L. ANNAEI SENECAE MAIORIS EXCERPTA CONTROVERSIARUM LIBRI TERTII
[1] Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentes famae suae, cum declamarent; in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant, desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est.
Memini itaque me a SEVERO CASSIO quaerere, quid esset, cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet. [2] In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat valens, culta, vigentibus plena sententiis. nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse: nulla pars erat, quae non sua virtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret; omnia intenta, aliquid petentia. nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. verum est, quod de illo dixit Gallio noster: 'cum diceret, rerum potiebatur; adeo omnes imperata faciebant: cum ille voluerat, irascebantur, (flebant, miserebantur). nemo non illo dicente timebat, ne desineret.
[3] Non est, quod illum ex his quae edidlit aestimetis; sunt quidem et haec, quibus eloquentia eius (agnoscatur, tamen auditus) longe maior erat quam lectus. non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere, quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. primum, tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suavitas valentissimae vocis (quamvis haec inter se raro coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida), pronuntiatio quae histrionem posset producere, (nec) tamen quae histrionis posset videri. [4] nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas, quae deerat vitae, actioni super(er)at: quamdiu citra locos se continebat, censoria oratio erat. Deinde, ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his, quae inveniebat, quam in his, quae attulerat. iam vero iratus commodius dicebat, et ideo diligentisse cavebant homines, ne dicentem interpellarent. [5] uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat(ur). [id] numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam: uno die privatas plures (quam duas) non agebat et ita, ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam amplius quam unam uno die. nec tamen scio, quem reum illi defendere nisi se contigerit; adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. [6] sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat, in quo nudae res ponuntur; ex maxima parte perscribebatur actio. illa quoque, quae salse dici poterant, adnotabantur. sed cum procedore nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari, sed magis illum suspiceres, quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.
[7] Omnia ergo habebat, quae illum, ut bene declamaret, instruerent: phrasin non vulgarem nec sordidam sed electam; genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum; non lentas nec vacuas explicationes sed plus sensuum quam verborum habentes; diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se, cum declamaret, sed infra multos erat; itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus. [8] sed quaerenti mihi, quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: 'quod in me miraris, paene omnibus evenit. magna quoque ingenia a quibus multum abesse me scio quando plus quam in uno eminuerunt opere?' Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii (in) oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi viri Platonis oratio, quae est pro Socrate scripta, nec patrono nec reo digna est. [9] hoc non ingeniis tantum sed corporibus videmus accidere, quorum vires non ad omnia, quae viribus efficiuntur, aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praevalet; ille quidquid apprehendit non remittit sed in proclive nitentibus vehiculis moraturas manus inicit. ad animalia venio: alii ad aprum, alii ad cervum canes faciunt; equorum non omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis velocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum. [10] ut ad meum te morbum vocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberrant. šnomini meoš cum velocitas pedum non concedatur tantum sed obiciatur, lentiores mantis sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Thraecibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva componi cupiunt, quomodo alii timent. in ipsa oratione quamvis una materia sit, tamen ille, qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes revertimur; media tantum quibus necesse est audiunt. [11] miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere, aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controversias dicere? Silo Pompeius sedens et facundus et litteratus est et haberetur disertus, si a praelocutione dimitteret; declamat tam male, ut videar belle optasse, cum dixi: numquam surgas. magna et varia res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit, ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est. [12] ego tamen et propriam causam videor posse reddere: adsuevi non auditorem spectare sed iudicem; adsuevi non mihi respondere sed adversario; non minus devito supervacua dicere quam contraria. in scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime Censorinus aiebat de his, qui honores in municipiis ambitiose peterent, videor mihi in somnis laborare. [13] deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare. hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam, et ille ideo primum in foro verba fracturus tiro dictus est. agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabunt(ur). velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt; vix se inveniunt. adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. non est, quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. [14] quid, si velis gubernatorem in piscina aestimare? diligentius me tibi excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui nunc primo loco stat, minus bene videri (dicere) quam Cestium aut Latronem. [15] utrum ergo putas hoc dicentium vitium esse an audientium? non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant. pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium suum praeferunt, (sed etiam Ciceroni praeferrent,) nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt, praeferunt; huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas, quibus Cestius rescripsit. [16] memini me intrare scholam eius, cum recitaturus esset in Milonem. Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: 'si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio.' non continui bilem et exclamavi: 'si cloaca esses, maxima esses!' risus omnium ingens: scholastici intueri me, quis essem, qui tam crassas cervices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non invenit sed negavit se executurum, nisi exissem de domo. ego negavi me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. [17] deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem voco et, cum quantum volebam iocorum conviciorumque effudissem, postulavi, ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut advocationem peteret. deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulavi. iam apud praetorem urbanum curatorem ei petebam. intervenientibus amicis, qui ad hoc spectaculum concurrerant, et rogantibus dixi 'molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se; nec hoc ut faceret vel ioco vel serio effici potuit.'
[18] 'Hanc' inquit 'tibi fabellam rettuli, ut scires in declamationibus non tantum aliud genus (rerum, sed aliud genus) hominum esse. si comparari illis volo, non ingenio mihi maiore opus est sed sensu minore. itaque vix iam optineri solet, ut declamem; illud optineri non potest, ut velim aliis quam familiarissimis audientibus.' et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant, in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. compositio aspera et quae vitaret conclusionem, sententiae vivae. iniquom tamen erit ex his eum aestimari, quae statim subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.
[1] CAECVS DE PVBLICO MILLE DENARIOS ACCIPIAT. Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti sunt, ut, cuius nomen exisset, ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios; negantur.
Hi sunt oculi, quos timuistis, mariti. O legem, si excaecat homines, abrogandam! Mille denarios nulli res publica dat, nisi qui invitus accipit. Dic nunc: 'miserere!' hoc, cum excaecareris, non dixisti. Res publica debilitatem consolatur, non emit. Consumptis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est rei publicae unum caecum repelli quam novem fieri; non solus a vobis petit alimenta sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem vitae partem in tenebris agunt, ut novissime solem quasi supervacuum fastidiant.
Pars altera. Illis novem nihil daturus est; nulli non favorabilis erit, si eos, a quibus excaecatus est, decipit. Circumventus adulescens ab illis novem veteranis consumptoribus 'solus' inquit 'novem consentientibus non potui resistere'. Omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes approbaverunt; electus est, qui sortiretur; sors huius, quae exiret prima, subiecta est. Cum repugnaret, excaecatus est. 'Si circumventus' inquit 'est, persequatur iniuriam, de vi agat, talionem petat.' videbimus; primum est, ut habeat, unde vivat.
2. Quidam filium accusavit parricidii; aequis sententiis absolutum abdicat.
Minus est iam quod rogo; non peto, ut me a parricida vindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso sed fugio. Quando iste accusatori parcet, qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum? Non absolutus parricida sed dubius: ut absolvaris, multis tibi sententiis opus est, ut damneris, una. Non absolverunt reum sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac civitate misericordiam, in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat? Quaeris, quam multis non placeas? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. 'Absolutus' inquit 'sum': non abdico te propter parricidium sed propter alia vitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam.
Pars altera. Manifestus adulescentis color est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.
3. CVM TRICENARIO FILIO PATER PATRIMONIVM DIVIDAT. Quidam habuit filios, frugi et luxuriosum. abdicavit luxuriosum. frugi peregre profectus est, captus est a piratis; de redemptione scripsit patri. patre cessante luxuriosus praevenit et redemit. redit frugi, adoptavit fratrem suum. abdicatur.
Nec est, quod quisquam me laudet; prior frater inter nos fecit pietatis exemplum: una navigavit, una periclitatus est, una omnes emensus est terras; reliquit me tantum ad paternam domum. 'Non est, quod excusatione aetatis utaris; potes navigare.' Vtrique gratias agere deberet: frater me isti reduxit, ego isti fratrem. Si tamquam incertem abdicasti, navigavit; si tamquam impium, suos redemit. Non potest eripi filio quod accepit a lege. quomodo enim potest pater eripere quod non potest non dare?
Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem nolo. Hoc uno alter alteri placet, quod uterque patri displicet. Vtamur medicina, qua cogimur, quod in vulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso corpore exsecetur. Adoptare permittitis adulescenti, quem lex in patrimonio dividendo experitur? lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium. est aliqua aetas, a qua aliquis filius esse desinat? ne tricenario quidem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in manum suam recipere, qui ipse in aliena manu est. Quomodo fieri potest, ut tibi potestas vitae necisque aut in fratrem sit aut in filium non sit? Si bene de te meruerat, patrem pro illo rogasses. Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit; nihil in medio comparebat. quidquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat. quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diviserat, alter absumpserat?
4. SERVATVS CONTRA SERVATOREM NE QVAM HABEAT ACTIONEM. Servatus a filio abdicat. ille praescribit.
Licuisset perire, si loqui non licet! Servatum me putatis? captus sum. Redde me hosti; captivis loqui licet. Quoniam tantopere vitae beneficia iactat, audite, quis prior dederit. Si quis me hosti reddiderit, servatorem vocabo. An vos abdicationem actionem putatis? etiamsi actio est, lex, quae de servato loquitur, ad personas tantum extraneas pertinet, ad filium et ad patrem non magis quam ad servum et ad dominum, libertum et patronum. Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii venias, qui vitam dat, si prior accepit, non obligat sed reddit. Processi in aciem exemplum filio meo; vicit me non hostis sed aetas, servavit quem saepe servaveram. 'Redivivum' me 'senem' meretrix vocat, parasitorum iocantium materia sum; omnibus istis tamquam servatoribus tacere iubeor? Fili, si vivere mihi non licet, cur perire non licuit? 'Ego te' inquit 'protexi'; ita tu adulescens in acie non ante patrem stetisti? Audite filii mei gloriam: parricidium non fecit. cum posset servare, servavit.
Pars altera. Hic me genuit, hic mihi spiritum, hic has manus, quibus servaretur, dedit.
5. RAPTA RAPTORIS AVT MORTEM AVT INDOTATAS NVPTIAS OPTET. Raptor postulat, ut rapta educatur. pater non vult.
Iste raptor est, ego in ius educor. Non est tam facile homini probo occidere quam perdito mori. 'Communis' inquit 'lex est'; dii faciant, ne me experiri cogas, an tota ista mea sit. 'Quando ergo' inquit 'optabis?' hoc tempore non possum; curo vulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo, ereptam virginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio. 'quando optabis?' cum rapta voluerit, non cum raptor. 'quando optabis?' cum tu noles. 'quando' inquit 'optabis?' paro me optioni, confirmo animum. non est facile hominem occidere. premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago; scio quid futurum sit; vultus te meus decepit. Stulte, quemquam putas morari filiae suae nuptias? in securem incurris et carnificem ultro vocas. cum rogare debeas, convicium facis. Nemo vindicare se cogitur.
Pars altera. Nihil est miserius quam incertum inter vitam mortemque destitui. iam beneficium erit, etiamsi mortem optaverit. In amorem filiae istius incidi. appellare debui de nuptiis patrem. feci, sed videtis, quam etiam in lege lentus sit. Raptor vitam alieni arbitrii habet, libertatem sui. Lex ista communis est. habet hic raptor quod timeat, habet et quod sperare possit. 'In lege' inquit 'non est scriptum, quando'; immo statim. quotiens tempus non adicitur, praesens intellegitur. Tam longum tibi ius in caput civis permittitur? crudelius est quam mori semper mortem timere.
6. DAMNI INLATI ACTIO SIT. Quidam tynannum ex arce fugientem cum persequeretur, in privatam domum compulit. incendit domum, tyrannus cum domo conflagravit. praemium accepit. agit cum illo dominus damni.
Quem exclusisti et quem recepisti? Quare nullam aliam domum tyrannus petiit? nemo non venienti domum clusit. Aditum in domum non habui, qui in arcem habui. Non gaudes impendisse te aliquid publicae libertati? 'hic est, in cuius domo tyrannus occisus est.' tamquam tyrannicida monstraris. 'Redde' inquit 'domum'; ita vivo tyranno non perdideras? Tyranni amicus, tyranni satelles, certe, quod negare non potes, hospes. Diu expectavi, an eiceretur tyrannus. Facilius potes accusare aut te, qui tam familiaris tyranno fuisti, ut illi tua maxime placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum, qui tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut, (ut) culpa te liberem, facilius potes accusare fortunam, quae tyrannum potissimum ad te detulit.
Pars altera. Eius debet esse damnum, cuius praemium est. non est iniquum eius rei tibi iniuriam imputari, cuius fructum percepisti. Non elegit domum tyrannus (nec enim hoc illi vacabat) sed in eam quam potuit irrupit, cum ego in ea non essem. Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit sed tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. Accepit praemium maius, sine dubio quasi damnum sarcire deberet.
7. Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum dedit. accusatur ab uxore malae tractationis.
Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. Falleris, misera mulier, in orbitatis tuae tempore; non tunc perdidisti filium sed tunc extulisti.
Extra. ALFIVS FLAVVS hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et damnum. hunc CESTIVS, quasi corrupte dixisset, obiurgans 'apparet' inquit 'te poetas studiose legere: iste sensus eius est, qui hoc saeculum amatoriis non artibus tantum sed sententiis implevit.' Ovidius enim (in) libris metamorphoseon dicit (8,877-8,888): ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat. Olynthius pater reus concursus
8. QVI COETVM ET CONCVRSVM FECERIT CAPITAL SIT. Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas venit. Athenienses omnibus civitatem Olynthuiis decreverunt. invitatus ad cenam ab adulescente luxurioso cum filio venit. ibi cum de stupro filii mentio esset, pater profugit, adulescens retentus est. pater flere ante domum coepit; incensa est domus, decem adulescentes perierunt et filius Olynthii. accusatur pater, quod coetum concursumque fecerit.
Misero si flere non licet, magis flendum est. Imperari dolori silentium non potest. Fuerunt ex populo, qui dicerent: 'hic meum filium, hic meam corrupit uxorem'; suum quisque illo et ignem attulit et dolorem. Timeo, fili, ne, dum te quaero, in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum fides, ubi hospitales invicem dexterae? 'Capti', inquam 'fili, sumus; dum licet, fugiamus, sed, tamquam a Philippo, pariter.' Apud Philippum certe viri fuimus. Lacrimae meae vocantur in crimen, quasi, ex quo Olynthos capta est, flere desierim! Tantus scilicet sum, ut in ea civitate populum concitare potuerim, in qua filium servare non potui. Non, quotiens convenerunt in aliquem locum plures, coetus et concursus est, sed quotiens convocati, quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una vicinia coit aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna parte populus, ubi divisa in partes civitas. coetus multitudinis magnae nomen est coeuntis ex consensu quodam; at illic initio pauci fuerunt, deinde reliqui non ad me convenerunt sed ad incendium, quod tamen populus spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit, propter quem coetus factus est, sed eum, a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium vellem; et temptavi populum rogare nec potui.
Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad vindictam iniuriarum omnium leges. Mota semel multitudo modum non servat. Ardere illo incendio civitas potuit.
9. Aeger dominus petit a servo, ut sibi venenum daret; non dedit. cavit testamento, ut ab heredibus crucifigeretur. appellat servus tribunos.
'Lex Cornelia, te appello: ecce erus iubet quod tu vetas.' Ne quis illum displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem, cum sibi venenum. Plura servi crimina confitemur: intempestivas potiones, inutiles cibos desideranti negavit; quid enim ille non voluit, qui venenum petivit? 'Malui crucem pati quam mereri.' Si vincitur, periturus est, si non vincitur, serviturus ei, a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrimque. Furiosus servum sine causa voluit occidere. quaeritis insaniae argumentum? et se voluit oecidere. 'Servo' inquit 'tribuni non possunt succurrere.' serva natum regem habuimus, servo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil interest, venenum domino dederit aliquis an negaverit? Etiam ubi remedium est mori, scelus est occidere. Tam cito vos de vita domini servum desperare vultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas? si beneficium, quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies tribuniciae potestati, quam populus Romanus, ut ipse plurimum posset, plus valere quam se voluit? Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum occidere.
Pars altera. Mori volens elegit huic ministerio nequissimum servum, audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini, quem videbat insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Servus erilis imperii non censor est sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si (servi) vivorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur dominus tuo?
Seneca the Elder | The Latin Library | The Classics Page |