C. SALLVSTI CRISPI HISTORIARVM FRAGMENTA
LIBER PRIMVS
[1] Res populi Romani M. Lepido Q. Catulo consulibus, ac deinde militiae et domi gestas composui.
[2] Nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum.
[3] [Cato] Romani generis disertissimus paucis absolvit . . . Fannio veritatem [tradidit Sallustius].
[4] Recens scriptum.
[5] Nos in tanta doctissimorum hominum copia.
[6] ADNOTATIO SVPER LVCANVM Quod Cato hic rogatione Clodii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem regis Ptolemaei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat; meminit huius Sallustius in principio libri primi historiae.
[7] Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero.
[8] Nobis primae dissensiones vitio humani ingeni evenere, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis aut gloriae aut dominationis agit.
[9] Res Romana plurimum imperio valuit Ser. Sulpicio et M. Marcello consulibus, omni Gallia cis Rhenum atque inter mare nostrum atque Occanum, nisi qua a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense.
[10] At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Nam iniuriae validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum. Dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime fenore oppressa plebes cum assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia sibi iura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum.
[11] Quietam a bellis civitatem.
[12] Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit, plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affectabant; bonique et mali cives appellati non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis; sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur.
[13] Ex quo tempore maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati; adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur, genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiaris, neque alios pati.
[14] Omnium partium decus in mercedem corruptum erat.
[15] AVGVSTINVS Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves coepisse Sallustius.
[16] Tantum antiquitatis curaeque maioribus pro Italica gente fuit.
[17] Citra Padum omnibus lex Licinia ingrata fuit.
[18] Atque omnis Italia animis discessit.
[19] Post defectionem sociorum et Latii.
[20] Quippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus.
[21] Postremo ipsos colonos per miserias et incerta humani generis orare.
[22] Incidit forte per noctem in lenunculum piscantis.
[23] Bellum, quibus posset condicionibus, desineret.
[24] Nihil esse de republica neque libertate populi Romani pactum.
[25] Nexuit catenae modo.
[26] Libertatis insueti.
[27] Quis rebus Sulla suspectis maximeque ferocia regis Mithridatis in tempore bellaturi.
[28] Maturaverunt exercitum Dyrrachium cogere.
[29] Inde ortus sermo, percuntantibus utrimque: satin salve, quam grati ducibus suis, quantis familiaribus copiis agerent.
[30] ADNOTATIO SVPER LVCANVM Sulla de Asia regressus pugnavit cum Mario adulescente, qui victus Praeneste fugit. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Sallustius meminit.
[31] Et Marius victus duplicaverat bellum.
[32] Apud Praeneste locatus.
[33] Carbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit.
[34] Vt Sullani fugam in noctem componerent.
[35] Vt Sullae dominatio quam ultum ierat desideratur.
[36] Vt in M. Mario, cui fracta prius crura, bracchiaque, et oculi effossi, scilicet ut per singulos artus exspiraret.
[37] Et liberis eius avunculus erat.
[38] Cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur.
[39] LYDVS The nomenclators, as Aemilius says in his commentary on the Histories of Sallustius, are those who indicate and name the Roman citizens.
[40] Igitur venditis proscriptorum bonis aut dilargitis.
[41] Nihil ob tantam mercedem sibi abnuituros.
[42] Quo patefactum est rempublicam praedae, non libertati repetitam.
[43] Et relatus inconditae olim vitae mos, ut omne ius in viribus esset.
[44] Simulans sibi alvom purgari.
[45] Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum restituentis.
[46] Magnis operibus perfectis obsidium cepit per L. Catilinam legatum.
[47] De praefecto urbis quasi possessione reipublicae magna utrimque vi contendebatur.
[48] Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniaminipraesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximataut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscendo teneamini.
2 Satellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, 3 praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda. 4 Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? 5 Quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot excercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. 6 Quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.
7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 8 At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet.9 Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; 10 hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? 11 Quaeve humana superant aut divina impolluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. 12 Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. 13 Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. 14 Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. 15 Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat.
16 Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. 17 Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam. 18 At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. 19 Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
20 Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et quam audeat, tam videri Felicem. 21 Nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? 22 An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. 23 Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.
24 Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. 25 Quae si vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam!
26 Mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. 27 Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem!
[49] Nam Sullae dominationem queri non audebat . . . qua fuit offensus.
[50] Mox tanta flagitia in tali viro pudet dicere.
[51] Vt in ore gentibus agens.
[52] Insanum aliter sua sententia atque aliorum mulierum.
[53] PLUTARCH . . . Sulla . . . was living in lewdness and adultery, as Sallustius says.
[54] Idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expetatione, neque sane ambiti publice.
[55] Quin lenones et vinarii laniique, [et] quorum praeterea volgus in dies usum habet, pretio compositi.
[56] Tyrannumque et Cinnam maxima voce appellans.
[57] Magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta.
[58] Vti Lepidus et Catulus decretis exercitibus maturrime proficiscerentur.
[59] Tunc vero Etrusci cum ceteris eiusdem causae ducem se nanctos rati maximo gaudio bellum irritare.
[60] Prudens omnium, quae senatus censuerat.
[61] Igitur senati decreto serviundumne sit?
[62] Plebei tribuniciam potestatem.
[63] Lepidum paenitentem consili.
[64] Etruria omnis cum Lepido suspecta in tumultum erat.
[65] Nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura.
[66] [Philippus], qui aetate et consilio ceteros anteibat.
[67] Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. 2 Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est.
3 Pro di boni, qui hanc urbem omissam cura nostra adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. 4 Atque id iure; quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est, quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis?
5 At scilicet eos, qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam, et alia huiuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse! Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. 6 Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos arcessi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum; ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt.
7 At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. 8 Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.
9 Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. 11 Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.
12 Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.
13 Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14 An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae.
15 Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum! Vt te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti!
16 Qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas; neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur; perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.
17 Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. 18 Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet; ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. 19 Haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant.
20 Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21 Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.
22 Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat.
[68] Fugam maturabat.
[69] Numeroque praestans, privos ipse militiae.
[70] Apud Mutinam.
[71] SERVIVS Cosas, civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium.
[72] Profectionem festinantes.
[73] M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso, segnior, neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat.
[74] Ardebat omnis Hispania citerior.
[75] Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer aetati concederet Mamerci.
[76] Togam paludamento mutavit.
[77] Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius peracta primo per ignobilitatem deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivos facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Neque illis anxius, quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, quia reliqua gloriosius retinebat.
[78] Et ei voce magna vehementer gratulabantur.
[79] Inter arma civilia aequi boni famas petit.
[80] Cui nisi pariter obviam iretur.
[81] Cuius advorsa voluntate colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum, et exercitus Sullae datus est.
[82] Hispaniam sibi antiquam patriam esse.
[83] Modico quoque et eleganti imperio percarus fuit.
[84] Salinator in agmine occiditur.
[85] HIERONYMVS . . . qui propter amorem historiarum Sallustii Calpurnius cognomento Lanarius sit
[86] Paucos saltum insidentes.
[87] Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.
[88] Cum Sertorius neque erumpere tam levi copia navibus.
[89] More humanae cupidinis ignara visendi.
[90] Quas duas insulas propinquas inter se et decem milia stadium procul a Gadibus sitas constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere.
[91] Insulas fortunatas [quas Sallustius ait] inclitas esse Homeri carminibus.
[92] Traditur fugam in Oceani longinqua agitavisse.
[93] Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.
[94] Transgressos omnis recipit mons Belleia praeceptus a Lusitanis.
[95] Et mox Fufidius adveniens cum legionibus, postquam tam altas ripas, unum haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti quam suis opportuniora videt.
[96] Domitium proconsulem ex citeriore Hispania cum omnibus copiis, quas paraverat, arcessivit.
[97] Gens raro egressa finis suos.
[98] Ac per omnem provinciam magnae atque atroces famae erant, cum ex suo quisque terrore quinquaginta aut amplius hostium milia, novas immanis formas [e finibus] oceani appulsas, corporibus hominum vesci contenderent.
[99] Equi sine rectoribus exterriti aut saucii consternantur.
[100] Sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere.
[101] Et numeri eorum Metellus per litteras gnarus.
[102] Illo profectus vicos castellaque incendere et fuga cultorum deserta igni vastare, neque late aut securus nimis, metu gentis ad furta belli peridoneae.
[103] Iam repente visus lenire Tagus.
[104] Consedit in valle virgulta nemorosaque.
[105] Neque se recipere aut instruere proelio quivere.
[106] Et Diponen validam urbem multos dies restantem pugnando vicit.
[107] Lusitaniae gravem civitatem.
[108] Ille Conisturgim apud legiones venit.
[109] Iussu Metelli Celeris cornicines occanuere tubis.
[110] Sanctus aliter et ingenio validus.
[111] Neque detrusus aliquotiens deterretur.
[112] Sertorius, portis turba morantibus et nullo, ut in terrore solet, generis aut imperi discrimine, per calonum corpora ad medium quasi, dein super adstantium manibus in murum attollitur.
[113] Occupatusque collis editissimus apud Ilerdam et eum multa opera circumdata.
[114] Illum raptis forum et castra nautica Sertorius mutaverat.
[115] Itaque Servilius aegrotum Tarenti collegam prior transgressus.
[116] Lyciae Pisidiaeque agros despectantem.
[117] Ad Olympum atque Phaselida.
[118] Ad Corycum.
[119] Apud Corycum.
[120] Apud Lete oppidum.
[121] Repulsus a Lete oppido.
[122] Ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus.
[123] Vacuam istam urbem hominibus militari aetate.
[124] Dubitavit acie pars.
[125] Obviam ire et commori hostibus.
[126] Locum editiorem, quam victoribus decebat, capit.
[127] Et stationes sub vineas removebat.
[128] At inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum.
[129] Cum murum hostium successisset, poenas dederat.
[130] Nisi cum ira belli desenuisset.
[131] Militiae periti.
[132] Doctus militiam.
[133] Egregius militiae.
[134] Diei medio.
[135] Solis viis.
[136] Animi immodicus.
[137] Agreste.
[138] Quos inter maxime.
[139] Quaesere.
LIBER SECVNDVS
[1] Cum praedixero positum insulae.
[2] Sardinia in Africo mari facie vestigi humani in orientem quam occidentem latior prominet.
[3] SOLINVS Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est.
[4] SERVIVS Troiano tempore invadendarum terrarum caussa fuerat navigatio, uti Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum.
[5] Nam procul et diversis ex regionibus.
[6] Geryonis.
[7] Vt alii tradiderunt, Tartessum Hispaniae civitatem, quam nunc Tyrii mutato nomine Gaddir habent.
[8] Apollinis filius et Cyrenes.
[9]. . . an Iolao . . . incertum tra[. . .] ariri [. .] is an testimonium adscitae gentis. Balaros Corsi transfugas [Pa]llanteos, alii Numidas, pars Hispanos putant [de] Poenorum exercitu; genus ingenio mobili aut sociorum metu infidum [fu]sci veste cultu barba. Bello Celtiberico et lac[. . . . . . ] Daedalum ex Sicilia profectum quo Minonis iram atque opes fugerat.
[10] SERVIVS Capys Campaniam, Helenus Macedoniam, alii Sardiniam secundum Sallustium tenuerunt.
[11] Frugum pabulique laetus ager.
[12] SERVIVS In Sardinia enim nascitur quaedam herba, ut Sallustius dicit, apiastri similis. Haec comesa ora hominum rictus dolore contrahit et quasi ridentis interimit.
[13] Sed ipsi ferunt taurum ex grege, quem prope littora regebat Corsa nomine Ligus mulier.
[14] Tarrhos.
[15] Orbe terrarum extorres.
[16] Ad hoc rumoribus adversa in pravitatem, secunda in casum, fortunam in temeritatem declinando corrumpebant.
[17] SVETONIVS Ut Lenaeus Sallustium, quod Pompeium oris probi, animo inverecundo scripsisset, acerbissima satira laceraverit.
[18] Modestus ad alia omnia, nisi ad dominationem.
[19] Multos tamen ab adulescentia bonos insultaverat.
[20] Pompeius cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte certabat.
[21] Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex composito tribunus plebis C. Herennius prohibuerat.
[22] Narbone per concilium Gallorum.
[23] Quia corpore et lingua percitum et inquietem nomine histrionis vix sani Burbuleium appellabat.
[24] Collegamque eius Octavium mitem et captum pedibus.
[25] Vt actione desisteret.
[26] Saguntini, fide atque aerumnis incluti prae mortalibus, studio maiore quam opibus (quippe apud quos etiam tum semiruta moenia, domus intectae parietesque templorum ambusti manus punicas ostentabant) . . .
[27] Saguntium.
[28] Quis a Sertorio triplices insidiae per idoneos saltus positae erant; prima, qui forte venientis exciperet.
[29] Atque eos a tergo incurrunt.
[30] SCHOLIA BOBIENSIA Laelius . . . ab Hirtuleianis interfectus est, ut ait Sallustius, receptis plerisque signis militaribus cum Laeli corpore.
[31] Et Metello procul agente longa spes auxiliorum.
[32] PROBVS Ucurbis, nomen civitatis lectum in Sallustio.
[33] Copiis integra.
[34] At Sertorius vacuus hieme copias augere.
[35] Stobos.
[36] Vir gravis et nulla arte cuiquam inferior.
[37] Genus armis ferox et serviti insolitum.
[38] Primam modo Iapydiam ingressus.
[39] Eam deditionem senatus per nuntios Orestis cognitam approbat.
[40] [apud] quem exercitus fuerat legionem misit despecta uanitate, idque illi in sapientiam cesserat. Dein L. Octavius et C. Cotta consulatum ingressi, quorum Octavius languide et incuriose fuit, Cotta promptius, sed ambitione tum ingenita largitione cupiens gratiam singulorum . . .
[41] Publiusque Lentulus Marcellinus eodem auctore quaestor in novam provinciam Curenas missus est, quod ea, mortui regis Apionis testamento nobis data, prudentiore quam [illas] per gentis et minus gloriae avidi imperio continenda fuit. Praeterea diversorum ordinum [certamina hoc anno exarserunt].
[42] [annonae intolerabil]is saevitia. Qua re fatigata plebes forte consules ambo, Q. Metellum, cui postea Cretico cognomentum fuit, candidatum praetorium sacra via de[ducen]tis, cum magno tumultu invadit, fugientisque secuta ad Octavi domum, quae propior erat, in [. . . pu]gnaculum . . . perve[nit].
[43] Festinantibus in summa inopia patribus.
[44] [Post] paucos dies Cotta mutata veste permaestus, quod pro cupita voluntate plebes abalienata fuerat, hoc modo in contione populi disseruit:
Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa aduorsa fuere; quorum alia toleraui, partim reppuli deorum auxiliis et uirtute mea. In quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae secundaeque res opes, non ingenium, mihi mutabant. 2 At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus per se grauis curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. 3 Nam si parricida uostri sum et, bis genitus hic, deos penatis meos patriamque et summum imperium uilia habeo, quis mihi uiuo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo uici.
4 A prima adulescentia in ore uostro, priuatus et in magistratibus, egi. Qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia uoluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui. Auidissumus priuatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis uictus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, uos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. 5 Pro quibus beneficiis uix satis gratus uidear, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam uita et mors iura naturae sunt; ut sine dedecore cum ciuibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.
6 Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. 7 Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma et prouinciarum; cum interim uectigalia parua et bellis incerta uix partem sumptuum sustinent. Ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea nauigamus. 8 Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite; sin fortuna communis asperior est, quare indigna uobis nobisque et re publica incipitis?
9 Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea uobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro uostra salute finem uitae fecerim. 10 Adsum en C. Cotta consul; facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: uoueo dedoque me pro re publica, quam deinde cui mandetis circumspicite. 11 Nam talem honorem bonus nemo uolet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. 12 Tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut auaritiam caesum, sed uolentem pro maxumis beneficiis animum dono dedisse.
13 Per uos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate aduorsa et consulite rei publicae. 14 Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes prouinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.
[45] ASCONIVS Nam neque apud Sallustium, neque apud Livium, neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo [legis est] mentio, praeter eam, quam in consulatu [tulit invita] nobilitate, magno populi studio, ut eis [qui tribuni plebis] fuissent, alios quoque magistratus [capere] liceret, quod lex a dictatore Sulla paucis [ante annis] lata prohibebat.
[46] Inter laeva moenium et dextrum flumen Turiam, quod Valentiam parvo intervallo praeterfluit.
[47] Perperna tarn paucis prospectis vera est aestimanda.
[48] Dubium, an insula sit, quod Euri atque Africi superiactis fluctibus circumlavitur.
[49] Apud latera certos locaverat.
[50] Occurrere duces et proelium accendere, adeo uti Metello in sagum , Hirtuleio in brachium tela venirent.
[51] Vespera.
[52] Neque inermos ex proelio viros quemquam agnoturum.
[53] Communem habitum transgressus.
[54] Equo atque armis insignibus.
[55] Antequam regressus Sertorius instruere pugnae suos quiret.
[56] Neque subsidiis, uti soluerat, compositis.
[57] Avidis ita atque promptis ducibus, ut Metellus ictu tragulae sauciaretur.
[58] Haec postquam Varro in maius more rumorum audivit.
[59] At Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria concurrentium undique virile et muliebre secus omnium visebatur. Eum quaestor C. Urbinus aliique, cognita voluntate, cum ad cenam invitavissent, ultra Romanorum ac mortalium etiam morem curabant, exornatis aedibus per aulaea et insignia, scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis; simul croco sparsa humus, et alia, in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti transenna demissum Victoriae simulacrum cum machinato strepitu tonitruum coronam capiti imponebat, tum venienti ture quasi deo supplicabatur. Toga picta plerumque amiculo erat ei accumbenti; epulae quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam, sed trans maria ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quibus rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maxime apud veteres et sanctos viros, superba illa, gravia, indigna Romano imperio aestimantis.
[60] Eodem anno in Macedonia Gaius Curio, principio veris cum omni exercitu profectus in Dardaniam, a quibus potuit, pecunias Appio dictas coegit.
[61] Serum enim bellum in angustiis futurum.
[62] Immane quantum animi exarsere.
[63] Iter vertit ad Corycum urbem, inclitam portu atque nemore, in quo crocum gignitur.
[64] Fessus in Pamphyliam se receperat.
[65] Omnis, qui circum sunt, praeminent altitudine milium passuum duorum.
[66] Nisi qua flumen Clurda Tauro monte defluens.
[67] Genus hominum vagum et rapinis suetum magis quam agrorum cultibus.
[68] Hi sunt, qui secundum pocula et alias res aureas diis sacrata instrumenta convivio mercantur.
[69] [ad impetum omnia para]re. Dein signo dato praecipiti iam secunda vigilia simul utrimque pugnam occipiunt, magno tumultu primo eminus per obscuram noctem tela in incertum iacientes, post, ubi Romani de industria non tela neque clamorem reddebant, perculsos formidine aut desertam munitionem rati avide in fossas et inde velocissimum genus per vallum properat. At superstantes tum denique saxa, pila, sudes iacere et multos prope egressos comminus plagis aut omni re deturbare; qua repentina formidine pars [in] vallo transfixa, alli super tela sua praecipitati, ruinaque multorum fossa semipletae sunt, ceteris fuga tuta fuit incerto noctis et metu insidiarum. Dein post paucos dies egestate aquae coacta deditio est, oppidum incensum et cultores venundati eoque terrore mox Isaura Nova legati pacem orantes venere obsidesque et iussa facturos promittebant. Igitur Servilius prudens ferociae hostium, neque illis taedium belli, sed repentinam formidinem pacem suadere, ne de missione mutarent animos, quam primum moenia eorum cum omnibus copiis accessit, mollia interim legatis ostentans et deditionem cunctis praesentibus facilius conventuram. Praeterea milites a populationibus agrorum et omni noxa retinebat; frumentum et alios commeatus oppidani dabant ex eorum voluntate; ne [se] suspectum haberent, castra in plano locaverat. Deinde ex imperio datis centum obsidibus urbi perfugae, arma tormentaque omnia poscebantur, iuniores primum ex consilio, deinde uti quisque acciderat, per totam urbem maximo clamore tumultum faciunt, neque se arma neque socios, dum animae essent, prodituros firmabant. At illis quibus aetas imbellior et vetustate vis Romana multum cognita erat, cupere pacem, sed conscientia noxarum metuere, ne datis armis mox tamen extrema victis paterentur. Inter quae trepida cunctisque in unum tumultuose consultantibus Servilius futilem deditionem ratus, ni metus urgeret, de inproviso montem, ex quo in iuga oppidi teli coniectus erat, occupavit sacrum Matri Magnae; et in eo credebatur epulari diebus certis dea, cuius erat de nomine, exaudiri sonores . . .
[70] Celtiberi se regibus devovent et post eos vitam refutant.
[71] Genus militum suetum a pueritia latrociniis.
[72] Noctu diuque stationes et vigilias temptare.
[73] Neque virgines nuptum a parentibus mittebantur, sed ipsae belli promptissimos deligebant.
[74] Ad hoc pauca piratica actuaria navigia.
[75] A matribus parentum facinora militaria viris memorabantur in bellum [aut ad] latrocinia pergentibus, [ubi] illorum fortia facta canebant. Eo postquam Pompeius infenso exercitu adventare compertus est, maioribus natu p[acem] et iussa uti facerent [sua]dentibus, ubi nihil abnuendo proficiunt, se[para]tae a viris arma cepere [et] occupato prope Meo[rigam] quam tutissimo loco [ill]os testabantur inopes patriae parientumque [et] libertatis, eoque ubera, partus et cetera mul[ierum] munia viris manere. Quis rebus accensa iuventus decreta senior[um aspernata] . . .
[76] [oppidani promiserunt . . . dierum mora] interposita si exempti obsidione forent, fide [soci]etatem acturos; nam antea inter illum Pompeiumque fluxa pace dubitaverant. Tum Romanus exercitus frumenti gratia remotus in Vascones [est] itemque Sertorius mo[vit] se, cuius multum in[terer]at, ne ei perinde Asiae [Galli]aeque vaderent e facultate. Pompeius aliquot dies [cas]tra stativa habuit, modica valle disiunctis [ab eo] hostibus, neque propinquae civitates Mutudurei et [. . .]eores hunc aut illum [com]meatibus iuvere; fames ambos fatigavit. Dein tamen Pompeius quadrato [agmine procedit] . . .
[77] Titurium legatum cum cohortibus quindecim in Celtiberia hiemem agere iussit praesidentem socios.
[78] Ii saltibus occupatis Termestinorum agros invasere, frumentique ex inopia gravi satias facta.
[79] Multique commeatus interierant insidiis latronum.
[80] Quae pecunia ad Hispaniense bellum Metello facta erat.
[81] Argentum mutuum arcessivit.
[82] Si adversus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. 2 Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? Haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas meas consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. 3 Per deos immortalis, utrum vicem me aerari praestare creditis an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?
4 Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi; per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. 5 Recepi Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus et multo paucioribus sustinui hiememque castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi.
6 Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem? Quando res plus valet quam verba: castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt; pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. 7 Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam venire potest. 8 Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. 9 Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibas tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus praeter maritumas civitates, ultro nobis sumptui aerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agitat; ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. 10 Reliqui vos estis: qui nisi subvenitis, invito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgradientur.
Hae litterae principio sequentis anni recitatae in senatu. Sed consules decretas a patribus provincias inter se paravere; Cotta Galliam citeriorem habuit, Ciliciam Octavius. Dein proxumi consules, L. Lucullus et M. Cotta, litteris nuntiisque Pompei graviter perculsi, cum summae rei gratia tum ne exercitu in Italiam deducto neque laus sua neque dignitas esset, omni modo stipendium et supplementum paravere, adnitente maxime nobilitate, cuius plerique iam tum lingua ferociam suam et dicta factis sequebantur.
[83] Quos adversum multi ex Bithynia volentes accurrere, falsum filium arguituri.
[84] Vir cum cura dicendus.
[85] AMPELIVS A Dario Artabazes originem ducit, quem conditorem regni Mithridatis fuisse confirmat Sallustius Crispus.
[86] Ipse animi atrox.
[87] Sed Mithridates extrema pueritia regnum ingressus, matre sua veneno interfecta.
[88] SCHOL.GRONOV. Mithridates Ponticus auctore Sallustio et fratrem et sororem occidit.
[89] Mithridates corpore ingenti, perinde armatus.
[90] Ibi Fimbriana e seditione, qui regi per obsequentiam orationis et maxime odium Sullae graves carique erant.
[91] Illi tertio mense pervenere in Pontum multo celerius spe Mithridatis.
[92] Belli sane sciens.
[93] Quem ex Mauritania rex Leptasta proditionis insimulatum cum custodibus miserat.
[94] Cum multa dissereret ludis Apollini circensibus.
[95] Et continetur gravis.
[96] Post, ubi fiducia nimius.
[97] Parte legio[num] flumen transducta castra dilatavit.
[98] Suos equites hortatus vado transmisit.
[99] Ictu eorum , qui in flumen [se] ruebant, necabantur.
[100] Ruinaque magna pars suismet aut proximorum telis, ceteri vicem pecorum obtruncabantur.
[101] Murum ab angulo dexteri lateris ad paludem haud procul remotam duxit.
[102] Omnia sacrata corpora in rates imposuisse.
[103] Ille festinat subsidiis principes augere et densere frontem.
[104] Terror hostibus et fiducia suis incessit.
[105] Circumventis dextera nuda ferrum, saxa aut quid tale capita adfligebant.
[106] E muris panis sportis demittebant.
[107] Moenibus deturbat.
[108] Ne illa tauro paria sint.
[109] Ita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur.
[110] Obviam fuere.
[111] Audaciter.
[112] Et Poeni ferunt adversus . . .
LIBER TERTIVS
[1] Inter recens domitos Isauros Pisidasque.
[2] Qui orae maritimae, qua Romanum esset imperium, curator [nocent]ior piratis.
[3] M. Antonius perdendae pecuniae genitus et vacuus a curis, nisi instantibus.
[4] Graviores bello, qui prohibitum venerant socii, se gerere.
[5] Antonius paucis ante diebus erupit ex urbe.
[6] [Ligurum] copias Antonius haud facile prohibens a [navibus], quia periaci telum [pote]rat angusto introitu, neque Mamercus hostium [navis] in dextera communis classis aestate qui[eta] tutior in aperto [seque]batur. Iamque diebus al[iquot] per dubitationem [tritis], cum Ligurum praesidia [cessissent] in Alpis, Terentunorum accitu quaestio facta [ad] Sertorium pervehi [cum] Antonio ceterisque [place]ret, navibus in Hispaniam maturare. Postquam [vero] in Aresinarios ve[nere om]ni copia navium [longa]rum, quas reparatas habebant quaeque non [tempestatibus afflictae erant] . . .
[7] [disiunctus altissimo] flumine Diluno [ab hos]tibus, quem transgradi vel paucis prohibentibus nequibat, simulatis [transi]tibus aliis haud longe [a loco] illo classe, quam [evocarat], temereque textis ra[tibus] exercitum transduxit, [tum] praemisso cum equitibus Manio legato et parte navium longarum ad . . . insulam pervenit, [ratus] improviso metu [posse] recipi civitatem commeatibus Italicis opportunam. Atque illi loco freti ni[hil de] sententia mutavere; quippe tumulum lateribus in mare et tergo editis, [ad hoc] fronte ut angusto [ita] harenoso ingressu, du[plici muro muniverant].
[8] Male iam adsuetum ad omnis vis controversiarum.
[9] Exercitum maiorum more verteret.
[10] Equis et armis decoribus cultus.
[11] SERVIUS Curribus falcatis usos esse maiores et Livius et Sallustius docent.
[12] At illi, quibus vires aderant, cuncti ruere ad portas, inconditi tendere.
[13] Dedecores inultique terga ab hostibus caedebantur.
[14] Ad Cyzicum perrexit firmatus animi.
[15] Castrisque collatis, pugna tamen ingenio loci prohibebatur.
[16] SERVIVS Sallustius duces laudat, qui victoriam incruento exercitu reportaverunt.
[17] Vnde pons in oppidum pertinens explicatur.
[18] Exaudirique sonus Bacchanaliorum.
[19] Quarum unam epistulam forte cum servo nancti praedatores Valeriani scorpione in castra misere.
[20] Et onere turrium incertis navibus.
[21] Manus ferreas et alia adnexu idonea iniicere.
[22] Saxaque ingentia et orbes axe iuncti per pronum incitabantur, axibusque eminebant in modum erici militaris veruta binum pedum.
[23] Duos quam maxumos utris levi tabulae subiecit, qua super omni corpore quietus invicem tracto pede quasi gubernator existeret; ea inter molem atque insulam mari vitabundus classem hostium ad oppidum pervenit.
[24] Et morbi graves ob inediam insolita vescentibus.
[25] SERVIVS Virgilius in peste describenda ordinem secutus est, quem et Lucretius tenuit et Sallustius primo aerem, inde aquam, post pabula esse corrupta.
[26] Quia prominens aquilonibus minus gravescit quam cetera.
[27] Ne simplici quidem morte moriebantur.
[28] Vt sustinere corpora plerique nequeuntes arma sua quisque stans incumberet.
[29] PLUTARCH Sallustius saysÉ that camels were then seen by the Romans for the first time.
[30] SERVIVS Cales civitas est Campaniae; nam in Flaminia quae est Cale dicitur. Est et in Gallaecia hoc nomine, quam Sallustius captam a Perperna commemorat.
[31] Cui nomen oblivionis condiderant.
[32] Sed Metello Cordubae hiemante cum duabus legionibus alione casu an, sapientibus ut placet, venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.
[33] Namque his praeter solita vitiosis magistratibus, cum per omnem provinciam infecunditate bienni proximi grave pretium fructibus esset.
[34] Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius a maioribus relictum uobis et hoc a Sulla paratum seruitium interesset, multis mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique uindices parauisset omnis iuris sui tribunos plebis. 2 Nunc hortari modo relicuom est et ire primum uia qua capessundam arbitror libertatem. 3 Neque me praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistratus, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. 4 Sed praeter spem bonam ex uobis, quae metum uicit, statui certaminis aduorsa pro libertate potiora esse forti uiro quam omnino non certauisse.
5 Quamquam omnes alii, creati pro iure uostro, uim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in nos conuortere, meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. 6 Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, aerarium, exercitus, regna, prouincias occupauere et arcem habent ex spoliis uostris; cum interim, more pecorum, uos, multitudo, singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere, nisi quia uobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. 7 Itaque concessere illuc omnes; at mox, si uostra receperitis, ad uos plerique : raris enim animus est ad ea quae placent defendunda; ceteri ualidiorum sunt.
8 An dubium habetis num officere quid uobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. Et quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus uobis circumuentus erat, tamen prius illi inuidiam metuere quam uos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. 9 Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat seruitium, finem mali credebatis : ortus est longe saeuior Catulus. 10 Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. 11 Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L Quintium uidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si prius quam uos seruiundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his ciuilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in uobis sit. 12 Itaque cetera ex licentia aut odio aut auaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, uis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. 13 Quod ego uos moneo quaesoque ut animaduortatis, neu nomina rerum ad ignauiam mutantes, otium pro seruitio appelletis. Quo iam ipso frui, si uera et honesta flagitium superauerit, non est condicio : fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum aduortere et, nisi uiceritis, quoniam omnis iniuria grauitate tutior est, artius habebunt.
14 "Quid censes igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omnium, omittendum morem hunc quem agitis, impigrae linguae, animi ignaui, non ultra contionis locum memores libertatis; 15 deindene uos ad uirilia illa uocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauerecum uis omnis, Quirites, in uobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro uobis agere aut non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem expectatis? 16 Magna illa consulum imperia et patrum decreta uos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque licentiam in uos auctum atque adiutum properatis.
17 Neque ego uos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem uolens iure gentium res repeto; et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem uostrum praebeatis censebo. 18 Gerant habeantquc suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. 19 Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia uostra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt uires, sic neque absoluit cura familiari tam parua res, et ignaui cuiusque tenuissumas spes frustratur. 20 Quae tamen quamuis ampla, quoniam seruiti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et uostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cauendus dolus est. 21 Namque alio modo neque ualent in uniuorsos neque conabuntur. Itaque simul conparant delenimenta et differunt uos in aduentum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in ceruices suas, mox dempto metu lacerant. 22 Neque eos pudet, uindices uti se ferunt libertatis, tot uiros sine uno aut remittere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. 23 Mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem uolentibus uobis esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. 24 Verum, Quirites, antea singuli ciues in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.
25 Itaque uerborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. 26 Verum occupauit nescio quae uos torpedo, qua non gloria mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignauia mutauistis, abunde libertatem rati, [scilicet] quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. 27 Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias magistratibus. 28 Ita pugnatur et uincitur paucis; plebes, quodcumque accidit, pro uictis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint quam uos repetiueritis libertatem.
[35] Fine inguinum ingrediuntur mare.
[36] Postquam egressus angustias.
[37] Nam qui enare conati fuerant, icti saepe fragmentis navium, aut adflicti alvos undarum vi, mulcato foede corpore, postremo interibant tamen.
[38] Neque iam sustineri poterat immensum aucto mari et vento gliscente.
[39] PROBVS [sos] . . . unum Graecum legi in Sallustio secundae declinationis, si faciens genetivo, haec Amisos, huius Amisi.
[40] Castella, custodias thesaurorum, in deditionem acciperent.
[41] At Oppius, postquam orans nihil proficiebat, timide veste tectum pugionem expedire conatus a Cotta Volscioque impeditur.
[42] Dicit se eius opera non usurum, eumque ab armis dimittit.
[43] SERVIVS Lata autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit.
[44] Speciem efficit Scythici arcus.
[45] Vtque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera.
[46] Qua tempestate vis piscium Ponto erupit.
[47] Mari nomen inhospitali quaesierant.
[48] Namque primum Iasonem novo itinere maris Aeetae hospitis domum violasse.
[49] Primum Graecorum Achillem.
[50] Igitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata.
[51] PORPHYION Anacreon, lyricus poeta, Teius fuit, ab urbe Teio, quam in Paphlagonia esse Sallustius indicat, cum de situ Pontico loquitur.
[52] Per hos [Halys] fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persicis.
[53] Dein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, a Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae.
[54] Namque omnium ferocissimi ad hoc tempus Achaei atque Tauri sunt, quod, quantum ego coniicio, locorum egestate rapto vivere coacti
[55] Quem trans stagnum omnis usque ad flumen.
[56] Scythae Nomades tenent, quibus plaustra sedes sunt.
[57] NONIVS Proximum . . . Sallustius in situ Ponti de promunturiis Paphlagonum et eo quod Criumetopon appellavit, posuit.
[58] Nomenque Danuvium habet, quoad Germanorum terras adstringit.
[59] GELLIVS Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt . . . maximum esse Nilum consentitur; proxima magnitudine esse Istrum scripsit Sallustius.
[60] PSEVDO-ACRON Spartacus princeps gladiatorum de illis quattuor et septuaginta, qui ludo egressi, ut Sallustius in tertio historiarum refert, grave proelium cum populo Romano gesserunt.
[61] Ingens ipse virium atque animi.
[62] Sin vis obsistat, ferro quam fame aequius perituros.
[63] Cossinius in proxima villa fonte lavabatur.
[64] [hastas ig]ni torrere, quibus praeter speciem bello necessariam haud multo secas quam ferro noceri poterat. At Varinius, dum haec aguntur a fugitivis, aegra parte militum autumni gravitate, neque ex postrema fuga, cum severo edicto iuberentur, ullis ad signa redeuntibus, et qui reliqui erant, per summa flagitia detractantibus militiam, quaestorem suum C. Thoranium, ex quo praesente vera facillime noscerentur, [Romam] miserat; et tamen interim cum volentibus numero quattuor [milium, iuxta illos castra poni]t va[llo, fossa, per]magnis operibus communita. Deinde fugitivi, consumptis iam alimentis, ne praedantibus e propinquo hostis instaret, soliti [more] militiae vigilias stationesque et alia munia [exequi], secunda vigilia [silentio] cuncti egrediuntur relicto bucinatore [in] castris et ad vigilum [speciem] procul visentibus [palis] erexerant fulta [ante portam] recentia cadavera, [et] crebros ignis [fecerant, ut] formidine [fugarentur] Varini milites [. . . i]ter . . . . . inviis convertere. At Varinius multa iam luce desiderans solita a fugitivis convicia et in castra coniectus lapidum, [ad hoc] strepitus tumultusque et sonores undique [urgentium], mittit equites [in tumulum] circum prominentem, ut explorarent [insequentesque] propere vestigia. [Sed fugativos] credens longe [abesse munito] tamen agmine [insidias] pavens se [recepit, ut exercitum] duplicaret [novis militibus]. At Cumas . . . [Post] aliquot dies contra morem fiducia augeri nostris coepit et promi lingua. Qua Varinius contra spectatam rem incaute motus novos incognitosque et aliorum casibus perculsos milites ducit tamen ad castra fugitivorum presso gradu, silentis iam, neque tam magnifice sumentis proelium quam postulaverant. Atque illi certamine consili inter se iuxta seditionem erant, Crixo et gentis eiusdem Gallis atque Germanis obviam ire et ultro offerre pugnam cupientibus, contra Spartaco [impetum dissuadente].
[65] Incidere in colonos Abellanos praesidentis agros suos.
[66]. . . ne, qua [ratione vagarentur] ad id temporis . . . tumque seclu[derentur itinere iam] et extin[guerentur . . . simul] curam . . . isset haud . . . itaque quam [celerrime abirent]. Haud aliam [fugae rationem] capiendam [sibi esse pauci] prudentes [probare, liberi] animi nobilesque, [ceteri . . .] laudantque, [quod ille iubet fac]ere; pars stolide [copiis] adfluentibus [ferocique ingenio] fidens, alii [inhoneste] patriae immemo[res, at] plurumi servili [indole nihil] ultra praedam [et crudelitatem appetere] . . . consilium . . . optimum videbatur. Deinceps monet in laxiores agros magisque pecuarios ut egrediantur, ubi, priusquam refecto exercitu adesset Varinius, augeretur numerus lectis viris; et propere nanctus idoneum ex captivis ducem Picentinis, deinde Eburinis iugis occultus ad Naris Lucanas, atque inde prima luce pervenit ad Anni Forum, ignaris cultoribus. Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad stuprum virgines matronasque, et alii . . . nunc restantes et eludebant simul nefandum in modum perverso volnere, et interdum lacerum corpus semianimum omittentes; alii in tecta iaciebant ignis, multique ex loco servi, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis aut ipsos trahebant ex occulto; neque sanctum ant nefandum quicquam fuit irae barbarorum et servili ingenio. Quae Spartacus nequiens prohibere, multis precibus quum oraret, celeritate praevertere [de re] nuntios . . . neque . . . [odium] in se [convertere. Quos] crudeliter [caedibus] occupatos ac . . . gravis plerique . . . [at] illum diem [atque proximam] noctem ib[idem commoratus] duplicato [iam fugitivorum] numero [castra movet] prima cum luce [et consedit] in campo satis [lato, ubi colo]nos aedificis [egressos videt]; et tum mat[ura in agris] erant autumni [frumenta]. Sed incolae [iam ple]no die gnari ex [fuga finit]imorum fugitivos [ad se] adventare, [properant cum] omnibus [suis in montes vicinos].
[67] Vnus constitit in agro Lucano gnarus loci nomine Publipor.
[68] SERVIVS Medio Ponto, potest quidem intellegi secundum Sallustium longe a continenti.
[69] Creta altior est, qua parte spectat orientem.
[70] Tota autem insula modica et cultoribus variis est.
[71] SERVIVS Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi.
[72] [Curetes], quia principes intellegendi divini fuerunt, vetustatem, uti cetera, in maius componentem, altores Iovis celebravisse.
[73] SERVIVS Carae insulani populi fuerunt, piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt.
[74] Et forte in navigando cohors una, grandi phaselo vecta, a ceteris deerravit, marique placido a duobus praedonum myoparonibus circumventa.
[75] In quis notissimus quisque aut malo dependens verberatur, aut immutilato corpore improbe patibulo eminens affligebatur.
[76] Ibi triennio frustra trito.
[77] Hanc igitur redarguit Tarquitius.
[78] Cavere imperatorem perfido a Celtibero.
[79] Igitur discubuere, Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertori Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquitium et dominum Perpernam.
[80] Diversa, uti solet, rebus perditis capessivit; namque alii fiducia gnaritatis locorum occultam fugam sparsi, [pars] globis eruptionem temptavere.
[81] Perpernam forte cognoscit mulio redemptoris.
[82] Vbi multa nefanda esca super ausi atque passi.
[83] Parte consumpta reliqua cadaverum ad diuturnitatem usus sallerent.
[84] Sed Pompeius a prima adulescentia sermone fautorum similem fore se credens Alexandro regi facta consultaque eius quidem aemulatus erat.
[85] [Pompeius] de victis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit.
[86] Locum nullum, nisi quo armati constitissent, ipsis tutum fore.
[87] Exuant armis equisque.
[88] Germani intectum renonibus corpus tegunt.
[89] Vestes de pellibus renones vocantur.
[90] Et eodem tempore Lentulus duplici acie locum editum, multo sanguine suorum defensum, postquam ex sarcinis paludamenta extare et delectae cohortes intellegi coepere . . .
[91] Atque eum Curio laudatum accensumque praemiorum spe, quibuscum optavisset, ire iubet.
[92] Curio religione Volcanaliorum diem ibidem moratus.
[93] Quod ubi frustra temptatum est, socordius ire miles occipere, non aptis armis, ut in principio, laxiore agmine.
[94] Nam tertia luna erat, et sublima nebula coelum obscurabat.
[95] Coniuratione claudit.
[96] Ac tum maxime, uti solet in extremis rebus, sibi quisque carissumum domi recordari, cunctique omnium ordinum [munia]extrema sequi.
[97] Perculsis et animi incertis succurritur.
[98] Muros successerant.
[99] Contra ille calvi ratus quaerit, extnisne an somnio portenderetur thesaurus.
[100] Dubius consilii.
LIBER QVARTVS
[1] At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgavit.
[2] Eum atque Metrophanem senatus magna industria perquirebat, cum per tot scaphas, quas ad ostia cum paucis fidis percuntatum miserant.
[3] Turmam equitum castra regis succedere, et prope rationem explorare iubet.
[4] Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit.
[5] Quo cupidius in ore ducis sese quisque bonum et strenuum ostentantes.
[6] At Lucullum regis cura machinata fames brevi fatigabat.
[7] Qua nocte ipse fiebat anceps.
[8] Ita castra sine volnere introitum.
[9] Et reversi postero die multa, quae properantes deseruerant in castris, nancti, quum se ibi vino ciboque laeti invitarent.
[10] Tenuit Lucullus thesauros, custodias regias.
[11] Aenum et Maroneam viamque militarem.
[12] SERVIVS Moesii, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos.
[13] Bizone.
[14] Hi locorum perignari et soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia scutorum fuerat, ea arte se quisque in formam parmae equestris armabat [scuto].
[15] Coria recens detracta quasi glutino adolescebant.
[16] Rursus iumenta nacti ad oppidum ire contendunt.
[17] Omnis, quibus senecto corpore animus militaris erat.
[18] Sorte ductos fusti necat.
[19] Omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunturia, Bruttium et Sallentinum.
[20] Italiae plana ac mollia.
[21] Ad Siciliam vergens faucibus ipsis non amplius patet milibus quinque et triginta.
[22] Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse; sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. Ut autem tam curvom sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit.
[23] Scyllam accolae saxum mari imminens appellant, simile celebratae formae procul visentibus. Et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi forma hominis caninis succinctam capitibus, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere.
[24] Charybdis mare verticosum, quod forte illata naufragia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta Tauromenitana ad litora trahit, ubi se laniata naufragia fundo emergunt.
[25] SERVIVS Pelorum promontorium Siciliae est, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto.
[26] Dolia quum sub trabes locata vitibus aut tergis vinciebant.
[27] Implicatae rates ministeria prohibebant.
[28] C. Verres litora Italia propinqua firmavit.
[29] Frigida nocte.
[30] Infrequentem stationem nostram incuriosamque tum ab armis.
[31] In silva Sila fuerunt.
[32] Dissidere inter se coepere, neque in medium consultare.
[33] Sapor iuxta fontis dulcissimos.
[34] Cum interim, lumine etiamtum incerto, duae Galliae mulieres conventum vitantes ad menstrua solvenda montem ascendunt.
[35] Avidior modo properandi factus.
[36] Haud impigre neque inultus occiditur.
[37] Multisque suspicionibus volentia plebi facturus habebatur.
[38] M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus.
[39] Magnam exorsus orationem.
[40] Si nihil ante adventum suum inter plebem et patres convenisset, coram se daturum operam.
[41] Qui quidem mos ut tabes in urbem coniectus.
[42] Multitudini ostendens, quam colere plurimum, ut mox cupitis ministram haberet, decreverat.
[43] Exercitum dimisit, ut primum Alpis digressus est.
[44] Quod in praesens modo satis cautum fuerat.
[45] Collegam minorem et sui cultorem exspectans.
[46] Amisumque assideri sine proeliis audiebat.
[47] Scalas pares moenium altitudine.
[48] Quia praedatores facibus sibi praelucentes ambustas in tectis sine cura reliquerant.
[49] Demissis partem quasi tertiam antemnis.
[50] Quasi par in oppido festinatio et ingens terror erat, ne ex latere nova munimenta madore infirmarentur; nam omnia oppidi stagnabant, redundantibus cloacis advorso aestu maris.
[51] Atque hiavit humus multa, vasta et profunda.
[52] Post reditum eorum, quibus senatus belli Lepidani gratiam fecerat.
[53] Fenoribus copertus est.
[54] Suspectusque fuit, incertum vero an per neglegentiam, societatem praedarum cum latronibus composuisse.
[55] L. Hostilius Dasianus inquies animi.
[56] Crassus obtrectans potius collegae, quam boni aut mali publici gnavus aestimator.
[57] Tetrarchas regesque [ex]territos animi firmavit.
[58] Insolens vera accipiendi.
[59] Dein lenita iam ira postero die liberalibus verbis permulcti sunt.
[60] Quam maximis itineribus per regnum Ariobarzanis contendit ad flumen Euphraten, qua in parte Cappadocia ab Armenia disiungitur; et quamquam naves caudicariae occulte per hiemem fabricatae aderant.
[61] Vt tanta repente mutatio non sine deo videretur.
[62] Naphthas, genus olei cedro simile.
[63] Pluteos rescindit, ac munitiones demolitur, locoque summo potitur.
[64] Et sequebantur equites catafracti.
[65] Equis paria operimenta erant, namque linteo ferreas laminas in modum plumae adnexuerant.
[66] Qui praegradiebantur equites cataphracti ferrea omni specie.
[67] Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit. 2 tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. 3 atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet; 4 mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.
5 Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. 6 ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere; ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. 7 Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. 8 Eumen, quoius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem, post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere; Asia ab ipsis obsessa est. 9 postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, quom filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.
10 Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae adcidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. 11 atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi grave servitium. 12 incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito inpedivit. illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem nisi excidio habitur[i].
13 Equidem quom mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. 14 apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. ita sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. 15 restituto deinde apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. secutique Romani non me, sed morem suom omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
16 Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus [belli prudentibus], procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quom neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. 17 an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum, coniuges, agros imperium? convenas olim sine patria, parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios, amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant, excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? 18 namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt, nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi. 19 tu vero, quoi Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? 20 Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti. 21 per hunc morem extinguent omnia aut occident; quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. 22 teque illa fama sequetur auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. 23 quod uti facias, moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri!
[68] Lucullus pecuniam Quintio dedit, ne illi succederetur.
[69] Imperii prolatandi percupidus habebatur, cetera egregius.
[70] PLUTARCH Sallustius says that [Lucullus'] soldiers were ill-disposed towards him at the very outset of the war, before Cyzicus, and again before Amisus, since they had to spend two consecutive winters in camp.
[71] Apud Gorduenos amomum et alii leves odores gignuntur.
[72] Tum vero Bithynii propinquantes iam amnem Arsaniam.
[73] Simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acres invadunt
[74] ISIDORVS Sallustius, auctor certissimus, asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari . . . qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; sed terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur.
[75] SCHOL. IN JVVENAL. Mesopotameni homines effrenatae libidinis sunt in utroque sexu, ut Sallustius meminit.
[76] Clausi lateribus altis pedem.
[77] Impotens et nimius animi est.
[78] Sestertium tricies pepigit a C. Pisone.
[79] Anxius animi atque incertus.
[80] Qui proximi locos hostium erant.
[81] Stolide castra suggressus.
[82] Consilii aeger.
[83] Ne inrumpendi po[ntis] . . . sublicibus cavata . . . essent.
LIBER QVINTVS
[1] Repente incautos agros invasit.
[2] Simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentis tum et pacis modo effusas urbis.
[3] Adeo illis ingenita est sanctitas regii nominis.
[4] Et in proeliis actu promptus.
[5] Peractis septuaginta annis armatus equum insilire.
[6] Luxo pede.
[7] Prohibebit nocere venenum, quod tibi datur.
[8] Ceteri negotia sequebantur familiaria legatorum aut tribunorum, et pars sua commeatibus, mercatis . . .
[9] Qui uxori eius frater erat.
[10] Ex insolentia avidus male faciendi.
[11] Legiones Valerianae comperto lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam, sese missos esse.
[12] At Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere.
[13] Sed ubi ille militum voluntatem causatus.
[14] Regem aversabatur.
[15] CHARISIVS Ostia exitus fluminum in mare neutro genere semper pluraliter dicuntur. Sed si urbem significare voles, singularem potius numerum observabis, quamvis Sallustius frequenter etiam plurali numero urbem significat.
[16] Quibus de causis Sullam dictatorem uni sibi descendere equo, assurgere sella, caput aperire solitum.
[17] [Speciem et] celebritatem nominis intellego timentem.
[18] Video ingentia dona quaesitum properantem.
[19] Sane bonus ea tempestate contra pericula et ambitionem.
[20] Nam si in Pompeio quid humani evenisset.
FRAGMENTA INCERTIORIS SEDIS
[1] Multi murmurantium voculis in luco eloquentiae oblectantur.
[2] In quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius composuit.
[3] Maximis ducibus, fortibus strenuisque ministris.
[4] Apertae portae, repleta arva cultoribus.
[5] Exercitum argento fecit.
[6] Speciem captae urbis efficere.
[7] Samnitium.
[8] Sed ubi tempore anni mare classibus patefactum est.
[9] Quae cis paucos dies iuncta in armis foret.
[10] In hunc modum disseruit.
[11] Angustissimo divortio.
[12]. . . r[ef]ertus irae et doloris in talibus sociis amissis. Armati navibus evolant scaphis aut nando, pars puppibus in litus algosum inpulsis; neque eos diutius hostes mansere genus trepidissimum Graecorum et Afrorum semermium. Dein sociis pro fortuna humatis et omnibus quae usui erant ex propinquo correptis, ubi nulla [spes] erat patrandi incepti, perrexere in Hispaniam.
[13] Ita sperat illam pugnam pro omine belli futuram.
[14] Ad mutandum modo in melius servitium.
[15] Quae causa fuerit novandis rebus.
[16] Atque edita undique tribus tamen cum muris et magnis turribus.
[17] Cultu corporis ornata egregio.
[18] Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.
[19] Paululum requietis militibus.
[20] Sed Metellus in ulteriore provincia.
[21] Triplici fluctu.
[22] SERVIVS Dardania . . . secundum Sallustium a rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit.
[23] Crebritate fluctuum, ut aquilone solet.
[24] Radicem montis accessit.
[25] Dum paullatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt.
[26] Diu noctuque laborare, festinare.
[27] Canina, ut ait Appius, facundia exercebatur.
[28] In nuda, in tecta corpora.
[29] More equestris proelii sumptis tergis atque redditis.
[30] Nubes . . . foedavere lumen.
[31] Pressi undique multitudine.
[32] Qui nullo certo exilio vagabantur.
[33] Cupientissimus legis.
[34] Rebus supra vota fluentibus.
[35] Eo redeunte domum, salutatum apud aedem Bellonae.
[36] Manum in os intendens.
[37] Ex parte cohortium praepropere instructa, stationes locatae pro castris.
[38] In secunda cohortis festinas composuerat.
[39] Profectus quidam Ligus ad requisita naturae.
[40] Regressi ad faciliores ictus loco cedebant.
[41] Pactione amisso Publio legato.
[42] Hostes aut oppressi aut dilapsi forent.
[43] Virtuti satis credebant.
[44] Neu quis miles neve pro milite.
[45] Vt res magis quam verba agerentur, liberos parentisque in muris locaverant.
[46] Non repugnantibus modo, sed ne deditis quidem [armis bellum excitare metuentibus].
[47] Dorso fluctus trieris adaequata.
[48] Et parvis modo velorum alis demissis.
[49] Impediebant iussa nautarum.
[50] Dum inferior omni via grassaretur.
[51] Atque ipse cultus rei.
[52] Genua patrum advolvebantur.
[53] Rumore primo.
[54] Admodum vanus.
[55] SERVIVS Orion oritur ut Sallustius dixit iuxta solis aestivi pulsum.
[56] Soleas festinate.
[57] Bene posita urbs.
[58] Imbecilla est fortitudo, dum pendet.
[59] Nihil socordia claudicabat.
[60] Quae pacta in conventione non praestitissent.
[61] Atque ea cogentis non coactos, scelestos magis quam miseros (?) obstringi.
[62] Ad Iovis mandem (?) iram.
[63] Publicum studiis corruperant me veri . . . unum p..
[64] At cum mandatum credat.
[65] Confestim.
[66] Luces.
[67] Hic proconsule.
[68] Cuncta potiendi.
[69] Sciens horum.
[70] Duci probare.
[61] Non poeniturum.
[62] Visuros.
[63] SERVIVS Vices . . . pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet.
[64] SERVIVS Vt primo mense veris novum dicatur ver, secundo adultum, tertio praeceps; sicut etiam Sallustius dicit ubique.
Sallust | The Latin Library | The Classics Page |