intersaevit. Videns ergo Francos duces implicitos donis, Boamundum dolis, se angustiis, sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: «Proh scelus! ubi fides? ubi prudentia? O hominum corda! hujus perfidum, illius improvidum: hujus ad nocendum impudens, illius ad cognoscendum imprudens. Exiit homo ad divitias nomine filii elicitus, patris visceribus amplectendus. [0501A] Venit ad regnum, invenit jugum. Venit ut sublimior fieret: alium vero coactus est sublimare, factus ipse humilior. Nimirum fraudis ignarus, blanditiis credidit fraudulentis. At jussus est, exercitu relicto, cum paucis praecedere quasi turbae sarcina absolvendus. Nonne hoc vel solum suffecerat, ut inique spingos ambages solveremus? illa una determinatio, si mens non laeva fuisset, et excluserat insidias, et clauserat vias. Itum est tamen comitantibus paucis, quasi praesidio fuerint manus inermes non armatae. Nam quid de ducibus Galliae dixerim, quibus ipsa sua multitudo non modo jugum hommagii subtrahere, verum etiam rebelles quosque debuerat subjugare? Miseret me hominum, pudetque quos tamen ipsos sui nec puditum est, nec [0501B] misertum. Videre jam videor rei exitum, cum absumptos sumptus poena, penuria, poenitentia sequentur. Poenitebit utique cum se viderint ad injusta cogi, et gravari coactos, et non posse erui gravatos. Tunc, inquam, poenitebit: sed quis poenitentiae locus, ubi correctioni nullus? nam quae jam ultra restat correctio? Nunquid abjurari poterit quod semel juratum est? nunquid sui juris esse poterunt, qui se alieno sponte subdiderunt? nunquid liberi, qui venditi? nam uter justius servit, qui ipso se venditore emitur; an qui praedonis violentia vaenum producitur? Merito igitur poenas dabunt futurorum securi, praesentibus contenti.»

XII.- Ad Alexium fugit accedere.

[0501C] Tancredus his Boamundi conquestus casum, Alexii tegnas, Galliae jugum; hoc effugere, illum solari, illas punire sapienter decernit. Constantinopolim igitur veniens, non sicut caeteri declinat ad regem, non classica praemittit, non tuba intonat, clam transit. Nam exuto milite peditem induit; quatenus vestis rustica dum Tancredum tegeret, Alexium falleret. Itaque naulo, remige, borea velum urgentibus, refugit a tergo Europa, Asia festinantibus occurrit. Wiscardides interim nautas ad remos invitat, et ipse remo Hellesponti versat cerula. Nec mora puppis optato infigitur littori festinantium votis brevitate itineris suffragante. Asiana igitur potitus arena, Marchisi filius habitum nomenque resumpsit jam tutior: sicque ducibus caeteris Nicaeam [0501D] proficiscentibus, comes additur. Boamundus vero Thracium littus nondum reliquerat, rogante Raimundo Sancti Aegidii comite moratus: quem morari quidem et intercedere ea compellebat necessitas, quod rex praescriptus comiti legem qua caeteros praecedentes obligaverat, subsequenti imponere volebat. Comes autem longe jucundius sibi esse respondebat mortis compendio hanc conditionem praecidere: atque definienda valde ei necessarius erat Boamundi accessus. Igitur ubi Alexius ab exploratoribus suis Wiscardidam clam transfretasse cognovit, elusum se dolens, a praesentibus exigit absentem; eorumque dolo imputat, quod suum Tancredus sapienter evaserit. Praecipue in Boamundum oculi retorquentur, quos faciebat ira novercales. [0502A] Illis itaque fulminantibus, simul intonante minas gutture, velit nolit, Boamundus jurat se Tancredi manus regis hommagio redditurum: alioquin nec manere tutum fuerat, nec exire

XIII.- Boamundo legatos mittit.

Dum haec agerentur, Tancredus milites duos Atropium et Garinum Constantinopolim remittit, qui Boamundi moras increpent, quique Turcorum bella nuntient adventare: nisi maturaverit, ejus spes cassandas fore, quippe sine eo hostibus superatis: quod nec ignorante Alexio potuit nuntiari. Quapropter ad se nuntios vocat, cum eis de domino suo acturus, et quasi novum aliquid suae metu praesentiae extorturus. Legati vero cujates et cujus, et ad quid missi essent rogati: Normannos se a Tancredo [0502B] ad Boamundum eliciendum missos esse securi respondent. Videns autem rex nihil mussare intrepidos, dimittit impunitos, quorum poenam videbat sibi inutilem futuram. Cum ergo haec tum a legatis, qui redeundo praecesserunt, cum a Boamundo qui secutus fuerat, Tancredus accepisset: neque dictu facile est, neque creditu quam aegre tulerit, quantumque vigilantiam suam aliena somnolentia indoluerit deceptam: nec cohibere flammas potuit fornax accensa, rumoris rapidi turbine ventilante, undantes. Quapropter fertur intrinsecos gemitus praesenti effudisse querela. «Heu! caecas futuri mentes mortalium! quas, cum visae sibi fuerint consummasse, tum de integro incipere oportet. Frustra [0502C] prudentia, ubi invida adversatur fortuna: sicut contra; cui numina favent, frustra adversari. Provisum satis mihi esse putaveram, nihilque loci segnitie neque socordiae relictum. Munera spreveram, solus aufugeram, fefelleram excubias, evaseram insidias, quod vix affectare, mihi fuerat efficere concessum. Proh! quantum erat hostem per laqueos illaesum transisse, quos etiam insontibus evadere non licet illaesis? Videram viros nobiles, alios ducum, alios regum progeniem ultroneo regna exsilio mutasse, venisse pacificos, loca immania, regna barbara venientibus inclinasse; non terram obstitisse, non pelagus. At simul ad id, quo triformis chymera monstrum crudelius non fuit, ventum est, nullus fuit pegasus qui expediret implicitos, nullus [0502D] qui asportaret attonitos. Omnes quasi sub domina hasta transire, omnes omnia quae jurare jussi sunt, coacti sunt. Ut ad me redeam, exactorem districtum meritus, districtissimum verebar ultorem; unde tanto vigilantiorem me qui eruerer esse oportuit, quanto ultionis zelus in me major exarserat, inde erat quod castrorum regimen adhuc, et meipsum abjeceram, dum ne inclinarem, ut alii, et liberius iras ulciscerer aliorum. Nam quid de homine queri attinet, qui in eam quam abruperam compedem me redegit? cui nexuisse suum, nisi etiam meum necteret colum, non sufficit: quem invidisse felicitati meae forsitan os negat; verum illud jusjurandum de fonte invidiae manasse, et lippis patet, et exitus probat. Ipsius quidem in dubium venit, majorne pigritia, [0503A] an imperitia in hunc me conjecerit dolorem. Quippe magna utraque, et utraque prosperitatis meae noverca. At coactus in perniciem meam juravit, quasi his verbis invidiam dissimulet, indignationem mitiget, excuset factum, absolvat actorem: hac vero, ut innocentiam praedicent; moras tamen innocentes non faciunt, nec morantis somnos a crimine defendunt. Verum esto; salvabo votum, redimam perjurium, mei, inquam, mei periculo redimam alienum. Elusus sum, sed non mea incuria, superatus; sed alterius debilitate: captus, sed cognati liberatione. Profecto hujus victor certaminis, odium, si vixero, efferasse dolebit, nec meruisse concordiam. Nam pro levi duco irritum facere, quod non ultro jurare appetiverim: sed dictante tyranni violentia subjecerim [0503B] invitus: praesertim cum promissi illius observantia damnum sit publicum; contemptio autem commodum generale.»

XIV.- De obsidione Nicaeae, et primo de ducibus obsidentibus. Godefridus Bullio.

Sed jam his quae aut quaestus est, aut quaeri potuit Marchisides evolutis, respiret paululum ipse; dum obsidione Nicaeam cingere, dum castra metari, dum nomina, genus, moresque principum, quibus urbs ea oppugnata cessit, recolere libet. Haec enim hujusmodi sunt, ut et laudibus non obvient praescriptis, et ministrent scribendis. Igitur clariores famae duces, a quibus alii, non qui ab aliquibus Martiatica receperunt, hi fuerunt: Dux Godefridus, senis Eustachii Boloniae comitis filius, cui dignitatem ducis [0503C] nomenque Bullio idem qui eum miserat, dederat. Est autem Bullio in Lotharii regno oppidum, adjacentis caput ducatus, a duce avunculo Godefrido sene juniori relictum. Junioris hujus nobilitas multis polluit virtutibus cumulata cum saecularibus, cum divinis. Divinis, largitate in pauperes, erga delinquentes misericordia. Porro humilitate, mansuetudine, sobrietate, justitia, castitate insignis; potius monachorum lux, quam militum dux emicabat. Nec minus tamen ea quae saeculi sunt, noverat tractare, praeliari, ordinare acies, armis ecclesiam propagare. Primus aut in primis ferire hostem, adolescens didicit, juvenis assuevit, senex non destitit. Adeo belligeri comitis et comitissae religiosissimae [0503D] filius, ut etiam ab aemulo conspectus, audire mereretur: ad belli studium, ecce pater; circa Dei cultum, ecce mater. His ducem praeditum moribus innumeri bellatores ad praedictae urbis moenia primum prosecuti sunt obsessorem.

XV.- Robertus Normanniae comes, Boamundus, Hugo Magnus, Stephanus comes Blesensis, Robertus Flandriae comes, Raimundus comes Sancti Aegidii.

Subsecutus est autem Robertus Normanniae comes, Willelmi regis et expugnatoris Angliae filius; genere, divitiis, facundia quoque non secundus duci, sed superior; par in his quae Caesaris sunt; quae Dei, minor: cujus pietas largitasque valde fuissent mirabiles: sed quia in neutra modum tenuit, in utraque erravit. Siquidem misericordiam ejus immisericordem [0504A] sensit Normannia, dum eo consule per impunitatem rapinarum nec homini parceret, nec Deo licentia raptorum. Nam sicariis manibus latronum gutturi, moechorum caudae salaci, eamdem quam suis se reverentiam debere consul arbitrabatur. Quapropter nullus ad eum vinctus in lacrymis trahebatur, quin solutus mutuas ab eo lacrymas continuo impetraret. Ideo, ut dixi, nullis sceleribus frenum, imo omnibus additum calcar ea tempestate Normannia querebatur. Hujus autem pietatis sororculam eam fuisse patet largitatem, quae accipitrem sive canem argenti summa quantalibet comparabat. Cum interim mensa consularis unicum haberet refugium rapinam civium, atque haec tamen intra patriam; verum fines patrios egressus, magna ex parte [0504B] luxum domuit, cui ante per magnarum opum affluentiam succubuerat. Tertius in hoc ordine Boamundus fulget, cujus repetere hic genealogiam superfluum, mores et animos adnotare praematurum videtur: praesertim cum de ejus genere superior pagina egerit. Inferior vero circa fortunas ejusdem et infortunia quasi quemdam cardinem fere tota versetur. Hugo magnus, Franciae regum Philippi frater, Henrici filius, quartum obtinet locum; magnus genere, magnus cognomine, magnus probitate, magnus etiam et potens tum sua, tum fraterni regni militia: venerabilior tamen regii gloria sanguinis, quam aut opum ubertate, aut praecellenti multitudine, aut triumphalibus meritis. Quintus Blesensis comes Stephanus, et ipse regum proximus, quippe Gallorum [0504C] pronepos, et gener Anglicorum: cujus si largitatem hilaritas, si audaciam fervor, quanti debuerant, illustrassent; nihil ei deerat ad ducem, nihil ad strenuissimum militem. Sequitur hunc comes Flandriae Robertus, Flandriae nutricis equitum, Flandriae feracis equorum, Flandriae Cereris, Flandriae periculorum, quae puellari quoque pulchritudine praecellens, reges Gallicum, Anglicum et Dacum meruit generos: quibus comes praesens sublimis affinis, populare fastidit regimen, dum ipse super omnes exercituum rectores in ense et lancea laudaretur: unde postea contigit, ut ipse quidem multo plus caeteris ducibus celebraretur habere de milite; at neglecta regiminis cura, multo minus de duce. Novissimus [0504D] omnium Raimundus comes Sancti Aegidii emicat obsessor. Novissimus, inquam, tempore, non divitiis, non potentia, non consilio, non militari multitudine: nam in his omnibus a primordio claruit inter primos, et mox aliorum cum effluxisset pecunia, hujus affluxerunt et praecelluerunt divitiae. Illa nimirum gens frugi non prodiga, parcitati potius quam famae serviebat; exemploque territa alieno, non, ut Franci, in detrahendo, sed semper in augendo substantiam desudabat. Ergo suum comitem egere rerum sagax utilium, divinusque futuri populus non permisit: virum aequitatis cultorem, iniquitatis ultorem; virum ad timidos agnum, ad tumidos leonem

XVI.- Urbs circumdatur. Tancredus primus omnium Turcam occidit, alios fugat. [0505A]

His igitur expugnatoribus Nicaeam circumdari, debellari, postremo ad deditionem cogi, Gallia certavit, Graecia adjuvit, Deus perpetravit. Sed dum novissimus, ut dixi, Raimundus comes ante portam orientalem tentoria figeret, illa enim area caeteris jam occupatis, unica vacabat: ecce per compendia montis proximi Turcus descendens exercitus, quasi urbem ab eadem porta ingressurus apparuit, festino impetu cupiens subvenire obsessis. Exoritur clamor. Comes proximus loco, primus obviat; mox caeteri duces. Pars armati, alii semiermes, ut ardor belli quemque exciverat, occurrere festinant. Tancredus spatio remotus, in equo advolat ardens quod ei vulneris [0505B] primi gloriam locus inviderit. Itaque quod abstulerat locus, reddit animus: nam absente eo, fuga et impetus nunc his, nunc illis varias spei ac metus distribuerant vices: at postquam is qui unus pro multitudine, miles pro agmine et habebatur et erat, superveniens irruit; caesa illico cervix Turca, Christi efferavit milites, effeminavit hostes. Exanimati igitur ad montes ora, ad Francos terga, ad fugam studia convertunt; animatos vero audacia comes, fuga hostium, morarum pudor, fugientibus immittit. Quod nisi montis proximi asylum refugos subito recepisset, paulo tardius sanguis barbarus Latinae cuspidis sitim imbuisset ad satietatem. Quia vero montis viciniae timor, cujus est pedibus alas addere, [0505C] subitus accessit, facile qua descendendo invasum fuerat, ascendendo evasum est, illa tantum absente anima quam Tancredus suae praeconem audaciae sub tartara miserat. Multi tamen inhonesta tergo vulnera domum reportarunt. Christicolae hilares in castra revertuntur, hi cruenta, illi recurva cuspide, alii fraxino trunca, pars hebete gladio insignes. Turci capitis spectaculum vulgo praesentatur. Tancredus per universi exercitus populos, linguas, aetates, sexus, professiones primus Turci verticis celebratur unius abscisor, et innumerabilium fugator. Quod non sine quodam futuri Tancredi praemonitorio quisquis rem diligenter attenderit, actum esse comperiet. Sane tales coelitus oblatae decuerunt virum primitiae, qui jam extunc, imo a saeculo praelectus [0505D] erat, ut omnium invictissimus bellica subire deberet, et in nullo superari discrimine

XVII.- Urbs redditur. Alexio sistitur Tancredus. Verba Tancredi ad imperatorem.

Postquam obsessi obsidentium vires auctas, suas exspectatis diu subsidiis destitutas viderunt, simul territi quod Raimundus comes, quia ultimus moenia foderat, acrius suffossa funditus quatiebat, urbem eo tenore reddunt, ut quam rem emere sibi non licet, liceat saltem perdere illaesis. Placet utrobique conditio, sicque ad imperatorem mittitur. Imperator autem felici illo rumore impertitus, et munimen mittit, et ipse missos usque sinum, qui vulgo Sancti Georgii brachium dicitur, sequitur. Inde munita [0506A] urbe, Boamundus per pacta foedera, per junctas dexteras, per hommagii fidem adjuratus, ad eum navigat, secum, sicut promiserat, Marchisidem reducens. Ubi ejus hommagio Alexius magis terrefactus quam tutus, multo dejectior quam erectus, exaggeravit iram, non impetravit reverentiam. Nam velut divino oraculo instructus, metiebatur vir prudens illos qui deinceps secuti sunt rerum exitus. Regni Graecorum non longitudinem immensitate sua Hierosolymitanum attingere. Tanti spatii urbes a Turcis captas, Christiano cultui fore mancipandas. Porro Graecis ereptas talibus non oportere reddi tutoribus. Francos esse qui hujusmodi tutelae soli sufficerent; alioquin urbes et oppida restitui Graecis, id esse restitui Turcis: se simul duobus dominis, [0506B] scilicet reipublicae et regi Graeciae famulari non posse. Haec animo volvens vir providus, fertur regias aures simillima huic implesse querela: «Cognatus sanguis Boamundus tua impulsus potentia, huc me, o imperator, impulit retransire. Si promissa tua, si munera, si familiaritas me cepissent, non deerant aditus per quos irrumpere licebat. Caeterum ubi ea displicuerant, frustra mihi tuus placuisset accessus. Haec attendens operam dedi, qua te praeterirem liberior, vigili cura liberatum tua me huc violentia retrusit invitum; quominus tibi confidendum noveris, si quid hodie pepigero coactus. His te praemonitum, sequentia quoque attendere oportet. Ecce ad id ventum est, ut cognati foederis sacramentum absolvam. Verum ea lex aderit media, [0506C] ut te Hierosolymi petas adjuvante, stet foedus mox casurum, cum eorum aut successibus invideris, aut infortunia non levabis. Absit vero ut aliquando fidum me habeat, quisquis ab eorum fidelitate discesserit. Si ergo dominari desideras, famulari stude, de Tancredi certus obsequio, ubi Christi exercitium certificaveris de tuo. Omnium minister, tibi quoque pro omnibus non abnuo ministrare. Summam autem horum compendiosus sermo diffiniat. Qualis antecedet tua erga Francos devotio, talem meam Graeci erga se exspectent secuturam.» His de arcano pectoris prudentiae tabernaculi, sapientiae domicilii fonte derivatis, laudatur animus qui et tam fideliter pro republica intercedit, et tam constanter nec pro [0506D] domestica timet, nec a justitia recedit. Tollitur clamor Gallicus, Graeca quoque murmura meritum non abnuunt favorem

XVIII.- Ipsius petit tentorium. Indignatur imperator.

Postquam Alexius viri mentem videt pecuniae contemptricem, neque aureo sicut caeterorum posse vinculo irretiri, quia eum post se nequit trahere; trahentem sequitur, et sermonibus consonat dictitatis. Jungunt dextras, stomachante tamen intus Marchisida, extra vero torvis luminibus crudescente. Celebrato ritu quem, ad haec foedera principes observant, invitatur Tancredus, ut quidlibet a rege petat, nullam passurus de petito repulsam: aestimabatur enim aurum, argentum, gemmas, pallia et his similia petiturus, necessarium viae subsidium, [0507A] et avari animi blandimentum. Spretor pecuniae, sublimitatisque regiae animus aemulator, vulgaria temnit, quem duces alii oblatum prae onere honorem recusarent, illum affectat, et solum de regalibus ait praeplacere. Erat namque regi tentorium, quod arte simu, et natura mirabile duplicem spectatori jactabat stuporem: ad haec urbis instar turrita atria, camelos viginti gravi sarcina non fraudabant, capacitas conveniendae multitudini opportuna; apex tantum caeteris praeeminens.

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.(VIRG., I Bucol.) Hoc ergo magnanimi Wiscardidae mentem munus unicum capit, hanc sibi destinat aulam idoneam; onus quidem inutile praesenti, sed signum haud ignobile [0507B] futuri. Quo comperto, Alexius sic fertur aestuasse ad petentem sicut olim Delius ad Phaetontem; nisi quia illic paterna pietas trepidabat, hic saeviebat indignatio hostilis. Phoebus ingemiscebat de periculo filii, Alexius super animo sublimi. Phoebus filium ad salubriora optandum hortatur: «Alexius sic optatum negat, ut post negatum his increpet: Ergone, Marchisides, confert se mihi, regalia petendo insignia? sordent vero ei communia, nisi singulare meum in toto orbe affectet palatium? quo impetrato, quid restat ultra, quin capiti diadema meo detrahat, suo imprimat? at puto desunt ei atria congestos satis explicitura clientes, neque tantae militum copiae intra septa valent concludi domestica. Itaque regia petitur, quae suis dimensionibus immensa, [0507C] domino sufficiat magnifico. Ut autem cedat ei petita, ubi muli, ubi muliones, aptum tantae moli vehiculum? nimirum hanc adepto relinquitur, ut ipse pedes impositam quasi numina sequatur. Recolat vero asino se dissimulanti, fuisse damno leonis exuvias: quibus indutus ut terreret, meruit rusticum sentire terribilem. Quo admonitus exemplo ne affectet mei umbra nominis terrere ignaros, ne demum cognitus pateat Tancredus. Metiatur se autem modulo suo ac pede, sarciat sibi pro se tentorium; hujus vero spem omnino deponat. Quod si irasci pergit de repulsa, floccipendo iras, et quantum iras, minas. Jam enim magis magisque mentem hominis stolida mihi ambitio reseravit. Donec [0507D] tacuit, philosophus credi: insanus autem, os ut aperuit, meruit. Eia igitur quidquid fraudis, astutiae, irarum ac furiarum habes Marchisida, in meum ventila caput: excipio ardentem: Ego nec hostem mihi te dignor nec amicum.» Haec Alexius ira simul et astutia dictante profatus; partim dissimulabat timorem, partim tumorem atrocissimae bilis leniebat. At Tancredus quasi jacosae illius imaginis imitator ultima de multis verba arripit nullique libentius unquam responsurus, ait: «Hostem mihi te dignor, nec amicum. Ab his digressum est, neque ultra congressum.»

XIX.- Ex ipsius manibus se eripiunt Tancredus et Boamundus.

Tancredus ad littus redit, ubi parato remige, [0508A] fortuna simul et vocatur et adest. Transfretat nihil morans, is cui adeo ingratum nihil quam mora. Boamundus autem paulo tardior egressus, regias fere exspectavit et incurrit insidias: sed latenter edoctus, vertit se ad fugam, alioquin ad catenam. Deinde regis nuntius reclamans, revocans secutus est egressos: verum donati rude, extricati nodis, procellis emersi; rursus iisdem nolunt exponi turbinibus. Sordet revocatio absentis, cujus praesens contempta est persona, neque adituri summi regis cunabula, Herodis audiunt perfidiam revocantis. Immissave aratro manu, lumina non reflectunt, semel quam sit illa reflexio damnosa experti. Sed et illae quarum altera cahos Sodomae respexit; altera Treïcio conjugi est respecta, emersos ad lucem rursus prohibent tenebris immergi. [0508B] Tot admoniti exemplis, omnia haec visi sunt sibi evadere tormenta; dum hunc unum praetercunt tortorem. Igitur longo morarum tractu afflicti Latini duces, taedia vincunt, necessariisque justa sibi ac vectoribus jumenta onerant alimentis: nam media quae fertilitatem submovebat sterilitas, per dies plurimos transeuntibus occurrebat; nullo frugis solatio inopiam levatura. In cujus confinio Solymannus rex Turcus opperiebatur venturos, quatenus ignaris incurrerent providi, famelicis opulenti, fessis alacres, languidis robusti. Consultum est vero quasi divinitus fideli populo, ut victualium copiam per incultam solitudinem traduceret, quae vecta, suos quodammodo veheret vectores

XX.- Exercitus Christianorum in bivio dividitur. [0508C]

Sed cum penultima circa exitum illius ariditatis transiisset dies, pene fortunae ludus suum illum favorem a Christicolis ad Mahumicolas convertit, et in partes Tancredi ausa est nimium. Nam redintegrato sicut soliti erant quotidiano, vel, ut ita dicam, quotinocturno calle, secta est in bivium via, et exercitus Christi factus est biviator. Plurimorum opinio errorem illum industriae deputavit; quo terra genti opulentius serviret diffuse spatiosa, quam stipate contracta. Huc accedebat quod casus idem Normanniae comitem, Boamundumque Tancredumque seorsum a turba diverterat, quasi ut unigenae uno consilio unam patriae suae gloriam praerogarent. [0508D] Alii vero non ultroneum sed casuale, nec tam praelusum quam invisum fuisse, ipsis qui diverterant, divortium asserebant, sane miserantes fortunam, et lenientes invidiam: quae quidem sententia his suffulta firmior stabat praesidiis, quod praememorati duces domitis plebeculae non amoverant sarcinam, quod alienigenae militiae comitatu gaudebant, quod suam denique, quae maxima aberat, non praemunierant

XXI.- In mutuo occursu acies Latinae et barbarae concurrunt ad arma.

Igitur ubi Normannorum vexilla minas belli Turcis denuntiant (nam Tancredus impiger morem suum praecurrendi obtinens, primus et conspicere et conspici maturaverat). Dispositum est [0509A] utrobique, ut a fluvio, qui medius discurrebat, velociores tardos arcere debuissent. Coeperat autem crepusculo vesper cedere, cum Latinae barbaraeque acies mutuum compererunt occursum. Expensa itaque nocte instanti ad mediam in quietem, a media in laborem: pars fidelis promptior, mane circa horam primam ad ripas praescripti fluminis praevenit infidelem, ubi vix metator sedulus prima infixerat castra, cum: Ecce hostis! ecce hostis! et ingeminatur acriter, et occurrit audacter. Armantur qui armandi venerant; at qui armati, in bella feruntur: retunditur sagittipotens manus, nunc perfossa lanceis, nunc ensibus decisa. Retunditur, inquam, ut quae prima fuerat, in mediam referri; quae vero media, prae tutela fieri cogeretur. Cum igitur eo [0509B] usque Normanni fugientibus institissent; densati cunei vires resumunt, et qui modo fugaverant, ipsi in fugam sunt conversi. Interea Normanniae comes et Boamundus duas tantum, singuli suam, instruxerant acies: jamque gradatim alacres praelium inibant. Instantibus itaque Turcis, contraque Christianis subvenientibus, magna vi hinc et inde certatur: nihil arcus, parum lancea, ensis plurimum agit. Turcos sua numero carens numerositas defendit; nostros autem loricae, scuta et galeae. Multum cruoris utrinque funditur, plus barbari: illius quidem non cessat strages; at tanquam recidiva hydrae capita, ubi pauci occidunt, innumeri succedunt

XXII.- Christiani in fugam vertuntur. Robertus comes Normanniae animos colligit.

[0509C] At vero fidelis legio communem cum his quidem habet occasum; sed non commune supplementum. Igitur lassata dum percutit, quassata dum resistit, inaminata dum rarescit, dat terga: quodque nunquam usquam ante didiscerat, in momento docta est fugere. O bellum miserabile! O fuga lugubris! O damnum in damno! O in vulnere vulnus! militaris fugae impetus pedestrem conculcat tarditatem, inque vicem densissima pedestrium hastarum silva nunc fugam impedit, nunc exstinguit: fitque vel hosti miseranda clades, cum terga sagittis horrent, illa lanceis velut torrendorum verubus affinguntur. Dum itaque non parcunt, aut qui fugant arcubus, aut qui fugantur calcaribus, refugitur in castra, minimum [0509D] tamen solatium, sed unum. Ibi denique regius sanguis Willelmides, quis, cujus stirpis, cui militet memor, verticem nudat, Normanniam exclamat, Boamundum collegam, imo confugam suum his increpat: «Eho! Boamunde, quorsum fuga? Longe Apulia, longe Hydruntum, longe spes omnis finium Latinorum: hic standum, hic nos gloriosa manet aut poena victos, aut corona victores; gloriosa, inquam, sors utraque, sed etiam eo beatior altera, quo celerius efficit beatos. Ergo agite, o juvenes, moriamur, et in media arma ruamus.» His admoniti agglomerant sese ducibus caetera juventus, morti deinceps quam fugae paratior: astant intrepidi, ceu quondam [ f., quaedam] venabula in furore operiens leo, qui modo longa quiete piger a latibulis excitus, [0510A] paulatim lucratur iras latratu, lituo, clamore, jaculis lascessitus, et tanquam non sua cujusque, sed una utriusque ab altero discurrat ad alterum quanto acrior ira accenditur leonis, tanto tepescit segnior venatoris. Pari forma dum fidelis populus crudescit, infidelis remittitur, neque ultra audet invadere, quem coeperit nil timere. Respirant igitur ambae partes, alios, ut dictum est, remorante audacia, et alios metu

XXIII.- Magna fidelium strages.

Interea nuntius mittitur, qui eventum rei exercitui declaret ignaro, festinetque abesse, ut adesse ab illis festinetur. Ast adversarii alios et ad aliud emittunt, spiculatores scilicet ad cladem, non opis imploratores ad salutem. Turba itaque illa equites nostros [0510B] praetervolans, ad plebeculam transilit, numero tamen maximam, sed viribus imbecillam. Hi palantes praefestinantis militiae vestigia legebant, muros periculis opposuisse putantes, cum subito irruunt primo sagittis, mox ensibus saevientes Turci, adepti ultra spem praedam, citraque bellum victoriam. Trucidantur itaque senes, pueri abstrahuntur, aetas media utrius partis expressius figurat faciem, ejus patitur sortem: saepissime tamen ac saevissime mucro et de impubibus praesumit, praedae copia saeviorem de saevissimo faciente praedonem: cui cum Briarei manus non sufficerent ad rapinam, caedibus insistit, quatenus vel sic animum expleat voracem. Unde factum est, ut de tanto numero perquam rarissimos praeteriret aut vulnus aut vinculum. Neque [0510C] in tot usquam seu qui praecesserunt, seu qui venturi erant, bellorum casibus tantum de Latino sanguine gladio licuit gentili. Quid plura? Caedentium lassata, nec dum satiata rabie, victi virtores in castra sequuntur suapte sarcina seu socia onerati: militiae nostrae spectaculum satis miserabile; nulli vero audaciae satis miseratum: quippe quorum vota his contenta finibus, haerebant, ut oppugnatoribus suis resisterent; non ut cessantes interim aliquatenus oppugnarent.

XXIV.- Acriter resistit Tancredus.

Porro Tancredus ex adverso castrorum latere hostes debellabat, qui tentoria dirimentem conscenderant tumulum; unde facilius laedere, difficiliusque [0510D] laedi potuissent. His, inquam, uno et rapido incursu dejectis, vir fortis occupaverat ascensum, multos adorsus, paucis adjutus. Boamundo enim invito quin prohibente, res coepta vix comites aliquot elicere impetravit; ideo autem prohibente, quod exercitus hostilis diffusus nostrum quadam theatrali specie circumsepserat, ex omni parte necem significans inclusit. Quamobrem Christianorum providentia, aestuantibus juvenum animis ad congressum egressum negabat, ne forte paucorum temeritas rei ordinem turbaret universum.

XXV. Et ipsius frater Willelmus, hostes caedunt.

Willelmus tamen Marchisides, dum fratri metuit, sui non meminit, qui nec revocantem Boamundum, nec hostilis vires multitudinis veritus, fraternae fieri [0511A] comes ardet audaciae. Oh! facto miser atque beatus eodem, qui in mortem ruit, ad vitam transiturus! nam repulsa, ut praescriptum est, a tumulo turba, non tam cesserat, his quorum praesenserat gladios, quam quos frustra timuerat secuturos. Igitur ubi quot, non quos fugerit respicit, numerum librans, nec animus redit: acrior quippe cujus laborem dolor, dolorem pudor cumulabat. Irruunt itaque primi arcubus projectis, audacius strictis mucronibus saevituri. Quibus quidem jam non putabatur haec pugna, sed poena: nec adversus hostes confligendum, sed tanquam de capitalium rerum condemnatis, ultio secunda. At vero numeri parvissimi robur maximum, muralem contra objectat audaciam, non si vel rex ipse Solimannus cum omnibus suis copiis [0511B] in eos saeviat cessuram. Fit fragor; hi lanceas vibrant, illi gladios, ut dictum est, stringunt. hi pectoribus loricas, loricis scuta, munimen adhibent; illi peltas. Horum pugna a summo descendit; illorum ab imo nititur. Illos pudori mistus dolor stimulat; hos ceu in specula stantes, tot urgent stimuli, quot spectant oculi. Aliis ergo loci situs, armorum commoditas, quin ipsa sua paucitas praesidio erant: aliis ad incommodum cuncta, etiam in qua confitebatur, pluralitas. Enimvero ascendenti Turco fraxinus objecta eminus obviat, casuroque similem vi tactum, impactum facile aut conficit aut dejicit. Confectus autem dejectusve unus, plures dum rotatur, parili impetit ruina. Uno tamen cadente, ut fit in numero ingenti, mox plurimi subeunt, rursusque his plurimis [0511C] alii item plures; sicque factum est, ut qui in furore, in indignatione, in contemptu bellatum venerant; prius ipsa sui ruina aggerem aequarent quam calcarent: contraque numerus Christi nec minutus est nec laesus. Adeo cuspis fraxinea largae prodiga opis, usum simul utrumque et scuti supplet et gladii. Quid contra haec mucro? Mucro, inquam, cujus est proximum caedere, remotis parcere; immergi cominus, minari eminus; utque paucis ejus facultatem includam, cujus licentiae pares habet terminos longitudo, evaginatus minari poterat, laedere non poterat vel emissus. Unde comperiens utpote experta acies fracta in audaces, tutam non esse audaciam: jam non ultra viribus contra vires decernere satagit, [0511D] artes arcusque quos abjecerat resumens. Quod si ut primo coeperat, pedem pedi, manum manui, umbonem umboni conserere aliquandiu inarsisset, profecto magnanimi saevae strages huic collata succumberet; id tantum solatii objectura, quod ipsa unum, haec saevas omnes suos habuerit bellatores.

XXVI.- Cadit Willelmus.

Sed resumptis arcubus, grando volans quibus enses pepercerant, non parcit; quos non attigerant, perfodit; ubi nec ascenderant, descendit. Hactenus ergo sarcina tantum gravis, loricae, scuta et galeae: nunc gratissimus obex, vitae mortisque fines disterminat. Eatenus tamen, si quatenus molesta, quod levitas captata ad limen saepius artifices manus retorserit. Pluentibus itaque vulnera Turcorum nervis, [0512A] nostri, dum degrandinet, sustinent; siquis alicunde turbo perflans tantam telorum nubem discutiat. Cognatae acies juxta, hostis undique, adjutor nusquam, interea gemunt saucii. Hic manum perfossus, ille oculum effossus; alii suffossi pedem, pars verticem superfossi. O pietas! o dolor! o luctus! Clypeus aliorum Marchisides et ipse cum aliis affigitur Willelmus. Aliorum dolor haerebat in vulnere, hujus vulnera usque sub mortem doluerunt. Labitur corpus nobile, socii exceptum in castra referunt, pauper, belli causa, agger relinquitur. Quis tibi, Tancrede, spectanti talia sensus? quosve dabas gemitus? viri corda, cui modo robur et aes triplex circa pectus erat; jam muliebres mollescunt ad lacrymas, ora femineum ululant ejulatum; digiti mentum, [0512B] genas, caput decalvant: postremo quaecunque hominem armant particulae, reliquas inermes crudeli seditione dilaniant. Multi quoque heroum fidelium in eadem lamenta resoluti, super Marchisidas lugent: neque minus hujus lacrymas quam illius necem miserantur. Dum haec agerentur, vix debellatus Turcos receperat tumulus, et ecce Christicolas pulvis testatur adesse cohortes, submissi tolluntur animi, contra elati submittuntur. Exclamatur, Deus vult, hoc enim nostri interjiciebant laetantes. Adversarii, Heu, et, At, at, murmurantes, ingeminant: quippe non tam spes ablatas, quam oblatos metus trepidantes.

XXVII.- Hugo Magnus instat.

[0512C] Advolat ante alios regum clarissima prolesMagnus Hugo, galeis contentus ferme trecentis.Irruit in medios non ut qui pugnet in hostes,Sed qui post pugnam fugientia terga sequatur.Sic rapidus, sic intrepidus, sic undique tutusAggreditur, lacerat, fugat, insequitur, premit, arctat,Fulminat, exsultat, fremit, exclamat, furit, ardet.Mittit in hunc aciem ferratam rex Solymannus;Ingentem numero, virtute, minis, feritate,Quae numero superet segetes, o Gargara, vestras:Quae virtute suis aequet convallibus Ethnam,Quae feritate minis totum sibi vindicet orbem,Quae perferre graves, et reddere gaudeat ictus.Ergo alacres hinc tanta cohors, tot tela, tot arcus: [0512D] Inde comes magnus quam nomine tam probitateOccursu parili, numero sed dispare freti,Bellum ineunt, stant oppositi pars obvia Gallis:Conserti clypeos clypeis, atque ensibus enses:Pars lateris dextri gyrum, pars altera laeviOccupat, et volucres mittunt utrobique sagittas.Undique septa armis audacia Gallica et hoste,Ad quos se vertat, nisi se convertat ad omnes,Ignorans: modo ad hos, mode se convertit ad illos,Qualis apri, quem turba canum circumvenit ingens,Fulmineus nunc hos dens, nunc eviscerat illos;Nunc retro mordaces, et nunc a fronte minaces.Sic vir magnanimus, et eo duce freta juventusInnumeros ardens se circumflectit in orbes,Et quaecunque ruit caedens, caesus ruit hostis.

XXVIII. Turcos fugat. [0513A]

Ergo recens acies jam multa caede cruento,Jamque fatigato comiti congressa, laboremSudoremque viri crudeli exaggerat ira.Sauciat ante, retro, dextra laevaque, nec ullamDat requiem gravibus, nullo sudore gravata.Postquam nulla valet vis innumeros revocare.Ad numerum, majorque redit quam corruit hostis.Magna comes parvae miseratus funera turbaeOra in terga refert, haec sola timentis imago:Caetera victoris lacerantis, dejicientis,Atque fugantis erant: in terga fugacia cuspisEnsis dimidians, equus ardens, dextera flagrans,Quippe retrocessit, qui retro occiderat hostis:Ut versam faciem videt, aspectumque minacem, [0513B] Expers qui mortem fugiens incurrit eidem,Tutius ignotis sperans occurrere multis,Quam semel expertae restare ad verbera dextrae.Consul agit trepidos, graviterque instatur agenti,Et fugit et sequitur, pariter fugat atque fugatur.

XXIX.- Et cum eo Robertus comes Flandriae.

Obviat his hasta metuendus, et ense RobertusFlandrigena, effrenique volans ad praelia cursu,Damna morasque levat, dum quam ultimus hauserat aure?Primus inardescit pugnam impinguare cruore.Obvius ergo fugae, pertransit in usque fugantes,Quaque videt densas acies fervere sagittis,Et stridere minis; ibi fervere stridere tendit.Incurrunt Turci in comitem, comes acer in illos: [0513C] Flandrensesque fere numero, et virtute phalangesIgne pari accensae; pede, strage, fragore sequuntur.Sternitur arcitenens acies, sparguntur et arcus.Rumpuntur pharetrae, calcantur ut alga sagittae,Peltae, thoraces quasi stamina linea ad enses,Sarcina sunt tectis, et non tutamina Turcis.Sic comes armipotens Gallorum terga sequentes,Rursus terga dare: et versa vice pectora GallosVertere compellit; numeroque carentia primumAgmina sub numerum sternendo necando reducit.At Turci nec ulla quidem, nec multa rependunt.Vulnera, spes quorum ferratae nescia calcis,Tota retrosuadae de verbere pendet habenae;More tamen patrio fugiens quo vulnerat arcus; [0513D] Sed tremebunda metu ferit, et non laedit arundo,Tantus ad internas pertransiit usque medullas.Papae! quem genuit Flandrensis flamma tremorem!Dum comes indomitus domat hostes, densaque spargitAgmina; sparsa secat, secta obruit, obruta calcatMagno magnanimo comite stipatus Hugone.Nec cessat strages, donec socia arma fugatosExcipiunt; nectuntque moras, arcentque fugantes.En iterum viresque novas animosque recentesCongressusque manus avidas, et caetera ad usumCongrua bellorum, nova cuncta recentia nostriInveniunt, multaque licet jam caede gravati,Accipiunt acres, et reddunt acriter ictus, [0514A] Rollandum dicas Oliveriumque renatos,Si comitum spectes hunc hasta hunc ense furentes.

XXX.- Godefridus in hostes ruit.

Dux Godefridus homo totus bellique DeiqueCujus non fervor, non vires, non animosusSpiritus Hectoreis cessit; sed praefuit armis,Laetus adest. O quas acies, quae pectora ferriQuam longum calybem lateris munimina laeviCernere erat comitata ducem! quis flatus equorum,Quis fremitus hominum, quae gloria Lotharidarum?Dux ergo Turcas acies premit, insequiturqueNon astu vigili, non commoditate locali,Non quae vel timidos in fortes excitat, arteAdjutus: verum turbans his omnibus hostes [0514B] Scilicet adjutos astuque, locoque, doloque.

XXXI.- Aggere potitur; fugientes insequitur, mons vicinus hosti favet.

Stabat in occursu ducis agger, agerque sub ipsoRetrocedentem dirimebat ab aggere montem.Huc ubi fisa dolis gens plus quam fisa sagittisDiffugium fecit: ratus aggere velle potiri,Ad pugnam refugos, dux fraudis et artis iniquaeIgnarus, belli faciem convertit in illos,Et celeri incursu tumulum prius hoste gravatumLiberat, inde fugam ad montem per plana coactamStrage premit multa, hostis scilicet atque suorum.Nimirum gens illa dolis armata sequentemAeque transfigit loricam, quam fugientem:Et nisi equus velox fugientibus iggerat hastas, [0514C] Quo magis effugiunt magis horrida vulnera spargunt,Ut faciat Turci fuga, quod victoria Franci.Monte recepta cohors, non aere gravata nec armis,Aere graves, armisque viros post terga ruentesEvadit facile, et facili pronaque sagittaSauciati, intortae comtemptrix eminus hastae.Anxius objecti dux frendens in pede montisRursum in plana redit: si quos mons invidet hostesEliciant, vacua arva duci repetitus et agger.Hostis ad haec gaudet, descendit, et ultro lacessit,Semper discurrens, et semper vulnera spargens.Fretus equo celeri, montisque favore propinqui,Dux iterumque iterumque sequens in pectora multos [0514D] Excipit, et plures in terga remunerat ictus.Monte tamen meritos semper curtante triumphos,Quippe sinu victis, victricibus obice signis,Ceu quondam accipitrem qui circinat aera gyro,Ceu qui in fronte sedet querularum turba volucrumCircumagit, varioque replet virgulta latratu:Tum si forte procax cornix propiore volatuJam tumidum ostendit, ille indignatus et ardensFertur in aeriam toto conamine turbam:Illa fugit trepidis repetens cunabula pennis,Cum similem hesuro porrectis unguibus arctaeSaxi seu terris cohibent te praedo latebrae:Ungue tamen plumas referens insignia palmae,Nacta sede doles, alasque expansus hiantiRostro, luminibus flammatis, pectore anbelo [0515A] Suspicis elapsae plumosa repagula praedae.Haud secus ira ducem turbat, dum pulsus ab arvisTurcus habet tutas latebras confinia montis.

XXXII.- Hugo Magnus subvenit duci et cum Raimundo comite montem superat; Terror invadit Turcos.

Sed cum Magnus Hugo diverso praelia tractuAggressus, montis latus ex facili superassetPervium, et hoste vacans: mox nec juga, nec via praecepsDeprensos inhibent, quin laxis cursor habenisRaptet equus, refugos per plana, per ardua Turcos.Hinc igitur comitem, inde ducem fugiente catervaHostili, comes accelerat metuens RaimundusNe sibi neve suis desit qui dimicet hostis:Hunc suus, hunc alii pedites, equites comitati [0515B] Belli ductorem, legionum dispositoremTanto ditabant numero, munimine, signis:Ut credi posset absentum nullus abesse,Qui meriti fuerant credi, nullum superesse.Ergo formidans ne formidabilis essetPraecidendo metum, rupto petit ordine bellum.Si furor Ideas quercus ad littoris imaSigaei rapiat, tremat omnis proximus IdaeEt mons et vallis, lateat sub pulvere Phoebus:Si lucem demas galeis aut frondibus addas:Hic status, haec species, similis fremitus, tremor idem.Turba sodalis erant comitis, turbaeque sodalisQui fragor attonitas Turcorum ut perculit aures,Atque oculos fulgor: totam occursare paventes [0515C] Europam, nullo duce, consule, rege relicto.Primo stant dubii mox ut Raimundica cuspisObvia quaeque rotat, colliditur, et subit ensis:Tunc nec Arabs jaculo, nec fidit Turcus in arcu,Sed nec equus frenum, nec equum via, nec fuga gyrumSenserunt, adeo fugere est sperare salutem.Ergo Cylix Tharsum, nemora Aetheritanga Coatrae,Antiochena Syrus, Sidonia moenia Phoenix,Artasium Jacobi, turres Elamita Calepti.Praeterea innumerae notas sibi quisque latebrasDiffugiendo petunt, sine more, sine ordine gressus.

XXXIII.- Duces, hoste disperso, versus Antiochiam metantur; Tancredi audacia.

Triumphato, caeso, disperso hoste; victore reverso, [0515D] ditato, jucundato; via solitum revocat viatorem, quo jam tutior, eo diffusiorem. Duces turmis pedestribus Antiochiam versus gyro prolixiori, sed facili cultam planitiem metandam provident, provisamque metantur. At Tancredus nemorum devia, montium ardua, Cylicum flumina praetervolanda eligit, qua ad praedictam urbem semita accelerabat directior. O bellatorem stupendum, cui voluptati labor, cui securitati bellum, cui otium difficile, cui facilis quaevis difficultas, cui postremo nihil dulce nisi fuerit sudore conditum! Stupeamus interim hominem qui nunquam stupuit, eique metuamus, quia nil metuit. Papae! quaenam haec est audacia, imo amentia, Tancrede? Antiochiam praedaturus centum [0516A] sociare loricas contentus es: arcuum tuorum numerus vix ducenti; in his millibus Syriam oppugnas? Paucos adhibes: supple numerum, multus est hostis tuus, multi adversum te gladii, hostis tuus plures armat populos quam tu viros. Ut te patrocinandum vocent quae adversarium exspectant oppida et urbes paucos ducis custodes. Surgat, quaeso, surgat in quintuplum summa municipum; ne saltem custode vacet numerositas municipiorum, alioquin vocatus tutor non sufficis tutelae; ut singulis plebibus singulos distribuas assertores. Praesertim urbs Antiochia munita armis, stipata armatis, assueta bellis, superba triumphis: dominando insenuit, dominari non novit. Moderare praecipitis cursum animi, et sapientis cujusdam viri sententia pro freno [0516B] utere. Dux ille et miles, quid ducis, quid militis refert expertus. Sic ait, et priusquam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature opus est facto: Quod consulere, ad ducem; quod ad militem, agonizare referendum est, etiam simplicibus quibusque palam est: verumtamen, vel alter utri utrumque vel utrique alterum: imo utrique et hoc et illud saepius incumbit: et te quidem utriusque nominis accendit gloria, sed ab humiliori superbiam tanto petis incautius, quanto a sublimiori efficacius impetrasses. Miles flagras intrepidus appellari: eoque prudens fueris, ut imprudens furere dicaris; dumque levem hanc emis auram; projicis vitam, perdis operam, lucraris invidiam, incurris infamiam. Redi ergo ad te, reduc te in ducem, prius consule, et ubi consulueris, [0516C] explica cohortem; alioquin namque, cum ventum in pericula fuerit, sero consules, cito fatisces; voles consultus venisse in praelium, non in consilium praeliatus.

XXXIV.- Tharsum obsidet; insidias parat.

Hac simili et forsitan dicatiori revocatione Tancredi aures obtundente, ipse in aspidem surdam obduratus, vel ut incantatores excludit quos habet monitores: quin et coeli flammis, tigride feta ocior Bythiniam transvolat, Tauros montes, Buteoti valles; has Baritis, illos polo contiguos, percurrit. Cilicia potitus, Tharsum obsidet. Indignatio Turcis, exsultatio Graecis, exhortatio Armenis, stupor universis. Ea namque tempestate Turcis dominari contigerat, Graecis famulari, Armenis montium arduitate tueri [0516D] libertatem. Sed eminus tamen conspecta urbe, admiratus fastigia turrium, spatia montium, superbiam domorum, tentare vires properat incolarum. Igitur dispositis insidiis ubi . . . . . S . . . . . tis quae providenda erant provisa sunt: praemittuntur arcitenentes Marnys Turcopoli, aliquot tamen loricatis suffulti nostratibus, hi praestruuntur, abstractis per pascua armentis, quo ordine, quo diffusio diverterat, ne ruituri per praedam hostes, et ante deprehendant insidias, quam deprehensi ipsi dent poenas. Dictum et factum: praedones emissi, volant, suburbium populantur, cooperto simulato metu, qua jussi fuerunt recursant. Urbs excitat quidquid armorum, quidquid virium habet, post vestigia immittit; interim vix [0517A] numero portarum custodiae paucos relinquente. Igitur accelerant hi, accelerant illi capti ab. . . . Mox igitur qui fugiunt, ad salutem: qui fugant, ad necem; qui fugiunt ita vincunt, qui fugant ut vincantur. Interea fieri dum. . . . . . . instatur. Fugientem instans crebro perfodit, succurrens velocior, contraque lancea fugiens dum se. . . . . instantiam ferre nequit, convertitur; et subvertit, has ludente fortuna vices aliis evasum est, aliis supervasum. Dato igitur a speculo signo, vallis gravida armis palam fundit quos conceperat armatos, ac primo quidem fremere incipiunt hastilia praeferrata, moxque in silvam surgunt quercus et fraxinus, pari modo irruentibus galeis, clypei succrescunt, post loricae, postremo et equites et equi Cadmeo semini ortus simillimus, [0517B] quos ubi audax comperit Turcorum rabies, ultro conversa torridam more suo emittit urbem ferratam ante, post alatam.

XXXV.- Hostes caedit et fugat.

Tancredus elicitos ad pugnam videns, utpote numero fretos suorum maximo nostratum minimo ipse primus mediis praelium infert, obvium quemque aut ense dividens, aut cuspide configens, juventus fida Turcorum caedunt primo pectora, mox terga: nudi quippe laevam aliqui, pectus nonnulli. . . pus universi; galeas scuta loricas non sustinent, et vestes amplectitur. Ergo porta reduces modo quidem angusta quos paulo ante eduxerat spatiosa, adeo confusi territi amentes congloberati limina subeunt. . . . gladio urgente victoris. Quod nisi muralis [0517C] custodia grandinem saxeam pluens consertam umbonum cratem diremisset, uno impetu moenia et cives subiissent et hostes: aliis itaque admissis alii repulsi per trunca redeunt cadavera, Christo gratantes. Intra moenia dolor, extra gaudium: intra spes in timorem vertitur, extra converti nescit, sed augeri. Inter haec dies clauditur, et deliberandi opportuna consiliis nox ruit.

XXXVI.- Urbem aggreditur.

Tancredus sub exorto jubare portas frangere, fossa implere, scalas applicare, turres conscendere festinat, et jam moras noctis annum vocat. Somnus illi nullus, aut si quis, brevissimus; ab oculo tamen clauso ad actum crastini praesagiis [0517D] Turcos sollicitat suos. . . . . . . . quippe quo hostibus tam suis civibus diffidentes territat, noctem diutinae imago pugnae, neque a quoquam fulminans rejicit Tancredus. . . . . . . ac mentibus singulorum. Itaque solem. . . . . . . . . . . . . . . . . . fugam committitur. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ( Lineae hic desiderantur duodecim, quae legi nequeunt.) et quos debelles habeas et quibus parcas pac. . . . . . libertate concessis Tharsensium hic adhuc tantos muros. . . . . . . . ad propria signum victoriae. . . .

XXXVII.- Inopinato adventu Balduini terretur. Balduini elogium.

Vexillum turris sublimior ventilabat, cum subito, stupendum visu audituque horrificum, specula [0518A] clamat de partu montium nasci arma, jamque arva discurrentibus scaturire armatis. Quo Marchisides fremitu excitus sociam. . . . . . . . excit militiam, moxque ipse accito equo, primus evolat, socii pone subeunt. Se moverat autem a frequentia periculosae multitudinis idem propagandi nominis ardor qui et Marchisidem, et fortuito eadem contigerant egresso vestigia, is a Godefrido duce comiteque Eustachio proles Eustachides de. . . . . millibus complures sibi defloraverat comites, in quibus Cono comes plurimum sonabat suas etiam vires Normanica augente militia, cujus ipse sub comite Roberto gerebat principatum. Praeterea sua sibi juventus non deerat. . . . . . . . . . . . armorum avidi, avidissimum hunc praeelegerant ducem. Virum [0518B] liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magna vi, pietate sublimem, cujus proceri formam corporis a planta ad verticem contemplatus: ecce dixeris quem natura in militem manu propria exsculpsit. . . . . . . . . . tot vitae intervallis ornari, quae a Francorum sceptro lucem ingressa, ab Hierosolymitanorum erat egressura; utque liquidius claret, a magno illo rege Carolo genus trahens, super solium David sessurus divinitus trahebatur. Jure ergo ac merito Alexandrum vivebat, cujus illustrabant Carolus ortum, David occasum; nec degenerare debebat gladius hebes, cujus sic fulgerent cunae et tumulus. His accensa super nobilitas facibus, de magno exercitu segregaverat quos fervidiores agnoverat socios, eratque numerus ejus quasi [0518C] milites quingenti ac peditum duo millia, quibus a monte in platea jam progressis, Marchisides arma nostratia cernens, auxiliaria credens, nostrates nesciens, nesciens insidias, pugnam, victoriam hesternas ostendit, spolia refert, relata profert, prolata offerri dimidiat, illaesis sequentibus quod integrum. . . . . . . remitto repugnaverat praevius.

XXXVIII. Balduini injustitia erga Tancredum.

At tuti agminis dux longe tutior aut viritim scuta, tumque distribuendum fore objicit, aut omnia inarmatis manus fortioris cessura; fugam hostium non praecursoribus gladiis, sed subsequentium horrori deputandam. Tancredum quidem dimicasse, sed contigisse palmam Balduino: quod non [0518D] fere secius Marchisides oblatum, atque Telamonius Pelidae arma sibi accipit negata; aestuat, furit, dolet, se non sibi tulisse vellera dolet, mellae, auri venam ab infimis terrae eruisse cavernis; ut praedo in fiscum traduceret ingratus: nam de ea quae objecta est miseranda divisione quid attinet? Ipsa illa quae modo placuerat ultronea, jam displiceret, seu coacta. Translato enim victoriae suae titulo, non tam ultra impertitor spontaneus, quam redditor videretur obnoxius. Quid ergo? pugnet? concivis est hostis; laceret? Christianus est sanguis; Tharsum subeat? vile est includi Tharsenses; excitet cum barbaris in fratrem pugnare? id est apostatare. Ergo malum vinci, sed multo vincere pejus. Mille semitis viam investiganti, sedet denique floccipendere debellata, [0519A] festinare ad debellanda, sic aquilae accipiter, sic cedis, parde, leoni, sic licet urgentes majori quique minores. Abit Marchisides unum gemens, Tharsensium servitutem de Latinorum adventu liberatam non esse, sed gravatam: abit, inquam, quo majores vocant, ne qua ad auditum nomen ejus diffugia terram pauperent opulentam.

XXXIX.- Tancredo nihilominus feciales mittuntur de Urbis reductione.

Sed jam praecurrerat fama velocior, quae de tanti viri indole nihil reticuerat Addianis, quantus foret christiani nominis defensor, quantus gregis incredulae expugnator, quantae mansuetudinis erga subditos, quantae in rebelles duritiae: his civitas gratiis laeta ultro feciales suos mittit, virum [0519B] cum hymnis et tympanis manibus inducturos. Misertus namque plebi suae Christus nuper ab eorum cervice jugum excusserat, dominatoribus expulsis, ipsorumque retento in compedibus Turco principe homine, imo cane, cujus nec sedari irae, nec ebrietates jucundari, nisi in oculis ejus sagittato ad palum Christicola, consueverant. Quapropter is qui humilia respicit et alta a longe cognoscit, eamdem ei qua mensus fuerat, Tancredo dispensatore, mensuram reservavit. Divinum id quidem, nec enim lex aequior ulla est, quam necis artifices arte perire sua.

XL. Idque Ursini industria, cujus hic narratur historia.

Ursinus eo tempore urbi praeerat, homo Christicola, Armenus: isque, ut praescriptum est, legatos [0519C] miserat Marchisidam advocatum, qui et ipse in adventum tanti hospitis egressuri dextra et fide obvium mulcet, vires socias vel magis famulas spondet, ad Mamystanae civitatis spolia invitat, quam loco proxima, tam captu facillima: nec minus et ipse contra digna se accipit, quin de sparso semine messis resurgit in centuplum: in his moenia subeunt non sine totius plebis plausu et cantico. Ubi ergo tapetis equus, epulis fames, Baccho curae cesserunt: Ursinus super urbis praesentis statu praeterito quomodo durare potuerit, qua vi cives protegere tot circumventus hostium millibus potuerit rogatus, incipit. «Novum, ait, incolam ad veterem restituendam libertatem missum me vides: cum enim campi et valles Turco subjecti dominio, diu miserabiliter [0519D] servirent: ego montes colebam, liber quidem: sed Christianae plebis servitutem non minus quam qui paterentur, ingemiscens; quodque multi jam annorum curriculi etiam illatum viderent et perpessum; cum multa sinistra aggressis, una tandem certa patuit via libertatis. Prata suam reddiderant messem, passae falcem telluris in fenum aruerant comae, quod curriculis huc advehere quotidianus instabat labor: rura autem eo tempore incolebant, quos modo nobiles vidisti in equo fremere et fulgere in purpura:» (viderat enim paulo ante plurimos e Turcis discurrere purpuratis, qui cum saepius, saepiusque recurrendo solivagi plaustra ducerent, eo uno bobus conservis praecellebant; quod sua boves premebantur custodia; ipsi nulla). «Orta est igitur ex opportunitate [0520A] suspicio, ex suspicione consilium, ex consilio audacia, ex audacia libertas: nam cum fenum plaustris illocarent, custode liberi, arbitrati sunt eadem pariter armis virisque posse onerari, occultarique intus bellum: circum circa pacem dependere, allatis intra municipium armatis, facile Turcos aut perimi aut repelli. Haec illis volventibus, ad me ventum est; ubi in montibus, ut praedixi, manebam, cognitaque adventus causa; gaudeo, moneo, urgeo, ne morentur, neve impellenti coelitus se subtrahant gratiae. Vos, inquam, reditum maturate, curate plaustra, ego vobis quos invehatis parabo bellatores. Illi accelerant jussa, ego promissa impleo: nec mora infodiuntur feno satellites, ego ex adverso praedas simulo, quatenus eliciti ad pugnam exteriorem, [0520B] oppidani, facilem reliquissent ingressuris victoriam. Sicut praevisum est, sic secutum: nam cum urbem exuissent qui post me irruebant, plaustra bellum important moenibus; pace et feno prudenter tunicatum: inducti ergo intra muros armati pacem exuunt, portis obdunt repagula, ipsarum caedunt custodes, ipsi custodiae succedunt; atque haec quidem secreto omnia, ut porticus praesens occultae caedi arcus praestruxerat latebrosos, inde passim per vias, per palatia, per turres discurrunt: vae illi qui seu cum arcu, seu absque, eques aut pedes, puer aut senex inventus est Turcus: nec aetati, nec formae, nec sexui parsum est: omnes in gladio corruunt, humiles et magni, semel omnia victor punit vulnera quae a diebus antiquis pertulerat, in multimoda nece [0520C] cognatae servitutis. Reservatur tamen superstes unus Turcorum, non minus scelerum quam sceleratorum princeps: is columbari gravissimo vinctus compede in tormentis tormenta, in temporalibus praestolatur aeterna: sed cum caeterae infidelis turbae intemeratum nihil gladius reliquisset, tympana scandunt mures, totamque usquequaque viciniam laetabundo replent tonitru. Id enim praecepti dederam, ut peractam caedem plaudentes nobis concinere debuissent. Cum ergo arrectis auribus turres laetisonas hausissem: Io, comites, exclamo, convertamus faciem in terga; buccinas accipio gaudii nuntias, urbs nos revocat in cives, captam namque fingentes praedam, simulato reditu instantiae hostium, terga dederamus: sed ad lituos tubasque conversi revocantes audacter aggredimur, [0520D] quibus modo prudenter cedebamus. Illi ad insolitam stupefacti audaciam, cunctantur: paululum deinde nobis vices fugae mutuas rependunt, nos eo securius instare quo magis magisque civitas propiabat. Hostes rerum ignari, aes tinniens, tympanum tonans, oppidum reboans, properae opis suae instrumenta putabant: sicque contigit ut et nobis praeter spem gratia, et hostibus praeter timorem geminaretur poena. Vox eadem, dictu mirabile! nobis verax, illis mendax; verosque reducit; nos inducit, illos seducit quorum recursus jam suburbii vicinitate gaudebat, cum fallacia sonitus se comperiunt illusos, prospectis per moenia discurrere Armenis. Quid faciant? a moenibus spes elapsa est, a [0521A] tergo gladii urgent, extra nec stari potest, nec intra claustra recipi. Porro nec locus fugae, nec locus pugnae: tentata est tamen fuga omnibus, sed nec uni omnium benigna: nam mente improvida, casuque inopinato confusi, quibus modo evasuri fugerant ut viverent: iisdem mox vestigiis redibant ut perirent. Dei siquidem ecclesiae profanatores oculos habebant, nec videbant: sic et manus, et arcus, et gladii in propriis usibus elanguerant, omnia nobis contra vires tam sua tristis quam nostra hilaris fortuna geminabat. Sed ne mea te offendat prolixitas, aggredimur confusam, amentemque turbam, nec unum gladius superstitem relinquit: surdus quippe inter caedentem, non audit pecuniam, quae se crebro pro miseris obsidem spondet, ex illo Allachibar, quod [0521B] infidelitas orando exclamat, hac in urbe obmutuit, ac pro eo Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat; tanquam rediens postliminio, reboavit.» Haec Ursinus: cum loquentis verbo ultimo, Deo gratias Tancredus occinuit.

XLI.- Cives Tancredum conveniunt.

In his noctem diei continuant donec sopor intus diurno labore gravatos levat, levatosque ad crastinum remittit: nondum enim luciferi bigas Phoebus attriverat, cum accelerantis includere Mamystanos Tancredi Mamysta galeas comperit sublustres. At Turci quibus urbem diu indulserat mora tam justo longior, quam longa: tam rapacior quam delicata: tam delicatior quam secura: ab ipso permuniti conticinio cesserant pugnae Tharsensis vice formidata: [0521C] quod ut sole orto cives comperiunt, egrediuntur ad foedus, ut Tancredi vestigiis, et vix conquiniscens suave jugum onusque leve subire mereretur: impiissimo quippe famulitio erepti, regnare autumant servire ereptori. Facile igitur apud eum bene merentes impetrant, a quo nec immeritus vacuus rediisset. Potiuntur itaque sese vice mutua Tancredus urbis filiali obsequio; urbs Tancredi regimine paterno.

XLII.- Recedit Balduinus; qui suburbana metaus castra pacem petit; a Tancredo pacem obtinet et commercium.

Interea spoliis onustus, misericordia vacuus, licentia abusus, illicita . . . . . gatus Balduini comitis exercitus, Tharsum liquerat, Tharsum damno suo [0521D] Francorum millenaria centenariis commutans . . . . . comitis injurias abominans ad maj . . . . . quos levibus quibusdam viderat occupatos . . . . . sollicite invitator suus Euphrates cujus adhuc praesens legatio a dextra alvei turbasse illum, a laeva Edessam indesinenter promittebat, quorum neuter locus parem dignabatur, aut hoc in cunctis Syriae citerioris oppidum, aut illa trans Euphrateae quae Mesopotamia dicitur civitatem, utrumque divitis uber agri, multorum famulitio et oppidorum et urbium imperare gaudebat: haec nuntii praelato, haec praelatus subditae genti frequenter commemorans, Tharsum exierat; jamque singularum singula Addanae, Mamystaeque vix flumina transvadatus vicino tentoria affixerat Tancredo. Indignati namque supprimi a rustica planta [0522A] alvei, solis urbibus pontes concesserant; per quos tamen non patuerat aditus, quoniam eis Tancredus sequentes arcere praeceperat; nolebat enim sicut fratrem jam appellare, qui eum expelleret sicut hostem. Igitur Balduinus comes suburbana metatus castra, pacem ab urbe petit, victualia non jam gratis, neque raptim, sed ratione et pretio erat impetrari. Noverat enim viri mentem recenti adhuc injuria turbidam, seque qui eam intulerat odiosum. Porro urbs munita turribus, populi capax, armis referta, nulla sui infirmitate spem raptoris firmabat: praeterea comitem illum Cononem, quem superior pagina celebravit; valetudo gravis lecto affixerat: quare nec relicto eo procedere volebat, nec eum abducere, nec ibi manere Balduinus commercio poterat [0522B] negato, tot curae anxium de postulanda pace eum incusabant. Res mira! sed quantum aliis ignota principibus, tantum Marchisidae quadam singulari familiaritate conjurata, qui nudiustertianis damno, injuria, convicio efferatus, petitam ab eo pacem, mox ei donat et praedicat. Qui laetus, offensusve nunquam claudicat, ad rectum invitatus: quem inclinare ad veniam, hoc erat interpellare de venia. Rogatus ergo, ut dictum est, pacem alterutro polliceri; respondet utroque, nec commercia renuit: dummodo vim non sentiant merces. Eunt, redeunt, vendunt, redimunt ab urbe in castra, isti a castris in urbem, illi errant permisti armati inermibus et contra quos forensecus affligebat languor, torrebat Phoebus, velociores spe remedii inter umbram et [0522C] moenia servantur: quae dilatatio paucos habuit dies: nam sicut heri et nudiustertius redintegratis commerciis ortae sunt lites, ut fit, cum emptoris venditorisve aestimatio de pretii venaliumve quantitate dissentit.

XLIII.- Frangitur; singularia certamina.

A pergula cauponae lixa, hoc genere incoeptum ad ipsos principes exundat bellum: injuriam alter qui pertulerat putat praesentem praeteritae ex usu succrevisse: at qui obtulerat talionem sibi reservatum veretur: sic varia ambos deludit opinio, dum uterque id adversario imputat, in quo quater peccarat. Surgitur hinc inde ad gladios, furor arma invasit, castrenses in moenibus reperti, qui languet custodiae [0522D] mancipatur, qui valet pugnis et fustibus pulsatur, pulsatorum vulgus expellitur, nobilitas servatur vinculata, similiter extra agitur de similibus oppidanis in suburbio deprehensis. Parum id militiae visum est, nisi pars extera portas urbis assultu quateret: interna quassas ad bellum egrediens, aperiret. Ubi ergo nulla obstant aut his aut illis repagula: campus tantum in medio, vexilla hinc inde disposita, tum demum duces suis adversarii viribus collibratis tanto se discrimini invicem committere verentur. Balduini numerus, ut praememoratum est, multus erat, viresque praevalidae: ideoque longiuscule secesserat, ut a murali subsidio hostem eliceret pauciorem. Tancredi valde minor, quae causa turres missilibus armarat; quatenus bello prima occurrerent, [0523A] sicque pugnae inferioris paucitatem, superior fulciret jaculorum descensus. Talibus confisi diffisique solatiis et desolatiis duces alter alterius praestolabatur incursum: neuter enim prior impetere, quam impeti malebat sed e converso uterque. Plures suberant causae: haec autem maxima, quod qui prior ad murum nefas irrueret, ipse nocentior sonaret; in qua tamen mora, ut fert militaris consuetudo, aliquot ex utrisque partibus adolescentes singularem ineunt congressum, utra pars ergo justioris causae tutelam susceperit, ex his declarari posset, si alterius tantum incursores succumberent, et alterius praevalerent. Quia vero ab utraque lucra, ab utraque damna, ab utraque corruunt, ab utraque obruunt: quis justius induit arma, scire nefas. Sed eorum [0523B] qui medii ludum martium interludebant, Ricardus de principatu nec genere minor nec animis, cognatas partes et lingua simul animabat, et lancea. Is comitis Vilhelmi filius, Wiscardi nepos, relicta fratri Tancredo Syracusa, Boamundum secutus amitalem suum, sociaverat Tancredum. Dumque intervolans hunc praeterit, illum proterit; insidiatrix ex transverso lancea latus fodit improvidum, peditemque de equite mox substituit. Cui autem lapso ensis strictus quid confert rotatus? Hostilis in eum turba ruit, ut ipse paulo inconsultius sodalium exierat subsidia, adversariis propior. Solus itaque tot circumvallatoribus oppressus, capitur, trahitur, exarmatur, servatur. Sors eadem plurimos utrinqne ab equo et sella in pedes degradaverat; cum visum est majorum [0523C] prudentiae, insaniae ascribendum egressos in arma hostilia unanimes in se sua vertisse discordes: ditiori turba adversus barbaros necesse est nedum exiguam pauperare.

XLIV.- Pax renovatur.

Multa ergo in hunc modum sollicite pensantes, pacem bello commutant viri sapientes quod tamen suasu difficillimum aure surda avertisset, injuriis lacessitus Marchisides, nisi quia avuncularis proles Ricardus lenit animos rediturus, quos exacerbaverat abstractus, idemque et unus modo fit causa odii, modo pacis. Similiter Cono ille praescriptus comes in urbe languens sociis mentem reddit, pacis commercio reddendus. Redeunt itaque alternatim ad [0523D] propria; heros pro heroe, eques pro equite, pedes pro pedite, damna et lucra quo ordine coeperunt, in eo penitus inconcussa consistunt; ut ad haec merito vulgaris naenia reduci possit: qui habet, habet; qui perdidit, perdidit. Nec cohabitant diutius, abit alter ut acquirat; alter manet et fruitur. Verum mansio illa non segnis, neque longa moratur virum: cujus arbitrio vel brevis quies, longa erat segnities. Igitur paulo moratus ad Syros exit: feliciter Cilicia potitus; at felicius multo Syria potiturus. Ante tamen et de illo nequam Turco, quem Adana incarceraverat, poenas sumit; et plus paternas, quam principis leges Mamystanis imponit. Quibus expletis, montes qui medii Alexandriolam Guastonemque oppidulum dirimunt, [0524A] conscendit; viam difficilem, sed cunctarum ad Syros directissimam. Illic superno omnium colle superato, fertur Antiochiae rupes, et plana, vias, et devia, paludes et sicca oculo simul metiri et animo. Inde totam percurrit planitiem, quia medii Sepchet, Spitachchet, Domith, Commith, fluvii, oppida, urbes interveniunt.

XLV.- Artasium venit Tancredus, Balduinum ab Antiochenis circumventum liberat. Artasium ab hoste impugnatus.

Artasium vero ubi venitur; invenitur comes Balduinus felix Artasiensium Turcorum exclusor: sed ab Antiochenis miserabiliter inclusus. Quibus superveniens visus Marchisides, collectis partim sarcinulis, partim missis, abscessum indixit. Putabatur in [0524B] adventu unius, omnes occursare magni exercitus duces, tanti sequebantur virum terror et fremitus: cujus tamen militiae altera apud Cylicas pars relicta, de centurione quinquagerium reddiderat. Sed praenuntia veri fama, multi instar militis unum Marchisidam praecinuerat. Subit Artasium hospes novus, at hospitii recompensatio valde est minor a magnitudine meritorum: ab interioribus arcetur, conceditur vero habitandus murus exterior, seu ut opposita urbem muniret custodia, seu ne intrinsecae rixas renovarent angustiae, vel certe nuper abscisae contemptionis nondum penitus radix aruerat; quaecunque vero sufficit causa, muro adamantino se inclusit, quisquis periculo Tancredum objecit. Antiochia Latinorum vires auctas intelligens, quas expertae [0524C] senserant; fugerant, nuntiaverant manus, plurimo supplet infirmos robore, et numero paucitatem; remittitque secundo, septies, si septies remiserit, superandos. Illi, ne quis relictus tentandi modus desit praesidiis, etiam dolos struunt, parum armis sibive confisi. Nocturni subeunt umbras quae S. Palladii virgultum vulgo appellantur. Inde orta luce quinque praemittuntur, qui Artasium lacessant equites: at bellum in ramis latet et frondibus. Qui missi sunt nil morati, subitas Artasio ostentant minas, qualis interim pastoribus pecora; talis fiunt pecoribus tutela pastores. Trahuntur simul hi et illa: nihil evadit a facie raptorum. Clamatur a specula, ululant pro foribus opiliones et subulci. Una haec erat [0524D] omnium querela, malo suo sibi adversus Turcos, Francos advenisse tutores. Inde se gravius cruciari quod de advenarum patrocinio libertatem speraverint: quod Tancredus audiens, festinus exiit, bello suspicans urbem circumdatam, sed viso exteriori rerum statu; illico comperit patentes animos de latentibus pendere, audaciamque horum alienam, plus esse quam suam: ad cujus tamen rei evidentiam Turcopolos tres obviam mittit, ut si his cederetur, timida solitudo; si obstaretur, deprehenderetur spes subsidiorum. At quinque non modo non cedunt impetentibus, verum etiam versos caedunt impetes Tunc manifestius eo quod latuerat comperto, paratur bellum, acies disponuntur, itur obviam.

XLVI.- Mars favet Turco. [0525A]

Caeterum hostis sagittifer plurimo sui numero plurimum immanis, nostro viso latebras spernit, occurrit palam, pudet latuisse, qui hastas singulas denis et supra arcubus oppugnabat. Congrediuntur itaque Turci Latinis, incolae peregrinis, gnari locorum, hominumque locorumque ignaris. Primo in congressu lancea viget, lancea perfodit, lancea dejicit: quae mox tanto sub onere fatiscens, ut penetrare peltas, pectora, clavengos nequit integra: quoniam hanc clitellae dissilientes extenuant; illam cuspis truncata decurtat, aliam Turcus ensis dimidiat, ut hastitenens putetur potius venisse armatus sude pedes, quam lancea miles: at frugalior longe arcus vulnerumque ditior, semper mittit, crebro laedit, [0525B] nunquam mittitur, sero laeditur: cominus, eminus, ante, retro fervidus; etiam cum ab intentione propria fallitur, casu saepe ministro, non permittitur falli. Hac solante alios, alios desolante fortuna simul Balduini Tancredique ducum altero alteri parum auscultante; in seipsos divisi, desolati sunt, et usque sub moenia repulsi. At Turci ante urbem castra metantur, noctem diei continuantes pervigilem.

XLVII.- Balduino Artasium committitur.

Dies crastinus fulgebat, cum, reverso Antiochiam hoste, amotus est metus. Tunc Marchisides exire jussus, ut semper nulla fides regni sociis, ab ipso exteriori muro quae Barbicana appellatur, expellitur. Eustachides, Balduino, cujus consulatu longo [0525C] post tempore floruit Edessa, Artasii regimen tradit: ipse cum reliquis consulibus Airardo et Conone proficiscitur Edessam. Tancredus sciens quia militia vita est hominis, simul bello nihil tutius habens; montes proximos occupat, manu parva magnas aggrediens cohortes, tanto nomine exciti colles barbari; pars diffugium maturant, alii occursum, nonnulli intrepidi manent: ut quosdam fides eadem Francis consecrabat; reliquos abjungebat error fanaticus. Igitur qui Christum norunt. Christicolas excipiunt venientes: quibus vero hoc nomen aut nescitur tacitum, aut spernitur auditum; Barisan et Hersen oppida relinquere timor suadet, fuga complet. Quae relicta, vocant Marchisidem, ingressumque multa victualium copia opulentant. Jam [0525D] ergo mutata sede, exsul felicior urbis hospite, damna, caedem, vincula non sentit: nam solitos reditum et insidias hostis exercens, sepelit in frondibus bellum; praedam autem mulos, muliones, rhedas, rhedarios urbano spectaculo exponit: jumenta sub paleis quasi palliis onerata gemunt, eunt gnara periculi quasi periculi ignara. Jam proxima fluvio, qui Balenae oppidi jugera irrigat, pene simul urbi visa, captata, captaque sunt adeo praedae socii alii alios praevenire satagebant. Heu miseri! quid praedam distrahitis mox distrahendi praeda? quid caeditis, nectitis, angitis: mox angendi, mox nectendi, [0526A] mox caedendi. Vix enim portae hos effuderant, cum repente insidiatricem turbam irrumpere properantem pene sero repellunt.

XLVIII.- Obsidetur Antiochia, cujus situs describitur.

Itaque, obsessa urbe, obstruso reditu; quidquid Latini sanguinis egressum fuerat subsecuti aut nexu aut gladio conficiunt Turci. Misertum est tamen coelitus afflictionis obsessae, ut festinantibus ad obsidendam Antiochiam Francis, Antiocheni cederent obsessores. Pertransiens igitur urbes, vicinaque oppida, flumen quoque Farfar interfluens venerabilis ille regum exercitus: anhelatae tandem Antiochiae suburbium metantur. Planitiei mediae latera, gemini alter ab Austro, alter a Borea, angustant montes: [0526B] frontem ab occasu pontus verberat: sed haec quo magis orientem versum a littore submovetur, tanto jam latior, latiorque rupes submovet. Hanc a meridie descendens Damascenus Farfar interluit, sinuoso tractu ad mare per plana illabens: montium medius sub Australi vicinior: adeo autem in ejus umbram interdum vergens; ut nil nisi semita intersit medium: sed qua jam in angustias illas descendere clivus incipit, sita est civitas, hinc flumini, inde monti in longum collaterans. Quin etiam montis latus licet in hospitale sibi continuat, moenibus in summum eductis, ibidemque municipio constructo: at eadem sic item in fluvium descendit, ut a sui medio cum flumine in occasum tendens, mox ab eo in cornu occiduo paululum recedat, in ortu usque [0526C] ad medium longe seposita: in qua tamen parte muros duplices certius munit palus reflua ipsa sui tremoris mollitie, super omnem saxi duritiam munimen firmius. Sola itaque frons urbis Phoebo nascenti obnoxia; ad medium sui, id est a porta Jusum accessum patitur: nam a porta Susum rupis abruptae praecipitium humanis tantum patet suspiciendum oculis, non gressibus adeundum.

XLIX.- Ordo obsidentium.

At vicina huic ex adverso rupes signa Boamundi tenet in eam usque quae a porta exit descendentia viam: haec proximum portae cumulum erigit; in quo Tancredus castra locat, caeteris quantum funda jacit, urbi propior. Post eum comites Northmannus et qui ei adhaerebant, ipsius Tancredique Flandrensis [0526D] medius. Ab altero autem latere Blesensis, Boloniensis, Albamarensis, Montensis, Sanctipaulensis, et Hugo magnus: nam omnes hi comitis Northmanni muneribus, aliqui etiam hommagio obligabantur. Ab his usque flumen eo tenent ordine planitiem heroum castra, quo paginam nomina. Dux Godefridus, Podiensis episcopus, comes Raimundus. Haec igitur prima castrorum positio quartum urbis cornu, caeteris vacantibus, obsidet: quippe hoc planitie vicina accommodum, reliquis aut fluminis, aut fossae, aut montis obice inaccessis. Postea vero succedenti dici die: hunc immutare ordinem aliquando invadentis [0527A] hostis necessitas, interdum invadendi hostem voluntas compulerunt. Enimvero rupes quae Boamundi imminebat castris, licet aditu difficillima visa, tamen est Turcis, in quam a monte ad sagittandum descenderent, opportuna; sicque peracta caede, levibus armis ad muros patere refugium, ubi sequentium gravia nullum invenirent ascensum. Ad his ergo resistendum incursibus, tumulus supra Boamundi rupem muro cingitur, Hugonis magni viribus tuendo. Porro Boreales duae effundere Turcos consueverant portae, cistransque fluvium exercitus nostri damno patulae: quarum citeriorem dux Godefridus aggrediens, egressum tandem cohibuit: primo tamen congressu Guarnerii marchionis nece desolatus. At remotior per pontem contiguum transfundere [0527B] hostes solita, Raimundo comiti placet obstruenda: nam castris vacua spatiosior trans flumen planities, laxiores vaganti Turco indulserat habenas. Ideo supernatantis fabricae pons trajectus est, cujus intextas trabes subjectarum navium onus superjectae crates onerarent. Haec itaque riparum continuatio transmeando alveo serviens, ad inhibendum supradictae portae egressum comitem traduxit. Adjuvit autem ipse loci situs obsessorem, obsidionis firmandae utilis cooperator. Excreverat enim in collem modicum tellus, cujus vertici fanum quod vulgo Mahummariam vocant, saxeum supersedebat: hoc fluviali portae et oppositum et vicinum opportunitate sua comitem invitavit. Comes vero quae restabant munimini castrorum supplevit caetera: fossam [0527C] videlicet per circuitum ductam tum suae concavitatis depressione, tum ejectati aggeris arduitate robur duplex: super hunc quoque fundatus est murus in se humilis: sed tutoris sui audacia superbus. His jam magis magisque Turci coarctati angustiis, minus et minus laedere poterant: quippe solita vagandi licentia sublata. Restabat tamen in occasu porta ad nocendum efficax, ad obsidendum difficilis.

L.- Difficultas obsidionis.

Obsidionem mediae montis et fluminis angustiae prohibebant: eisdem claustris, altero vadum, altero descensum negantibus, ignari advenae excludebantur, gnari indigenae transvadabantur: viam quae ad portum descendit observantes, Christiano sanguine [0527D] frequenter aspergebant. Itaque non nisi in acie, ea tamen interdum parum tuta, aut a portu ad exercitum, aut ab exercitu ad portum transmeare licebat, tantopere obseratos egressus portae unius redimebat licentia. Huic malo Tancredus remedium invenisset, sicut posterior eventus indicavit: sed moenibus propior, primus Turcis obviabat furentibus. Quapropter jejunus sub sole diem, noctem sub rore pervigil transigebat: unus ipse et adhuc modicus totius belli sustinebat occursum. Tanto denique viri sudore repulsi hostes, jam lacessere desistunt, turribus et latibulis contenti. At, inquies, Tancredi audacia ab domito ortu illico ad indomitum se convertit occasum, illic in occursu hostium inventam [0528A] maceriam paratum sibi oppidum adesse dicit, vix initium parandi. O laudis amor! o audacia! o temeritas! ad caetera enim te, Tancrede, strenuum dixirim, hic temerarium: ad caetera constantem, hic pertinacem. Casus caeteros aut loci commoditas, aut spes subsidii, aut necessitas irruens, aut si qua alia prudenti semita patet, habuit excusare: hunc autem temeritatis omnia arguunt; parietina vetus, grassator robustus, propinquitas hostium, remotio sociorum: caetera ut aspirent, Farfar transvadatus, subsidia disjungit, enimvero si quod absit Turcorum armis traditus succumberes, velocius in ventres hostium transisses coctus, quam ad socias aures captus. Manes tamen; manes, pugnas, obsides, portam munis, portam quatis, nunc tu hosticam, [0528B] nunc hostis tuam. Totus occidens quantus quantus est, in ortu pugnat; tu solus ad occasum, paucis commilitonibus gaudes, sed fortibus: praescriptum enim illud munimen satis arctum multitudinem non admittebat, paucos vix capiens.

LI.- Tancredus 700 Turcos ad praedandum egressos delet.

Studuit namque primo ut ad initium redeam, rem clam gerere Tancredus, quatenus lateret cives qui nullo sole intermisso, in partem illam egredi herbas messuri consueverant: inde fuit quod claustrum illud subiit nocturnus: illi vero nescio quo auspicio in hanc ipsam suspicionem ducti, primo die paucos ipsos a longe emittunt messores, quatenus hoc pateret examine, si novas formidare insidias [0528C] debuissent: quo viso, nostri mox se abscondunt, nec exit quispiam. Redeunt itaque Turci qui exierant intra moenia, nullo turbati armorum incursu: similiter die postera exeunt, sed et plures, et castro propius; fecerat eos jam tutiores dies hesterna, quae transierat tuta herbilegos incolumes ducens ac reducens. Tunc vix Tancredus leones cohibet, visis prope ovibus astare. «Sustinete, inquit, adhuc modicam hanc dieculam, viri fortes: cras, ni fallor, incidet in retia nostra praeda uberior.» Sicut praevidit, sic accidit: nam bis jam praetentato aditu, et biduana herbae sustentata penuria, die tertia hinc tuti egrediuntur, hinc coacti; et quia propiora urbi prata messuerant: quia de Francorum praesentia adhuc haesitabant, et multi exeunt, [0528D] et Francos transeunt. Tunc ruptis claustris Tancredus irruens, quid prudentia audaciaque junctae possent, subito ostendit: qui in medios irrumpens, tanto avidius in ore gladii omnes absorbet, quo acrius eorum viscera torrentur, quibus sustenta est inter pocula sitis triduana. Ne longum faciam: caesis circiter septingentis, caesorum capita Tancredus 70 Appodiensi transmittit episcopo, decimam de triumpho: quibus oblatis, episcopus gemino percellitur gaudio. Tum de amici victoria, tum de sibi impensis in allegatione muneris honore et gloria. Eodem itaque remunerat victorem numero marcharum, quot et ipso donatus fuerat cervicibus peremptorum. Tancredus eo multum aeris tempore [0529A] commilitonibus suis debebat, in loculis nihil habens. Gaudium igitur et exsultatio comitata sunt pecuniam, quae mox ducem absolvit a debito, militumque inopiam distributo relevavit argento. Forte etiam contigit ut missum a praesule nuntium alius praeierit non missus; quo audito, statim dispergitur, quod nondum habebatur: mox alios ditat, qui adhuc egebat, ita enim dicebat in corde suo: «Thesaurus meus sint milites mei; egeam ego dum ipsi abundent, non sollicitor habere; sed habentibus imperare. Onerent hi argento marsupia; ego eos curis, armis, sudore, tremore, grandine, pluvia.» Quos tamen die bellis, nocte vigiliis fatigatos ipse leniter supportabat vici debitae subeundo, qua vulnus excusaret, seu morbus: suam vero nunquam [0529B] dominii reverentia desidem fecit; quin ipse et semper explebat suam, et non solum, ut praescriptum est, supplebat, sed et praeripiebat alienam.

LII.- Singulari certamine Tancredus tres Turcos confodit.

Quod dum saepius ageret, contigit ut uno comitatus Achate ad excubandum egrederetur, lorica galeaque cessantibus, accinctus gladio equitabat, puer hastam gerebat et clypeum: item armati tres excubabant Turci, quos Antiochiae porta emiserat: errabant autem alii aliorum ignari: nam longiusculum castra ab urbe spatium dirimebat; frutices, monticulos, convalles interjiciens, aptas insidiis latebras. At duobus tres compertis, irruunt in quem alterutrum irruant ignari. Quinimo miseri, fugite: [0529C] fugite, inquam, Castoris, Cyllarum, Achyllis fraxinum; dextram Meleagri, animos Tydei, Herculis trinodem, Ajacis septemplicem: haec enim omnia unum hunc bellatorem armant: frustra lacessitur; ultro ipse occurrit omnibus his armatus, quem fugere cautum est, exspectare stultum, impetere furiosum: verumtamen quoniam invitum qui servat, idem facit occidenti. irruite ocius, ut quantocius corruatis: corruite subito, ut supersit Marchisides in aeterno. Qui occursum aspiciens dementem, velociorem, ut fit, arrepta fraxino occursorem transfigit. Pelta et thorax alios tueri solent, sed alii objectae perfossori: hic perfossor nullam sinit esse loricam fidelem, nullam non fallacem: hic percussor [0529D] de galea facit mitram, de clypeo pallam, de thorace subuculam; perforat denique ut linum lignum, ut cannabem calybem, ut lanam, lammam: sed primi medius, nece conspecta, fit tardior: ut tardioris, ultimi subsidio fulciretur. Infelix qui modo velociori praecursum invidebas: nunc segnioris beatam praefers tarditatem; et id tamen frustra: uni siquidem debentur dextrae velox et tardus, unus quippe ambos aggrediens, hujus adhuc obviantis frontem dissecat, illius fugam tergo sistit trajecto. Sed est quod stupeam, nec satis valeam stupere: cum homo tam pretiosus laudis emptor, mox praesentis osa armigeri silentio concluserit adjurato: pudorne, an religio, an adhibendi fidei diffidentia causae fuerint, prorsus ignoro: nam si pudor; quid [0530A] aliquando quis ducet honori, qui armatos tres uno perimere impetu ducit pudori? quod si religio; monstri simile aiunt pisces sub aratro scatere: ast ego longe monstruosius tam cupidum laudis laudem fugere. Denique tam clarissimus bellator tot difficilia aggressus, tot aspera perpessus, tot certamina supergressus, facile fidem impetret, praesertim strage armis vicinia testibus, ante omnia lingua ipsius, cui ut nulli certius credebatur: verumtamen latente causa effectus patuit, causa, inquam, silentii effectus caedis patuit etiam longo tempore post rei series, ut adjuratus armiger diem silentii complevit praefixum.

LIII.- Christianorum patientia in dura hac et longa obsidione.

[0530B] Monet me tempus ad intermissam redire obsidionem, ut vel quantulam de sudore tanto qui sudavere accipiant mercedem: nam in ejus exercitu jam fere octimensis mora multi strenue multa; maxime majores viri majora fecerunt: socialiter autem summi, mediocres, et imi gravia pertulerunt, famem, terraemotum, aquarum inundationem, aeris terrores varios, impetus quoque nunc coeli ruentis, nunc belli ingruentis: prodigia quoque et visiones: hae multis clam, illa cunctis palam coelitus effulserunt: quorum singula si suis ordine, modo, dignitate explicem: nimis interim sileat Tancredus sicut quietis scriptor, ita silentio indignus. Porro cymba nostra sero veniat in portum, si tanti procellas pelagi sulcare aggrediar: quis enim de Godefridi viribus [0530C] stupendis praesumat, cujus ense trajectus Turcus duo factus est Turci: ut inferior alter in urbem equitaret, alter arcitenens in flumine nataret. Aut quis illud Raimundi digne admiretur, quod saepius occurrenti Antiochiae solus restitit, quod interdum fossas, interdum muros supergressam viriliter repulit: imo quod nullo exercitus remoti fretus auxilio, pontem obsedit. Nonne sola Flandrigenae Roberti lancea singulariter suum expostulat scriptorem? quem dum quotidianis mortibus Antiochiam ditat, quotidiano comes equo pauperatur, ut scilicet fallente damnum ardore laudis, aliquando principi tanto deesset equus, nisi succurreret vicatim mendicatus. Deferebatur pelvis patula per tabernas, [0530D] quam rem miserantia supplebant comiti equum, macellum ex caupona. Porro quid simile illi saecula nostra viderunt, quod ducenti circiter semiermes XV, millia armatos pars major asinarii caballarios, languidi fugavere robustos? cujus victoriae fertur Blesensis comes dux fuisse Godefrido Boamundoque sociatus, unde septingentorum et eo amplius capitum asportatio Antiocheno spectaculo facta est ostentatio lugubris, inter quae sigillatim palis affixa, quantam putas illud Blesensi gladio gloriam contulit, cujus oculorum distantia semipes fuit? Horum ut dixi via centifida iterum me revocat, nedum singulis vagabundus insistam; a coepto tramite devius aberrem. Celebrent suos Normannia, Flandria, Robertos, reliquos duces occidens reliquus: [0531A] mihi unus Marchisides sufficit, cui non sufficio vel totus. Ignosce Gallia scriptoribus dives, juvat me Antiocheno vacare principi, praesente me gesta liberius persolvam debitor creditori. Verumtamen ne nulla bene meritos silentium meum mercede remuneret, compendiosum quippiam conabor perstringere, quod scriptura posteritas prolixiori valeat stylo explicare.

LIV.- Graves obsidentium angustiae.

Igitur a tribus ventis urbe obsessa, Auster solis nullum perflavit obsesssorem; in latere illo nihil humidum, nihil planum, quae incommoditas commoda civibus clausores exclusit, clausos absolvit. Illinc insidiae, illinc duri viatoribus occursus; cum aut egrediens Francus victualia quaereret, aut inventa [0531B] regrediens afferret. Tantus populus, tot gentes, tot millia multo indigebant pecore, multa cerere. Syria, Cylicia, Rodus, Cyprus opulentissima, quaedam insulae, quaedam regna exercitum alebant, sed parce tamen: licet Chio, Samo, Creta, Mitilena, aliisque famae minoris pene innumerabilibus insulis adjutae. Aderat imperatoris Alexii praeco, qui ad comportandas segetes terra marique populos urgebat. Coeperat cum hyeme obsidio, per quam evoluta universos hiemis pertulit horrores; aquae diluvia, nunc subita, nunc continua, tantos coeli terraeque motus; ut seluto clementorum foedere, haec ad summa surgere, illud ad ima corruere videretur. Nam quid de turbinibus, quid de ventorum rabie [0531C] dicam? Illis grassantibus, nec tentorium stabat, nec mappale, vix palatium seu turris. Durabat sub jove juxta cum plebe nobilitas, hiems neutri parcebat: tanto tamen nobilitati asperior, quanto est durior rusticus milite, laborifer delicato. Tot procellas sociabat esuries, esuriem mors: mors passim habenis laxis et homines praecurrebat, et bellorum solatia equos, rarum erat in castris stabulum, cui fames novem sublatis, decimum reliquisset. Armorum quidquid ferri erat et calybis corripuerat rubigo, clypeos dimiserant clavi et coria; hastae, sellae materies lignea, paucorum erant integrae, multorum resartae, nullorum lucidae, nonnullorum nullae: sine nervis vacabant arcus, et sine arundinibus sagittae, undique inopia, undique calamitas, undique desolatio.

LV.- Mira Christianorum fiducia. [0531D]

Dura haec nimis et tristia, cum subito gravia gravibus cumulantur, succedente Piscibus, Ariete, vere hiemi cujus temporis herba Medorum Persarumque equos bello redintegrat. Improvisi adsunt Turci, numerus multus, et vires ad praelia paratae. Prope jam aderant, die eadem aut subituri moenia, aut castra irrupturi, cum rumor praenuntius advolat, qui rem, ut erat, pandit Christianis. Addit etiam more suo, et de magnis majora loquitur. Hinc exciti Latini proceres obviare parant, quod tamen difficillimum, imo quasi ob vitae taedia in mortem ruere potuit aestimari. Nam de tanto numero, de tantis militum qui urbem obsederant copiis, vix 200 [0532A] corrogantur, in equis obviam profecturi. In his tamen asini bona pars supplent vicem equorum: nam forte equos, gens nostra nil tale veriti, longe miserant frumentatum. Igitur tam exilis numerus adversum quindecim millia, sicut ab his qui adfuerunt didici, ad pugnandum egreditur: mira audacia! saeclisque omnibus praedicanda! in procinctu hoc duces fuisse memorantur Godefridus, Boamundus, Blesensis Stephanus: ii cum ad eum venissent, quem corrupte vulgus pontem Ferri pro Farfar nuncupat, visis ultra procul hostibus, non restant ut timidi, transeunt ut timendi, praecedit Boamundus, subsequitur Godefridus, in subsidio est Stephanus.

LVI.- Hostes aggrediuntur pauci et fugant.

[0532B] Monticulus trans, et prope pontem in planitie exstat, sub ipso exspectant nostri, per ipsam quae amplissima est Turci advolitant: prospexerant enim nostros a longe, mirati qua fiducia gens tam modica pontem transmearent. Illa autem transmeatio tam prudens quam audax, magnum incussit terrorem hostibus, nostrorumque paucitatem, plurimae multitudinis opinione cumulavit. Ideo Turci cum appropiant substant, metuentes ne mons praescriptus paucos ostenderet, multos absconderet: ipsum hoc simulantes Christicolae. hastas vexillis armant, singula singulis aptantes, quasi tot abderent agmina, quod proderent vexilla: moxque nihil cunctati, erectis hastis, tali hostes perturbant impetu, ac si falconum turba fulicas impetisset. Surgit pulvis, sonant [0532C] arma, ungulae perstrepunt, clangunt buccinae, oculi caligantur, aures vacant, corda hostium stupent, ut plura timeant e latebris surgere Francorum millia, quam viderint vexilla. Dictu mirabile et tanquam a fide alienum! terga quantocius vertunt, multitudo tanta, paucis de Christi numero amissis, majore in his Gunano comite Britannico, qui animis furentibus, uno contentus socio, Persarum exercitum primus invadere praesumpsit. Illius mihi juxta pontem in via longo tempore post ostensus est tumulus, quantum licuit, ut gentis est pietas, saxo et cruce decoratus. Sed adepti victoriam Franci, fugam persequuntur, brevi tamen instantiam longam prohibentibus equitum raritate, equorum [0532D] tarditate, utrorumque inedia. Referunt ad castra signum victoriae 700 caedis exercitae capita: prius tamen praedicto comite, sociisque martyrii, prout res tulit, consepultis. Illa, si memini, luce haec facta sunt, qua Latinorum gens ventri et carnis edulio studiosus indulgent, cinere vertices in crastino aspersuri.

LVII.- Patria auctoris hujus historiae. Fames in urbe.

Nox sequens robore horribili coelum intecit, ut qui in occidente positi cernerent; oriens pugnat illico clamarent. Vidi egomet signum illud cum adhuc in paterna domo Cadumi adolescentulus degerem, nondum mihi visa seu nota nisi nomine tenus Antiochia: sed nec Roma. Stupuerunt multi illo viso, qui omnes uno ore bellum indixerunt ac [0533A] sanguinem: sed, reversis ad socia arma victoribus, allata palis capita infiguntur, pali tellure ante muros in conspectu hostium seriatim. Inventum est unum inter caetera et hoc memoriale ab oculo ad oculum semipedalem distantiam habens. Clamant qui infigunt, spectantibus de muris civibus: ecce spes vestra, ecce minae vestrae, ecce adversus Francos vires corrogatae, eadem vobis stipendia reservamus, similis exitus similes manet, inclusi estis, erepta est fuga, consumpta Ceres, fames inducta, subsidium ademptum, adversa omnia. Viso auditoque quod gesserant Franci, ac dixerant: Urbs trepitat, nec de caetero sicut prius portas aperit, tabescit in fame, luget in timore; in hac ver continuum calamitate transigunt, panis inopiam verna [0533B] copia frondibus herbisque more pecudum levantes. Tunc Cassianus, hoc erat principis inclusi nomen, dat edictum, et qui scrutentur mittit, ut apud quem civium inveniretur annona; dimidiam ipse ad curiam mitteret; de reliquo ut posset, vitam sustentaret. Civitas, hoc audito, grave ferunt, tolerant tamen: annonam dimidiant, hoc curiae illud vitae; mitigat damnum usus ipse damnorum, maxime quod bellatricem manum sumptus ille alere debebat.

LVIII.- Multi duces ab obsidione recesserunt.

Abscesserant interea ex castris exosi taedio comites Blesensis in Cyliciam, Laodiciam Normannus; Blesensis Tharsum ob remedium egestatis, Normannus [0533C] ad Anglos, spe dominationis. Angli ea tempestate Laodiciam tenebant, missi ab imperatore tutela; cujus fines vagus populabatur exercitus, ipsam quoque cum violentia irrumpere tentantes, in hac formidine Angli assertorem vocant praescriptum comitem, consilium fidele ac prudens. Fidei fuit fidelem domino suo virum, cui se manciparent asciscere, jugo Normannico se substraxerant, denuo subdunt, hoc prudentiae, gentis illius fidem experti et munera facile redeunt unde exierant. Igitur Normannus comes ingressus Laodiciam, somno vacabat et otio; nec inutilis tamen dum opulentiam nactus, aliis indigentibus large erogabat: quoniam conserva Cyprus Baccho, Cerere, et multo pecore abundans Laodiciam repleverat, quippe indigentem [0533D] vicinam Christicolam et quasi collacteam: ipsa namque una in littore Syro et Christum colebat, et Alexio serviebat. Sed nec sic excusato otio, praedictus comes frustra semel atque iterum ad castra revocatur. Tertio sub anathemate accitus, redit invitus: difficilem enim habebat transitum commeatio, quae comiti ministrare Laodicia veniens debebat.

LIX.- Obsidentium ducum stationes.

Principes alii propiora occupaverant municipia, ideoque facile alebat eos opportunitas commodior. Duci sedium contigerat copiosa, populosa civitas et vinosa. Vallem propinquam tenebat Flandriae comes, in qua Balena, Barthemolin, Corsehel, Barsoldan oppida erant, praeter haec complura: inde est quod adhuc illa dicitur Valliscomitis, sicut etiam sedium [0534A] ducis civitas: porro Emma et Harenc, Tancredo serviebant, cumque his multa et proxima castris et uberrima. Ipse primus adventaverat omnium, sicut supra memoravi, praecursor: quae praecursio illud vulgi effectu suo corroborat, qui primus nascitur, primus pascitur; nam ubi fames increbuit, ipse opulentus neminem de domesticis suis a mensa exclusit, multos ab aliis exclusos suscepit ac fovit. Vallis Doxa Boamundum alebat, quae merito tale sortita est nomen, si quidem ipsa inter caeteras vallium gloria messibus, vineis, arboribus, rivis exuberat, ut antiquitus Dapne, quod apud Graecos amoenitas sonat dici mereretur, Antiochiae contigua ab austro magno indiguit tutore, qui esuriem civium arcere sufficeret a copia alimentorum. Habebant et alii [0534B] principes alia oppida, quorum memoriam dies longos delevit: non delevit tamen Raimundo comiti Rubeam, Rufam, Arcican, Belmesyn, municipia servisse.

LX.- Gravis in exercitu fames.

Sic primates provinciam occupaverant. Ast alii famae minoris, licet magnae multa penuria afficiebantur: quoniam quidem nec exire mors, nec manere fames geminae quasi sine medio angustiae populum dimittebant. Induxerant enim famem mora longa, et populus infinitus; porro non erat dies qui obsidentium aures de egressorum ad victualia nece non terreret audita: principes tamen nunc hic, nunc ille vicissim praesidium viatoribus ferebant, interdum et [0534C] ipsi praesidio egentes: nam supra memorata illa australis porta semper insidiis patens, nunquam desistebat cohortes fundere, quae augusta viarum obsiderent, sicque viatoribus occurrerent ignaris. Jam vero acrior altera, id est fames praeponderavit, quae spreta nece huc illuc palantes, veluti apum examina misit exercitum. Quid fames non spernit? ad quid non impellit? quem pudere sinit? Illa fuit etiam Guidoni Rubeo Wilhelmoque agnomine Carpentario abscessus causa, viris illustribus interque palatinos regis Franciae non obscuris: iis, inquam, abire parantibus, Boamundus adest. «Et quam, inquit, vobis requiem quaeritis, nihil de communi labore solliciti? nobiles estis, patet via, est hic tentoria manebunt ad aeternum nominis imo generis [0534D] vestri [ f., infamiam] publicae reservanda cloacae» Discedunt illi infamiae securi, fames stimulis contemnit infamiam: comitem sequuntur Stephanum qui in Cyliciae finibus quietem agere supra scriptus est. Unius generationis, unius moris viri, unanimiter laborem oderant, otium sectabantur, pugnaces tamen: sed inter bella deliciis assueti.

LXI.- Provincialium mores.

Gentis hujus sublimis est oculus, spiritus ferox, promptae ad arma dexterae, caeterum ad spargendum prodigae, ad congregandum ignavae. His quantum anati gallina, provinciales moribus, animis, cultu, victu adversabantur: pace vivendo, sollicite perscrutando, laboriferi: sed ne verum taceam minus bellicosi. Muliebre quiddam esse, aiunt, et tanquam [0535A] vile rejiciunt corporis ornatum; equorum ornatui invigilant ac mulorum. Sedulitas illorum tempore famis multo plus juvit quam gentes plurimae, bellare promptiores; ii ubi deerat panis, contenti radicibus durabant, siliquas non aspernantes, eorum dextrae longi gerulae ferri cum quo intra viscera terrae annonam fascinabantur: inde est quod adhuc puerorum decantat naenia: Franci ad bella, provinciales ad victualia. Unum quidem fuit quod cupide nimis committebant ac turpiter: caninam carnem pro lepore, pro capra asininam gentibus aliis venditabant, vel si remoto indice ad equum pinguem, sive mulum licebat accedere, per retroneum seu purgatorium foramen in viscera vulnera demittebant, moriebaturque jumentum. Stupor omnibus, qui ignari [0535B] fraudis illud pingue, alacre, robustum, lascivum modo viderant: nulla comparebant vestigia vulnerum, necis signum omnino latebat. Spectatores territi viso monstro: «Absistamus procul, aiebant, daemonis spiritus hoc jumentum afflavit: his discedentibus, necis conscii tanquam nescii accedebant, prohibitique tangere: malumus, inquiebant, in hac esca mori, quam jejuni.» Miserabatur damni patiens illatorem, illator illi risum rependebat. Tunc corvorum in morem ad cadaver gens illa advolantes, quas quisque poterant particulas divulsas aut in ventrem aut ad macellum demittebant.

LXII.- Cassiani erga Armenum duritia.

Sed jam expertus miseratusque athletas suos Christus, [0535C] laetos ad exitus agonem ducit; perusto solibus populo, urbem, et umbram aperit hoc modo. Fuit inter eos, quorum Cassianus annonam dimidiaverat, vir dives Armenus, qui abrenuntiato Christi dogmate errores gentilium sequebatur: is plurimam habebat familiam, juxtaque familiae numerum annonam: quod ubi fame crebrescente Cassiano innotuit, denuo illud dimidiat quod prius vitae miserae reliquerat solamen: prior fuerat per domos et familias generalis rapina; haec singularis, eoque gravior, quasi damno adjecta injuria. Spoliatus ille vitae subsidio, lugubris et amens principis vestigia osculatur, liberis inopibus solatium repetens ademptum. Quem non moveat lacrymarum fluvius, clamorque aethera feriens? «Vae vobis liberis meis non [0535D] jam dicendis, ut prius, charis pignoribus, sed diris vulneribus: vestra fames meam consumit, vestra cor meum penetrat, meam non sentio. Quid prodest cibis pavisse delicatis, quibus modo denegatur, qui servis datur inutilibus, panis? Satius patri misero fuerat videre trucidatos, quam inedia afflictos, prius lanceae genitorem perfodiant, prius fulmina crement, prius maria submergant, quam vestrum illum quem anima mea abhorret aspiciam finem. Vae! sic erit: hoc unum jam restat mihi solatium, mors mea praeibit, liberabit me a conspectu vestrae aut mucro, aut laqueus. Sed miseremini, o cives! intercedite pro innoxio, vel certe puniar ego ut nocens, dum mea famis tormento non crucietur familia.»

LXIII.- Proditur civitas. [0536A]

Multis ad hunc modum ille miserabiliter, sed inutiliter effusis, spernitur, irridetur, repellitur. Commissa ei fuerat ab obsidionis exordio turrium unius custodia, longe ab exercitu in angulo civitatis ad zephyrum supra montem sitae: hujus proximam inferiorem fratri ejus custodiendam Cassianus tradiderat, ut dici posset sorores duas duobus fratribus esse commissas: nec tamen incaute hoc, vel casualiter actum est: prudenter longe a Christianis deputati sunt custodes, qui aliquando fuerant Christiani, hoc provisum est et hoc actum. Sed ubi alter fratrum ille repulsus objectum se contumeliis videt, nullo intercedente, nullo miserante; saluti propriae consulit, generali civium perditione suas ulturus injurias. [0536B] Sopitis nocte intempesta excubiis, de muro cui junctam turrim observabat, funem demittit, per hunc gemino comitatus pignore descendit, longo fatigatus circuitu ad Boamundum tandem pervenit. Eum inter caeteros quasi principum principem orientalis ille populus arbitrabatur, quod olim Wiscardo Graeciam debellante, Boamundi fama terruerat Graecos plurimo certamine gloriosa: extunc factus Asiae celebris, nunc quoque omnium dominus putabatur. Sed jussus ad quid venisset exponere Armenus: urbis introitum pandere se paciscitur, diem statuit et horam, locumque aditui opportunum. Mox filiis obsidibus ultro oblatis, datisque, solus ad funem revertitur, comitantibus tamen impellentibusque ira, audacia, spe, timore, sursum facile volat.

LXIV.- Boamundus episcopo Podiensi rem nuntiat. Oratio Podiensis episcopi ad milites. [0536C]

At Boamundus nunquam pari excitus gaudio, sole orto Appodiensem episcopum, virum quem papa Urbanus tanquam alterum eumdem exercitui praefecerat, adit, ipsius fidei secretum hoc committit. Episcopus autem et fideliter rem tegere, et tectam sedulo se spondet promovere. Igitur statim exercituum rectores convocat, et qui erant in populo majores; quibus congregatis sic fatur:

«Multum diuque, fratres, vexavit nos labor praesens, multum diuque, nisi oculus Domini super nos fuerit, vexabit. Machinas struximus, palam obstitit; moenia fodimus, repulsi sumus; pugnavimus, [0536D] hoc unum prospere cessit: sed timendum est ne haec quam instare aiunt pugna, eo sit gravior quo numerosior. Ille hostium numerus quindecim millia fuit: hi sunt, ut perhibent, quater centena millia, hostium vires non cessant crescere, nec nostrae minui. At respicite quae est firmitas urbis, quis sit situs: fossae ejus tria latera impervie ambiunt; quartum palus et fluvius, per circuitum muri, quibus si velit mundus pares astruere non habet; fontes intus scaturiunt, caetera ad usum vitae congregare sufficienter potuerunt, apud quos per adventus nostri minas annus transiit. O Antiochia, aut nunquam esses, aut nunquam obviasses! causa viae Jerusalem est, quid Antiochiae et nobis? quod si hanc post tergum dimittimus, si ab hac repulsi ultra progredimur, [0537A] nihil est actum, nihil restat sperandum. Hanc, inquam, si dimittimus, non ipsa nos dimittet: semper sequitur comes; sed ut verius dicam, adversatrix haec vias obstruet, haec a tergo, haec a fronte pugnabit, haec resistens, resistendi spem aliis dabit, quae capta omnes alias formidine involvisset. O moenia! utinam aut nunquam surgeretis, aut procul ab oculis atque auribus nostris! Sed deliberemus, o proceres! conferamus in medio, proponamus praemium virtituti, excitabimus, spero, corda hominum audita summa praemiorum. Respicite Saul quid fecerit, et de antiquis exempla sumamus. Non fuit in Hebraeis, qui contra Goliath surgeret, donec regis filia et libertas patriae domui promissa David suscitarunt. Aiunt intra se multi, atque etiam palam: [0537B] cui laboro? ad quid me crucio? cur vulnera excipio? ego vitam meam pretium Antiochiae dabo? ingratus quispiam nescio quis principabitur. Absit ego plorem, alius per lacrymas meas rideat ingratus. Quare agite, non moveat vos ambitus regnandi: sed potius viae coeptae consummatio: melius ipsa civitas illi contingat merces, si cujus ope nos receperit, quam praemii expers virtus torpeat, excusationem quam audistis objiciens. Hoc est quod sanius, quod efficacius, quod praestantius, meditari, indagare, excogitare mens mea potest: discretio vestra, o proceres! si quid minus dixerim, suppleat; si plus, adimat; si male, mutet; si bene, annuat.»

LXV.- Principatus urbis ei promittitur per quem in ipsam futurus est aditus. [0537C]

Ad haec universus consilii favor: prius qui primi, qui post primos posterius pro dignitate sua singuli assonant: nemo non favet, omnes ei quicunque sit urbem annuunt, per quem aditus patebit. Tunc Boamundus: «Promissum, inquit, quod jurejurando obstringitur jam quasi datum est, ut transeat quodammodo futurum in praesens, spes in gaudium: quod si soluta ab hoc vinculo tantum sunt verba, quid confert autem? pollicitis dives quilibet esse potest: quare si cupitis ratum fieri, fixumque stare, quod promittitis conjuretis.» Nulla fit mora, nulla retractio, sicut moniti sunt jurant, etiam si majora his monuisset, in spem remedii parere non duri. Sic jam certior [0537D] experrectiorque Boamundus aliquot primatibus consilium suum aperit, omnibus ad ingrediendum parandum esse manifestius indicat, maturam opem adeo sub certa spe promittit. Tunc vale invicem dato, ad propria redeunt, funibus struendis dant operam. Ille maxime qui unus inter currentes bravium comprehendere intendit; ille accelerat, ille cogitat, ille totus de noctis proximae adventu pendet quae pigra sibi supra quod amicam exspectanti vel opus debentibus videtur.

LXVI.- Traditur civitas.

Ea tandem cum advenisset, medio omnia tenente silentio, Boamundus promissam sibi turrim non sine multo sudore pedes adit, neque enim loci asperitas equos admittebat: eundo tamen nuntium [0538A] praemittit, qui excubet, qui praevideat, si tutus satis est ad moenia accessus. Sanctus ille proditor hujusmodi signum dederat abscedens: «Cum veneris, inquit, domine mi, nuntium ad pedem turris meae praemitte; ego in muris sedulus excubabo: si prospera omnia, lapidem post lapidem demittam, si adest periculum, unus indicabit.» Ad haec igitur discernendum excubator praemissus, turri appropians statim agnoscitur, agnitus prosperitatis signum accipit, rediens annuntiat quod audivit. Boamundus ergo, sicut coeperat, ad moenia pervenit, funem deforis pendentem invenit, in eo suos ligat, Armenus trahit; cumque satis firmos struxisset nexus, juventus volucris pennata corpora accincti gladiis per funes volant, Gouel Carnotensis [0538B] primus, sicut aquila provocans pullos suos ad volandum, et super eos volitans, vir ille nobilis, et a puero nihil esuriens ut laudem neque sitiens, non propter vitam laudari, sed propter laudem vivere cupiebat. Primo tacitum est, dum paucitas multitudinem formidavit: at ubi multitudo introducta, formidinem exclusit; jam in leones vertit animus, quos aquilis similaverat ascensus.

LXVII.- Caedes civium.

Currunt ad portas, quibus si quis occurrit, occumbit. Primus gladios eorum expertus est, in cujus primam turrim descenderunt, illius sui introductoris germanus, quem secreti hujus frater reliquerat ignarum, ne gnarum facere hoc esset sibi suisque patibulum struere. Illo itaque sociisque custodiae [0538C] repentino gladio jugulatis, fit clamor, quo turres aliae tremiscunt, fugiunt vigiles quibus licet, aliis ipsae factae tumuli, sepultos servant a quibus modo servabantur; sic ad portas descendunt nostri, propiorem in occasu, repagulis excisis, Boamundo aperiunt alteram quae boream excipit et pontem Raimundo. Ad illam per abrupta per avia Boamundus descenderat, hanc de proximo diu obsederat Raimundus, qui audito tumultu de intus, mox adest nihil cunctatus. Fuerat illa curarum maxima, ille timor magnus, ne introductis nostris, occurreret civitas, portas tueretur, auxilium excluderet; at miserante populum suum Christo, dum hi veniunt, illi fugiunt; portae custodia vacantes facile patent, [0538D] ubi secures altrinsecae in mediae trabis excidium laborant. Nox hactenus Christianis obsecuta est, aurora rutilat, dies accelerans tantum nocti gaudium invidet. Igitur orta luce, Christiani palatia irrumpunt, captae urbi insultant, latibula rimantur, aurum, parvulos, matronas, puellas, praeterea quid quisque invenit, arripit; mares quod bellicosum est trucidat, quod imbelle reservat. At cives, qui promptus fugae, qui pede celer, relictis omnibus, in montem fugiunt, saucium pater filium non exspectat, sed nec filius patrem grandaevum.

LXVIII.- Princeps Antiochiae Cassianus fuga sibi consulit.

Situm in summa rupe castrum multos recepit, quam plurimi excluduntur, quos Christianus ensis [0539A] obvius avertit: hi pars in montem corruunt, quidam per interiores gradus ascendunt muros, dant saltum foras, exitialem aliis, atque aliis redivivum. Latus illud urbis, ut supra dictum est, obsessore vacabat; ideoque quos egrediendi licentia expediebat; visum est illis aptum fugae divortium. Ipse etiam princeps Cassianus verticem gladio, tergum lancea, jaculo saucius femur hac evaserat, quantumque nox, diluculum, calcar, equus adjuverant, jam prope Rubeam oppidum elongaverat: illic equo destitutus, ac tenebris in fruteto absconditur, sperans sive de praesenti luce viatorem opiferum, vel saltem de nocte instanti tenebras fugae solatium: hac in spe miser ille saucius, ut dixi, anhelus, sitiens, arrectis auribus, oculis ad vias intentis, [0539B] in dumo latitabat, lepusculo similis quem catulorum faucibus ereptum vepris celat. Proh mundi gloria! Quid nunc eo infelicius? idem heri Antiochiae princeps, Syriae dominator ac Phoeniciae, Assyriae terror, regum orientalium potentissimus, uni Solidano qui regnum Persida regnaverat, secundus; sed dum tantis miser vexaretur angustiis, sitis acrior viscera torrebat, viso ruricola aquae amphoram bajulante; illi innuit, accessit, bibit. Aspiciens rusticus habitum, faciem contemplatur, stupensque ad casum et vulnera: «Heu! inquit, domine mi princeps, cui de te tantum licuit, cujus in te tanta surrexit audacia?» agnoverat enim eum, ut semper plebis oculi ad regiam majestatem intenduntur: stupebat ergo eventus adhuc recentis ignarus.

LXIX.- A rustico occiditur. [0539C]

Tunc Cassianus misertori infelicitatis suae fidem adhibens, simul metuens ne dissimulando diffideret, diffidendo vices hostis exsequi videretur: «Perdita est, inquit, Antiochia, Franci tenent. Ego qualem vides terno lac vulnere vix aufugi: at tu, obsecro, ne palam facias: vesperi scilicet fugae operam dabo. Tu mercedem quam maximam a me, si evasero, exspecta.» Vulgus fortunam sequitur, qua ridente, multos in eo numerabit amicos; eadem tristi, diffugiunt siccatis cadis cum faece, ferre jugum pariter dolosi. Attonitus tanto, tam repentino casu rusticus, apud se non est, infremit spiritu, stupet, deliberat tandem quid in tanto rerum cardine [0539D] sit agendum. Statim tractat interitum ejus, cujus modo vulnera miserabatur, in qua re duo pensat: accessum facilem, effectum utilem. Si hunc occiderit, praesto est merces, vestes regiae et equus, ad haec Francorum gratia: praeferenda tamen his fuerant amicus Christus, cujus inimicum interemisset, et de tanti nece principis laus immortalis, quae in mortem multos impulit mortales: sed haec aliena a mente rustica nobile nihil attendente: sic utilitatem considerat. Porro fessum, exsanguem, seminecem, solum, inermem videt facile arbitratur, vitae [0540A] quod restat exstinguere. Quid plura? immemor honesti, pietate neglecta, servus dominum clava sublata dilaniat, cerebrum spargit, spolia satis arcta ingentibus praeferens promissis.

LXX.- Tancredus hujusce expeditionis se conscium non fuisse conqueritur.

Tancredus interea ignarus omnium quae acciderant , [0539D] more suo vias procul ab urbe obsidebat, quae introitum exitumque saepius indulserant urbanis: cum ergo a profugis illac egressis captisque res gestas accepisset: «Heu mihi! heu! ingeminat, qui in tanto tam ineffabili gaudio solus cogor dolere. Proh pudor! quis laboravit, et ego quievi? qualis excubavit, et ego stertui? O Boamunde, Boamunde! aliis palam fecisti, clam mihi: o cognate sanguis! [0540B] hoccine fuit cognati sanguinis? Absentasti me, cujus praesentiam noveras in hac tanta militia primas partes non declinare. Noveras si adessem, primus ad moenia currerem, primus funes apprehenderem, primus supervolarem, primus detruncarem: hanc mihi gloriam invidisti, quanquam tibi eam vires, aetas, fortasse animus negabant. O felix ille, quicunque est, qui has Domino Deo nostro primitias libavit! sed properemus, o socii, praecursum amisimus, saltem subsequamur. Neque enim haec ille etiam auferet, qui vos pauperes fecit, me inglorium. At qui finxit sigillatim corda hominum, qui intelligit opera ipsorum, ipse judicet, ipse vindicet.» Haec fatus Antiochiam venit, gaudium invenit, et ipse qui modo flebat cum flentibus, jam cum [0540C] gaudentibus gaudet: quippe gaudium commune, privatam de corde nobili expellit tristitiam. Accedit tamen et communi laetitia parva, quod relicti ad tutelam castrorum, pars militiae audito turbarum sonitu, cum Boamundo introierant, absentique domino palatium praeparaverant insigne: jamque introgressis omnibus qui principabantur, solus Blesensis comes aufuit; seu merita superum ira, seu fortunae invidia pudenter exclusus.

LXXI .

Accidit per id temporis quiddam inopinabile sine exemplo casus, cujus generis nec antecessisse nec secutum esse prodigium aetas prisca meminit, aut praesens. Considebant Boamundo vocati ad coenam [0540D] comites, Flandrensis dexter, laevus Boloniensis: aderat multa plebis palatio in eodem frequentia, pars discumbentes, pars ministri, ut fit ubi principes tanti tres ad mensam conveniunt. Cibus tacitos facit; potus, quod per quemdam prudentem dictum est, loquaces: librabat Boamundus dextra cultellum post coenam, cum Flandriae comes alludens sic ait: «Quid sibi vult haec libratio? manifestum est, video, solliciti signum, non eget curis hoc tempus, hora est gaudii, non curarum: Imo, inquit Boamundus, domine comes, alia est res, praesentia [0541A] vestra non me sinit esse sollicitum, cui ludum struo dum trutino cultellum: Hunc cujus grossitudo caeteros premit (et ardebat coram eo caeteris grossior super candelabrum cereus) hunc, inquit, semel ictum in duo dispertiam.» Visus est comitibus sermo delirus, et quem nulla possit sequi effectus facultas: quapropter subjicit Flandrensis: «Aggredere quod jactas, princeps, voti compotem donabo chlamide mea; tu vero impos me tua ne abnuas donare.» Conceditur: qui mox sublato B. ictu astantem dissecat cereum, descendens quippe ex obliquo dextra facilem caute impetravit sectionem. Fit itaque cereus unus duo, quod dictu est mirabile, ardens ardentes: ardet quae ardens deciderat pars superior; ardet inferior quae fixa astabat, neminis [0541B] manu admoto igne per se accensa. Aspicientium stupent mentes, omine acti actor ipse terretur. Volitante populum rei fama, ex omni atrio, ex omni officina accurritur, stupetur, nequeunt expleri corda tuendo, adhuc stupentibus iis, adhuc mirantibus, ille subito accensus subito quoque ignis exstinguitur, augurium triste. Quod si societatem integram manendi pereundique cera et flamma conservassent, longa haereditas, longa promitteretur successio, ad supremum saeculi diem perducenda: quia vero ortus evanuit quod succreverat igniculus, sobolis quidem aruspices promittunt spem futurae, at mox transiturae. Ostendent, aiunt, terris hunc tantum fata, nec ultra esse sinent, et caetera quae subdidit Mantuanus: quae nos in nece Boamundi [0541C] junioris vidimus completa. Prodigii novitas comitem defendit: non est de oppignerata chlamide ramentum, imo opes atque inopia, hae principem illa comitem circumvallantes. Itaque non solum quod debetur non exigitur: verum etiam plurimo comes munere cumulatur.

LXXII.- Christiani urbe potiti ab infidelibus innumeris obsidentur.

Dies illa dies gaudii fuit, at crastina moeroris. Corbozan regis Persarum dux cum quadringentis millibus equitum adest, urbem obsidet, inclusis mortem minatur et carcerem. Haec audiens Blesensis comes, quantum licet maturat fugam, instar victoriae reputans, si evadere datur sociis, praesentibus [0541D] morti addictis. Igitur Graeciam versus revertens, imperatori Alexio apud Cuthai civitatem Lyciae obviat cum Graecis centum millibus in auxilium Francorum festinanti. Veniebat cum eo Guido Boamundi frater, et quidam alii Francorum nobiles circiter decem millia armatos habentes. Cum ergo de obsessis Francis, de obsessoribus Persis imperator a Stephano rumorem accepisset: fama est primo eum voluisse succurrere, sed ejus qui incitare debuit, verbis revocatum, cessasse. Respondit Stephanus, aiunt, de Persarum numero consultus; si, inquit, domine mi, exercitus hic tuus illi pro esca daretur: non sufficeret ut unusquisque modicum quid accipiat. Territus verbo imperator, in Graeciam refugit, oppida, rura, casas per quae redit incendio vastat, post se [0542A] populos trahit, ne forte suis ipse alimentis hostem pasceret instantem. Voluit Guido, vixque retentus est, quamvis Graeco destitutus auxilio, Christicolis opem ferre inclusis: sed eodem quo imperator dehortante retrahitur.

LXXIII.- Dira fame affliguntur

Interea septos hostili milite Francos,Moenibus inclusos, Persarum spicula passos,Dira fames cruciat; res dura, sed asperior spes.Nulla quies miseris: hinc monte pluente sagittas,Illinc planitie, cohibent hanc murus et unda.Montem nihil horum: mons pervius incitat hostem.Ergo dies bellum, bellum nox excit opacaSumma tenent Turci, defendunt ima Latini.Adversum innumeras stat lancea pauca sagittas, [0542B] Dispar certamen, numerus, vires, locus, arma;Omnia disparia, praestant haec omnia Turcis.Tantum animi Francis animis praestantibus, omnemTristitiam pellunt: superant quibus omnia praestant,Consilium faciunt, qua declinare laboremArte queunt: oculique leves inducere somnos.

LXXIV.- Resistunt et propugnacula instruunt.

Caementum, lapides, perpendicula, artificesque,Funes, vasa, dolabra parant; cunctisque paratis,Nocturni fabricant, bona res, lucem tamen odit;Exit opus noctem, redeunt in luce sagittae,Lancea stat contra, dumque instat, fabrica surgit.Dum refugit, cessat; sic fortunam inter utramque. [0542C] Construitur murus, Turcis descensibus obex,Si sit opus lignis, ut materiam petat ignis;Illuc ad sparsas juga mitte bis octo sagittas,Accipias reduces fluidos sudore jugales.Nemo redit vacuus, pharetras implere paratus;Ergo aliquam nactos, sed vix utcunque quietem:Serius infigunt jam Partica spicula Francos,Jam versant alias alio discrimine curas,Omnimoda populus lacryma, anxietate, labore,Plagis, esurie, curis, algore, calore;Quod poterant avidi carpebant nocte soporem.Ille loco panis ventres pascebat inanis.

LXXV.- Dum indulgent somno hostis instat.

Dum gens stertebat, murus custode carebat: [0542D] Nam, sic vulgus ait, male servat qui bene stertit,Cujus erant summae latebrosa palatia causae,Vicatim clamans, o surgite, surgite, praeco;Hostis adest, turres ascendit, jam tenet urbem:Vos quae pigra quies? miseri succurrite vobis.Haec dum clamat, ad haec clamata ita surgitur ac siIsmarus et Rodope, quas durat Thracia rupesSurgere jussa forent, jussi clamoribus iisdem,Hinc proceres statuunt latebrasque sedesque cremare:Aedibus accensis, custodes murus habebit.

LXXVI.- Robertus urbem incendit ut mox adsit miles.

Flandrigena huic operi Robertus adesse monetur:Impiger ipse pigros celer excit, et hac ope tardos,Ne pereant magni, dum tractant otia parvi [0543A] Fit quod dictum est, urbem Robertus et igneVastat, et urbanos dum servat moenia salvat.Si recte memini, Provincia miserat illos,Quos umbrae pigros, celeres flamma addita fecit;Illa secus montem, sed non tamen in pede montis.At vicina pedi gens atria maxima habebat,Primos introitus portis sortita reclusis,Primo quas placuit summas elegerat aedes,Principis hinc etiam Raimundo contigit aula,Inde quies genti partim aegra, superbaque partim:Ast ubi Vulcanus depascit culmina, surguntQui pigritabantur, piget indulsisse quieti.Currunt ad muros, propter tentoria figunt.Pars tegetes fabricant, sic proxima perditioniMoenia servantur, sic damnis damna levantur, [0543B] Sic generale malum cessans, in particulariSancit quod legitur: dolor est medicina doloris.

LXXVII.- Templa et palatia ignis consumit.

Urbs accensa magis accenditur, ac magis, eheu!Excedit medicina modum, domibusque nocentiIgne pererratis, innoxia templa cremantur:Templa, quibus visis stupuisset pictor Achivus,Auri fusor Arabs, sculptores Scottus et Anglus.O quantam, quam materiam decor ille tegebatQuippe columnarum pariis de cautibus ordo;Forma pavimenti, vitreum mare, par cristalliDe cedris Libani fragrantia tigna, CoatusExsecuere trabes de silvis aetheritangis:Marmor Atlas, vitrum Tyrus, aes Cyprus, Anglia ferrum. [0543C] Singula regna suas studuerunt mittere gazas:Et quamvis furnus latens coquat AntiochenusPlumbum, aiunt, templis misisse Amathonta tegendis,Alterius domini culturam mater habebat:Alterum erat Jacobi dubitatur an ense necati,An ligno necti de templo praecipitati.Tales materiae, tantum decus, hoc perit igne.

LXXVIII.- Servatis muris, instat nihilominus hostis.

Sed jam servatis tanto discrimine muris,Hostis adhuc instat: custodes fallere tentat,Nox cavet insidias, lux spernit scire cavendas.Qui spectant altis de rupibus inferiora,Cuncta palam spectant, qui stertit, quis vigilatve, [0543D] Quae tutore carent partes, quae praeside gaudent.Gens Alemannorum frontem quae spectat ad EurumNoctu servabat, somnis in luce vacabat:Saepius haec Turci summa de rupe videntes,Spem capiunt somnis ascendere posse sub illis.Scalas ergo parant, veniunt ad moenia furtim:Ilicet ascendunt, nullo prohibente, jacebantCustodes miseri, quasi morte sopore soluti:Plurimus in turres jam scanderat arcus et ensis,Cum de longinquo cernuntur talia muro.Fit clamor, fremit urbs tandem sopita resurgitTurba stupet, visis prope se discurrere Turcis.Pars gladios stringunt, pars diffugiunt stupefacti:Qui stringunt feriunt, qui diffugiunt feriuntur,Instant Christicolae, fugiunt ad moenia Persae. [0544A] Felix cui scalae vel cordae contigit usus,Cui neutrae infelix: de moenibus exsilit altisAudax in silices, timidus strictos fugit enses,Dum tandem exciti surgunt, urgent Alemanni,Turba Latinorum, pudor! ut testantur et ipsi,Per plateas Graeci clamantes Caco Alemanni.

LXXIX.- Obsessos fames urgens ab urbe nobiles quosdam exire compellit.

Nec tunc destitit fortuna lacessere Christum,Seu Christi famulos, superata resurgere tentatAquila, succubuit scandens, ingressaque murosDescensum egressumque parat: nihil intentatumLinquens, nunc dextra tractat, nunc arma sinistra;Dicens, si nequeo superos, Acheronta movebo.Christicolas clausos patientes aspera luce, [0544B] Aspera nocte fames omni crudelior hosteAffligit, lacerat, consumit, macerat, inflat.Trux here, nunc trucior, cras, postcras saevior, atqueSaevior accedit, quanto magis esca recedit.Quae tanta macie, tanta inter taedia vitaeExpers auxilii, pars militiae fugiendiConsilium tractat; proba, nobilis, inclyta belloUsque sub hoc tempus, dignissima laude juventus,Wilhelmus fratresque sui, Albericus, et Ivo.Isti tres cognomen habent de Grente Maisnil,De Fontenella Radulphus et is Turonensis:At fratres, pudet, heu! pudet, heu! Normannia misit.Illud ubique genus victoria, gloria mundi,Anglorum-victor-populus, victor Siculorum, [0544C] Victor Graecorum, Capuanorum, Apulicorum;Cui Cenomanensis, Calaber, cui servit et Affer,Cui Japix, horum patitur de stirpe pudorem.Admoniti plures illorum voce fuerunt,Ut fierent tanti comites ad foedera probri:Sed Deus, Arnulfusque suus parere paratosArcent, et turpi revocant a conditione:Ast oblita Dei, patriaeque, suique juventusIlla probrosa viae coeptrix, auctorque pudendae,Perstat in incoepto, nullo revocabilis ore:Egregium factu rata, praeclarumque relatu:Si reliquis caesis, haec se substraxerit hosti.Ergo struit funes, structis quibus atque ligatis,Pendula de muro fit noctua nocte volando:Sic nocturna fugit, fuga sole oriente patescit, [0544D] Moxque fit edictum ne quis dissolvere funes.Audeat, opprobrii monimentum posteritati.

LXXX.- Obsessi lethiferis cibis utuntur.

Ergo ubi jam paleas pepulerunt vannus et aura,Purum quod remanet frumentum, aurum igne probatum,Purgatum terrae, gens imperterrita constans,Sed lacerata fame, miserabilis, irrequieta,In spem vivendi currunt ad opes, moriendiLethiferos gustus, ut sunt salvinca, cicuta,Elleborum, lapan, lolium, zizania mandant.His miseri ad vitam dum vescuntur, moriuntur.Praeterea ventres soleae quocunque repostae.Et quidquid corii inveniunt ubicunque rejectum. [0545A] Immissum cacabo, flammis mollescit et undis,Inde struunt epulas, felix cui sors dedit illas,At quibus invidit mortem morbosque reliquit.Pressa malis, assueta bonis tam nobilis illa,Tam praeclara ducum, comitum, regumque propago,Qualem nulla prius sepserunt moenia nec post,Expavet esuriem: pro nectare vix habet amnem.Hinc ventris fluxus, febris, hinc pestis aquosa:Nullum solamen, partam videt undique mortem.

LXXXI.- Singulare certamen ore Petri Eremitae petunt a Persis.

Multa studet, volvit, rimatur, circinat, ambit.Qua vi quove modo, quanam ratione vel arteDeclinet mortem, vitam revocet fugientem, [0545B] Sit nox, sitve dies tractat, fecit ista palamqueConsilioque inito legatos mittere ad illumPersarum satrapam, cui nomen Corboran audent:Quinque, inquam, mittunt, inter quos Petrum Ere mitam:Petrum cujus erant color ater, spiritus acer,Pes nudus, statura brevis, facies macilenta.Instar asellus equi phalerae sibi sicut aselli.Petrum more eremi vilissima cappa tegebat:Scemate sub tali trabeati adit ora tyranni.Cernentes habitum, vultum, mox caetera PersaeGaudent, et sperant procumbere velle misellumPrincipis ante pedes, ut flexus flecteret ipsumPoples, et ad pacem praenuntius ante veniret. [0545C] Non sic impietas, non sic: sed pulvis ut illeQuem ventus rejicit, sic et tu rejiciere.Tunc sic est orsus sed recto vertice Petrus:«Gallica nobilitas Christi peregrina sepulcrumDum petit, egregia quae nil timet urbe potitur,Petrus apostolici dux agminis hic dominatur,Hanc fovet hospitio, conservos gaudet habere.Tu fines ejus popularis, et obsidioneClaudis Christicolas: jubeo sub nomine Christi,Sub Petri, discede suis de finibus, et cito: vel siJustitiam sequeris, si Persica regna quid aequum,Quid rectum curant, armentur et egredianturDe vestris deni vel sex, vel denique terni:Contra par numerus concurrat Christicolarum,Vincat uter populus, sibi serviat Antiochenus: [0545D] Victus uter fuerit, discedat ab Antiocheno.Aut si conditio gravis haec tibi displicet, audiQuid sequitur, quid nos proponimus, altera restatFortassis gravior: cum crastina fulserit EosNe dubites, bellum tibi noveris affore partum.Haec sunt quae populus mandat tibi verba Latinus.»

LXXXII.- Persarum responsio.

Dum Petrus mediis proponit talia Persis,Ridet turba ducum, ridet quoque grex popularis,Subsannant miserum trabeati more locutum:Tandem dux tumido respondet gutture summus.«Persarum regnum populantes gens peregrinaOffendere deum Mahumet, eique secundumSolum Solidanum, perquirere, perdere missus, [0546A] Inveni praedam: sed claudunt moenia, frangam,Corpora vestra canum dabo rictibus, atque leonum.Haec mea vade tuis responde verba Latinis:Nam quid ego Petro, quid vestro reddere ChristoInveniam? Quanti Petrus, tanti mihi Christus:Cura mihi neuter, risus mihi, risus uterque.»Post audita Petrus spiramina tanta minarum,Ad socios remeat, rabiem ducis ordine narrat.Protinus accingunt se bello audacia GalliPectora; sed consumpta fame, et sine carnibus ossa.

LXXXIII.- Fideles irruptionem meditantur.

Area lata jacet sub muro proxima portae,Quae patet in Boream, ponti contermina et amni. [0546B] Illuc conveniunt, ibi se metitur inermisIlle sacer populus, statuunt quis primus in hostes,Et quis prima sequens tollat vexilla secundus:Sic reliqui certo disponunt ordine bellum,Quo stent pila loco, quo lancea, quove sagittaeUnde eques, unde pedes aut irruat, aut stet in hostem.Ordine cuncta suo sic disponentibus illis,Sol ruit, extrahitur in crastina tempora bellum.Transierat Byssae, restabat tertia noctis,Cum suus Arnulfi cursu festinus anhelo,Voce manuque simul didascalus atria pulsat,Surge age, surge cito, quid signa, polumque moraris? [0546C] Coelitus ecce micat victoria, suspice stellas:Ante sequebatur modo qui praecedit, at illaQuae nunc retromeat, nunc usque, Arnulfe, praeibat:Surge, ducesque ciens, in praelia coge, pericliSi quidquam est, obses teneat, cremer aut crucifigar;Et conjux, et uterque parens, et gnatus uterque:Namque et uterque parens, gnatique, uxorque erat illi.Doctus hic a puero quo currant ordine stellaeVel quid portendant, seu mutet regna cometes,Sive senex gelidus pyrram minitetur et imbres,Seu Phaetontaeos currus, leo saevus, et ignesAut latus ensiferi nimis aestuet OrionisAuspicium belli, vel quidquid quaeque minetur, [0546D] Summus in hac doctor multos instruxerat arte,In quibus Arnulfum, geminasque ostenderat illiBelli a principio prodentes omina stellas.Altera Christicolis fatum dabat, altera Turcis:Ordine tunc alio currentes, ac prius illaeExitium Persis prodebant, gaudia Francis:

LXXXIV.- Irruunt in hostem.

Ergo ubi signa poli lingua digitoque magistriLinceus Arnulfi percepit ocellus et auris:Ad proceres summos citus exit et excit in arma:Et verso versum cursus docet ordine fatum:Jam bona cuncta nova, quia transivere priora.Interea Phoebo nox cesserat, ergo reclusisEsuriens bellum gens exsilit inclyta portis. [0547A] Nunc ope, nunc opus est, nunc, Spiritus alme, vocantiAffer opem, quae prima acies, vel cuja secunda,Quae reliquae fuerint, qui te sitit imbue vatem.

LXXXV.- Ordo ducum in aggressione hostium.

Primus Hugo magnus Francos educit ab urbe:Praevius ante micat, praenobilis ante micabat:Proxima Normanni subcunt vexilla Roberti.Summi ambo comites, soli ambo regia prolesClarior Hugo genus, Robertus caetera major,Non sine re partes belli meruere priores.Tertius extrahabens Godefridus in agmine multos,Utpote Lotharidas cum Lotharidis Alemannos.Quartus Tancredo bellantum contigit ordo, [0547B] Armis praecipuus, sed non adeo numerosus.Viribus et numero sublimis in ordine quintoFulget vexillum Wiscardigenae pretiosum;Partim materia, partim crucis indice forma.Subsequitur sextus magno fremitu Raimundus,Hic ut se Turcis, non ut se misceat armis:Praesidio substet bellantes, undique spectet,Pube peremptura perimendae suppleat arma,Sit robur belli, sit murus, et instar azyli.Flandrigenae comitis vigilantia praesidet urbi,Ipse regit portas, murum armis ipse coronat,Turres omnimoda jaculorum nube, sagittis,Stipitibus, telis, saxis, sudibusve perustis,Saepius ad fabricam convertens frena recentem: [0547C] Unde minae, unde metus, ne rupta admittat et hostem:Nunc ducis ore tonat, nunc militis ense trucidat:Ille obex Turcis descensibus unicus illeMagno praesidio magni tutoris egebat.

LXXVI.- Terror Persas invadit.

Persarum satrapam scaccis operam dare fama est,Gallica cum primus vexillifer extulit arma:Illico rumor adest exire ad praelia Francos:Princeps nil motus ludum tractabat ut ante,Sed neque cum magni comitis vexilla RobertiSurgere clamantur: proh quanta superbia! surgit,Tertia cum subeunt, ingens erat ille tumultus. [0547D] Demum captivis nostra de gente vocatis,Nam quosdam nostrae captivos gentis habebat:Quorum sint, quid significent vexilla requirensQuidnam figurent, quorum sint protinus audit.Hoc est Roberti, Godefridi hoc, illud Hugonis:«Haec est nobilitas, at major in urbe potestas.Vel jam pugnabis, vel pugnam scire negabis.»Sic fando Tancredus adest, et adest Boamundus,Et robur belli cum signiferis Raimundi.Corboran accinctos bello, jamque irruiturosChristicolas cernens timet, accitoque repenteTraduce verborum; quam Christicolae prius illiObtulerant, quam reppulerat modo conditionem,Rursus eis offert, at rursus spernitur illa.Tunc mora nulla citi pharetras arcusque sibi aptant [0548A] Assyrii, Persae, Parthi, Libies, Elamytae,Phoenicesque, Arabesque, Indique, Tyrique, Medique,Cumque his multimodae quas propter taedia longaNomine quaeque suo prohibemur scribere gentes.

LXXXVII.

Transierant inter montem Christique cohortesMaxima Turcorum rabies, quasi millia centum,Scilicet a tergo missuri spicula, tanquamVenator cervos indagine claudere tentat:Aeneus his murus opponens se BoamundusAd socios tergum, vultum convertit in hostes.Ergo pugna Deo bifrons, similanda bifronti:Seu cui pone caput geminat pictura draconi:Hinc atque inde suum pro Christi sanguine fundit, [0548B] Inque vicem fusum de caedibus expiat hostis:Eia strenuitas, constantia martyrialis.Athletae Christi, totius gloria mundi,Utimini dextris: vos pauci, centuplus hostis,Utimini gladiis: eget his haec area marris,Hic ager, haec messis reliquis vos pascet in annis.Altera frons belli Boamundus solus et expersAuxilii humani sperans in numine coeli,Fidentes numero, confisus praeside ChristoAggreditur gentes, crux praevia nobile signumSignum signorum praefulgurat, hostibus horror,Christi militibus spes, murus, gloria, splendor.Miles in egregiis non ultimus admodum acerbus.Fortis, magnanimus Boamundus, Martis alumnus [0548C] Atque nepes, illud praedictum insigne gerebatRobertus celebris Girardi filius orbi,Is dextra et lingua quin mente et corpore ChristiPronus in obsequium, pronissimus in quasi fratrisFrater, et in socias quascunque vices Boamundi:Pertransit Turcas iterumque iterumque catervas,Hortando socios, hosti insultando ruenti.Turcis Robertus, Roberto instat Boamundus:Non illis ille, nec huic hic cessat adesse.

LXXXVIII.- Territi fugantur Turci.

Ad crucis aspectum perdit gens Persica visum,Fit tremebunda, gemens quae venerat acris et horrens.Non est amentum, non est qui exerceat arcum. [0548D] Evax, ha! ha! he! vertuntur in at! at! et heu! heu!Ergo se pecudes, Francos genus acre leonumFassa fugam morti praefert, et vivere laudi,Dum nequit ad montem regredi refugit secus amnem:Victores instant, et nunquam sternere cessant:Donec utrasque acies sociae excepere cohortesVictas, vincendae victrices vincere sanctae.Jam non pugna bifrons, jam certior ac fuit ante,Jam spes aucta aliis, aliis metus additus armis:His pugnare, illis pugna decedere suadetMultus adhuc populus, numerus cui cedit arenae,Et quod rarus equi premit acris terga LatinusChristicolis obstat, Turcis solatia praestat:Accedit tamen his astutia; sed nihil astus, [0549A] Nil dolus in Christum, sine quo nihil est nihil actum.

LXXXIX.- Anceps pugna.

Venerat in bellum regnis citus a NabathaeisConfinesque suos Persas sociaverat Eurus:Ipse regebat equos, ipse arcus, ipse pharetras:Nec minus adversis, obverso turbine, dextrisTela retorquebat, tortores torta per ipsos.Vix stabat gladius contra Euri spicula Francus.Languidus Aeolio Zephyrus torpebat in antro,Traditor in bellum Francos a Gadibus usque,Atque Pyrenaeis nivibus, per et invia et Alpes,Per freta, per syrtes, per Syllam, perque Carybdim,Fidus ubique comes adduxerat, at modo fallax [0549B] Abdicat auxilium, dum Francia pugnat in Eurum:Haec animadvertens gens Persica, quod nequit armisMolitur nammis, fumo, et caligine tetraChristicolarum oculos seu nocte involvere tentatSubdit arundinibus incendia, subdit et ulvae,Subdit viminibus, quantum licet excitat Eurus.Ille suas nebulas, fumum de vepribus ille,De reliquis dumis, seu hamno, sive rubetisPerflat in obstantes furiali mente phalanges.Ergo dies piceas fulgens conversus in umbras,Fortes debilitat, confortat debile vulgus.In tenebris enses pugnant, in luce sagittae.Seu contra linces ineant certamina talpae:Sic furiis Euri nutat sententia belli. [0549C] O quotiens illa Zephyrus dum tardat in hora:Clamatum est, Zephyri succurrite, surgite pigri:Eurus pro Turcis furit, et vos surgite nobis.

XC.- Praevalent Christiani.

Sic dum clamatur, Deus afflictos miseratur,Thesaurosque suos aperit, producit et indeCorum propitium, qui flando reverberet Eurum:Inque suas cogat victum revolare cavernas,Fumo Turcorum qui lumina turbet eorum,Liber ab occiduo productus carcere Corus.Nec mora mandatis obtemperat: omnia quassans,Omnia convellens, obstant quaecunque volanti:Jamque in bella venit, veniens non arma virosqueTantum pulsat: equos terret, tentoria vellit, [0549D] Horrent atque tremunt mons, vallis, campus et arbor.Eure fugis, fumoque tuo tu involveris ipse,Inque tuos Persas sua fraus, lex aequa redundat.Tunc oculis clausis Turcus, sed Francus apertisDimicat, et subito versa vice praevalet illeQui prope victus erat; superatur qui superabat:Hic fugit, ille fugat; Baal ruit, obruit alpha.Persarum velox equus est, et pinguis et acer:Contra Francorum tardus, macer, anxius, aeger:Ille fugit facile; nequit hic instare proterve:Ille quasi innumerus: vix hic quasi sexcentenus:In vigilando fugae post versa pericula Persae [0550A] Qui celer aut celeri raptatur equo velut igni,Qui fugit emersus ruit, avius, et stupefactus.At cui segnis equus, nec pes citus: ille vel armisOccidit, aut servi trahitur ducendus in usum:Hac juvenis plantam memorant in caede repertam,Qua potuit tecti vice sol imberve repelli:Tunc trahit occasus, trahitur quem miserat ortus:Sic et opes reliquas, scutellas, pocula, mensas,Urceolos, tripodes, lecticas, labra, lebetes,Ollas, flascones, tentoria, pallia, vestes:Omnia purum aurum, vel opus pretiosius auroVictor habet. Populus de paupere jam fit opimus:Jam sedet, et Turcas avido vorat ore placentas:Jam satrapis partam Persis plerique ferinam,Jam de captivo inter eos contenditur ostro.

XCI.- Victos Tancredus insequitur, eorum miram stragem facit. [0550B]

At proba Tancredi laudem esuriens sitiensqueStrenuitas, praeter laudem nullius avara,Pauper opes, jejuna cibum, in sudore quietemSpernit, quaque iter est inter duo brachia fissiIn bivium Farfar, nusquam locus aptior illi:Multos persequitur, paucis comitantibus armis.Ergo inter Parthos et Persas, mistus et Indos,Inter omnigenum vires Mahumicolarum;Pardus ut inter oves, stragem Wiscardida miscetCalcibus urget equos, retrosuadis urget habenisHorrificis urget clamoribus, et stimulandi,Qualibet arte fugax acies incumbit in armos:Collo infert stimulos, mutilat quacunque gravatos [0550C] Parte, vel ante jubis, inutilibus retro caudis:Ut mortem evadat, nec sellas solvere tardat:Ensibus et pharetris etiam fugat illa solutis.Tancredus virides respergit sanguine glebas,Tancredus fossas morientum stipat acervis,Vulnere multa perit, perit et sine vulnere multa,Vulnera dum metuens, declinat vulnera turba,Quidam sponte ruunt, freno sellaque relictis;Et subeunt dumos sperando latere sub imbris:Horum cornipedis eviscerat ungula partem,Partem dum ruitur, tento pede, mors remoratur:Quem pes non tenuit: cor huic crepuit, jecur illi:Flumine salvari pars plurima posse putantes,Intromissa vadis perit auxiliaribus undis: [0550D] Viva subit tumulos eques, atque equus intrat apertos;Ut ripas ineunt, palam hunc absorbet et illum,Ergo pharetrati, loricati, phalerati,Dum Styga sic adeunt manes, alii tremefiunt.Ipse timet Pluto repeti, pavet, ac fugit uxor:At vada certa quibus sors obtulit, ii quoque partimEmergunt ab aquis, partim merguntur in ipsis:Nec sic evadunt, qui sic evadere tendunt.Tancredus sequitur, vada scit quasi .

XCII.

Planities super Arthasii, sub moenibus EmmaeHerbida dividui cursu circumdatur amnis:Illa viatores prius excludebat, eratqueCircuitus longi properantibus invida causa;Abscidit invidiam geminus de monte recisus,Atque viatorem admittens, altrinsecus arcus.Hos inter pontes gens Persica jam quasi tuta,Jam quasi nacta fugae post taedia longa quietem [0551B] Fessa quiescebat, bellum evasisse putabat.Cum Tancredus adest, et adest equus, arma virique:Pugna recens, visis se mutuo qui fugat Evax!Exclamat Turcus, fugiens immurmurat at! at!Magna fuit caedes sub moenibus Antiochenis,Multus ubi atque recens commisit praelia caesor:Hinc est, atque illinc per mutua vulnera fletum,Hinc illinc risum, non est hic hac vice gestum:Altera pars risit tantum, tantum altera flevit:Flevit Turca fugax, risit Normannica bellax.Normannus sternit, Turcus cadit, ut subitarumImpetus hastarum, geminique angustia pontis,Effugium retinent, bellum committere terrorNon sinit, atque fugae labor, et vires labefactae, [0551C] Plurimus et sanguis multo de vulnere fusus:Ut quot membra fere, tot gestent vulnera Persae:Ergo vae miseris quidquid tentetur ab illis:Nam nec pugna fugam solatur, nec fuga pugnam:Turcus utram tentet, neutram procedere gaudet:Ut pecus ergo perit, leo, cui leopardus inhaesit.

XCIII.- Artasium castrum redditur.

De tanta turba paucos fuga salvat, et ulna:Sic aliis stratis, aliis sternendo fugatis,Castrum restat adhuc Turcis, belloque refertum,Restat adhuc, inquam, sed inexpugnabile tanquamQuiddam non hominum fuerit, sed fabrica divum:Pergama Neptuni, Phoebi Ilium, utrumque utriusque [0551D] Collata huic: tantum, quantum illis caetera cedunt;Illa tamen pubes sociorum territa caede,Nil sibi confidens opes, aeque pauper et expers:Hinc item, inde moras examinat: ergo morarumSublata trutina, praeponderat et placet ire:Nil sibi cum Francis, nil cum coelestibus armisAiunt: post victos superorum numine Turcos.Quosdam de populo Raimundi; sive coactosEsurie dira, captosve cupidine falso;Christo posthabito, Mahumet jura colentes,Turcatos eadem qua Turcos claustra tenebant.Illi consulti quis major Christicolarum,Quisve fide potior, cui castrum reddere, cui se,Cui sua sit tutum: Raimundo credere suadent.Ille fide potior, comes, aiunt, robore major. [0552A] Non locus est metui, si vos committitis illi.Quid moror in verbis? res est rem claudere paucis:Creditur, accitur, referatur, abitur, initur.

XCIV.- Podiensis episcopi morientis verba ad exercitum.

Interea praesul moritur Podiensis, et intraBasilicam Petri conditus conditur almi:At moriens proceres ad se vocat, hisque vocatis:Verba facit, monumenta sui, documenta salutis,«Dum Deus indulsit, dumque in me sospita mansit:Nec studium fratres, nec sedulitas mea vestroDefuit obsequio: vos sicut mater alumnumSollicitus fovi, docui, monui, stimulavi:Lethifera avulsi, vitalia semina sparsi:Pervigili cura solvi mihi tradita jura. [0552B] Jam nunc delibor, jam vitae terminus instat.Sic me doctrinae vobis papa ministrumTradidit Urbanus: sic vobis hunc ego trado:»Tradidit Arnulfum nulli hoc in agone secundum:«Filius hic, inquit, meus est dilectus, in ipsoEst mihi complacitum, vos aures vertite ad ipsum:Tu vero, Fili, monitus memor esto paterni:Divini large documenti semina sparge,Acceptam gratis sementem reddito gratis,Peccantes revoca, bene agentes laude corona,Urge propositum, Christi te ostende ministrumSedulitate proba, commissa negotia tracta,Nullus ad injustum donis te flectat onustum,Utque brevi breviter, vita, loquar, esto pudicus: [0552C] Sobrius, et prudens, humilis, pius atque quietus.»

XCV.- Ejus epitaphium.

Sic monet, et paulo cunctatus transit ad illumQuem mens, quem vires, quem vox coluit sua Jesum.Vir magni meriti, vir quovis dignus honore,Vir dignus titulo, si non potiore, vel isto.Conditus est Moysis clarissimus hic imitator Doctrina, studio, moribus, officio.Dux populi Moyses, et dux populi fuit iste: Ambo duces Christi, coelitus ambo sati,Ambo justitiae, doctrinae ambo studiosi: Ambo fuere Dei vox media et populi.Causa viae Moysis tellus Chanaan memoratur, Huic quoque causa viae terra fuit Chanaan: [0552D] Cernere, non uti Moysi conceditur illa: Huic quoque non uti, cernere ferme datum est.Longa Deo Moysen jejunia conciliarunt: Hunc quoque longa Deo consecrat esuries.Ipse Deus Moysen, hunc papa Urbanus, et ipse Praeco Dei sequitur, misit utrumque Deus.

XCVI.- Tancredus cum Normanniae et Provinciae comitibus Marram obsidet.

Postquam urbs capta, victores gazis, victos caedibus donatos, alios ab humili ad sidera extulit, alios sub tartara a luxu et crapula submersit: Boamundus Antiochiae principatum adeptus, ad praesidium manet; Tancredus intermissum viae laborem redintegrat; algorem, aestum, inediam, sitim, montibus, vallibus, agris, municipiis, praefert: ad quorum amoenitatem [0553A] Tempe Thessa a sordescunt, Emma Heliconem suum, Harenc vireta, Barisan vites, Hersen segetes contemni dolent: praeter haec autem, et aliorum oppidorum numerus ingens singula suis opibus alienas praeferri. At Marchisides alter Julius nil actum credens, dum quid superesset agendum, causam itineris Jerusalem esse commemorat, et per Antiochiam fuisse peregrinandum, non per Antiochiam peregrinatum. Igitur quaerentes bellum comites Normannum et Provincialem sociat, cum eisdem Marran oppidum et populosum et uber aggreditur. Praeviderant sibi Marrenses seu capta Antiochia territi, seu quia plurimum Francis in obsidendo obstiterant, seu volante fama ab Antiochenis contribulibus praemuniti. Harum quapiam, fortasse omnibus praemoniti [0553B] causis, tota usquequaque nudata vicinia, urbem suam impleverant, obsessuro exercitui nihil relinquentes. Huc accedit quod suburbanos etiam obstruxerant puteos, atque inopia advenas repelli posse arbitrati. At Christicolae qui sublata cruce semetipsos abnegaverant, qui propter Deum corpora sua ad supplicia tradiderant, nihilominus urbe circumdata gratulantur, quasi ad epulas invitati: alii machinas struunt, alii struentibus ministrant: hi fundis balearibus turres quatiunt, illi silices instrumenta quassandi scapulis asportant: hos videas cursitare agiles ad spem cereris, illos regredi sub onere gementes: quidam puteos ad priscum usum revocabant, quidam in fabrica novorum exercebantur: [0553C] nonnulli de cataractis coeli opem exspectantes, aquae coelesti carcerem praeparabant: Quorum intuens vota, is qui solus laborem et dolorem examinat, qui praesumentes de se non relinquit, misso coelitus imbre, omnibus suffecit: adeo enim gravis imber et uber secutus est, ut et qui pluvias ante postulaverant, post depostularent, et lacuum opifices cassi operis poeniteret.

XCVII.- Fames horribilis in castris fidelium.

Inundantia haec nimia peperit famem, putrescente in castris allata cerere, nullam de foris quoquam afferente, protelabatur victoria. Panis fluxerat, fames invalescebat. Pudet referre quod audierim, quodque didicerim ab ipsis pudoris auctoribus. Audivi namque qui dicerint cibi se coactos inopia, ad humanae [0553D] carnis edulium transisse, adultos gentilium cacabo immersisse, pueros infixisse verubus, et vorasse adustos: vorando aemulati sunt feras, torrendo homines, sed caninos. Hunc ipsum finem membris propriis minabantur, cum aliena deficerent: nisi aut captae urbis, aut cereris advenae intercessio esuriem lenisset.

XCVIII.- Discordia inter Tancredum et Raimundum.

Haec dum ita geruntur, Tancredi Raimundique ministros discordia agitat: moxque a ministris surgit ad dominos. Vix, ah! vix compescit Tancredus animos quin Provincialium strage iram leniat, sed occurrit viro ratio, quae sanguinem vetat fundi Christianum: melius ipsa ad Wiscardi monet artes recurrere per quas orbi gloriosus innotuit. Ergo [0554A] nihil cunctatus Antiochiam venit, castri tutoribus hujus adhuc discordiae ignaris; obiter autem suos instruit milites, quomodo enses clam teneant, et quomodo deprimant. Inde cappati tam ipse quam socii castro appropriant, janitorem vocant, januae reserantur, pacifice admittuntur qui pacem simulabant. Ingressi autem unus post alium, ubi primum numerus pugnae sufficit, simul cuncti, haec simul cuncta, lacertos, mentes, gladios nudant, Raimundi milites extrusos ad ipsum non sine colaphis remittunt: ultus itaque qua licuit Raimundum Tancredus, potentiorem astutior, corpori caput abscissum restituit, dum Trojae suae Ilium Boamundo reddit: Boamundus enim dum adhuc expers suspiceret oppidum, adeo ipse sibi mutilus videbatur, ut semiprincipem [0554B] se, non principem diceret, Raimundumque collegam suum in principatu Antiochiae nominaret: Haec insomnem, haec in somniis principem molestia torquebat. Verum ubi odium atque dilectio altrinsecus collidentes mutilo, ut dictum est, principatui cornu reddiderunt, tunc elevatum est solium Boamundi, jamque ipse experrectior cum magna manu Tancredum sociat Marram revertentem. Infesti ambo Provincialium comiti, magnifice sua adversus hostium arma munierunt.

XCIX.- Discordiae origo.

Ad hujus odii fontem recurrere libet, quo minus aestuantis impetum fluenti derivantes miremur. Dum adhuc Antiochia Galliae principibus clausa resisteret, [0554C] Boamundi atque Raimundi ministros media intercurrit discordia. Frumentatum utrobique missi, annonam simul inveniunt et pugnam; ferro ceres dividitur, sauciant tanquam territae ambae partes, saucii populus uterque domum revertuntur. Viso famularis turbae sanguine principes turbantur: et si quando similis occurrerit casus, sauciorum animos ad talionem accendunt: in castris tegendum fore ignem praecipiunt, extra turbine rapido flammas suscitandas. Jussum hoc aures patulae libenter admittunt, quas difficile erat revocare prohibitas. Ubi ergo exinde major alterius partis turba minori alterius onustae obviasset, depositis illico oneribus victualium, onerabantur colla procellis alaparum; sicque editior viribus, spoliis gaudebat: impar autem [0554D] aliis non sibi desudasse lugebat spoliatus: qui alterutri linguae consonabat, modo cum ea verberabat, interdum pro ea innocens verberabatur. Narbonenses, Arverni, Wascones, et hoc genus omne Provincialibus: Apulis vero reliqua Gallia, praesertim Normanni conspirabant. Britones, Suevos, Hunos, Rutenos et hujusmodi linguae suae barbaries audita tuebatur, et hoc quidem extra muros.

C.- Commentum de lancea Domini.

In urbe quoque non effluxit seditio, sed affluxit: cum enim in supradicta fame populus turbaretur obsessus, surrexit de gente Raimundi versutus mendaciique commentor Petrus, qui salutem populi revelatam sibi praedicaret hoc modo: «Apparuit, inquit, mihi semisopito beatus Andreas apostolus, atque [0555A] hoc auribus meis praeceptum indixit: Surge, et annuntia populo laboranti consolationem coelitus elapsam, quam lateris Dominici perforatrix lancea conferet inventa: ea intra basilicam beati Petri sub terra latet: tu in tali loco (et locum designavit) pavimentum solve, ibi fodiendo annuntiatum invenies ferrum. Ubi ergo armorum horror ingruerit, illud opponite hostibus; in eo vincetis. Experrectus delusum me a somno arbitrabar, nec palam feci in perpetuum taciturus, nisi secundo et tertio commonerer: tenebat me rursus secundae noctis quies, cum rursus idem apostolus redit, ipsum idem quod prius ingeminans, sed increpanti similis et irato. Quare, inquit, contempto me siles? multorumque salutem unus moraris? Clamavit ad Dominum populus, et exauditus [0555B] est, et adhuc eum tua negligentia facit quasi neglectum: festina igitur quantocius hoc corrigere, ut possis vivere. His perterritus, ubi somnum evasi, jam simul certior factus sum et sollicitior: adhuc tamen ambigens clamne facerem, an palam: in hac cura totum transegi diem, et bissem noctis orationi et jejunio vacans, postulansque a Deo vicem tertiam, si duae ab eodem fuissent. Bis acclamaverat auroram gallus, cum vix tandem sub cantu tertio fessos artus sopor alligat: nec mora, qui primo, qui secundo venerat, illico tertiat vicem, semper terribilior, semper imperiosior, Surge, age, inquit, ignavum pecus, canis mute, mora salutis, cunctatio triumphi, damnum civium, hostium solamen; timore illic trepidasti, ubi non fuit timor: ubi est, illic non times. Restabant [0555C] adhuc minae et jurgia, cum prae timore exterritus spiritus minis subtraxit se et sopori. Sudor pariter tremorque simul corpus alternabat, ac si latus alterum torreret ignis, alterum in glacie rigeret. His gradibus ad docendum veni quod didici: vos autem, patres ac fratres, ne tardetis rei sinceritatem experiri: superest mihi locum designare, vobis suffodere.» Qui rumor ubi Raimundi auribus est illapsus, statim concione habita, Petrus ad Petri basilicam vocatur, locum rogatus, sicut finxerat prius, altare significat, fodere monet; utque pondus verba habeant, vultum etiam fingit. Foditur ergo, nec proficitur, suffossa humus nequit reddere quod nec commissum fuerat, nec acceptum. Habebat autem ipse clam apud se cuspidis Arabicae ferrum, de cujus inventione [0555D] fortuita, materiam fallendi sibi assumpserat: Scabram quippe intuitus, exaesam, annosam, usui nostro forma et quantitate dissimilem, auspicatus est illico hinc fidem novis figmentis adhaesuram. Nactus ergo fallendi tempus, ligone arrepto, fossam insilit, conversusque ad angulum: «Hic, inquit, fodiendum est, hic latet quod quaerimus, hinc exibit.» Tunc saepius saepiusque ictum multiplicans, demissam fraudulenter a se lanceam fossorio illidit: cooperata est dolis umbra, umbrae populus frequens, frequentiae loci angustia.

CI.

Caeterum ubi ferrum ferro illisum tinniit, aures simplicium arrectas idem fraudis commentor, sublata [0556A] lancea, his implevit: «Ecce, ecce quod coelum promisit, quod tellus conservavit, apostolus revelavit, oratio populi contriti impetravit.» Vix haec fatum foras extrahunt, hymnis et canticis lanceam prosequuntur, muneribus donant, auro involvunt et palliis. Haec Raimundus et qui ei favebant concinnabat: sed et aliarum partium rudis simplicitas oblationibus deserviebat; ante victoriam quidem instanter, post eam vero multo instantius, quasi trophaei gloria praelatae in bellum lanceae juxta Provincialium clamorem foret adscribenda. Igitur Raimundi ampliabatur fiscus, extollebatur animus, insolescebat exercitus. Favebant ei de principibus aliqui, quos ipse modo blanditiis, modo obsequiis sibi allexerat.

CII.- Boamundus fallaciam suspicatur in lancea. [0556B]

At Boamundus, ut ipse non imprudens, rei seriem scrutatur, quisnam somniator ille esset, quibus populum ambagibus involvisset, quem fossoribus locum significasset, utque ipse insiluisset, fodisset, invenisset: statim fallaciam deprehendit, inventionem irritam, inventorem conjecturis falsificat argutis. «Pulchre, inquit, commentum est beatum Andream apparuisse homini, quem audio cauponas frequentare, fora praecurrere, nugis amicum, triviis innatum. Honestam elegit sanctus apostolus personam, cui coeli panderet arcanum: nam de loco, cui fictus non patet locus? si Christianus abdidit, cur altaris proximi latibulum declinavit? aut si gentilis [0556C] seu Judaeus, cur intra parietes ecclesiae? cur secus altare? quod si neutri, sed fortunae ascribitur; apud quem historiographum venisse Antiochiam Pilatus invenitur. Scimus nempe et lanceam fuisse militis, et militem Pilati: at vero placet quod sequitur: quod audio inventorem illum, laborantibus frustra fossoribus, insiluisse, concessumque uni esse in tenebris, quod multis palam est negatum. O fatuitas rustica! o rusticitas credula! o credulitas facile convincenda! Esto, personam honestas, locum vicina crucifixio roborat: non satis vel haec novissima hominis illius fraus patet: si pure, si simpliciter in via Dei ambulasset, si advocato sibi in apostolo confidisset, non ferret ipse inventioni suae testimonium, sed mereretur alienum. Nam quid tantae illi [0556D] contumeliae rependam, quod nostram quae de sursum est descendens a patre luminum victoriam, ferro suo Provinciales deputant? Deputent ipsi suam comes cupidus, et vulgus stolidum: nos autem in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi vicimus et vincemus. Haec Boamundus et cum eo qui summatum subtilius discernebant Normannus et Flandrensis comites, Arnulphusque vicepraesul et Tancredus.

CIII.- In quo et Raimundo displicet.

Igitur Raimundus acutis Boamundi argumentorum spiculis sauciatus, mille artibus. mille semitis vindictam investigat: ita secum sine medio disjungens Wiscardidae contumelias, aut praemoriar aut [0557A] ulciscar. Si palam occursus non suppetit, suppetat occultus: ubi non valet lancea, valeat sica.

. . . . . Dolus an virtus quis in hoste requirat? (VIRG. Aeneid. lib. II.)

Cum, inquit, mea est urbis tutela, praesidium montanum, mihi regia princeps, mihi forum, mihi pons et porta parent: lancea quoque, populi numerus arbitrii est mei. Quid restat, nisi ut exstincto, principatum obtineam Boamundi? Haec et multo plura volventi, prae omnibus sedet motum iri inter plebes seditionem, ut a pede ad caput exundetur, proludant in foro hinc inde jurgia, surgat clamor turbari populos, duces utrinque suis auxilium ferant, in Boamundum omnis arcus, omne jaculum intendatur. Has dum Raimundus tanquam leo in [0557B] spelunca sua molitur insidias: noluit taceri iniquitatem Deus, quin Arnulfo indicata, ilicet per eum Boamundo indicatur. Sic elusa fraude, salvata est a morte anima viri, cujus vita plurimum Jerosolymipetis jam profuerat, plurimum adhuc profutura. Hanc igitur habuerunt irae originem, hinc coepit edii fomes.

CIV.- Marra capitur.

Sed revocat me obsidio, tanquam messorem seges intermissa dum is retrogradus spicas recolligit elapsas. Igitur Marram usquequaque bello circumseptam suffodiunt, Marrae supervolitant sagittae, concutiunt fundae, tremefaciunt minae: undique clamor, undique assultus, undique plaga: contra urbani quasi par pari reddunt, reverberant balearica [0557C] tormenta similibus, missilia jacula eminus, cominus vomeres marmora demittunt: plurimum sauciant, plurimum sauciantur: hi moriuntur ut vivant, infirmantur ut valeant, fluunt ut durent: illis intentio est coeptum, jamque semiactum opus peragere, tanto labori finem quaerere, adipisci gloriam superando, superare fortunam patiendo: sed dum crebrius crebriusque tanquam malleis incus, vel flagellis area, silice infatigabili moenia percelluntur, fatescit turris, murus solvitur, propugnacula ruunt, ruina simul et claustra pandit et gradus exstruit. Igitur vae, vae Mahumicolis, Christicolis gaudium: quippe his prospera omnia, illis omnia etiam ipsae suae spes adversantur. Nec mora, patefacto aditu, [0557D] aditor non deest, contra civitas obsistere nititur, quidquid virium habet, introitui opponit: summopere certatur, dum haec invalescit pugna, dum horsum fervet, aliorsum tepescit defensio, minus jam minusque scuta sonant, quale paulo ante ad grandinem saxorum pene fatiscebant. Ergo applicantur muro scalae, superat turres ascensor, urbi captae insultat: sed audito strepitu, visoque discursu, defendentis turbae cadunt animi, pedes refugi latebras petunt, armis projectis vivere speratur. At nostri urbe capta, alii caedibus insistunt, alii gazis; pars victum quaeritat, pars rapinas exercet, victoriam adeptos laborum juvat meminisse jocundius graviorum. Sic venatricem olim turbam et ipse venator jocundantem, licet jejunam vidi, quos a praecedentis [0558A] noctis hora penultima ad tertiam sequentis dies media fatigaverat.

CV.- Arcae obsidentur.

Jamque saepius de valle lacrymarum ad montem gaudii excelsum surgere assueti Christicolae successus urgere suos, instare favori numinis haud cessant. Arcas oppidum aggrediuntur, non impari ac Marram nisu, sed dissimili eventu. Surgit in margine planitiei tumulus declivia Libani ab austro pertingens, mare ad occasum quasi stadiis viginti remotus despectans: ejus pedem fluvius abluit, qui ab ortu ad littora derivans, Hierosolymitano laevum latus imperio concedit, Antiochiae dextrum, inter Tortuosam et Tripolim limes notissimus, munitum arte et natura praesidium, difficilem hosti grassaturo [0558B] aditum minabatur. Christicolae autem plurimo jam certamine, virtuti omnia cedere experti, Arcas circumdant, pars fluvium transmeat, ut portarum obstruat egressum: pars citra manet, de opibus Crach. et Raphaniae oppidorum, ac reliquae hujusmodi citerioris viciniae facilius alenda. Tancredus in primis transmeatoribus emicat summopere exsultans, quod desiderati regni oram ingredi meruisset: pons tamen saxeus antiqua fabrica continuabat exercitum, ut facile ab his ad illos posset transmigrari. Ergo ubi armis clausa sunt claustra; fortia fortibus, gentilia Christianis, principes de more tormenta muralia struunt: singuli singula, unum comes Normannus, alterum Raimundus, tertium Tancredus: nam Boamundus Marra eversa Antiochiam [0558C] redierat, ubi etiam dux Godefridus et comes Flandrensis adhuc hiemabant. Hugonem magnum ad Ciliciam revocaverat bellum, in quo saucius femur Tharsum fertur curandus, imo humandus. Solis igitur tribus suprascriptis principibus obsidionis labor incumbit, oppugnant incessanter, et acriter expugnantur. Dum sic autem certatur, quiddam contigit quod praeterire socordia est, memorare utile et honestum.

CVI.- Mirabilis visio Anselli proximae mortis praesaga.

Erat in exercitu nostro heros nobilis, cui magnum nomen contulerant hinc probitas, inde genus, tertia honestas, quartus Ribot mons haereditas propria militiae [0558D] fetura praeclarae notissimus. Vocabulum illius viri Ansellus regi Franciae, imo ternae Galliae curias celebre personabat. Is in meridie, ut est moris, cum lassos somnus ocellos submisisset, somnium vidit, quod experrectus adito sapienti viro indicatori meo Arnulfo indicavit. «Videbar, inquit, mihi per somnium super caeni congeriem stare, unde palatium suspiciebam excelsum, cujus quam maxime simul omnia communem usum excellebant: spatiositas, celsitudo, materia, forma, soliditas, ornatus. Pedem ejus marmor, ebur, argentum formabant; reliquum corpus aurum prorsus et gemmae. Deambulabant per porticus in excelso personae innumerabiles, quarum singulas tanti aedificii censura decuisset: adeo speciosi, adeo proceri, adeo ornati, adeo per [0559A] omnia venusti proceres eminebant; cumque perspicacius intuens admirarer, deprehendi quasdam praecognitae mihi figurae reliquias, quibus comites militiae hujus nostrae hos fuisse animadverterem. Tunc mihi corde et animo studiosius inhianti, et si quis patuisset aditus anhelanti conscendere, apparuit quidam ille noster, quem taliter ibi tunc amisimus: (nomenque et modum locumque et diem obitus viri recolebat) ille mihi, inquam, sic ait: Hanccine beatorum turbam agnoscis, Anselle? Vix, inquam; neque enim alia ad cognoscendum signa remanserant: nisi qualibet quinquagenarium quempiam regressum agnoscimus, qui a nobis puer septenni est egressus. Tunc ille: Hi sunt Jerosolymipetae, qui viam Dei in qua adhuc et tu laboras, ab initio aggressi [0559B] rebus humanis excesserunt, et meruerunt habere coronas perpetuas: tu quoque in proximo, ne forte invideas, ad nos conscendes; bonum enim certamen certavisti, et cursum consummasti. Hic me stupefactum sopor dimisit et visio: tua, Domine, sapientia mihi consulat.» Tunc Arnulfus metum verbis a viri pectore solatoriis excludens: monet tamen confitendum peccata esse, accipiendam poenitentiam, et post haec eucharistiam. Actum illico, et ministris commilitonibusque suis stipendia reddere debita est adjectum. Jamque intrepidus equo insidens, stipante militum caterva, circa muros, ut solent nobiles, spatiabatur: cum repente silex improvisa de turribus illapsa est, quae Anselli occiput sparsit et cerebrum, moxque labentem militia excipit; [0559C] illuc corpus reportant cum lacrymis, unde modo gaudentes exierant, spiritus ad beatitudinem ascendit promissam.

CVII.- Oppidani Arcarum acriter resistunt.

Condito, prout decuit, illustri viro, cum exercitus noster nihil in obsidendo proficeret, praescripto dant mandatum Arnulfo, ut Antiochiam revertatur, quatenus morantium Godefridi Robertique Flandrensis quietem increpet, bellumque adesse nuntiet Damascenum: Arnulfus autem ut semper ipse ad reipublicae utilitatem promptissimus, libens ultro scapham ascendit propter navalia hostium Tortuosae, Heracliae, Valoniae, Gibel: tandem Laodiciam pervenit, inde Antiochiam per multa pericula, paucis [0559D] comitantibus excurrit. Illic principes causam viae nactus expergisci monet, docet bellum imminere, cujus fortunam, nisi maturatum fuerit, horum terminabit absentia.

Cognito autem belli rumore, Franci militia principatum stimulat, nec minus ipsa ab ipso stimulatur, unanimiter arma frementes, breve tempus inter parandum perveniendumque expendunt. Ergo ubi exercitus congregati fama finitimos percurrit, cessat bellum, satagit hostis se tueri, non alios grassari: at nostri perpetuo impetu, sed non efficaci propositum urgent: sagittas, jacula, silices, et quidquid in turres hostiliter mittitur, incunctanter mittunt; natura pro loco pugnat, nihil proficiunt. Compertum habebant plurimi et expertum quiescendo interdum [0560A] vincere, ubi frustra fuerit laboratum: propterea ex hoc in hoc sibi consulunt inclinare, ut cunctando fame crucient oppidanos. Consilii magistra fuit ubertas exterior parituram se intus minitans egestatem.

CVIII.- Probatione ignis impostura de lancea declaratur.

Dum ergo vacant arma, dumque otium curas excludit mavortias, oboritur quaestio de supra memorata cuspidinis inventione examen factura: vexabat namque schisma populum, his factum laudantibus, illis damnantibus, neutra parte admodum rata. Unde placuit summis procerum ut qui erroris initium fuerat, ipse litem finiret, ignito argumento rei dubiae fidem facturus. Accito itaque in concilium Petro, [0560B] adjudicantur novem passus hinc inde flammantium medii spinarum, quatenus hac examinatione aut illaesi vera probetur inventio, aut falsa ustulati. Datur jejunio triduum, legitime orandi vigilandique induciae: sic disceditur; at mox postridie iterum convenitur. Flammescunt ordine gemino spinae; Petrus tunica et braccis velatus, nudus caetera per medium graditur, in exitu ambustus cadit, postridie exspirat. Videns quid actum est populus, calliditate verbosa seductum se fatetur, errasse poenitet; Petrum Simonis Magi discipulum fuisse testatur.

CIX.

At Raimundus et complices sui Provinciales obstinatis animis reum defendunt, sanctum praedicant, Arnulfo minantur, utpote fraudis revelatae summo [0560C] scrutatori; denique manum armatam in eum mittunt, domi improvidum oppressuram; nisi praemonitus ad Normanniae comitem, cui militabat, ipse festinasset. Comes epulabatur et cum eo Flandrensis, ambo simul juncti discumbebant, sed audita festinantiae causa vocatur, in medium sessurus; comites altrinsecus secedunt, mittuntur arma armatis occursura. Caeterum, illi, audito Normannorum fremitu, territi rem dissimulant, aliud quaerere atque aliorsum tendere simulantes: hoc se artificio tuentur; alioquin non tam frustra quam male arma sumpsisse, si quos absolvisset fuga, dolituri.

CX.- Proponitur fabricanda aurea Salvatoris imago.

[0560D] Postquam fraudis commentor Petrus, quam meruit, poenam luit; denuo fit conventus, ut elapso cassatae inventionis gaudio, novum succedat solatium. Imago Salvatoris auro purissimo effigienda proponitur, ex populo Israelitici structura tabernaculi, quantae in his, quantae in illis fuerint expensae; devotio illius saeculi retrectatur, nec praeteritur merces incunctata, frequentes ex hoste victoriae; moneturque et pro amotis jam periculis Deo esse gratandum, et pro amovendis supplicandum. Hujus igitur exhortationis Arnulfus praedicator ipse auditores suos quocunque volebat inclinabat. Marthranensis autem episcopus homo paulo rudibus eruditior, et pene sine litteris litteratus prope astabat, ut expleto sermone benedictionis insigne super populum [0561A] dextram extenderet: hos penes duos jus fabricae consistebat, reliqui omnes oblationibus insistebant. Itaque brevi opus magnum consummatur, quod nisi sedula excudisset instantia, massa informis Jerusalem perferretur: nam tertii jam mensis labor in quartum exierat, cum poenitet morarum principes, pudet quoque circa oppidulum via intermissa, tandiu excubasse.

CXI.- Jerusalem pergit exercitus.

Quapropter opera inutili dimissa ante urbium portas Tripolis, Gibleth, Baruth, Sidonis, Tyri, Achon, Caiphas, Cesareae feliciter transitur: ab his omnibus aes grande et victualium copia audacter exigitur, incunctanter redditur, liberaliter erogatur; nam omnes hae littus a borea in austrum vergens, [0561B] turribus altis muniunt ordine praemisso peregrinantibus obviae. At ubi dimisso littore a tergo Ramulam venitur, Tancredus pernox, castra movet, ante lucanus socios praevenit, Hierusalem pervenit, muros circumvenit. [0561] (Veniens tamen, Bethlehem ab hostibus liberat, quae obsessa ad eum pridie clamaverat per legatum.) Eminus tamen sub primo aspectu visam Jerusalem salutat, genua humo affixus, oculos urbi, cor coelo, cujus videlicet salutis imago metrum est praesens.

Salve Hierusalem, gloria mundi,In qua nostra salus, passio ChristiProbris Judaicis ludificataCoelo sole solo testibus alma,Humani generis hoste perempto, [0561C] Immunes sceleris traxit ab orco,In te passa crucem clausa sepulcroLux de luce, Dei dia propago,Infernum penetrans inde reduxitQuos seductus Adam sub Styga mersit.At mox docuit tum redivivamSurrexisse dies tertius illam.Post haec aethereas scandit ad aedes,Nam suscepit eum splendida nubes,Quem cum suspiceret gens Galilaea,Audit: sic veniet seu petit astra.Haec scis dicte sacer mons ab Olivis,Salve praeterea, regia Sion,In qua discipulos, Kyrie eleison [0561D] Clamantes, sonitu sub vehementi,Demisso veluti turbine coeli,Replestis subito, Spiritus alme,In linguis veniens terror et igne,Salve stella maris, janua coeli,Partus psalma, tuae filia prolis,Semper virgo manens post in et antePartum, vel minimae nescia mendae.O per circuitum flumina, ripae, Fons, nemus, urbs, casa, mons, vallis, avete.

CXII.- Tancredus solus e monte Olivarum urbem considerat.

Cumque vicina turri Davidicae signa affixisset, [0562A] dato metandis castris edicto, ipse procul solus sine socio, sine armigero montem conscendit, unde ad patrem Christum Deigenam ascendisse didicerat. En temeritas, en novum obsidionis genus. Occasum obsidet Tancredi miles, ortum Tancredus: partem aliam pauci, aliam unus: aliam sine duce militia, aliam sine militia dux: neutrius uterque, imo nullius auxilio confisus. Ille maxime qui quanto ortui propior, tanto a Francorum subsidio remotior erat; suorum longe in occasu metantium, exercitus sequentis valde remotius in occasu sequenti. Ipse igitur eques, ipse pedes, ipse signifer Tancredus, a monte Olivarum in civitatem obtutum fixerat, solo vallis Josaphat intervallo abscisam. Inspiciebat enim populum discurrentem, turres armatas, militiam [0562B] frementem; viros ad arma, nurus ad lacrymas, sacerdotes ad vota conversos; ejulatu, strepitu, clangore, hinnitu vias intonantes. Stupebat templorum Dominici aeriam rotunditatem, Salomoniaci insolitam longitudinem, spatiosae porticus gyrum, quasi alteram in urbe urbem. Saepius vero ad Calvariam sepulcrique templum dominici oculos reducebat; spectaculum quidem remotius, sed arduitate sua patulum, ipse tamen loco sublimior. Ad haec suspirans, ad haec conquiniscens; illa aevum pro luce pascici cupere, si quando cujus prospectabat fastigia liceat sibi Calvariae osculari vestigia.

CXIII.- Cui occurrit eremita.

Obtulerat autem ei fors ad haec discernenda opportunum doctorem Turricolam consultum sibi [0562C] eremitam, qui ipsum ubi praetorium Caiphae, ubi suspendium Judae, quae portarum Aurea, quae Speciosa, unde Jacobus in praeceps dejectus, qua Stephanus ad lapides ejectus, et hujusmodi prorsus quaenam haec, quaenam illa forent instruebat. A quo et ipse mutuo cujus esset sectae, patriae, stirpis, nominis rogatus, Christianum se Normannigenam Wiscardidam Tancredum respondit. Sed audita Wiscardi sobole, stupens ille ac perspicacius intuens ait: «Tunc illius sanguis es ducis, quo fulminante, totiens Graecia tremuit; quo bellante, Alexius fugit; quo obsidente, Dyrrachium patuit; cujus imperio tota usque Bardal Bulgaria paruit; non loqueris ignaro: neque enim me tantus patriae [0562D] meae fefellit populator. Hostis hic quondam meus nunc demum, te misso, oblatas mihi injurias delinivit. Vivit in te adhuc, vivit ille formidatus populis, audaciae avuncularis vigor, cujus pristini nova mibi refers insignia: stupebam primo hostem advenam spreto consorte solivagum occursare, tantum armis et equo confisum, socias sequi aut antecedere sperabam cohortes. Stuporis causa ignorantia mea erat, cum qua et ipsum a me repulisti. Jam simul mihi creatus es, et de ignoto cognitus, et de temerario strenuus, et de hoste veteri frater novus. Jam te deinceps non stupebo, si feceris stupenda: imo stupebo, si stupenda non feceris; ex illa ortum [0563A] familia communem hominum viam terere non decet: attamen cave, cave fili, ecce hostis.»

CXIV.- Irruentes ab urbe milites solus fundit.

Ecce porta milites effundit, quae tunc, ut ad eum conscenderent, in vallem Josaphat quinque demittebat: illi tanto fiducialius adventabant, quo abundantius superat comitem dux, quinarius unitatem. Ergo alii alios quisque reliquos ad diripienda spolia praecurrere festinabant: at Wiscardides vale dato, colloquium dimittit, ad incursum os, animum, sonipedem, fraxinum convertit, et quem primum reperit in montem advolasse, primi cogit spiritum sub Styga, corpus in vallem corruere. Idem manebat secundum casus: sed damnatus ruinae equus equitem salvavit: illum, inquam, equitem infortunio [0563B] fortunatum, cujus frons humum dum reperit, cuspidi obviae pectus non est repertum; praecidit itaque ruinam ruina speratam insperata quae tamen . . . dium facit magis dejecturo quam dejiciendo si . . . tit odiosa. Nam licet ambobus utilis hunc a labore, illum a nece liberaret; damnatur tamen utilitas, ubi damnosa utriusque impeditur voluntas. Tertius accelerabat, et hunc quoque felicem dixerim, si ipse jacens jacentem se pariter lugeat infelicem. At voti compos, impotem se fecit, qui dum ad congressum ruinam distulit, in congressu durius et miserabilius ruit. Illaesi restabant duo quorum stamina rumpentes retinuit parcas. In egrediendo rumpi coeperant, at mox refugis redintegratae sunt colus: [0563C] quippe Tancredi plusquam leonino attonitos fremitu ad portam fuga celeris reducit: sic quondam catuli ovile repetunt, ubi claustra feram summovent, quam in ipsos tutores fames egit acerbior. Victor a moenibus repulsus super spoliis nil movetur oblatis, equorum discursu libero, phalerato ornatu, divite armorum, huc illuc sparsorum, aureo fulgore; redit ad suos solaturus reditu quibus jam ingeminabat mora desolationem desolatis abscessu. Interea frequentes copiae, subsidium libens, juventus fervida adventaverant; quin et tenera, duriorque aetas, sexus quoque mollior, omnes aderant: adeo firmis infirmos in concurrendo aequabat aequa sive una concurrentum devotio.

CXV.- Descriptio civitatis.

[0563D] Tempus est in explanando sanctae civitatis situ paululum delectare: ut quorum oculos pascere non valet propter remotionem, saltem animos juvet transmissa ad manus et fusa per aurem. Hujus ergo sancti ambitus quadrangularis est forma, capacitas ampla; Eoa frons latr . . . boreale directa, altera vero et alterum sinuosa: nam medii intervenientes anfractu australi in Galilaea occiduo quod frons altera . . . . tatum est ad turrim David lateribus normam . . . dent linearem: sed ab eo quod in Eurum . . . . vallis Josaphat montem Oliveti submovet . . . situ humilis; contentorum tamen dignitate praecellens: ibi namque Gessemani, ibi torrens Cedron, ibi Dei aulae aula, coeli reginae sepulcrum, ibi protomartyris Stephani lapidatio ibi cum sanguineo sudore [0564A] Dominica monstratur oratio. Porro ut rem ordine prosequar, ibi pyramides duae, superior regis Josaphat rotunda, inferior vero beati, ut fertur, Jacobi quadrata: infra Siloe, infra puteus Jacob, circum circa ab utroque vallis latere eremitalis plurima crepido. Item a meridie vallis montem Sion ab Acheldemach disterminat; juxta puteum praescriptum a valle Josaphat exiens, et usque sub turrim David gyrum ducens, huic fronti latus praebet continuum monticulus in urbis cornu a Zephyro descendens, in dextro latere paulo erectior, in sinistro viciniae humili fere coaequalis: sed haec vicinia usque Josaphat quartum sociat latus castris accommoda figendis.

CXVI.- Dispositio exercitus.

[0564B] Igitur comites Normannus et Flandrensis hac in parte obsident, ei quae adhuc S. Stephani dicitur portae oppositi. Dexter ab his Tancredus imminet, si tamen ad Phoebi ortum terrae situm metiris, tunc quidem inferior: si vero ad depressionem tumoremque loci, paulo superior. Ipsi praescriptum illud cornu expugnandum contingit, unde adhuc expugnata turris, Tancredi appellatur. At ducis castra vallis opacat, cujus frons supradicta eminentem Tancredi pertingebat viciniam. Porro mons Sion Raimundo comite metatore gaudet, solo muri humilis obice ad Jerusalem submotus; nunc suburbium, antiquitus pars urbis, imo urbs, eam quae nunc est Jerusalem suburbium habens. Tribus itaque portis terna deputata [0564C] est obsidio: e regione, duabus: tertiae id est occidentali, ex obliquo: hanc subjecta valle ab occursibus faciente liberam, illas vicina planitie assultibus opportunas. At vallis Josaphat vacavit libera tum loci situ, tum populi statu liberata: si quidem pars illa urbis timere nescia valle reducta, aggere, arduo muro inexpugnabili munitur.

CXVII.- Boamundus abest et alii duces.

Porro exercitus advena partim bellis partim morbis attritus, praesertim Gallorum comitum Stephani Hugonisque absentationibus, nec non Boamundi principantis absentia minoratus, nec muro humiliori sufficiebat oppugnator, nedum munitas natura turres in ortu occasuve cingere tentaret: sed duorum utcunque laterum, utriusque autem quasi ad [0564D] medium longitudine obarmata, tanto acrius Christicola populus expergiscitur, quo ampliorem invaserat hostem numerus minor; quo augendam fore hostilem, suam minutum iri turbam certissime constabat; quo aridiore siti mensis Junius torrebat castrenses. Ad interiores, satiem, umbram, quietem, otia, somnos; ab exterioribus fame, sole, labore, bellis, vigiliis laceros cogens.

CXVIII.- Aptantur machinae.

Igitur avidi quietis labori insistunt, quaerunt solliciti machinas, proximae parasceves auroram muris destinant scandendis. Sic enim praememoratus mihi praemonuerat ille turricola monachus, Tancredo indice, nostratibus ea die assultum indicens. Caeterum perlustrata circumquaque vicinia, nullum fuit nemus, [0565A] non palatium, non turris, quae ad scalarum fabricam lignum mitterent. Memphis ab Hierusalem Damascum expultricem suam veterem nova vectrix expulerat, ideo recens adhuc ille Aegyptiae expeditionis annus nihil siccum, nihil viride reliquerat intentatum: secretae tamen latebrae aliquantas celabant trabes, quae solertem nequiverunt Tancredi fallere sollicitudinem. Abstractae igitur et allatae, unam duntaxat scalam implent, hoc in tempore omnem removisse inopiam aestimatae, aderat namque dies capiendis armis praefinita, citra quam ultraque hinc coarctaverant, inde imminebant graves utrobique angustiae: citra, quoniam investigandae scalarum materiae arctas concesserat inducias breve biduum: ultra, si quidem post illum, nec in illo [0565B] die praefixo muros invadere, hoc erat datum a monacho oraculum annullare. Propter haec igitur scala, et una non habuit sociam et sine socia gratati sunt unam. Itaque muro applicatur qui turres continuat laevas Tancredi, secundam tertiae: Jamque astabat sublimis, et quasi sesquipedalia haec jactans: «Quoniam quidem socias cum exspectarim non habeo, deinceps ut habeam non exspectabo.»

CXIX.- Murus conscenditur.

Igitur vicinia, inventio, opus, propinquo repertori opifica ad reptandum in muros ducatum Tancredo dabant: quem tamen si cujus alius invita sors vertisset, animus acer hanc sibi tantam arroget laudem. Itaque morarum nescius, jam primis [0565C] innitebatur gradibus, jam stricto ense dextra fulminabat. Porro majestas generis, dignitas nominis, gratia meriti, spes merendi: hinc plebs reclamans, inde nobilitas reluctans, incoeptis obviant; jamque haerentis laevae dextram exarmant apprehensam. Subit revocati officio juvenis, et ipse si fors juvet, gaudere dignus: si invideat, flere dignior. Felix ille per omnes ab imo ad supremum gradus; in summa operis infelix. Arripuerat enim jam laeva murorum apicem, cum adversarius ensis in eum descendit, ut qui bimanus et fulminans modo conscenderat, vix descendere orbus gladio et manu hac fere illo penitus potuisset. Refertur itaque in castra medicandus auriga currus Tancredici, quem Simon tenuit, magnis [0565D] tamen excidit ausis. Neve tacito nomine audaciam militis meritus non remuneret favor, nomen erat juveni Raibaldus, Francia tellus, agnomen Cremium, Carnotum nobilis ortus, vires et probitas; hae magnae, major at illa, refertur saucius. Nemo autem relati utile duxit supplere vices, quippe gladios verens descensores, mille in unum unius ascensoris. Illum enim in angulum tota convenerat pugna interior, cum totus reliquae civitatis ambitus ab exteriori vacaret sopito similis. Videns fraudata sedulitas defensoribus favere fortunam, oppugnatoribus autem adversari, scalam refert non modo inutilem, verum et damnosam: si tamen ad singularitatem recurratur excusabilem.

CXX.- Ligna obsidioni apta frustra quaesita quasi divinitus reperiuntur. [0566A]

Consulunt in medium proceres scrutari latebras, vias atque invia peragrare, undecunque ligna corrodere statuunt, ut nulli haec indagatio parcat principi: mox quod statuitur impletur: laborantibus caeteris frustra, Tancredus a desiderio suo non est fraudatus. Miraculi species est quod narrabo, neque tu, quisquis rem bene consideras, actum coelitus negabis.

Tancredum gravis dissenteria torquebat, cum tamen ipse sibi equitando non parceret. Vix equo insidens, pestis illa crebro descendere, longe abscedere, latebras quaerere virum compellebat. Saepenumero hac molestatus angustia, cum fatigatis ex itinere [0566B] sodalibus ipse labori cedere ingloriusque reverti disponeret: solita augente molestia, gravari coepit, elongavit, descendit, descendens sociorum oculos evasisse putabat, cum respiciens comperit non esse evasum. Longius ergo latebras quaerens, alios denuo passim aspicit vagantes, sic jam tertio, sic quarto sedem mutans: demum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausa circum atque horrentibus quietem invenit. Papae! quis ut Deus? o qui de petra aquas, qui de asino sermonem, qui de nihilo omnia eruit; ipse de perculsi vulnere militis exercitum sanavit, de infirmitate firmavit, de plaga vili pretiosius quovis metallo antidotum confecit: nam dum ibidem virtus expulsiva operaretur, versa ad oppositae rupis concavitatem fronte, ligna [0566C] quatuor intro patent, quibus nulla proposito operi desiderari poterant aptiora; illa ipsa, ut fertur, erant quorum ope rex Aegyptius Hierusalem expugnaverat; quibus visis, ipse adhuc, tanta sunt gaudia, nec sibi credens, nec oculis, surgit et accedit, palpat, rem perspicit. Ergo heus! heus! o comites! huc, huc accurrite, clamat; huc, huc, ingeminat, Deus en plusquam petimus dat: quaesiimus lignum rude, reperimus fabrefactum. Vocati adsunt extemplo socii, unde gemuerant gaudent, ille gementem adhuc exercitum, misso nuntio, festinat consolari. Promulgato per populum gaudio, tollitur vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis Francorum, proceditur sicut in litaniis cantando obviam.

CXXI.- Robertus Flandrigena opificum tutor constitutus. [0566D]

Mox tunc eligitur operi Flandrigena Robertus opificum tutor, dum ligna caetera fabri quaesita reperissent, reperta incidissent, incisa retulissent. Lucus erat in montibus, et montes ab Hierusalem remoti ei quae modo Neapolis, olim Sebasta, ante Sychar dicta est, propiores, adhuc ignota nostratibus via, nunc celebris ac ferme peregrinantium unica. Illuc praedictus comes solitis comitantibus quasi ducentis missus, innumeris hostium millibus exponitur, ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum circumfusis. Ipse non secus turmas ac tubas quam patriam et tibiam perhorrescens luce inter per q. . . fabricam jaculabatur feras, nocte cum fabris in ferina epulabatur. [0567A] Itaque labor ille et domino erat cum utilitate voluptas, et laborantibus famulis parta sine metu refectio. Utque satis caesi feliciter nemoris, comes redit sapienter viam armis praemuniens, ipse audacter cum retroneis sequens vulgus diligenter in medio tuetur, per arcus Damasci, per cannas Arabiae, per pila Aethiopiae indemnis transmeat; sed audita comitem comes nusquam descivisse prosperitas; exitum reditum semper prosecuta hymnos et pompam, a complurimis impetrat favorem, laudem ab omnibus meretur.

CXXII.

Exstabat medium inter castra, et vallem Josaphat pomerium, quo nullum aptius aut aptum aeque assultibus hostium, nullum civibus formidolosius imminebat: [0567B] quippe illius cornu murus paulo humilior erat, turris rara, campus, ut dixi, exter extensior; area haec tamen hoste vacabat, stupor indigenis, at providentia ducum partem illam supremo bello reservabat, dum turris lignea strueretur, de cujus culmine Francorum alae in moenia volarent. Igitur allatae abies, cypressus, et pinus veras dissimulant, fictas vero assimulant minas: materia scilicet rudis formam exspectat ad Zephyrum ut formata ad Eurum pugnet.

CXXIII.- Dira obsidientium fantes; machinae aptatae et moenibus admotae.

Interea vero tum cereris tum undae inopia, bella quoque, aliud minans, aliud instans; illud furor Aegypti, hoc Palaestinus, Arabicus, Damascenus immaniter [0567C] aestuabant; jam enim fruticati per circumitum, hastis et calybe ipsa sua fruge quam germinaverant horrebant colles; unde rarissima, imo etiam nulla jam castrensi inediae ceres advena succurrebat. Quaesitis utcunque vesci, vescenda vero quaerere extra castra omnino non licebat: ut quae prior obsederat gens, jam multo verius, quam obsidens, dici posset obsessa. Unicus et universus errabat per exercitum planctus; frustra Romaniae bella, frustra Antiochiae famem, frustra reliquos labores superatos esse: quandoquidem totum jam pelagus pervadatos apprehensi arena littoris naufragos fecerit: lugubre igitur, verumtamen pium, et vel ipsius hostibus miserabile solatium cerneres: cum, vita perosa, cohors mortem ultro vocaret: fuerat [0567D] namque qui conjurato impetu tanquam ad uxorios sic ad murales ruerent amplexus, quasi una mens et ratio singulorum haec foret: Osculabor desideratam meam Hierusalem priusquam moriar. Miseri! in quorum oscula modo ferrum, modo saxa, interdum sudes perustas omnia necem subitam osculati pluebant muri. Ac nec sic quidem coepta semel potuit terreri devotio: quin saepius saepiusque alii in morte aliorum eosdem repeterent amplexus. Jam exierat in Julium labor, a diutini certaminis exordio quinquies per septenarium revolutus. Consummatum est opus, tormenta fabrefacta, exstructae machinae, parata omnia quae praesentis instantia necessitatis postulabat; adhuc tamen postes, tabulae, [0568A] crates, nexus inconnexi, annecti et erigi sed prius transferri indigebant. Ad transferendum ergo nox eligitur, dies crastini jacentia erigit, sparsaque huc illuc membra in suum redintegrat corpus. Translatas quoque machinas mox transpositio sequitur castrorum, ut jam non minus obsessis quam obsessoribus palam fieret, quoniam murus ille bello fuerit destinatus. Ingravescit itaque civibus malum, turbatur omnium mens consilii inops, qua praecisus fuerat certaminis occursus: fastigiosae moles timorem excluserant. Praeterea partem illam multo nemore sollicitus munierat labor, balearibus scilicet tormentis ad hostiles assultus: frustra haec autem, quippe amoto hinc et aliorsum admoto, ut dictum est, metu, quod tamen in extremis rebus solatium [0568B] restat, machina interior transplantatur, ubi opposita reverberet exteriorem transportatam.

CXXIV.- Aries impellit turres.

Parati ergo utrinque ad pugnam; alii tremefaciunt muros, alii tuentur. Aries suffossor a pede terebrans turres quassat, marmora arietem in collum super lapsa. Turris una et ipsa lignum, urbi congreditur: sed et volens invitae; nutans stabili, altera occurrit immobili, altera stat ad occurrentem. At si liceat, cedat. In cujus spectaculi stupore elephas merito similandus recurrat, quem narrant fabulae sub aspectu muris trepidare. Interea non cessat clamor, non fragor, non vulnus: saxa, spicula, sagittae utrinque volant: scuta, galeae, crates, muri ad ictus remugiunt: prae sonitu et jactu, oculi auresque non [0568C] magis suum exercent opus, quam alternum. Coeptam tamen moles lignea non tardat viam, saltans praestat ut post obrutam callis barbicanam jam patebat liberior. At ubi eo usque appropiatum est, ut alternae cuspidis obvium jam tinniret ferrum, idem qui obstacula prius quasi praeco Graecus mylanys clamans domine sequentis removerat, aries consecutae modo turriculae unicus obstabat. Procedere murorum non permittebat objectio: recurrere machina prohibebat subsecuta; dextram laevamque diverticulo gradientis natura negabat, cuja refert dumtaxat, modo egredi, regredi modo, digredi nunquam: dedit ergo poenas Normannico torre ambustus latera, quod a cornu strenuo ungulae degeneravit [0568D] segnities: id ipsum prius interior flamma tentaverat, sed affluens incendio occurrit unda exterior, ille mansit illaesus. En iterum sumpto fulmine Christicolis Mahumicolae pluunt, ut stillata nocentem amphora potet, qui prius utilis pice et sulphure et face fuerat ustulatus. Expertus est itaque idem bis inflammatus, bis aquatus, bis Mahummet victum, bis victorem Christum: et hic quoque elementa actorem cognoverunt suum, ad ejus nutum, alterutrum victoriae permutantia vices; patefacto aditu, machina procedit, semel atque iterum saltando felix, flebilis tertio, silva recens sub onere fatiscit, obsequio immatura.

CXXV.- Machinarum effectus artibus eludunt obsessi.

Quae vulgo soliva, quasi quia per solum vadat, [0569A] nuncupatur trabs fissa latus alterum enervat, quippe laevo parieti pro fundamento subjecta. Laesa ergo pedem alterum machina stat immobilis, procedere invalida, retrocedere indignata, astare contenta. Ecce iterum dolor et vetus ex usu et novus ex casu: renovata est desolatio, cicatrix vetus. «Bene, inquiunt; spes quoque lenta fuit; si quidem inviti credidimus, a quo post creditum laedendi fueramus; en exitus quem praesagae ab exordio mentes augurabant.» Inter hos tamen gemitus, falcata acie armatur pertica, ad secandos funes calybs efficax, quorum nexibus implicitae de muris minabantur trabes. Horum igitur excisionem, illarum mox comitata est solutio, solutionemque ruina: dextimae sinistimaeque turris solatium cessabat, quarum remotiusculam [0569B] Tancredus, propiusculam comes Normannus fundae balearis turbine dissolvebant. Suapte causa sollicitae acclamantem non audiebant viciniam. Praesertim Normannica tam nocentior quo propior, ideoque odiosior facile jam succubuisset impulsibus: sed objectae tormento paleae ruinam differebant; latebant enim post saccos moenia, ut jam non tremerent ad marmor volans. Erant itaque labor multus, fructus minimus, planctus plurimus, risus nullus. Sed quos ad risum lacrymabilem non moveat sacerdos bellicus, cum fatiscente militia, ille delicatus ordo in albis et stolis scalam vehentes, flentes vehendo gemerent, flendo psallerent; et haec quidem gestatio et opus erat, et sermo, sed sermo magis. Tuncque prae labore militaris torpebat virtus, [0569C] visu insolito experrecta. Redit ad muros, pium illud Kyrie eleison comitans; illud, inquam, et ab imo pectore egressum, et ad summi aures judicis efficaciter progressum. Exaudivit enim Dominus clamorem contritorum, neque ultra sustinuit perfidorum blasphemias. Qui divisit mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium ejus: modo solatus est desolatos suos, atque ubi jam spes exciderat vitae, aditum reseravit victoriae: nam multa expertis, at frustra caetera: flumina quoque qua licet placuit imitari, ut vel sic clamidatam possent arcem exuere. Sitire cruorem arundo solita jam flammas vomit, non jam, inquam, exstingui aut exstinguere sitiens, sed accendere furens, emittente [0569D] cornu spicula, tellurem putes versa vice in coelum fulminare: ideo ferrum candens aera ab imo in sublime dissecat, dum pennae subsequentis remigio adjuta flammivoma cuspis paleas simul perfodit et accendit, cujus incendii vires ejusdem artis tutela non ferens: cedunt flammis qui nec jaculis ante cessarant, nec balistis. Vacuos igitur civibus muros, scalae hostibus mox replent applicatae: sed et pontis instar trajecta palma, cives hostibus continuat, lignum saxis, murum machinae: hac quoque ope in urbem repit juventus avida manibus pedibus a procellis in portum tranans.

CXXVI.- Bernardus Sancti Valerici, Lettholdus et Engelbertus muros subeunt

Primus in his stricto juvenis praefulgurat ense, [0570A] Gloria militiae, generis quoque gloria clari.Bernardus, te sancte vocans Valerice patronum,A quo et cognomen simul, agnomenque trahebat:Vos tamen in muris reperitque doletque repertosNobile par fratrum Lettholde, secuteque fratremEngelberte ortu scansuque secunde priorem:Quos scala in muros in scalam Flandria misit:Moenia partiti discurrunt, ille per Eurum,Fratres per Zephyrum: laniant laniataque trudunt:Corpora quaeque ruunt, fragor hos sequitur, fragor illum.Prima tamen cervix humeros quae caesa reliquit,Caediferam sensit dextram: quae tertia repsit,Stabat adhuc truncus, cum jam galeatus ad imaDeciderat vertex: at mox hunc ille secutus, [0570B] Et caesus calcem est expertus, et integer ensemSed jam crudescit bellum, jam crebrior arcesIrrumpit populus, veterem jam moenia civemIndignata novo superante, stupent gravitatemPlantae victricis; quod dura quod improba cursusPraegravis inculcet, rapida involet, horrida pulset.

CXXVII.- Urbs capitur.

Ergo fugam trepidi satis aspernata coloniExcutiunt tremulas transverso vertice plantas,Victori assultant; admissus victor inertePlebe levat pressos; assultus, praemia, muros,Ascensus avidae graduum penuria gentisVota morabatur, vicinum limen aditur,Frangitur, atque humeris pulsato cardine solis [0570C] Mox Josaphateae patuerunt robora portae,Ergo ubi claustra patent, cuncta aspirant, nihil obstat.Huc, illuc, dextra, laeva, sursum atque deorsum;Per sata, per dumos, per tecta, per arva, per hortosDissiliunt, interficiunt, rapiunt, populantur.Hic pecus, ille domum; pars aurum, pars orichalcum,Falsa decepti specie, fulvoque nitore;Plurimus argentum, quidam gemmas, alii ostrum;Servos nonnulli, cursim omnia et omnia raptim.Ut tamen in vulgo fert fabula, qua sua cuiqueEst prurigo gravis, prior illuc involat unguis.Sic modo posthabitis ornatibus ambitiosis, [0570D] Quo sua quemque rapit penuria, sistitur illic:Esuriens furno non esurit arma reperto,Nec sitiens unda sitit aera pecusve reperta.Tecta subit laesus, ruit ad velamina nudus;Ad calices bibulus, ad opes festinat avarus.Sternere nobilitas, vulgus spoliare laborat:Miles caede rubet, dux exhortatur et urget.Hinc ambo validi, comites ambo, ambo Roberti,Hic Normannorum comes, ille Flandrigenarum,Duxque Godefridus bello celeberrima virtus,Illinc magnanimus sancti comes AegidianusE regione ruens vicinas scanderat arces,Et quam Davidicam vocat incola, cinxerat armis,Non sine multorum nece praecipiti refugarum,Quos fuga de muris ad asylum traxerat arcis.

CXXVIII.- Tancredus. [0571A]

At Tancredus homo, qui non homo, sed leo, sed necOs oculosve leo, quin imo cor ipse leonis,Ad majora furit; neuter quod somniet Ajax,Non Hector, non Hectoreus superator AchillesAudeat: hoc facile et pronum Wiscardida ducisCuria templorum, nunc unius ante duorum,Nunc tantum domini, prius et domini et Salomonis:Hoc quidem adhuc gyrat latus, illud et auster habebat,Haec spatiosa capax circumdata moenibus altis,Cardine tam gemino ferrata fugam atque timorem,Horrorem, et bellum totam imo receperat urbem:Hoc adamas ferrum, durum hoc, sed durior illeTancredus pulsat, confringit, conterit, intrat: [0571B] Cujus ad introitum fugit irrevocabile vulgusEt Salomoniacae quindeniforum latus aulaeIrrumpunt; piger ense cadit, celer effugit ensem,Compos effugii portam obserat, obice fulcit,Aut vitae stabilis spes; aut mora quantula mortisAd Domini templum vertit se vertit, et ecceLimina signifero patefiunt, culmina signo.

CXXIX.- Templum spoliat.

Stabat in excelso simulacrum fusile throno,Scilicet argentum grave, cui vix sena ferendoDextera sufficiat fortis, vix dena levando.Hoc ubi Tancredus prospectat, «Proh pudor! inquit,Quid sibi vult praesens, quae stat sublimis imago?Quid sibi vult haec effigies? quid gemma? quid aurum? [0571C] Quid sibi vult ostrum? nam gemmis totus et ostroMahumet redimitus erat, radiabat et auro,Forsitan hoc Martis, vel Apollinis est simulacrum:Nunquid enim Christus? non hic insignia Christi,Non crux, non sertum, non clavi, non latus baustum:Ergo neque hic Christus, quin pristinus Antichristus,Mahummet pravus, Mahummet perniciosus:O si hujus socius nunc affore, ille futurusJam meus hic ambos pes supprimat Antichristos.Proh pudor! arce Dei potitur conviva barathri,Vernaque Plutonis, Deus est operi Salomonis.Corruat ergo citus, jam dudum corruat iste; [0571D] Statne superbus adhuc quasi nos quoque sorpserit ipse?»Vix jussum fuerat, videas jam stare peractumMilite nil jusso complente libentius isto.Abripitur, trahitur, dirumpitur, obtruncatur.Materia carum, sed forma vile metallum,Ergo diffictus de vili fit preciosus.

CXXX.- Spolia distribuit militiae.

Interior paries per circuitum radiabat,Argenti lamma quae lata fere cubitalis,Ad spatium longum densa ad quasi pollicis amplum,Ducebat longos sinuosa per atria gyros,Pondus erat lammae quasi septem millia marcae;Hoc quasi segne jacens et inutile traxit in usumVir sapiens: hinc et famulos armavit inermes, [0572A] Hinc revestivit nudos, et pavit egentesHinc quoque militiae numerum quam sola voluptasAuxit, et externis sua fulsit signa maniplis.Sub gemmis paries, sub gemmis multa columna,Multa sub argento latebat, multa sub auro.Insignis fabricae decus, ars celebranda per orbem,Materies oculis solamen deliciosis.Tanquam conspectum fugiens, lucemque perosaTalibus involucris obducta, sub aere latebat.Reddidit ergo diem, longo jam carcere clausis,Et tenebras passis Tancredi gratia signis:Inque vacans aurum esuriens laxavit egentum;Marmora denudans, et Christi membra reformans

CXXXI.- Hostes fundit.

Porro dispositis quae disponenda fuerunt, [0572B] Post mirata sacri gemmas, aes, marmora templi:A prece devota Tancredus suscitat arma,Invenit obstantes: sed eo penetrante catervas,Aut ruit, aut refugit, medium non invenit, hostisJam vacat exterior, nec sentit praelia campus:Curritur, et caedem penetratur ad interiorem,Utque patent aditus, tunc quid Tancrede, quid ensis?Quid probitas posses, docuerunt stagna cruoris:Cui narrare vacet per singula sive peremptae,Sive peremptricis luctus, ac gaudia turbae:Tantaque de tantis orientia commoda damnis.Mille modis, et mille viis, et mille ruinis.Mars fremit: ira furit, gladius vorat, occubat hostis.Eia, sancte furor, sacer ensis, sancta vorago; [0572C] Spargite, spargimini gens prava, viri scelerati,Sanguinis insontis fusor, sons fundere sanguisQui Christum totiens in membris dilacerasti,Excipe membra vices tibi quas reddunt modo Christi.

CXXXII.- Urbis populatio; hostes victi animos colligunt.

Interea belli fremitu resonante per urbem,Conveniunt illuc spe caedis hic, ille lucelli:Mox alios alios rapiunt sua quemque voluptas.Ergo calybs, ferrum, cedrus, aes, cupressus, electrum,Robur portarum, decor, et SalomoniacarumFracta ruunt, latebras produnt, bello patefiunt: [0572D] Quid latitasse tibi Christi scelerate negator,Quid prodest divi portas clausisse palatii?Mille licet claudas aditus, lateasque sub ipsisMille tamen clausis, aditus per mille traheris:Ecce fugam probitas, audacia nacta timorem;Quo pecus ore lupi fracto populantur ovili,Strage pari gentem patefactam Gallicus ensis,Exilis numerus secat innumerabile vulgus,His jugulare senes, illis avellere parvos,Multis cura fuit, gemmatas exuere aures.Caede tamen visa, caesoribus advolat ultor,Mox quoque caedendus: numero sine et ordine milesInstar ab occulto conciti examinis antro;Quod vel aqua pastor, vel fumo exire coegit [0573A] Exsilit, irrumpitque aditus quod cuique repertum,Aut frons, aut aures, aut nares, caedit hiulcum.Sic ubi cognatae latebras solvere ruinae,Spicula mille volant, et mille volant quasi vernaeGrandinis; ira sudes, numerus non colligit enses.

CXXXIII.- Anceps pugna, fugantur fideles. Ebrardus Pusiatensis fugatos revocat.

Gallica strenuitas, ingens et parva, pusillusGrex, sed grex validus, numero nequit obvia tantoPectora ferre diu, cedunt, cedentibus instantQui modo cedebant: et quantum frangere, quantumFracta subire prius victorem limina juvit,Tantum praecipites juvat accelerare recursus,Perque suo patulas pulsu revolare fenestras, [0573B] Rursus et hos illi, rursusque hi, non minus illos,Hinc illuc agitant, mox illinc huc agitandi:Sic aliis alii modo cedebant, modo versiInstabant, vicibus variis fugiendo fugandoChristicolae Mahummicolas, MahummicolarumChristicolas turmae, bellique erat exitus anceps,Et velut alludens Mars, hinc Mars inde favebat,Multiplicique fuga jam luserat agmen utrumqueCum tandem accurrens vis bellica PusiatensisEbrardus, sic fama refert, unus clypeatusPartibus in sociis ultro casu exclypeatis,Unus ad innumeras clypeus stetit, obvius hastas,«Et tonitru magno, proh Francia! proh fuga turpis [0573C] Proh pudor! exclamat: bellatum venimus, anveSaltatum? certe pueri sic fingere pugnasSunt soliti; solitae plausus celebrare puellae.Ecce minae totiens inter convivia jactae.Vosne, viri Franci? sed nec quos dicere Francas:Esse nurus digner, trepidas qui frangere caulasInclusumque pecus jugulare diu trepidastis:Exuite ergo metum, patriasque resumite vires.En ego prima feram, me caetera signa sequantur.»Sic stimulat frendens, sed agens majoribus uritSpectantes stimulis, nam protinus obice parmaePectora protectus, dextramque exertus et ensem,Unus mille viros invadit Martius heros:Voce satis, sed mota magis duce strage juventus,Seu cunctis idem fremitus, par ira, cor unum, [0573D] Mens eadem fuerit: sic cursu perpete cuncti,Hortantique favent, praecurrentemque sequuntur.

CXXXIV.- Horrenda infidelium strages.

Infinita licet debellent millia pauci,Non tamen aut nocet hos minor, aut juvat amplior illos,Cum damno est numerus, si quidem quo major acervus,Quo magis est densum, tanto plus debile vulgus,Stipatim fodiunt alios alii, perimuntque,Et variis vicibus modo saucia corpora sani,Et modo dum casu casum est sine vulnere stratos.Vulnere prostrati vivos necuere necati:Quo major plebis cumulus, major quoque cladis; [0574A] Quippe cadens stantem suffocat, stansque cadentem:Sic quoque sopitum gladius non praeterit ullum,Costas rimatus, per colla, per ilia ductus,Terga per et ventres, larga sanie oblinit aedes,Gloria cunctarum quas mundus habet fabricarum,Fit lacus horrendi, velut actor obhorreat unde.Quantus, quantus erat templi stupor ille capacis,Limina, maceriae, sedes, tabulata, columnae;Omnia sanguis erant, nihil exstabat nisi sanguis:Namque pavimentum penitus sub strage latebat,Ut nisi submersus non tangat marmora poples:Quippe cruor tantus, tanta inficit unda penates:Quanta nec Emathiam sub Caesare, nec sub AchivoMarte firges [ f. Phryges], nec sub Mario, Syllave Latinos

CXXXV.- Tancredus invidentiam incurrit Arnulfi. Hujus adversus Tancredum ad proceres oratio. [0574B]

Sed nec haec tam festa dies nomine careat: ipsa est qua illustrat Julius annum, Idus Julium; ipsa est in serie feriarum sexta, ab obsidionis exordio in quadragenis penultima. O beatus Idus ac prae caeteris gloriosas! in his si quidem divisi sunt, qui in orbem terrarum fidei rudimenta spargere jussi sunt. Ab iis coepit exordium seminis Ecclesiae, in iisdem seges rediviva horreum cumulat, ecce in iis pater ille familias operarios mane misit: ecce in iis vesperi vinea penum replet. O igitur merito Iduum Idus sua gloria meruit indici! O Tancrede, hic quoque [0574C] post victoriam de victoriae fructu certamen, et post certamen certaminis fructum pacem invenisti! Orta est enim inter principes adversus Tancredum invidia, quod uni super omnes cumulatius abundaverit Deus, quibus armata jaculis Arnulfi quasi alterius Ulyssis facundia virum provocat, intus vocat, proceres convocat. Consedere duces, surgitque secundus Ulysses: tum defixo paululum in terram vultu, deinceps sic orditur: «Multa me hortantur, o Patres! obsequium meum voluntati vestrae subjicere: inter quae haec ipsa etiam nuper mihi oblata injuria. Haec enim me docet quantum distet ab homine homo, beneficus a raptore, ab invasore assertor. Vos me de humili promovistis, vos de ignoto celebrem dedistis, vos quasi unum ex vobis, et comparticipem [0574D] tributorum creastis, et haec quidem gratia et a prisca proavorum liberalitas descendens nova. Vos regius sanguis, o duces! bene a quo fonte decurristis in me patuit, cui largi, cui divites fuistis; cum vobis parci, vobis pauperes essetis. At Tancredus me persequitur, saeve tyrannidem exercet, in me saevit; quod communis assensus vester mihi sanxerat, ipse derogat, ipse mihi vices pontificis aufert, vos dedistis; ipse me spoliat, vos investistis. Tuemini igitur, o fortissimi proceres! jus vestrum, ulciscimini injuriam vestram, punite injuriam. Nemo putet meam esse hanc contumeliam, vestra est, omnium nostra: mihi quidem res imminuta est, vobis aucta injuria, ad me redundat damnum, ad vos dedecus: nam qui dispensationem conculcat, nempe omnino dispensatorem [0575A] damnat: scriptum est enim: Qui temnit legem, spernit regem. Cur autem vos non sperneret, qui Deum spernit? cur vobis pareret, qui aris non parcit? cur vos patitur palliatos, qui templum Domini excrustavit? templum, inquam, Domini, non ab heri et nudius tertius constructum, nec quolibet dispensante circumactum, non ubivis, non quando, non quomodo, non a quovis fundatum: haec est enim domus Domini firmiter aedificata; ipse Dominus fundavit eam. Hic ille est locus in quo patriarcha Jacob vere Dominum esse asseruit, quem portam coeli vocavit, ubi scalam coelos tangentem et angelos ascendentes et descendentes vidit. Hunc Christus Dominus et praesentatione sui illustravit infans, et reverentiae zelo mercimoniis ejectis sic extulit adolescens: [0575B] Scriptum est, domus mea, domus orationis vocabitur. Longum est enumerare quibus paginae veteris aut novae laudibus hujus sanctae domus cumulatur majestas. Quod si satis, o Marchisida, attendisses, huic saltem pepercisses, quasi in terris coelo: huic, inquam, unico in terris, si quid terra coelis simile habet, coelorum simillimo. At indulgendum est Wiscardidae: secutus est enim patrum suorum vestigia. Quis inter amplexus, inter oscula compatrem suum a moenibus rota dejecit? nempe Wiscardus? quis vivus pro mortuo, incolumis pro tumulando in montem Cassinum perlatus est? Utique Wiscardus: Quis nepotem suum ad concordiam elicitum, prius calida, mox gelida perfudit? [0575C] Idem Wiscardus: qui tamen fertur ecclesiarum fundator, non subversor: nec denudasse, at multas ornasse. Papae! o Wiscardida, nesciebas me domus Dei ministrum! an prudens, sciens, contempto me conculcato jure, prolato scelere sanctuarium profanasti? si ignoranter peccatum est; cur post notitiam non est ad veniam recursum? Quod si peccavit industria; cur jam cessat rapina? Adhuc restant ecclesiae, adhuc in altaribus gemmae; quin, irrue, rape, ejice ministros, succede ejectis, sileat Arnulfus, suadeat Tancredus. At vos, o proceres! si quid bene merui, vobiscum laboravi, nunquam deserui. Ab ipso bellorum primordio Nicaea vigilantiam meam sensit, ubi, me increpante pigritiam, strenuitas fervebat; hortante juvenes, senectus [0575D] juvenebatur; sopitas excitante fundas, moenia tremebant. Mox in valle Dorecil circumsepti ab hostibus, mortem ante oculos videntes, de vita diffidebamus; ubi tamen neque mentem confudit timor, neque fraus consilio adfuit, neque abfuit labori effectus. Mittendum esse ad socios, ignaris nuntiandum, diffusos aggregandos memini; ego consului, ego implevi. Non fraudulenter alienos humeros onere gravavi, quod mei recusarent, uno comitatus Achate, et ipso sicut imbelli sic inermi. Per millia hostium aufugi, infinitis sequentibus evasi, eventum nuntiavi, victoriam adduxi, vici. Antiochiae quis fuerim, testis est hostis. Diutinum agonem illum haec non explicet dies: ut de Marra quoque prope redempta sileam, redeat in memoriam saltem Archas, [0576A] et prioris quidem illius fugae modum habui disparem, at metum eumdem. In qua linter exilis prope moenia, praeter navalia, intra littora Maracheae, Tortuosae, Valoniae, Gibelli, tandem Laodiciam me pervexit; ubi vix expositus per mille pericula Antiochiam adii, moras ducum increpui. O adducti proceres! vos testes habeo, vos adduxi. Ex illo usque in praesens, neque vidit otium meum Phoebus, neque somnolentiam Phoebe, neque faciem mensa neque animus quietem, dum reipublicae inservio, invigilo, insenesco, immorior. Multo autem plura praemissis subditurus eram, o patres, sed prae compendio dimissa caetera diem adversario relinquam.»

CXXXVI.- Respondet Tancredus.

Ab his surgit ambiguus, primo utrum sequeretur [0576B] ducem fervorem animi, an judicis favorem: ergo sic incipit [ deest Tancredus]: «Scitis, proceres, studium meum: militia fuit, non persuasio nec linguositas me promovit, sed ensis et lancea: proinde indulgendum mihi fore postulo, si tractus ad lites, artis ignotae excessero rationes: si tyro rudis aut citra metam pressero aut ultra laxavero habenas. Id opinor consideravit adversarius: hinc me provocandi sumpsit audaciam, qui sicut scorpius in cauda, ita omnem habet suam militiam in lingua: vae, inquam, vae lingua: a cauda est scorpii. Audistis ipsi, non est externo opus teste, qua VI persuadente genus meum corroserit. Wiscardo secundae ab Alexandro audaciae detraxit, tanto principi homo de [0576C] cujus sobole quispiam principem non vidit. Wiscardi acta nota sunt orbi, non est qui possit detrahere, nisi qui semper studuit candidum in nigra, nigrum in candida colorare: quid quod in opibus opitulari, et postponerent necessitati delicias, auro vitam redimere, gemmis conculcare hostes? de argento milites creare iste pervertendo et depravando vocat ecclesias excrustare? Nonne hic est, qui sermocinari per parochias solet, clamans: Dicite, pontifices, in sancto quid faciat aurum? nempe ob reipublicae tutelam, ob infidelitatem debellandam, urgente periculo, instante bello, necessitate coactus, aes vacans et quasi dormiens excitavi, ut qui servierat fulgens, eidem melius serviret bellans; non inde cudi murenulas neptibus meis gratiosus, res tantum transtuli, [0576D] non consumpsi. Promovi ut fructum multiplicent, quasi non sensissent motum, non surgerent in augmentum. Seminavi ut metam, post messem creditori meo decuplum persolvam. Verum nec erit Arnulfus, nec qui tot redimat neptes templi claviger, cum thesauros ejus gazis cumulabo: interim etiam ungues tentabo arcere, neque dum Hierosolymis militabit Tancredus, templum Domini spoliabit Arnulfus. Animadvertite, o proceres! quaenam est, si non haec injuria. Nobis adhuc forinsecus extorribus hunc ipsum judicem elegi, super hac quaestione consului, suum ne singulorum quod quisque occuparet, sive domus sive curia foret: ab interrogato sic accepi. Decretum est, inquit, atque universaliter sancitum, id suo juri cuique, quodcunque sit, relinquendum fore, cujus [0577A] post ingressum urbis primus fieret occupator. Haec forsitan ipse praeteriisse putat: ego praesentia habeo, non exciderunt, stant fixa. Pudeat judicem in dies mutare sententias, nedum quod heri sanxerit, hodie neget, et angui lubrico conformetur et Protheo. Nam quo teneam modo mutantem Prothea vultus. Quod si fortasse primos aditus sibi usurpat, in hac quoque parte victus succumbit; testatur ei forsitan miles unus, sed exercitus mihi: qui audierit, sed mille qui viderunt. Ego primus irrui, primus portas fregi, quo sequi non auderet, ego praecessi, quos nec a tergo spectare, ego a fronte debellavi. At fugas suas nobis jactat, periculis consuluisse, suggessisse de nuntio, demum nuntiasse. Quis adeo stolidus, o proceres! ut ex his ejus formidinem non perpendat? Nempe a periculo [0577B] uspiam mitti, hoc est abesse a periculo et liberari. Quid quod et persuasit, et se ingessit, et ultro abscessit? Nimirum ex his colligitur quod aufugit: neque enim haec abscessio, sed vero nomine fuga dicenda est. Juste hoc vocabulum jactantiae ejus intercidit; cujus tota intentio, ardor unicus, sola sitis fuga fuerit. Sed excusatus abit propter suos quos enumerat, quibus occurrit metus: attendat quid ista sonant; mille modos inter lethi mors illa timori qua timidi coepere mori. Pudet me, o patres, hujus certaminis; ad quod tamen, ne sibi imputet, non me coegit adversarius; reverentiae vestrae ascribat, ea me impulit. Jam ergo fatiscenti equo lora supprimam; quid de peracto cursu debeatur, vos [0577C] discernite.»

CXXXVII.- Sententia procerum.

Cumque haec verborum in auribus principum consonuisset dissonantia: ipsi jam ad aequitatem respondentis aequanimes redditi; sopita invidia, justitiam scrutantur. Medium quoddam inveniunt, quo nec frustra declamaverit Arnulphus, nec paratis proprio sanguine opibus frustretur Tancredus. Judicant ubera non debere relinqui arida, quae tantum lactis effuderint, cum praesertim Tancredi liberalitas aliis non desit ecclesiis: hanc praecipue quae indignum ditavit, debet et ipse versa vice fovere indignam. Quid plura? septingentis templum redonat marchis consilio principum Marchisides, non invitus: hoc medio conjunguntur qui abjuncti fuerant [0577D] viri: ambo conspicui, ambo ab humili potentes, ambo omnium invidia, cum neuter nisi forte alterutrum invideret. De quibus simile illi quod de Hectore et Aenaea edidit Mantuanus, confidenter et ipse protulerim.

Si duo praeterea misisset Gallica tales Terra viros, jam dudum Gallos habuissent reges Memphis et Babylon: tanta enituit virtus in hoc facundiae, in illo audaciae, in utroque liberalitatis, discretionis, sollicitudinis, justitiae, prudentiae.

CXXXVIII.- Franci sub Ascalone victores.

Jam transierant post praedicta duae, et ab eadem quarta parasceve fulgebat, illa quoque geminavit laetitiam: quippe sub Ascalonae moenibus Francos [0578A] vidit victores. Turbaverat enim regem Memphios Hierusalem capta, hinc tota fremens Aegyptus equitum trecentis millibus sexagena cumulaverat, miseratque bellatum peditum numerus sicut maris arena. At ubi de adventu bellorum nuntiatum est Francis; illi velut a fame ad epulas occurrunt, fundunt nostri quod dictum est, et ubi dictum est, pauci multos: quo autem ordine, urgens jubet praeteriri Tancredus: indulget tamen Ascalonitas post victoriam vexillo comitis Raimundi elato, seque suasque turres substringere mancipatos; eo namque praeside, Davidica tutores suos immiserat illaesos, ex quo hujus viri fides in populo illo magna celebrabatur. Sed exorta in magistratu de magistratu lite; quod sortito regnum Godefrido [0578B] Raimundus nollet suffragari: urbs neophyta ad idolatriam redit, spretis comiti simul et jugo regis et subjugatorum habenis, quod nefas quidem expiari non habet; licet eumdem multa jam clarificent probe gesta, et maneant clariora; superba vanaque indignatoris contemptio praesens totum deturpat comitem et praeteritum et futurum. Heu miser! nescis, heu miser! quae vincula, quas strages innocentiae struis, dum stragis vinculorumque instrumentum Ascalonam solvis, nocentem non premis, jugum detrahis. Moestissima haec tuae indignationis dies infinitam ad posteros perniciem transmittit.

CXXXIX.- Tancredus oppidum Bezan munit.

At Tancredus semper se transiens, semper de bono melior, semper Deo sublimante humilior: [0578C] quamvis opum adeptione templalium prae caeteris abundet; sub rege tamen novo militat, nec jugum indignans, nec solitudinem expavescens: in id enim summe miles militem redegerat haerentem abiens; ut congregatis omnibus, vix ducentae loricae Hierusalem tuerentur. E quibus Wiscardides circiter octoginta sibi ascitis, uberes praedas et frequentes undique corradebat, praedones ab urbe vigilanter arcebat, ditator civium, hostium pauperator. Ea nimirum sollicitudo virum impulit ad munimen oppidi quod nunc Bezan, olim Bezamis legimus appellatum. Locus ille ab Hierusalem remotus, non saxo, non palo, non aggere munitus: squalore suo terrebat indigenas, advenis nihil blandus. Nam praeter [0578D] caetera, populi frequentia circumfusi jam obsidebat innocuum, nocentem obsessura multo frequentior. Verum id ipsum providerat audacia viri, et quemadmodum venator nemus, aut dumeta auceps, noverat unde major praedae copia deberet avelli. Igitur Bezan vallo utcunque circumducto vestitum, caetera per circuitum municipia spoliat, arata disjungit, jugum a bove ad rusticum transfert, claudit mercibus vias, urbibus portas. Quibus plagis Caiphas afflicta, quamvis mari et turribus septa civitas, fatiscit tamen: primo quidem tormentis balearibus obruta, mox per funes, per pontes, per scalas immissos mucrones passa.

CXL.- Boamundus et Balduinus Jerusalem pergunt.

His diebus Boamundus et Baldoynus Gottifredi [0579A] regis frater, de quo supradictum est, votum eundi Jerusalem complere cupientes, cum non parva militum manu iter arripiunt: qui dum per vallem Camelae et Damasci viciniam, nec non per Caesaream Philippi incederent, mirabile dictu per medios hostes, qui circumquaque exploraturi discurrebant, liberi transierunt: erat autem quadragesimalis diei tempus. Qui cum Jerusalem properassent, gaudia ibi paschalia cum rege Gottifredo celebrarunt. Quo videlicet tempore Daybertus Pisanorum episcopus vir in litteris potentissimus atque eloquentissimus; qui in multis navibus Joppem aggressus fuerat, eodem Boamundo juvante, in patriarchatum Jerusalem sublimatur. Arnulfus autem magnae indolis vir, quanquam dignitatis hujus electione donatus [0579B] fuerat, tamen libentissime annuit, sperans Christianitatem ibi magis in illo quam in se profuturam. Ordinantur ibi quatuor episcopi, scilicet Roggerius Tharsi, Mamystae Bartholomeus, Bernardus Artasii, Benedictus Edessae, qui cum Boamundo et Baldoyno in presbyteratus officio positi venerant. Expleta itaque solemnitate paschali, Boamundus cum tribus suis patribus revertitur, reddens singulis civitatibus praesules suos. Baldoynus quoque cum suo archiepiscopo Benedicto Edessam, cujus ipse comitatum tenebat, rediit.

XLI.- Urbem Meletaniam ab obsidione liberat Boamundus. Praelio commisso a Turcis captus abducitur.

[0579C] Nec mora Boamundus ipse, cum audisset a relatoribus, urbem Meletaniam Turcorum armis circumdatam esse, quae decem dierum itinere aut plus ab Antiochia distabat; coacto in unum exercitu, ad liberandum eam ire conatur. Verum Turci cognoscentes illum jam in proximo adesse, obsidionem ex industria dimittentes, ut eorum est consuetudo, recesserunt. Magis enim ipsi ad tempus vel horam terga vertendo, quam accedendo praevalent. Nam et fugiendo spicula ejiciunt, seseque insequentes vulnerant. Boamundus ergo cum civitati appropinquans Turcorum aciem non reperisset, consultum est sibi a suis quatenus urbem ingressus paululum ibi prius requiesceret; ac sic postea quiete refotis viribus [0579D] suis, contra Turcos ad debellandum exiret. Qui non credidit eorum consiliis, sed ex stulta audacia immoderanter praesumens, absit, inquit, ut Boamundus quod nunquam fecisse meminit, modo facturus sit; hoc enim faciunt vulpes, quae mox ubi latrantes canes audierint, latebras quaerentes absconduntur. Ivit igitur post Turcos, eosque inveniens, cum eis praelium, quod utinam nunquam iniisset, mox inchoavit. Cumque hi et illi simul praeliarentur, Boamundus retinetur, ligatur, Mahummicolis magnum gaudium, vae miserabile Christianis facturus. Qui deinde in Romaniam ad Anismam regem vinculis mancipandus perducitur: de cujus post captione Antiochia misera facta ita manebat, ut non esset qui adjuvaret eam, neque consolaretur.

CXLII.- Godefridi regis obitus. [0580A]

Sequitur e vestigio miserrimus casus, quo Jerusalem non minori luctu affligebatur. Nam Gottifredus, rex optimus et timens Deum, capto mox Boamundo ex hac luce migravit. Erat enim jam annus unus evolutus ex quo regnare coeperat, cum ad obitum pervenisset. Qui tamen antequam praesenti luce caruisset, dum corporis infirmitate teneretur, ad se patriarcham Daybertum atque Arnulfum, caeterosque accersiri jubet, quibus ille: «Ecce, inquit, viam universae terrae ingredior. Modo ergo adhuc me vivente consilium inter vos habeatur, et quis vice mei in Jerusalem regnare debeat praevideatur.» At illi respondentes: «Nos, inquiunt, magis hoc in tua providentia ponimus, et quem nobis ad hoc [0580B] ipsum elegeris, ei procul dubio subdemur.» At ille: «Si, inquit, in mea dispositione statuitur, Balduinum fratrem meum ad hoc culmen suscipiendum idoneum judico.» At illi Balduinum audientes, continuo unanimiter consentiunt, laudant, eique jurejurando fidelitate firmata subduntur; quoniam illum virum liberalem pecuniae, studiosum militiae, affatu humilem, magnanimitate sublimem cognoverant. Haec quippe omnia natura ipsa, ut ita dicamus, in eo manu propria exsculpserat. Erat enim ille, sicut superius dictum est, in Rages quae et Edessa dicitur, dux constitutus ibique tunc morabatur.

CXLIII.- Balduinus succedit Godefrido in regno Jerosolymitano; Antiochiae sufficitur Tancredus, qui Mamystam, Adanam et Tarsum sibi subjicit. [0580C]

Sed interim sepulto ante Golgotha rege praescripto, mittitur Edessam nuntius, cujus accitu Balduinus Jerosolymam veniat, germani sceptro successor creandus; idque magnae dissensionis et belli flammam suscitasset: sed eadem qua Balduinus accersitus necessitate, vocati ad regimen Antiochiae Tancredi abscessus litem praecidit. Substituti ergo haeredes, Jerosolymis Balduinus, Tancredus Antiochiae, certatim ad famam currunt; tum ne a seniorum virtute degeneret junior, tum alter alterius invidia succensi. Praeterea Marchisidam urget suspecta dignitas, quod magis hospes, quam princeps [0580D] ipse sibi videtur: unde tanto experrectiorem esse eum oportuit, quo suspectior erat brevitas principatus sub Boamundi reditum finem exspectans. His exercitus curis primo Balduinum a se exterminat, qui inter Antiochenos potentior, jugum novum indignabatur. Is sub Boamundo militiae principatum obtinuerat: sed jam erexerant ejus animos partim, ut fieri solet, princeps novus, partim tradita sibi ad regendum Edessa. Quo expleto, mox ad ampliandos fines animum Tancredus intendit, quos paulo ante, Boamundo regnante, Graeci contraxerant. Igitur Mamystam, Adanam, Tharsum, brevi, sed acri molimine debellat, secundoque suis legibus subjicit, praedecessoris incuriae primitus elapsas.

CXLIV.- Laodiciam expugnat. [0581A]

Inde revertens Laodiciam totis viribus aggreditur: sed naturae praesidio munita, viro obstitit, cui nec ferrum, nec calybs, nec marmor, nec prorsus hominum labor norant obsistere, Urbs ea, sicut hodie ex ruinis ipsius deprehendere est, quondam nobilis, ecclesias, populum, opes, turres, palatia, theatra, et hujusmodi quae habent aliae, inter alias cuncta habuit praeclara. Excipio Antiochiam, nulla per circuitum urbs tanta priscae nobilitatis reservat insignia. Columnarum ordo multiplex, aquae per abrupta ductus, turrium ad astra eductio, effigies per compita excubantes, omnia pretiosa, ars et materia de praeterita praesenti, de integra dirutae, de populosa desertae testimonium perhibent, utpote [0581B] post tot soles, post tot grandines, opus adhuc insigne. Hujus longitudinem terminant ad ortum tumulus, ad occasum mare: latitudinem hinc inde planities: per circuitum aut murus aut ruina: infinitas populi nil reformidans, ipsa caeteris gentibus formido: suo tempore multo aggere includi sprevit, pauco munimine contenta. Sed redeo ad tumulum, quod jam solum adversus hostes supererat munimen. Ille arduus atque in vertice spatiosior cives receperat, qui dimissa planitie, illuc confugerant bellici fremitus terrore perculsi. Arduitas ipsa vel sine muro repelleret obsessores: quo tamen coronata, duplex robur adversariis objicit, hinc artis, hinc naturae. His confisi claustris Graeci Tancredum exspectant adventantem: at princeps bellum [0581C] et sciens et sitiens, aliquot praemittit cursores, qui aut elicitos capiant, aut eliciant capiendos. Graeci vero, ut semper vigilantissimi, adversus haec praecavent: quatenus nec deprehendantur vagi, nec exeant provocati. Dementiae ascribunt portas egredi: qui cum de turribus exclusos aspiciunt, inclusi tremunt. Ab hoc ipso princeps argumentum timoris accipit; et, «Io! comites, exclamat: aggrediamur ovile hoc; videtis arduum, scitote vacuum. Plenum est opibus, at sine viribus. Nulla est prorsus audacia militis, qui non erubescit includi portis. Conscendamus aggerem, murus, dico, aut securibus cedat, aut scalis.» Jubet princeps, accelerat miles, curritur ad muros: malleus, ligo, securis, et hoc [0581D] omne genus ad portas fremit: illae quamvis duplices, quamvis ferreae, non ferunt: tremunt quasi simplices ac vimineae. Videns civitas ferrum, marmora caedere ictibus; quin ipsam strenuitati naturam, diffisa claustris, ad arma vertitur. Molem saxeam de turribus pluit, nullum teli genus jactu vacat, nemo intra moenia otiosus. Expulerat pavorem hostis necis pavor; dumque effectus instat propior, efficacius repellitur causa efficiens. Praeterea commoditas ipsa populum invitat: quippe de turribus saxa demittere pronum est cuivis aetati ac sexui. Sagittae contra ad turres volant, quibus saepe aut effoditur oculus, aut perfoditur manus. His decernitur vicibus; donec exhaustae tam vires, quam pharetrae refici postulant: praesertim ferrum calybs [0582A] dum portas frangunt, ipsa quoque nunc dissiliunt, nunc franguntur.

CXLV.- Raimundus comes Tripolim obsidet; auxilium ab imperatore deposcit; captus Antiochiam cum opibus ducitur.

Sed dum sic pugnatur annus transit, in quo tamen aliquando Raimundus comes Graecis opitulari volens, repellitur: aliquando Turci principes disperguntur. Postremo laboranti Hierusalem strenuissime subvenitur. Haec unus omnia operatus est, sic tamen ut obsidionem non solveret Tancredus, illa semper incolumi. Ipse Persas, ipse Aegyptios, ipse Provincialem, ut diximus, comitem debellavit. Comes ille mirae audaciae vir Tripolim obsidebat, tot millia unus circiter 400 partim pedites [0582B] partim milites habens Christianos. Eo fretus numero, colliculum urbi vicinum muro et turribus munire coepit, quem etiam montem peregrinum, urbana quadam comitate, quod commune erat, sibi minime usurpans nuncupavit. Illic residens, urbem proximam crebris assultibus infestabat, nec minus urbani novum illud municipium pene diruebant. Perquam rarissimus fulgebat dies qui sequestram planitiem utroque, sive alterutro sanguine conspersam non videret. Adeo multitudinis opes alios, alios paucitas inops ad bellum stimulabat: quoniam ubi rarus est bellator, ipsa sua raritas animos accendit: ubi multus, dispendia cruoris facile tolerantur, fitque voluptati horror bellicus. Sic recalcitrando castrum, et civitas, diminutio popelli sui Raimundum [0582C] terret: eadem ipsum transfretare atque a Graeco imperatore auxilium implorare compellit. Fert secum apocrypham illam cuspidem, cujus supra mentio facta, inventorem suum per flammas temporales ad aeternas transmisit; hanc, inquam, secum asportat Alexio munus. Remuneratur et ipse summopere, gratus quidem quod sua, longe autem gratior quod seipsum obtulerit: eundo namque Jerusalem invitatus nescivit supplicare, redux supplicat; inde, quanto ante fuerat surdior rogatus; tanto post fit exauditior, rogans. Cumulat gratia concors odium Antiochia tam huic, quam illi inimica. Remittitur ergo cum magnis, ut dixi, muneribus ad expugnandum hostem amborum Marchisidam. Deliberant [0582D] intra homines: judicat qui sedet super Cherubim in coelo Deus. Mittis Alexi Tancredo gazas, dum Raimundi biremes, donis tuis refertae pene submerguntur; quae felicibus tamen auspiciis multa infelicitatis loca praeterlapsae in hostilem fiscum ad portum Tharso proximum deferuntur: nothis agitatae furentibus, inimicorum manus nequeunt declinare. Volante autem ad aures principis fama, praecipitur comitem Graecasque opes Antiochiam duci; eum, ad servandum; eas, ad spargendum. Nec tamen diu tenetur quidquid jubetur, abjurat et jurat. Sicque adjurato claustra panduntur, alioquin vita comite servando claudenda. Volvuntur caetera fortunae nutu, fit modo quispiam de paupere dives, item pauper de divite

CXLVI.- Laodicia anno et semis expugnata capitur. [0583A]

At Tancredus semper in eodem agone permanet, quod semel coepit nunquam deserit. Laodiciam obsidet, nec nisi captam dimissurus. Jam tamen annuae ac pene semis morarum taedere coeperat: cum Deus artem qua posset capi civitas inspiravit. Assueverant clausi insidiari clausoribus, et dum in meridie foris dormiretur: aliquando cum impetu de intus erumpebant: ut non sine caede et rapina somni rumperentur. Clamore facto exciti Franci armabantur; Laodicenses interim re peracta illaesi redibant: ita semel, secundo, tertio quoque exercitum fallentes, ipsos se fallendi viam ostenderunt: quoniam ubi saepius nec dissimiliter idem iteratur, [0583B] Tancredus ut arte artem deludat, insidiis insidias rependit. Praecipit tentorium construi, cujus capacitati par nullum ante visum fuerat nec auditum: quaeritur quoque pinus altissima tanto oneri columna sustinendo. Dixit, et facta sunt. Igitur arbor, sinus spatiosi per gyrum explicantur, funes, laquei telas et coronant et tendunt. Putant qui vident superbe actum, uti solent, ob fastum sublimare palatia in urbibus urbani. At Tancredus in ortu luciferi militiam vocat, et eam sub umbraculo stipat equis insidiantes, ubi opus fuerit, nihil cunctaturos, quibus nec calcar deerat ad bellandum. Sole autem orto partem non modicam exercitus in oculis hostium frumentatum mittit, reliqui sumpto cibo sopori vacare simulantes, spem rapinae atque opportunitatem [0583C] spectatoribus promittunt. Videntes oppidani altum omnia tenere silentium, sperant quoquomodo consueverant turbare exercitum, celerique reditu improvisae tarditatem evadere ultionis. Egrediuntur ergo certatim currentes ad spolia, alii aliis praecursum invidentes. Paucis manentibus fere exeunt omnes, adeo incautos fallebat opportunitas simulata: currunt ad praedam et indulgetur: oneratis jamque ad portas regredientibus, intercurritur. Nam qui obumbrati et parati exspectant, confestim via patefacta accelerant, portis oppositi, reditum excludunt. Tancredus super exclusos irruit, sine cunctatione aut capiuntur, aut necantur. Perterriti itaque reliqui custodes et paucissimi facti, [0583D] neque muris, neque sibi confidunt: petunt ultro pacem, reseranda offerunt claustra, ad ingressum invitant, tuti commercio egressus. Placet principi, sicque post labores diutinos, quietis domum Antiochiam revisit.

CXLVII.- Archiepiscopus Mediolanensis cum comite Pictavensi contra Danisman superatur; redimitur Boamundus.

Tunc temporis Anselmus Mediolanensis archiepiscopus, Willelmusque comes Pictaviensis contra Danisman in Romania praeliati, archiepiscopus interimitur: comes vero vix Turcorum manus evasit fuga lapsus; tandem vero pauper, inops, nudus ad [0584A] Ciliciam confugiens, ubi ad Tancredum pervenit, Tancredum invenit. Omnium enim bonorum opulentia cumulatur susceptus, qui omnium suscipitur egenus: exin confortatus, ad montem peregrinum transit, illic qui Jerusalem eant, a comite accipit comitatum. Ea tempestate Boamundi redemptio sollicitat populum, praecipue Balduinum comitem, qui Tancredi praecipuus erat inimicus. Is monendo, spondendo, increpando, Antiochenos pulsat, ut carcerem Boamundo aperiant. Bernardus quoque patriarcha recens summopere nititur, quasi retribuens quod eum de ipso carcere sublimaverit Boamundus: nec Tancredus tamen huic studio obviat, licet Boamundi redditio prosperitati ejus obviatura videatur. Partim his, partim illis aspernantibus: Boamundus [0584B] revertitur decem miriadibus Michelatorum . [0583] Reddit ei Tancredus quod acceperat, et quod non acceperat: alterum quidem libens, atque alterum coactus. Laodiciam, Mamistam, Adanam, Tharsum proprio sudore partas, reddere cogitur, alioquin catenis et ferro mancipandus. Sic bonis omnibus, socia etiam militia nudato, vix tandem oppidula duo supplici supplentur.

CXLVIII.- Bellum movent Assyrii, Edessam circumdant, praelium committunt.

Interea bellum movent Assyrii, vicinamque infinita multitudine Edessam circumdant. Volat Antiochiam rumor: Boamundus opem ferre oratus non differt: transit Euphraten, patriarcha cum eo et Tancredus, [0584C] Goscelinus quoque, qui tunc temporis urbem regebat Maresium, et ipse transit, secum ducens quidquid virium habet. Turci adventu Boamundi audito, Edessam dimittunt, abscedunt paululum Martis avidi, sed dissimulantes: ea quippe astutia fugam simulant, ut fallant advenas inconsulte secuturos: ut hi per nota ad tuta deveniant, illi ad periculum per ignota; ut hi ad panem, illi ad famem; ut hi ad armorum supplementa, illi ad detrimenta. Sic paulatim triduo ultra Carras urbem eliciendo, alii fallunt, atque alii falluntur: donec ad flumen Chobar venitur et transitur. Illi urbi belli dilatio Turcis jam sufficit; fugae obmissa simulatione, bellum cient, bellum voce, bellum manu exercent: consummatum esse de nostris putant, quasi transgressis fluvium [0584D] erepta sit fugae libertas, fatigatis ex itinere vires. Nec longe a vero putandum est: sic est actum. Christiani ternis agminibus incedebant, Boamundus dextra: sinistra et parte et sorte comes Balduinus; ambo inermes, indeparati, improvidi. Tancredus in medio paratus, providus, armatus; Turci antecedebant non longe quasi praevii, prope habentes excubias quae statum omnem Francorum nuntiarent. Lucis quadrans supererat, transierat dodrans, cum Franci castrametari incoeperant in ordine praescripto. Ergo ubi quis paratus, quis non, ab exploratoribus Turci agnoscunt: repente conversi, armatum Tancredum declinantes, hinc Boamundi, inde Balduini [0585A] exercitum perturbant: neutri tegmina induere licet, nudo capite pugnant et pectore. Antiocheni resistere nituntur, nudi nequeunt, castris excedere coguntur. Illic hostibus circa sarcinas ambitiosamque suppellectilem occupatis, nostri respirant: sero qua licet, bello se aptantes, rerum damno salvant corpora, eas amittere lucrifacere vocant.

CXLIX.- Captivus ducitur Balduinus et Benedictus archiepiscopus qui a Tancredo liberatur.

At Edessani subito pereunt, nec sua, nec se tueri licet; capitur Balduinus, vinctusque abducitur; Benedictus quoque infelix archiepiscopus captus trahebatur, imposita humeris geminorum sarcina clavengorum. Is cum ante aciem Tancredi duceretur: Tancrede! Tancrede! fer opem exclamat, moveat [0585B] te miseri poena Benedicti. Auditus est clamor, atque ubi, cujus esset, Marchisides agnovit; illico incurrit, liberat ac reducit, liberatum multo restituit, propter se dicit assistere, trementem solatur, praesente se docet nihil esse timendum. Dehinc ardenti hostes aggredi, vesper obstat, militiaeque dehortatio, noctis viciniam adesse objiciens: eadem objectio Boamundum tenet; placet in crastinum bellum differre. Interea noctis caligo orbem involvit, dispositis excubiis, principes corpora dant sopori; at vulgus, et quos non alebat curia, fugae invigilant .

CL.- Christiani fugam capiunt.

[0585C] Obstabat fluvius reditui, unum duntaxat habens vadum, reliqui cursus ripas prominentia sua impervias, illam quasi portam unicam vigiles observabant: ne per eam genti exterritae refugium pateret. Igitur tentatores fugae dum pauci sunt, vado arcentur: ubi multi, nequeunt arceri. Contemnitur edictum principis, ubi populum conturbat formido mortis: rumpunturque claustra prohibita, cum multiplicatur exundans turba. Sed et alii aliorsum a ripa ad ripam ligna trajecerant, quibus pro ponte utebantur: custodes itaque cedunt coacti, Boamundum excitant, custodiae vim illatam quaeruntur, fugam produnt, Tancredum quoque jam excierat rumor, parant reditum ambo, derelictos se a populo conspicantes. Aliis festinare libet ac praecurrere, [0585D] Tancredo subsequi ac morari: ipse pro muro secuturis hostium telis opponitur, alii fugam maturant; ipse frenis, alii calcaribus utuntur. Misertus est tamen plebi suae Deus. Turcis fugitur ignaris, illos habebat sopor altus; dum fuga vigil calles supellectile ornat pretiosa: abjiciunt vestes, papiliones, vasa argentea aureaque, et quidquid grave est fugamque moratur: ipsa etiam vitae praesidium arma. Imber male fecerat vias, pulverem in lutum converterat, equi et pedi lubrico, et caudae sarcina tardabantur. Aderat Bernardus patriarcha, et ipse cum fugientibus fugiebat, et mula ejus lutosa cum tardis tardabatur. Nemo eis instabat, instantes tamen strictis [0586A] ensibus, arcubusque intentis infinitos videre videbatur. Quam turbatus erat a timore oculus ejus, non minus interiore exterior! Igitur consortes fugae rogans rogat: «Audite, filii, audite patrem, abscidite hoc quod a puppi pendet remigium, non modo cursum non moderans, verum etiam tenens; abscidite, inquam, non erubesco in tempestate hac jumenti tergum premere decurtati, dummodo levati; abscidite, sic peccata vestra Deus abscidat, ego autem abscissoris omnia absolvo.» Multi obseratis auribus transeunt, timor caecus aures obserabat, ne minis alium miserebat, adeo sua singuli affligebantur miseria: jam rauscerat clamando, cum a milite confuga, tandem remedium accipit, remissionis tamen praescriptae commercio. Absolvuntur scilicet [0586B] duo in facto uno: miles a noxa, jumentum a cauda; miles dum caudam metit, in benedictionibus seminat, metit quoque de benedictionibus: dum ei patriarcha ore et corde et dextra benedicit. Messor itaque cum simul et caudam et benedictionem messuisset, ad usque Edessam exinde sociat, cum eo currit cui facultatem currendi reddiderat ereptam.

CLI.- Servanda datur Edessa Tancredo; hostes, captis vicinis oppidis, Arthasium ingrediuntur.

Populus quoque reliquus illuc conveniunt, et qui primatum obtinebant, postremi. Illic etiam conferunt quem Balduino debeant creare successorem, qui suae tantae molis pondera valeat sustinere. Tancredus eligitur dignus, ipse manet et regit: Boamundus vero Antiochiam remeat. Igitur divulgato [0586C] per urbes finitimas Francorum damno, Cylices, Syri, Phoenices exsultant, subacti pariter atque subigendi. Hi metum de corde excutiunt, illi de vertice jugum. Tharsum, Adana, Mamista in jus suum revertuntur, Graecos suscipiunt, nostrates extrudunt. Turci ingrediuntur Arthasium, totam usque pontem Farfar viciniam populantur. Postremo naves Graecae quam maxima multitudo Laodiciae portum replent; et ipsae armis plenae non minus fabrilibus atque bellicis bellum simul gerentes et fabricam. Caemento caementariisque advectis, fabricare incipiunt; saxa poscentibus parietinae abundant, munitur portus, surgit fabrica. Vix Boamundus rumorem acceperat, cum imperfecti operis spe impulsus, adventans omnia [0586D] invenit imperfecta. Stabat supra portus portam antiqua turris de nomine sancti Eliae cognominata, solius interstitio portus a novo opere abjuncta. Hanc quoque muniunt Graeci, et castro suo continuant, fabricato arcu super portum, usus gratia inter se ab hac praevii ad illud, et muniminis firmi ad remigium hostile arcendum.

CLII.- Boamundus revocat Tancredum.

Videns Boamundus omnia adversari, Antiochiam revertitur, moxque de statu principatus sui in commune tractare disponit: Tancredum revocat, cui cum partiatur curas, apprime necessarium: vocatus ille nil pigritans adest, qui nihil unquam pigritando [0587A] fecit. Habita itaque intra beati Petri basilicam concione, Boamundus sic orditur:

«Magna opus est, o proceres, hac in tempestate providentia, quam si negligimus, perimus. Invaluit contra nos gentilitas, vias nobis circumcirca obstruxerunt Graeci et Turci: geminas totius orbis opulentissimas exasperavimus potestates; Constantinopolim et Persida. Oriens nos per terram territat, occidens vero et terra et mari: nam ut alia omittam, Arthasium hactenus Antiochiae clypeus fuit, modo arcus intendit, modo in nos acuit sagittas: nos pauci sumus, et tamen semper de paucis fimus pauciores: valde imminutus est numerus noster, ubi unus est amissus comes Edessanus. Proinde vigilate, considerate attenti, quid in tanto rerum cardine sit agendum; [0587B] ego quod sentio breviter exponam. Expetendae sunt nobis vires transmarinae [ al. transalpinae], Galliarum populi concitandi, audacia illa aut nos liberabit, aut nulla. Utimini me, me, inquam, hoc in negotio ministro; ego pro salute vestra non recuso laborem, gratissimus est mihi meus ille labor, per quem vobis paretur quies.»

In his desinit et sedet; surgit Tancredus, et ab his incipit.

«Prudenter atque manifeste expositam, o proceres! audistis tam robur hostium, quam infirmitatem nostram, originem quoque ac finem, causas et remedium. Pulchre, bene, recte super his disseruit dominus princeps noster Boamundus, nec dedignatus est morbo medicinam quaerere se offerre ministrum. [0587C] Verum, o proceres! quorsumnam istud? an in nobis non est qui mitti possit? nisi is elongetur, qui potius longe positus fuerat acclamandus. Circumdante caulas luporum agmine, praesentia pastoris opus est non absentia; ille praesens periculo se opponit, canes incitat, praedones arcet, gregem liberat; idem, si absit, cessat latratus, crudescit rapina: ipse quiescit, grex dissipatur. Valde et merito socordiam meam increpabit auditor, ubi sonuerit Boamundum abiisse, mansisse domi Tancredum. At fortasse in verbo illo tentatus sum: ut quid animi habeam, audito eo, manifestem. Palam est voluntas mea, non reprimo aestuantem. Hoc pro salute communi periculum mihi expostulo, tutus aggredior, pro munere amplector: [0587D] utque petitio assensum impetret, coram Deo polliceor sedulitatem in obsequio, celeritatem in reditu; ac ne qua forte ingenium meum crapula turbet, latice contentus, vinum nesciam, donec reducem me Antiochia excipiat. Subinde etiam fas mihi esto sub iisdem tegulis biduanam agere quietem; ante vero nefas. Haec meis si jusseritis onera libens humeris imponam: gravioribus ultro onerandus, si graviora imposueritis. Objicit Boamundus: Magna res est de qua agitur, magno volumine tractanda, severae vix cuiquam personae impenetrabilis. Propositi est nostri graves excire potestates: hoc non cuivis hominum contingit, non potest gravia movere nisi gravis, magno opus est flatu, ut possit quercus alta radicibus evelli. Non audient Tancredum: [0588A] vix, ah! vix, utinam Boamundum audiant, qui ad exsilii laborem vocandi, nunc placida composti pace principantur. Quapropter de caetero jam, ne cujuspiam temeritas dispositioni meae occurrat, ire proposui: non est mutabile, stat fixum, solvendum est votum, quod mea fecit ferro compedita devotio. Absolverunt me beati Leonardi suffragia, ego votum visitandi eum, aut praemoriar, aut absolvam.»

CLIII.- Boamundus relicta Tancredo Antiochia omnibus destituta transfretat.

Conticitum est de caetero, neque ultra a quoquam voluntati principis obviatum, quoniam quidem notum est in populis proverbium, lex sequitur regem, quo vult rex ducere legem. Paratur ergo navigium, [0588B] habent remiges paratos denae biremes, quibus trinae simplicis remigii sociantur, quas vulgo sandalias vocant. Hoc Boamundus contentus numero, in conspectu classis Pelasgae transfretat, relicta Marchisidae Antiochia. Asportantur aurum, argentum, gemmae, pallia; urbs absque tutela, absque stipendiis, absque stipendiariis Tancredo relinquitur. Habuisse me veridicos memini relatores, qui in ea penuria illum vini abstinuisse praedicarent, aquae simplicis haustu contentum. Dumque vel modico uti Lyaeo propter stomachum blande moneretur: Sinite me, aiebat, cum abstinentibus abstinere; fixum fixi de genimine vitis nolle accipere, donec omnibus sufficiam dare: absit ego crapula distendar, commilitones mei inedia marcescant!

CLIV. [0588C]

Jamque soles fere quadraginta inopia pertingebat, cum pleno cornu copia adest, aurumque non modicum coeli pluunt. Quidam de civibus penuria curiae audita, misericordia motus Tancredum adit, postulansque mercedem statim impetrat, ut penuriam levet, opem ferat. «Habet, inquit, urbs ista centenos cives, singulis quorum marsupiis facile est aureos effundere millenos. Rogati non tenebunt; tu, domine, roga, ego nomina patefaciam quae roges.» Obtemperatur consilio, nominantur scribendi, scribuntur vocandi, vocantur rogandi, rogantur intus missi. Incusatur urgens necessitas, in quo petitio praesens excusatur, fulcit excusatam retributio promissa, [0588D] ut non tam sub nomine doni quam mutui peti videatur: nec reticetur vicina hostilitas, non repellenda nisi armati occurrerint, nec occursuri nisi auro intercedente provocati. Tot confluentibus in unum causis, demum efficitur, ut praescriptus aureorum numerus impetretur; quibus receptis Marchisides confortatus, militiam confortat, jacentem suscitat, inermem armat, supplet numerum qui exciderat, neque donec deficiat aureus, cessat augere militarem. Exinde prostrata resurgere coepit Antiochia, et de territa fore terribilis. Arthasium statim aggreditur, quae cum aliis matrem infestabat, omnium tam acerbissima quam proxima Syrorum. Hanc igitur primam Tancredus circumdat ad cujus ictus vix stant turres silicibus concussae; quod audiens [0589A] Raduanus [0589C] Kalepti rex cum triginta millibus accurrit adversus paucitatem in multitudine confidens: Arthasienses quoque illi se jungunt, omnes adversus Antiochiam.

CLV.- Arthasio Raduanum expellit.

Erat media inter eos planities scopulosa, per quam utcunque caballis ire, currere vero omnino non licebat: vel si quando ad cursum quispiam cogeretur, nec pedem ungula, nec ungulam ferrum tueri poterat, quin cautes aspera calcem permoleret equinam, equus atque eques ruerent prostrati. Tancredus, ea re cognita, paululum secedit, illuc hostibus permittit accedere, qua loci difficultas fugam remoretur, quod Raduanus aut negligens, aut ignorans, hac militiam impetit Christianam; illa tanquam [0589B] torpida loco manet, sustinet donec lancea suum habeat tempus. Jamque praetergressis loca aspera Turcis, Tancredus quasi a somno excitatus in mediis fulminat: illi facile terga vertunt sperantes, ut est moris, fugiendo gyrare, gyrando sagittare. Delusae sunt aut eorum spes et artes, deluserunt eas lancea et via: altera urgens, altera cursus impatiens: haec tergum fodit, illa gradum sistit. Inutiles igitur equi, pharetrae et arcus abjiciuntur, confiditur pedibus propriis, ubi diffiditur alienis, suis quantum licet utuntur: humani sunt, mallent esse cervinos: ne tamen nihil egerit Raduanus, paucos Christiani nominis sagittavit, reliquam operam dedit fugae; sagittarii ejus, pars evadit saucia, nonnulli caesi prosternuntur.

CLVI.- Antiochiam victor revertitur. Apamiam circumdat. [0589C]

Victor itaque Tancredus Arthasium recipit: ea munita, Antiochiam revertitur; confortata spoliis infidelium fides, imo quasi a mortuis resurgens expergiscitur, renovato principe gaudet fortunam renovari: ipse etiam accipitri conformandus, cui negata diu volandi licentia, longus carcer animos tabefecit; ea demum reddita, si missi ad rapinam primos impetus fortuna juverit, in desiderio sunt secundi, visaque gruum caterva, tenentem vexat, [0590A] opportune, importune super volitans. Ardore pari Tancredus inflammatur, ubi nactus victoriam, spoliis Calepti ditescit. Jamque Laodiciam novam aggressurus, monetur veterem multiplicatis bellatoribus fulcire: ipse Apamiam reliquo exercitu circumsepiat; factumque est ita. Repondit Tancredus Graecis vicem, qui castrum castro opposuerant, nunc contra ipse Castrensibus Castrenses obfirmat: Apamiam vero non plurimo, sed strenuo milite circumdat, quasi morti addicto et ipse addictus. Prope Sysara, prope Haman, prope Raphania, prope alia complura tam oppida quam urbes, omnia minis plena et hoste fremiscunt. Obsident ergo Christiani urbem unam, Christianos vero urbes multae; annonam qui quaerere egent nequeunt, nisi bipertito exercitu; [0590B] pars altera maneat, altera exeat: sic divisi periculum declinant, quod vix sufficiant congregati. Deo sunt haec ascribenda, non viribus humanis, palam pro Christianis Christus dimicat.

CLVII.- Summa Laodicensium necessitas.

Nuntiatumque ei de Laodicensium suorum penuria, quod data pascendis ipsis alimenta defectum minarentur: in proximo aut ingressuram fore cererem, aut egressuram manum bellatricem. Ingressum autem prohibebat magnus hostium numerus, qui per compita insomnes excubabant. Turbatus nuntio princeps (noverat enim quia sola fames urbes asserit, nescit plebes jejuna timere) in partes varias animum fundit: anne habendum postponat habito, an habitum habendo. Durum est multum [0590C] labore partam Laodiciam abdicere, grave Apamiam ex facili parandam dimittere: nam quasi impossibile constat esse, ut et hoc faciat, et illud non omittat. At virtus quae sola res impossibiles ad possibilitatem redigit, virum confortat: monet petentibus opem cursim succurrere, mansuros ad castrorum regimen milites sic hortari: «Eia, Christi martyres! parate fundi atque fundere pro eo sanguis; constantes estote: bene coepistis, bene consummate: non vos terreat paucitas vestra; non est victoria in numero, sed in Dei virtute.»

Medieval Latin The Latin Library The Classics Page